장음표시 사용
161쪽
Utrum natura humana in Christo, praeter unionem Θpostaticam, aliarum gratiarum donis fuerit ornasa Z
R. I I Abuit plenitudincm scientiae in intelle-Ia diu,& gratiarum in voluntate,& quidem
ab instanti conceptionis suae. . 'Probatur 1'. ex Scriptura , Luc. r. Ideoquηer quod nascetur ex se sanctum, vocabitur Filitis Dei. Joan. I. Vrdimus gloriam' ritu, gloriam quasi unigenitia Patre, plenum gratiae ct verrtatio. Ubi gratiae destientiae plenitudo insinuatur veluti appendix dc gloria debita unigenito Dei Filio Col. a. In quo stini omnes rhesauri sapieratis ct scientiae Dei. Joan. a T. Domine, tu omnia nosti. Isaiae II. Requiesceis . per eum Spiritas sapientiae ct intelle Issi , Spiritus ι filii ct fortitudinis, Spiritus scientia er pietatis ;o replebit eum Spiristis timoris Domini. Timoris, inquam, non servilis,sed revetentialis,quo diutinam majestatem summe reveritus est. Nox autem , requiesce , significat plenam & permanem tem copiam donorum Spiritus Sancti , juxta illud Ioan. non ad nienseram,id est limitate, Deus Spiritum, Christo scilicet,sicut patitur ceteris hominibus. Porro ex donis Spiritus- notialia pertinent ad intellectum ut sapientia, scientia, intellectus,& consilium : alia ad voluntatem, ut fortitudo , pietas & timor, quibus anima
Christi facilὰ erat mobilis Spirit9-Sancto ad
Probatur ex Traditione Ecclesiae, quae contrarium errorem Proscripsit, in in Gnosti-
162쪽
i DE INc ARNAT IONE.cis 3c Valentinianis asseremibus Christum sub Praeceptore alphabetum didicisse, ex sancto Irenaeo lib. I. cap. i T. 2'. in Arianis colligentibus
Christum non fuisse Deum, 'b inscitiam,quam ei tribuebant, ex sancto Athanasio , Orationes uaria; in Nestorianis docentibus Christum ingratia prostcisse. ut supra monuimus, εc speciatim in Leporso,qui in Synodo As icana errorem, quo omnimodam scientiam c hristo densgabat,revocare coactus est ι -'. in Agnoitis Severianis sive Eutychianis , quos sanetus Greg rii' confutavit lib. 8. epist. a. in Erasmo ad caput secundum Lucae,& Calvino in sua Hammonia. Denique universa Theologorum Schola improbavit quod scripserat Hugo Victorinus, Christum nullam aliam quam divinam scientiam habuisse. Probatur 3'. ratione a minori ad majus. Primus Adam, quia futurus erat Pater & Doctor omnium hominum, disciplina intellectus fuit repletus , Eccli. xv. ergo a fori ri secundus Adam, qui dicitur Pater futuri seculi , Consiliarius, Is. 9. Legifer noster, Is 33.&Doctor, Ic 3 O.
Dices: Christus didicit ex his quae passus est
obedientiam , Heb. s. deinde legitur admiratum fuisse de sciscitatum, quod est signum ignora tiae. 3'. Marci, habetur: De die auten ullo vel kora nemo scit, neque Angeb in caelo,neque Filius, nisi Pater. denique Lucae 2. Christus proficiebat sa-Pientia tu aetate coram Deo &hominibus. Ergo. Respondeo ad singula.
