장음표시 사용
141쪽
DE INCARNATIONE. II integras & comple as in unam essentiam coalescere, puta in hircocervum Praeterquam quod is non fieret sine mutatione , quae non cadit in divinam naturam : Uel compositum esset totum integrale, quemadmodum ex multiS aquae gut- tis sit una moles & unum continuum, quod rebus corporeis & quantitate affectis solum convenit. Restat ergo in Incarnatione, ad mentem Eutychetis, ambas naturas in unam confluxisse per conversionem unius in aliam,adeo ut quemadmodum in Eucharistia panis fit corpus Christi, sic in hoc mysterio Verbum caro fit factum,
non Per assumptionem carnis , quemadmodum
caecus natus Joan. 9.) factus est videns per receptionem visus ; sed Per conversionem unius naturae in aliam. Neque hic sistere possunt Eutychiani ; si enim Verbum Caro factum est per conversionem , sicut panss fit corpus Christi Verbum aeternum ω immutabile post incarnationem non existit, sicut neC panis post consecrationem. Quis vero non horreat tantam blasphemiam 8 nec ipsi Eutychiani eam proferre, audent, sed communiter definiunt naturam hii ' . manam in Deum esse Conversam,& carnem Verbum esse factam ; ex qua vulgari eorum opinione sequitur Trinitatem passam fuisse, propterea huic trisagio, Saocte Deus , Sanise fortis , Sancte immortalis , addiderunt, qui passus es pro nobis. Et hi dieii . sunt Theopasthitae, Petro Knapheo duce Episcopo Antiocheno. Postmodum varia sortiti sunt nomina deducta ab iis , qui sectam novis erroribus diviserunt, V. g. Severiani a Severo Monacho, qui in sedem Antiochenam intrusius est; Iacobitae a IacobSC ro ignobili, quem faciunt auctorem sectae Ar menorum ; Gaianuae a Gaiano Episcopo Ale-
142쪽
3- . DE INCARNATIONE. xandrino, qui sententiam Juliani Episcopi H
licarnensis asserentis Christum impassibile, ar
Plexus est ; unde dc In Corrupticolae dicti sunt. Refellitur duplex ille capitalis error, scilicet. quod in Christo duplex sit persona , & unica
natura , quomodocunque randem Illa naturae unitas explicetur i ex Scriptura, cujus unum
textum Philip. 2'. ex benem ultis proferre sufficiat, ubi Apostoliis de Christo sic loquitur rCum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus sesse se aequalem Deo ; sed semetipsum exinanivit , formam servi accipiens , in semilitudinem hominum factus ; ct habitu inventus tit homo. Humiliavit se
metipsum , factus obediens usitie ad mortem . . . .
propter quod o Deus exaltavit illum. Hic de Christo manifeste praedicantur duae naturae; alia quae est in forma Des 1, alia , quae est in forma servi. Per primam, est aequalis Deo ; per se- cundam , similis hominibus: haec alteri ob diens est usque ad mortem, propter quod illa
exaltatur, ista exaltat. Praedicata autem tam Opposita non possimi convenire uni & eidem naturae: ergo in Christo revera duae sunt naturae. .
Sed illa praedicata quantumcunque opposita de eodem supposito&de eqdem petaona enuntiantur : idem enim est Patri aequalis, hominibus similis , seipsum exinanivit, formam servi accepit,factus est obediens usque ad mortem,& exautatus. Ergo Christus est una persona ,unum Φppositum , nihil clarius. Confirmatur. Deus infundens gratiam sanctificantem, & alja Spiritus sancti dona, per quae moraliter unitur homini, non dicitur, nec potest dici exinaniri, fieri obediens, mori obediente& occumbente justo. Atqui per Incarnationem haec omnia de Deo dicuntur: crso per Incarn
143쪽
tionem naturae humanae unitur subst intialiter Rhypostatice.
