In hoc opere contenta : Ant. Musae de Herba vetonica liber I, L. Apulei de Medicaminibus herbarum liber I, per Gabrielem Humelbergium,... recogniti et emendati... adjuncto commentariolo ejusdem

발행: 1537년

분량: 338페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

o4 eo MMENT. G. HVMELBERGII Acrior, aut boreae penetrabile stigus adurat. Item QA Serenus libri medicinalis cap. so. utrim ustionimederi docens, ait, Sunt diuersa quidem mala stigoris atq; caloris,

Sed tamen amborum simili nocet ulcere uirus. Illa quoq; usta putes quae iunt nive laesa rigenti. rsus hominum.) Hominis morsum esse ueneno sum,ut hic praetedit Apuleius,testatur etiam a. Serenus medicinalis libri cap. 4ς. ubi illi mederi docet. Et Plinius naturalis historiae lib.is.cap. .inter asperrimos uel hominis morsum numerari tradit.Qui etiam perniciofior est, si a ieiuno insertur este Avicenna, qui sexta quarti tractatu 4. ca. x.ait, Deterior morsus est ille qui est a ieiuno siue sit homo aut non homo, &maxime etiam si ieiuno inse

ratur.Nocetautemhominis morsus saliuae morso uulneriissatae causa,nonobstate quod natiui caloris uestigium quo cibi coctionemadiuuat, obtineat saliua.Verum quia alter alteri temperiem habet haud consormem, hinc fit, ut aiunt, quod saliua unius scilicet mordentis alteri morso sit noxia S uenenosa. Denarii. Denarius drachnis pondus est.Plinius lib.M. circa finem, Drachma Attica, fere enim Attica obseruatione medici utuntur, denarii argentei habet pondus.Et Asticanus medicus in tractatu deponderibus 8c mensuris,post uariarum drachmarum enumerationem ait, Attica ergo utendu est quo ad pondus di numismata,siquidempondere &facultate, siue ualore Italicae par est, quae denarius uocatur: plurimi enim nunc sere in omnibus Italica utuntur. Hemina.) Heminamensurae genus est, &sextarii medietas: cotinet autem in se cyathos sex. Pondere uero pedet, uini quidem, ut Asticanus tradit,uncias quatuordecimiolei uero, qu pondere in liquidis nunc comuniter utimur, uncias no si ueni:mellis autem uncias quindecim. Contristatus.

id est perturbatus, inquietatus 3c perterritus ceu pluriemum illis accidit a strigibus 8c mulieribus ueneficis, N

112쪽

n E NAg TVRCIO. e AP. ππ. ros Omoniis, no mimis* terriculametis, quare in fine subiungit, Fugaxo daemonio. Canceromata. Per cance rromata cancrum intelligit 3c carcinoma, uitiu quρd non

solum eam partem corrumpit quam occupauit,sed etiam serpit.Est* nunc cum ulcere, & cancer uocatur:nuc ue ro fine ulcere, & carcinoma dicitur : situ maxime circa faciem, nares,aures,labra, 8c in foeminarum locis ac mam mis saepius,ut que rarae,sungosae humorem eius crassum facile excipiant, Celsus libro Cypero.) Cyperus iniiuncoru genere est, caule anguloso kradice odorata. Cuius historia.medicinam tradit Dioscorides Itb.α.cap. .

NOMINA ET VIRTUTES

R AE ci Cardamon, alij cynocardamon, alii, cardaminam, Aegyptii semeth, Itali nasturcium. Lege eam mense Martio.. i Ad caput deplendum. Herbae nasturcii succum naribus iniicies, caput deplet oc de phlegmate purgat.Hoc nasturcium non seritur,sed per se nascitur circa ima parietum.

α Ad capitis uitia,porrigines Sc

sursures. Herbae nasturcii semen tritum 5c cum adipe anserino mixtum,albitionem sursuris de capite enciet.

x Ad cruditatem.