Ad primum , didicit experientia, quod jam noverar, Ccocedo: didicit quod prius ignor bat, Nego. Ad secundum respondet Origenes in c. rue,
163쪽
DE INCARNATIONE. I sMatth. Christum alios interrogasIte , quenlad-dum Deus Adamum , Genes. 3. Adam tibi es e/dmiratio autem non est semper signum ignorantiae , mirari enim possumus res magnas Ahactenus inexpertaS. Ad tertium 3, Certum est verba Marci 13. non eme universaliter accipienda ; Christus enim saltem ut Deus noverat Iudicii diem. Unde cum Ariani ex hoc textu arguerent ipsum non esse Deum , fatis fuit Patribus respondere , verba illa spectare Christum ut homo est. Sed posteriores Patres ulterius progressi expende. runt utrum Christus etiam ut homo prorsus
ignoraverit diem Judicii ; dc una est eorum
sententia, aliquo tantum sensu ignorasse, nempe naturalibus viribus, secundum S. Gregorium , vel scientia experimentali , secundum SS. Epiphanium & Bernardum ι liceat addere& scientia supernaturali , ex qua explicabat hominibus mysteria regni coelorum : sed co. novisse scientia saltem beata, qua videbat in ecretis divinis tempora & momenta , quae Pater posuit in sua potestate. Cum autem cognitio alia non sit in usu apud homines , , sicut nec notitia , quam Confessarius per Confessio.. nem sacramentalem acquirit, Christus aequeae Confessarius absque mendacio & aequivo catione affirmare potuit se nescire, quod sub tali secreto didicit. Ad quartum, distinguo: Christus crescebat sapientia quoad usum & quasdam operationes ,
Concedo: quoad habitum , Nego. In conceptione itaque accepit animam rationalem omnibus sapientiae N scientiae donis instructam: sed propter infantiae impedimenta ratio actu
non discurrebat, non movebat oculos & alios
sensus , juxta illud Isaiae s. pris quam puer sua Tom. I I. G
164쪽
vocare patrem; alias infantia in Chri ito non fuis set vera , sed fidia & simulata. Dixi, quasdam operationes, quae enim a Phanistasmatibus & sensibus non pendent, qualis est visio beatifica , & usus scientiae infusae, splendebant interius ε, colligiturque ex his Apostoli
verbis Heb. io. Ingredient mundum dixit : Ecce vento , ut faciam , Devi , voluntatem tuam.
2'. Quoiuplex distinguitur in Chrso scientia pR. Triplex ; scilicet beata, quae in visione Dei intutiva consistit ;) infusa, & acquisita. Primo, negari non potest Chidii animam ab initio fuisse potitam visione beatifica ; quia
etsi haec propositio non sit de fide , cum nec in Scriptura clare contineatur , nec in ullo generali Concilio suerit definita; est tamen omnium Theologorum & Catholicorum, deducique potest non ita 'obscure ex pluribus Scri-
Pturae textibus , Ioan . r. Deum nemo vidis unquam , Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse ena ravit. Quod autem haec Unigenit otitia ad ipsum pertineat, etiam ut homo est , suadetur ex his verbis Joan. D Nemo ascendit in coetam , Lisi qui descenait de coelo, Filius hominis, qui in coelo .st. Quid est autem esse in coelo aut in Paradiso, nisi frui visione beatifica λ Unde S. Augustinus lib. 4. de consensu Evang. capite ultimo, scribit hominem,cujus susceptione Verbum caro factum est,distare a ceteris , quod nemini ex his concessiim sit in hac Vita videre Deum quemadmodum illi., Enimvero Christi dignitas poscebat, ut non per speculum & in aenigmate , sed clare M perfecte seipsum cognoiceret: atqui clara δοPlena ill a cognitio cst Personae divinae , ac proinde Dei intuitiva. Imo sanctus Fulgentius in Responsis ad Fcrrandum, s& post illum
165쪽
D E I N C A RN A Τ t ON E. IA Albinus Flaccus lib. 1. de Trinitate cap. l2. )eX eo quod Christus habeat perlonam aequalem Patri , arguit ipsum , ut homo est, habere etiam notitiam aequalem Unde multi. Theologi existimant Sanctum Doctorcm eo prΟ- gressum fuisse, ut assereret Christum Intelle diu creato Deum comprehendere ', quod impossibile ostendimus tradi arti de Attributis. Hoc tamen discrimen inter utramque notitiam ponit
S. Fulgentius ; quod notitia 'Patris Deus est,rion vero notitia Filii hominis: Nullatenus ergo ceniit eum Augustino de Roma animam Christi tam clare intense Deum, videre , quam Deus videt Ieipsum i, quae propositio damnatae est in Concilio Constantiensi. Dices : Si Christus ante mortem Deum intuitive vidit, Christus ante mortesu fuit crina, prehensor Uc proinde actiones Elus, non fuerunt meritoriae ; falsiim consequetis' , ergo de
Distingub majorem. Fuit comprehensor simul & viator , Concedo : fuit comprchensor Euntaxat, Nego majorem. Christus itaque Dixcomprehcnsbr secundum animam , quia eatenus Deum p*ssidebat erat beatus et fecundiam corpuS vero viator; quia nonnisi in Re furrechione. beatitudiJnem corpcris obtinuit , juxta illud Lucae 2 . Nonne oportuit chris an pati,
O 'lia intrare gloriam suam ' - r- Instabis: Sicut summus calor excludit omne
frigos . sc summum gaudiuia i , quod Pcrcipi.
tur ex vilione Dei, expellit Omncm tristitiam ει dolorem. Atqui Christus acerbissimos dolo . xes Passus est: ergo non fruebatur sumtypsau, 'dio , nec Proinde visione beatifica. . Disti tiguo majorem : expellit naturaliter , Concedo : supernoturaliter , Ncgo majorem.