. Refellitur χ'. haec eadem tum Nestorian rum,tum Eutychianorum impietas ex Traditio: I . ex Symbolo Nicaeno & Constantinopolitano,in quo Patres confitentur Filium Dei Patri consubstantialem descendisse de coelis, incarn tum,natum ex Maria Virgine, hominem factum mortuum resurrexisse , & ascendisse in coelum. Hanc autem fidei professionem expendentes Patres Ephesini de Chalcedonenses , censuerunt tam luculenter continere suas definitiones de unica in Christo persona, & duplici natura, ut laudato Symbolo quidquam addi aut interseri prohibuerint. 2'. ex Patribus. Sanctus Ignatius epistola ad Ephesios sic scribit Verbum caro
factjιm est, incorporalia in corpore , immortalis in cor pore mortali. Sanctus Augustinus lib. 2. contra Maximinum cap. Io. Grisus, inquit, una persona
gemina sobstantia, quia Deus ct homo est. Non minus expressa scribit Enchiridii capite et s. Vide actionem secundam Concilii Chalced inensis, in qua antiquiorum testimonia conge'
Dices pro Nestorio r antiquiores vocant Christunt divinitatis instrumentum , Dei&rum, templum divinitatis, hominem divinum:
Distinguo antecedens. Vocant aliquando, &recto sensu Concedo : semper, & pravo Nestorii sensu, Nego antecedens. Revera Christus est instrumentum divinitatis, sed hypostatice unitum : est Dei fer,& templum ejus: quia diviniatas in ipso habitat, sed corporaliter, ait Apostolus, id est,hypostatice. QInstabis : S. Chrysostomus homili 3. in Pr
144쪽
Ds I se ARNATIONE.mum capudid Hebraeos, scribis in Christo duas esse personas, duo prosopa, Deum& hominem et addit personas secundum hypostasim distinctas.
Respondeo 1'. Etsi daremus adversariis sap- Chrysostomum a tradita veterum Patrum doctrina recedere I pr terea non nutaret fides nostra et quid enim unus contra Omnes ;Sed abritit impium illum errorem tribuamus sancto D ctori, utpote qui potenter illum subvertat istola ad Caesarium , in qua sic habet: PMn est chri Ium, qui morae cireundaim est,con iuri is divini- sate perfectum , ct in kumanitare perfectum ; unum filiam unigentium non dividendum in morum dualit. rem, habentem tamen in semetipso indivisarum si Fum narinarum minimὸ confusas proprietares, non σι- rerum di alteram, absit; 'd tintimo eumdem Dominum Iesum Christum , Dei Verbum , carne amictum,ed non inanimata di sine mente , ut impius oti
Iinarius dixit.... Etsi duplex natura, veruntamen indivisibilis di indus bais unitis , quam in tinε Asia rionis confitemur persona , Ouia subsistentis o ιπσ- se. Ergo S. Chrysostomus non tam conciliandus est cum aliis sanctis Patribus quam cum semetipso. Respondeo 1'. variam esse lectionem hujus homiliae t alii enim legunt duas personas dc Deum, alii duas personas ad Deum , ita ut sensus sit, Pater ungens, & Filius unctus , ut habetur Psal. - . sunt duae personae & unus Deus; ita exponit eumdem Apostoli locum Theophil actus S. Chrysostomi discipulus. Scopus etiam sancti Doctoris id postulare videtur ; ait enim hoc Apostoli textu confodi Sabellium de Iudaeos, qui personarum pluralitatem negant.
Alii haec S. ChryQstomi verba intelligiant de
145쪽
Dε INcARNATIONE. I 2 Christo sine orctine ad Patrem,velleque sanctum Doctorem in illo esse duas personas seu hypo- Rases, sed improprie dicitas. Nomen enim Personae apud veteres sepe usurpatum est pro natu- ta, aliquando etiam pro diversis naturae offciis proprietatibus. Eo sensu Philosophi dixerunt tria esse animae nostrae prosopa seu personas , quia tribus fungitur muneribus. Sabellius, qui Patrem & Filium & Spiritum-Sanctum non distinxit : tres tamen in Deo pers nas , tria prosopa non refugit. Eodem sensu S. 4thanasius epistola ad Antiochenos, duas in Christo personas , Aonathis assi impii, & Verbi Dei assumentis, asseruit. Inio S. Leh,acerrimus vindex unius in Christo personae, ex duplicis naturae, serm. 3. de Epiphania cap. 2. triplicem personam in Christo agnoscit, regiam, divinam& humanam. Dices Σ'. pro Eutychete : S. Irenaeus lib. 1. cap. 2I. Tertullianus Apologet. caP. El. S. Au gustinus epist. 137. at Volusianum, num. II. incarnationem vocant mixtionem. Ergo in Christo naturae confusae sunt,& in unam mixtae. Nego C sequens, nomine enim mixtionis intelligunt intimam & supernaturalem naturarum unionem in hypostasi. In hac person4 , inquit sanctus Augustinus , laudata epistola,