Herbam nasturcium 8c pulegium ex aqua deco. 'um bibere dato,emedabit θc dilautiet cruditatem.

113쪽

cUM ME NT. G. HVMELBERGO Herbam nasturcium cum Iomento tritam supenstrumas impones,superposito solio oleris.

1 Ad furunculos sanandos.

Herbam nasturcium cum serm&o imponito,co coquit sanat.

co MMENTARII.

ε . V V R LIV m duorum generum est,unum satiuum, quo nunc communiter aestiuo tempo re culactuca, oleo, aceto dciale coenas inchoa

mus. Alteru est agreste, de quo maxime intelli git hoc capite Apuleius,quod uel hinc colligimus, quod postprimam curationem subiungit, Hoc nasturciu non seritur, &c. Nomenautem accepit nasturciu, uti Plinius lib. as ait,a narium tormento.Et inde uigoris significatiosi prouerbio id uocabulum usurpauit, ueluti torporem e citantis. Cardamon. Cardamon dictum uidetur a corde, quod a Graecis nominatur,&in quo animi sedes est. Siquidem cordi utile dc accommodatum est, Manimi torporem exacuit. Et eadem est ratio aliarum appellationum, quae sunt cynocardamon 3c cardamina.

Hiberis. Haec proprie agrestis nasturcii appellatio C.α est. Porrigines δc furfures. Porrigo quid sit, docet

S renus dum ait, Est insensibilis morbus 8c noxia forma; Cum caput immensa pexum porrigine ningit, Copia farris uti frendentibus aedita saxis. Et Corni Celsus lib.σ.Porrigo, inquit est ubi inter pilos quaedam quasi squamulae surgunt, eae* a cute resoluun tur & interdit madent, multo saepius siccae sunt Id* euenit modo fine ulcere,anofio exulcerato loco: huic quom modo malo odore, modo nullo accedentersere id in capillo fit, rarius in barba; aliquado etiam in supercilio. Vi'

114쪽

Deere,unam humidam δc cum exulceratione, altera sic cam S sine exulceratione, quam a furfurum, quae farinae purgameia sunt, similitudine furfures etiam uocant : nec Graecis alia ratio est idem malum πλυρα & πιτυriασιμ uocantibus. Sunt enim furfures malum, ubi sponte sua ex

capitis superficie tenues &furfuraceae squamuis citra ex ulcerationem decidunt i quod malum fit subeuntibus in caput malo corporis humore, salsaue pituita, aut bilioso dc melacholico sanguine,uti tradit Paulus Aegineta.Pli

nius Graecorum πιτυ1 et nunc porriginem, nunc furfures

interpretatur. Albitionem furfuris. hoc est, furfures ipsos squamulas furfuraceas albicantes. Et haec anti quissimi exemplaris nostri scriptura est, tu et in aths aliter legatur, utpote, ablutione furfures t qua lectionem etiam non improbamus,sed prior magis nobis arridet. Cru Iditatem. Cruditas dicitur cum cibus in stomacho uentriculόue, aut aegre aut nullo modo concoquitur: Graeclhanc illam uoca fiunt* ambae communiter ex frigiditate aut supeffluente ingurgitatione. I mento. Lomentum appellatur farina labarum, 4 ut scribit Plinius lib.is. cap. ii. Oleris.),id est brassicae potissimum, quae, ut inquit Cato, omnibus oleribus an tistat.Olus enim generaliter dicitur omis herba soliis in tubo similis, cuius solqs 3c caule in cibo utimur. Theo phrastus, Olera enim vocamus quae in usu cibario sunt, ut intubum,aphaca,porcellia, senecio, atq; in tota quae cunq; intubacea sunt propter foliorum similitudinem. Fermento. Fermentum quo pacto fieret antiquitus

Suarios eius modos tradit Plinius nat.hist.lib.ets. cap.ret.