166쪽
r 8 DE INCARNATIONE. - Distinguo etiam minorem : Christus acerbis smos dolores passiis est in parte inferiori, Concedo ; in parte. superiori , Nego minorem. Itaque ubi Christus Deo fruebatur, ibi summo gaudio perfundebatur, hoc est, ins Periori animae parte et naturaliter quidem tor, rens ille voluptatis in inferiorem partem eruis lPuset, eamque totam implesset , nisi Christus lmonte fluentem grandi miraculo continuisset. linis ergo memororum consensus cum capite , si ad dolorem vitandum miracula expeterent , cum Christus ad patiendum miracul edideriti rSecundo Christus habuit scientiam infu- , sam, qua extra Verbum cognoVit supernatur lia cordium secreta : ipse enim fiebat quid esse in homine. Ioannis 2. & res contingentes , nam ex dictis ih Tractatu de Attributis . beati lura vel pauciora revelantur, secun momcia, quae in terris exercuerunt. Cum ergo Christus
sit doctor , Mediator , Iudex & Caput omnium hominum , ad ejus statum pertinuit ut intita futura , saltem usque ad diem Judicii,
Dixi i'. 'tura ; nam ex ibidem dictis omnia possibilia cognosci non possunt quin simul com Prehendatur omnipotentia divina; quod impos-ίbile est omni inteIlectui creato. Dixi 1'. usque ad diem Iudisti : quia timς implebitur Mediatoris ossicium ; nec ulla ratio evincit animam Christi cognoscere quae-
Tunque futura sunt per totam aeternitatem.
Tettio Christus instructus Alit scientia acquisita seu Philosophia naturali , qua collige ' hat ex causis necessariis effectus, & ex effecti. bus causas : haec enim facultas ad naturae humanae Perfectionem pertinet , videmusὶuρ
167쪽
DE IN LRNATIONE. Evangelio Christum ea plerumque usum fulsisse. Dicitur autem acquisita a non quod Christus studio , labore & experientia illam sibi comparaverit , habuit enim illam infusione, quemadmodum primus parens : sed quod naturaliter acquiri possit. Fuit igitur acquisita quoad substantiam, infusa vero quoad modum habendi,
ut loquuntur Philosophi. lDices : Non est admittenda in Christo ope- iratio naturalis. Atqui usus scientiae acquisitae lest naturalis : Ergo. Respondeo 1'. , i quid concluderet hoc argu- imentum, Christo denegandus esset usus oculorum & omnium sensuum , quia est naturalis. Respondco itaque Σ'. in forma, distinguendo majorem : Non est admittenda in Christo ope- ratio naturalis, tum elicita is rum imperata, Concedo : naturalis elicita & supernaturaliter imperata , Nego majorem. Similiter distinguo minorem : Usus scientiae acquisitae est naturalis' per ordinem ad principium eliciens, v. g. ad facultatem visivam , motricem , nutritivam , Concedo : per ordinem ad principium imperans , dc applicans illas facultates ad usum proprium , Nego minorem & conseq. Igitur videre, ambulare, manducare, & ratiocinari ex mera naturae inclinatione & propeiasione , est defectus prorsus a Christo eliminandus, sed deis fungi hujusmodi naturae ossiciis ex motivo suis pernaturali, est hominis iusti, & omnium vit- tutum donis cumulatissimi
Q. Quotuplex in Christo distinguitur gratia pR. Duplex : alia competit Christo, ut est homo singularis : alia , ut est caput omnium hominum ; dicitur gratia capitis.