nixtura est Dei ct hominis ; se tamen recedat auditor a consitietudine corporum , qti4 solent duo mqtiores ita commisceri , ut neuter servet integritatem
Instabis i '. S. Gregorius Nyssienus sib. 4. contra Eunomium, & lib. contra Apollinarem, scribit , hac mixtione naturam humanam in divinam transiisse, quemadmodum aceti gutta pelago immixta naturalem qualitatena in pra
146쪽
I N e ARNA T ION E. valentis immensitate deperdit. . Eigo. Dil tinguo antecedens. Natura humana in divinam transiit quoad defectus, qui sunt peccati consectaria, ut concupiscentia, passonum inordinatio,ignorantia, aegritudo, Concedo : quoad substantiam & naturales proprietates, Nego a tecedens: illas enim in Cnristo permansisse proqhac contra Apollinarem. Instabis S. Cyrillus epist. i. ad Successum unam praedicat Christi naturam: & epist. a. scri-hit: Diras quidem naturas afferimus , post ionem vero, sublata divisione in duas, tinam esse credimus filii naturam tanquam unius; sed insita nanati ct incar ii ;addit illas paturas in Christiam coaluisse , quomodo in lirominem conveniunt anima & cor-Pus. Ergo. Respondeo 1'. multos equidem, ut Ioannem
Antiochenum & Theodoretum, in S. Cyrillum, tanquam Apoli maristam , insurrexisse ; Eutychetem & ejus asseclas illo veluti magist ro &Patrono solitos gloriari ; Mecnon e Calvinistis quosdam etiam nunc contendere sanctum Doctorem Eutycheti praelusisse. Sed immerito ;namque I v. S. Celestinus in epistola ad eundem S. Cyrillum significat se ejusdem cum illo
fidei, fidem catholicam ab eo esse firmatam, &Per eum triumphassc : & in epist. ad Ioannem Hntiochenum sanetum Cyrillum vocat summum Ecclesiae catholicae defensorem. 2'. Concilium Ephesinum, actione prima, & Chalcedonense actione Prima, seconda & quinta, ejusdem sancti Doctovi, epistolas probarunt & laudarunt ; ac tandem Concilium quintum damnavit scripta Theodoreti contra Sanctum Cyrillum exarata. 3'. Ipsemet S. Cyrillus saepius in
147쪽
Non quὸd naturarum disserentia, inquit, epistola ad Nestorium, unione sublata sit ; sed quod unum nobis Dominum Iesum-Christum divinitas ct humanitas esse-cerint. Et lib. 3. contra Nestorium: Auera res divinitas, altera naturae similis humanitas ,si eam, quamaturalis inest, rationem consideret: υeν- conventione , quoe in veram unionem sit , unus ex ambabas
Christus existit. . i in ipsemet epistola secunda ad Successum diluit criminationem, qua fama ejus roscindebatur propter verba in objectione alia
ata. Sr, inquit, cum unam diximus naturam , ιacuissemus, nee statim ad tinxissemus incamaram, pro-δabilitate ortὸ non careret eorum sermo; sed quoniam Aumanitatis perfectio, di eadem nobiscum substantia ea voce exprimitur , desnant considere super baculum
Reseondeo itaque Σ'. distinguendo antecedens , juxta explicationem S. Cyrilli. Una est/lii natura incarnata, id est, carni seu humanissiti substantialiter unita, Concedo: una est simplicitet &absolute, Nego antecedens. Enim veto qui tinam Christi naturam incarnatam agnoscit , inquit Theodoretus Dialogo α. eo ipso duplicem in Christo naturam confiterur ; alia enim est , quα carnem assismat, alia vero carnis sumptae. Et eo loquendi modo multi post S. cy tillum usi sunt ad exprimendam contra Nest 3-rium unionem substantialem & hypostaticam , qua fit ut sola divinitas in se subsistat, humanitas vero in alio , nempe in verbo. Unde familiare fuit Patribus asserere post unionem unam in Christo naturam subsistentem, sed incarnatam , id est, non sine carne stu humania ate, ut explicat Martius I. in CODeilio Roa mano contra Eutychianos , qui sub hac l6- mendi Drmula venenum sui erroris occultabant
148쪽
13o . DE INCARNATION . quamvis ipse Eutyches in Synodo Constantinopolitana confiteri detrectaverit unam naturam
At, inquies, quomodo Sanctus Cyrillus
tuit dicere duas naturas ante unionem ; cum
natura humana in primo instanti fuerit Verbo
Dixit antes unionem, non prioritate temP ris, sed prioritate naturae ; quia prius natura concipitur in seo esse constituta, quam uniatur, quamvis in eodemialtanti temporis utrumque extiterit. 4PARAGRAPHUS V.