Nunc autem quemadmodu 8c Plinη tempore fit ex ipsa farina quae subigitur priusquam addatur sal ad pultis modum decocta, & relicta donec acescat. Vulgo autem nec sufferuere faciunt,sed tantu pridie asseruata materia utuntur,palam natura est acore fermentari.

115쪽

DE HIERO BULBO.

libet sordidis. Et has habet uirtutes. i Ad articulorum dolorem. Herbae hieribulbi accipito uncias sex, sevi capriis ni tantundem, olei cyprini libram ec uncias duas, in se pisatis oc commixtis uteris, dolorem articulorum tollit.

α Si mulier habuerit lentiginem in facie.

Herbae hieribulbi radice cum lomento lupinaceo commixta,mulier si faciem lauerit, lentigines statim purgat.

co MMENTARII.

EMNIξRON bulbon interpretantur bulbum agro M- stem, qui Graece colchicon δc aliquando ephe meron appellatur. Nostro tempore hermoda Ea Mictylos uocat. Bulbus est, ut DioscorideS Iib.q.

scribit, qui autumni exitu florem profert albicantem, Manilem crocino, dc post flore folia bulbo similia,pinguio ra tantum. Caulem dodrantalem, russo semine.Radicem cortice subnigro, quo nudata, candida, tenera, dulcis δέ succo plena inuenitur. Habet bulbus ipse in medio diui sionem ex qua flos erumpit. Nascitur in Messania pluri mum 8c Colchis.In cibo sumpta radix iungorum modo enecat.Ne fallat pro bulbo sumptum, descriptum a no bis id est. Ignari enim suauitate eius magnopere trahun tur.Hactenus ille.Dictus est autem hierobulbus, id est sacer,quasi grandis bulbus 8c magnus, qui ad inedicinam est accommodatior, solent agrestia domesticis commΠ

116쪽

n B,Η I E R o B Vi L B O. c A P. XXI. ri . Io 'niter maiora nasci. Graecos aute antiquitus quae grandia erat, γα. Llacra uocasse, haud in ambiguo est.Na sic Ho merus ι op ιγ θ .i.piscem sacru dixit, grande et magnum intelligens.Sic medici os sacrum,S morbum sacrum, &Vergilius auri sacram famem, eo quod grandia essen uocauerunt. Sic etiam nuc Apuleius hieronbulbon uocatagrestem, qui hys qui edendo sunt, sit maior. Disserunt enim non solum colore, figura & sapore, sed& magnitudine quom bulbhautore Theophrasto lib.de plantis σοῦ Locis sordidis.) id est locis n5 cultis, per quod agrestem intelligimus. Ad articuloru dolorem.) Articuli C. l.

sunt corporum nodi, ut Plinius uocat, qui neruorum aliubi interuentu , aliubi ambitu, aliubi transitu ligantur. Graeci οτθρα uocant, S inde morbum lis θριτtρ,id est arti cularem, qui articulos aut omnes auiplurimos infestat. Vnde Serenus medicinalis libri cap. 3ν. ait, Si uero art1culos tabes inimica per omnes haeserit.Quo morbo Ennium laborasse idem Serenus testatur dicens, Ennius ipse pater dum pocula siccat iniqua, 4 Hoc uitio tales fertur meruisse dolores. Est autem morbus hic, ut scribit Galenus, inflammatio quae circa articulos coit permanens, male* affectis ne uis uehementissimos dolores adferes.Cuius species sunt isthias, podagra,chiragra, dc id genus morborum alij,loco tantum differentes, nam ab eadem causa proueniunt, utpote ex humore crasso Spituitoso, cui aliquid bilis admixtum est, δέ neruos quibus nectuntur, δέ motum ha hent articuli, dolore afficiunt. Olei cyprini.) Oleum cyprinum est quod ex cypri flore conficitur. Cyprus aurem arbor est, quam Romani ligustrum dicunt, cuius hi storia habetur apud Dioscoridem lib. t.cap. 1ir. Lentiis astines: Tentigo quae 3c lenticula dicitur, corporis ina cula est rubicunda &liuida,lenti non multum absimilis, unde & homen habet: in sceminis praecipue se depro

mens, potissimum in facie, licet alibi etiam aliquando

117쪽

fiat. Cui non multum dissimiles sunt uari Θcephelide Imas curare pene ineptiae sunt, sed eripi tamen sceminis cura cultus sui non potest.Porrd de his Iatius Cornelius Celsus lib.σ. Lomento Iupinaceo. id est farina lupi norum.Lupinus aute leguminis genus est, de quo Dio scorides lib.x.δc Plinius lib.is.

NOMINA ET VIRTUTES

iti dorycnion, alij cacabon, Itali apollinare, alii baccinam,Daci colida. Apollo hanc herbam sertur 1nuenisse, θc Asclepio decisse, ec apollia haris nomen imposuisse. i Ad uulnera,chironia Zc araneo erum morsum. Herbam apollinarem cum axungia uetere sine sale libra una teres, uinum uetus cyatho uno, sine famo simul commisces, ec facies quasi malagma, uulneri impones, sanabitur mirifice.

co MMENTARII. POLLINARIS haec est, non ea quae alio nomine hyoscyamos dicitur,et tractata est superius cap. .sed solani species,quam Dioscorides I bro .a Romanis apollinarem minorem uocari dicit,cuius historia habetur etiam inserius cap. γ . ubi Mychni siue solatae genera describit, e quorum numero haec apollinaris existit, cuius appellationes 8c curationes

nunc separatim ab aliis tractat, quemadmodum etiam in aliis

118쪽

n g Ap OLLI NAR L. t c AP. Ic NIL i I aIliis quibusdam herbis quae plures habet species aliquando facere c5sueuit. Cur autem di sta sitapolitharis, resertautor mox post nomectaturas. Dercean. Derceadi ei a uidetur a uerbo Grs o ιρέρκω, quod est uideo,eo quod contra hebetes oculos radicis succus cum melle utiliterinungitur, autore Dioscoride. Sive quod folia habet milia herbae circeae, quae etiam dercea uocatur, 3c solia satiuae uessicariae, quarnstrychnon uocant, similia habere scribit Dioscorides lib.,.cap.ias.& PliniuS lib.ατ.cap.s. Strychnon manicon.) .i.solanu furiosum.Μutuauit hoc nomen ex altera sol ni specie quae pxoprie hoc nomine appellatur, dictu* sic est, eo quod -ασιν ecstasin facit,ut tradit Dioscorides, quam Galenus in Dissinitioni hus suis νιλ ιαμ diffinit, hoc est pauci temporis insania. CuiWillud Plinii lib. ii. cap. tunstrychni huius descriptione adstipulat, uidelicet, Halicaccabi radice hibui qui sunt uaticinandi callentes, qd furere ad confirmandas superstitiones aspici se uolui.Cuius generis sunt quos phanaticos antiqui uocarunt,qui audito tympanorum quicymbaloru aut aliorum lusoriorum instrumen torum sonitu circa templa discurrentes uaticinantur. Dorycnyon. Dorycnyon appellata est haec herba ab infectione, quae Graecis κνυορ dicitur, & a serratis Iancea xum cuspidibus, quas 'dem dorata δ'ορατα uocant, eo qd succo ipsius etiam cuspides in praeliis tingerentur δc inficerentur, non minus quais alterius, quod suriosum proprie dicitur,& insaniam facit solanu: de quo sic scribit Plinius, Hoc est uenenum quod innocentissimi autores simpliciter dorycnyon appellauere, ab eo quod cuspides in praeliis tingerentur illo passim nascente. Dioscorides alii proprii generis plantam describus, ex quibus uagum ad uarias herbas nomen dorycnyon fuisse apparet. Baccina.) Baccina uocata est abaccis, hoc est, asem

ne baccine

119쪽

RAEci quidam chamaemelon,alij partheni. on, alii diacolean, alii chrysocalin, alii trochiseon heliacon, alij aperiton, alij nympheon, alii hierantheminuocant, Itali bene olentem, alij su perbam,alii auliticam, Aegyptii thaborin, Galli oua ilidiam,Campani amatociam, Thusci apianam, Daciamatustam.Has uero habet uirtutes.

i Ad oculorum uitia at 3 dolores. 'Herba chamaemeson si quis ante Solis ortum caris erit, oc dicat, Ad albuginem oculorum te carpo ut subuenias,et eam alligatam secum geste iuuat.Lege eam mense Aprili. COMMENTARII.

A A M AE M EL ON herba est odora, quam nucuulgo camomillam qocant, sic dicta quod mali odorem habeat i μκλοιν enim Graecis malum est.Porrὀ genera eius tria sunt, flore tantu in ter se distatia,ut tradit Dioscorides. Ramuli omnibus dodrantales,fruticosi,multis alarum caulis:foliolis paruis, tenuibus 8c numerosis.Capitulis in orbem circumactis, in quibus flores sunt colore intus ad aurum inclinato, qui tumentes in altum erigunturisoris per ambitum cir cumposita folia quae ad terram inflexa descendui, habentes in triplici differentia,candida, aut melina 8c lutea, aut purpurea rutae soliorum magnitudine. Nascitur macris

asperis locis 3 secus uias dc itinera. Colligitur per ueri Parthenion. hoc est uirgineam: sic dicta, eo quod Ziteri herbae, quae proprie parthenion dicis, sit similis.Pa

thenion

120쪽

dg rc H A M AEMEL CAP. XXIII. stythenion aute intelligo non illam quam Celsus lib.,. peradicion, sed quam Dioscorides a Romanis Solis oculum uocari tradit, & herbolarii nostri cotulam nunc dicunt. Diacolean.) Quod in impresso codice erat drycola phon, nos ex ueteri ex lari nostro diximus diacolean, quasi Iouiam Venerem, sic dietam putamus ab odoris florum gratia Sc amabilitate : κωλια enim Venus est. δ' ιδ genitivus ide quod Iouis, cuius filia ex Dione fertur Ue nus,uoluptatum Omniu dea. Posset & diocallia legi, quasi Iouis uenustas: enim pulchritudo est. Et callia simpliciter a Dioscoride traditur dici. Chrysocalin. A flavo auri colore sic appellata est, enim auru est. Et haec appellatio in exemplaribus nostris nulla est. Dioscorides chrysocomen et callian quoq; dici ait, et qus parthenion dicitux chryso calida. Trochiscon heliacon.)id est distu solarem.Sic dicta herba eo quod in floris me dio luteus orbis Solis disci figuram ostedat, foliis per amhitum radiatis: 'tinio κο- enim rotula est 3c discus, κλιο sol. . Apaeriton. Apaeritos dicta uidetur quod ad eius usum omnis dolor mitigetur &discedat, a uerbo Graeco

quod est discedo. Nympheon.) Nympheos

nobis dicta uidetur a Musis, quae Nymphae diculur, propter floris uenustatem & eiusdem odoris gratia & iucunditiam:unde a Latinis etiam herba bene olens 8c super Ba nominas. Hieranthemon.) .i.sacer flos et seu potius eranthemon, eo quod Vere floret, sic dictu. Et ita apud Dioscoride etia legitur. Capani. Campani dicuntur qui Campaniam Italiae regionem incolunt, in qua Nea polis regni caput est,Parthenope prius dicta. Albu - C. i. ne in.: Albugo est cicatrix oculorum altiuscula, sicuti in lanimo nubecula.Sed pro maiore albuginis notitia Galeni descriptionem ex Isagoge subiicia, quae talis est.Cum migra oculi parte ex profundo ulcere crassior 8c colore cadido superincurrit membrana, cicatrix est, quae etiam sit

in ea oculi membrana, quae candida dicitur. Albugo aut

SEARCH

MENU NAVIGATION