4 4'. Quomodo dividitur gratia christi ut es,omo sinulariti
168쪽
R. Dividitur in gr aliam gratis datam, quae directe tendit in commodum aliorum ι talis est gratia sanitatum , & operatio virtutum , quas Christus operabaturin homipum falutem,
tum temPoralem , tum aeternam ; in gratiam gratum facientem , quae naturam humanam
Christi in seipsa 'perficiebat. t oruplex stat in cisso gratia gratum
R. Duplex ; actuatis & habitualis. Actualis,
si sumatur terminative, est divina tum intelle stus illustratio, tum voluntatis motio et si vero sumatur principiative , est supernaturalis& specialis Dei concursus cum intellectu &voluntate Christi ad eliciendos actus supernaturales ; & haec gratia erat, Christo absolute necessaria ad hujusmodi actus quemadmodum enim actus naturalis non potest elici sine naturali Dei concursu : sic supernaturalis sine concursu supernaturali Habitualis vero complectitur gratiam sanctificantem , qua anima formaliter redditur sancta , & virtutes infusaS, quibus anima fit disposita ad actus supernaturales eliciendoS. Q. 69. Habuit - ne christus omnes' virtutes infusas Z. s
R. Certum est habuisse; quia gratiae sanctificantis sunt appendices necessariae iis duntaxat exceptis, quae imperfectionem includunt, ut fi des obscuritatem, spes objecti beatifici absentiam, Poeninentia mutationem mali consilii ., ideoque praesupponit peccatum in eoenitente. Dices 1'. Christus sperabat beatitudinem corporis sui, & nominis mali tionem : ergo in
Distinguo antecedens. Speratini, id est , e
siectabat tanquam rem certo futura a Co
169쪽
cedo: sperabat spe theologica, & proprie dicta , Nego anteccdensi, tum quia spes proprie dicta est boni ardui & obtentu difficilis , proptereaque parit timorem illud non consequendi. Haeci autem a Christo exulabat : quia spes Theolo- gica necessario habet Deum aut attributum divinum pro objecto primario ; ex eo enim dicitur theologica , quod circa Deum versetur. Atqui sublato primario oblecto virtutis, tollitur ipsa, virtus licet remaneat ejus obiectum secundarium Hinc animae bearae, quia Deum jam possident, sine spe Theologica expectant resurre- chionem & beatitudinem suorunt corporum.
, Expeetati utem illa est actus charitatis omnia
i: Dices, Christus pro peccatis nostris satisf
γ xit: Ergo poenitent Iam habuit.: Dil tinguo antecedens : satisfecit ex charitate, 1: quae inclinat ad dolendum de pecatis alienis, γ Concedo : ex poenitentia speciali, Nego anteii cedens quia, ut jam diximus , poenitentia spe-
, cialis non potest esse nisi. de proprio peccato , i. cum includat dc mutationem pravi consilii, S: displicentiam. i. 7'. Gratia Christi , prout es singularis homo.
Eseri- ne a gratia capitis ZR. Eit eadem entitative , sed sub diverso reia i Pectu , nempe quatenus perficit naturam aia
, iumptam , dicitur gratia Christi, ut est singu-
l. laris homo : quatenus vero dirivatur a Christo in homines, dicitur gratia capitis , de cujus plenitudine omnes nos accepimus , JOan. I. Vorro aqua, quae fontem implet , de quae in rivum effluit , est prorsus eadem. Ceterum , oratia Christi non habet hunc respeetum ad s. homines ex natura sua , sed ex ordinatione Dei extrinseca ; nam ex infra dicendis, Pac-
170쪽
etsi DE INCARNATIONE. tum intercedere debuit, ut Christus esset obtemperantibus sibi causa salutis aeternae, Heb. D. .o ne proprium Christi habere gratiaruns
plenitudinem pR. Duplex est gratiae elenitudo; alia ex parte objecti, seu ipsius gratiar; alia ex parte subjecti gratiam recipientis: quod explicari potest exemplo caloris, qui si sit summus in isne , dicitur ignis habere plenitudinem Caloris ex Parte objecti seu virtutis ; quia in se continet quidquid nomine caloris exprimitur : h mo vero gaudens perfecta sanitate, habet c
loris Plenitudinem ex parte subjecti; quia nihil caloris ipsi deest ad perfectam sat,atem. Iam vero Christus utroque modo fuit gratiae Pi nus ; sed plenitudo illa si spectetur ex parte objecti & ipsiusmer gratiae , est ipsi propria , quia solus eli omnium gratiarum fons & origo: si autem spectetur ex parte subjecti , est ipsi
quodammodo communis cum pluribuS ; namque sanctus Stephanus dicitur plenus gratia& fortitudine , Act. 6. S. Joannes Baptistarepletus est Spiritu sancto ex utero matris suae, Luc. I.& beata Virgo ibidem salutatur gratia Plena. Attamen sicut alia est plenitudo rivuli, alia fluminis , alia maris , secundum alvei ad-gustiam vel latitudinem; sic pro diversa am
plitudine subjecti, diversa quoque est ejus grytiae plenitudo. Unde minor sancti Stephani plenitudo , quam S. Joannis Baptistae ; quia om-cium Diaconi tot dotes non requirit , quot of sicium Praecursioris: nec plenitudo matris Dei, quantumcumque excedat plenitudinem Praecursoris , propter singularem ejus dignitatem, ac cedit ad plenitudinem gratiae, quae competis
unigenito Filio Dei. Q. 9'. Gratia Christi Domini υ - ne infinita.