christum dolaribus obnoxium negaverrent. PRimo Valentinus,ex S. Clemente Alexandruno lib. 3. Stromatum. Σ'. Eutychiani incor- rapticolae ex Acephalorum grege, id est, eo in sui fuerunt sine capite, ex quo a Petro Moggo Episcciso Alexandrino recesserunt, eo Praetextu, quod Concilio Chalcedonensi anathema palam dicere dissimularet. Hanc haeresim multum adjuvit Justinianus Imperator, uxore sua Eutychiana deceptus, cumque excandesceret, in Orthodoxos strenue adversantes, exiliique Poenam esset decreturus, repentina morte sublatus est anno sε s. meerstitibusque graves de sua salute dubitandi rationes vir antea de Ecclesa bene meritus reliquit. Refellitur hic error, i R. ex Scriptura. Isaiae 3, Christus dicitur Vir dolorum, sciens infirmitatem. Matth. 4. esuriit Ioan. 4. fatigatus est ex itinere. Matth. ait: Missu est anima mea
149쪽
DE rN cARNATIONE. MILaetus est sudor ejus sicut guttae singuinis , napparuit illi Angelus de coelo confortans eum, Luc. 2 . oportuit Christris pati. et '. ex Traditione. In Symbolo Apostolorum de Constantin politano Christus dicitur passus. Tertullianus lib. 2. coaera Marcionem cap. 7. scribit ipsum passionibus humanis fuisse objectum. Ita Origenes lib. i. Contra Cellam, S. Athanasius libro de Incarnatione. Dices 1'. S. Dionysius Alexandrinus contra Paulum Samosat. docet Christum trista ima , - , scut de Spiritu Sancto legitur Ephes. 4. Nolire eontristare Spiritum Sanctum. Atqui illud posterius 'metaphorice dicitur: ergo & prius. Distinguo majorem: Christum ut Deum m taphorice tristatum , Concedo; ut hominem, Nego majorem.Nempe quaestio versabatur Dionysium inter & Paulam, utrum Christus essetvvus Deus. Paulus colligebat esse purum hominem , ex eo quod tristatus esset. Sanetus Doetor contra arguebat Deum in Christo fuisse tristatum, quemadmodum Spiritus-Samstus dicitur gemere, orare, & contristari in justis. Instabis : atqui S. Dionysius docet Christum, etiam ut homo est, fuisse metaphorice contristatum ; drcet enim sanguinem ejus non fuisse corruptioni obnoxium. Nego subsumptum, cujus confirmationem distinguo. Docer sanguinem corruptioni actuali non fuisse obnoxium , Concedo: corruptioni naturaliter possibili, NNo. Enimvero Paulus contendebat sanguinem Christi effusiim, fuisse cor ruptum , ac proinde non fuisse a verbo assumptum, nec dicendum Dei sanguinem. Sanctus Dionysius hoc ratiocinium destruit, exemplo
Spiritus Sancti, quem Propheta Ioel praedixit
emindendum super omnem carnem. Si enim
150쪽
Dε INcARNATIONE. Spiri tus-Sanctus non est corruptus,licet emussiSι neque credendum est sanguinem e Christo fusum fuisse corruptum. Dices 29. S. Hilarius lib. 1 o. de Trinitate fuse probat Christum non habuisse doloris sensum.
Quamvis,inquH,ictus incideret, aut vulnis desceηδε-ret . . . . offerrent quidem haec impetum p ionis, non ramen dolorem pasionis inferrent. Et hoc explicat exemplis aquae, ignis & acris, quae si verberentur, Perforentur aut dividantur,minime sentiunt. Ergo. Respondeo 1'. a pluribus seculis inter Catholicos agitari quae in hac parte fuerit mens S. Hilarii. Erroris eum accusarunt Claudianus Mamertus lib. 2. de statu animae cap. 9. Bas nius ad annum s63. num . . Illum contra vin- dicant Lan francus coptra Berengarium hanc noxam Hilario impingentem; Magister Sententia- .rum in tertium,Sanctus Bonaventura in tertium dist. I s. quaest. s. Sanctus Thomas tertia parte,
di omnes passim Theologi. Alii existimant Sanctam Doctorem incidisse quidem in hunc errorem, sed revocasse ; ut Guillelmus Parisiensis, reste Sancto Bonaventura , citato loco ; & Peta vius lib. de Trinitate, cap. Namque sanctus Hilarius sententiam catholicam diserte exprimit in Psal. s 3. num. 7. Duriυis, in sit sit , , dormivir, lassatus fuit, moestus fuit, ct sevit, passus,
o mortuus est. In Psal. 4 . num. G. In eum, inquit, omnia quae nostra necessitatis sunt, irruerunt ; sed ab eo naturae suae virtute suscepta sunt, dum mortem n Dampotens non mori,etiam timorem in se morti ingruentem non renmis. In Psal. 68. num. 2 3. Percussus est Dominus peccata nostra suscipiens , di pro nobis dolens , lnum. 2 s. Gerens hominis Deique naturam, habet, ct
