Theologia dogmatica et moralis, ad usum seminarii Catalaunensis. Autore D. Ludovico Habert ... Tomus primus septimus Tomus secundus. Continens tractatus de incarnatione, & de gratiâ Christi

발행: 1737년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

DE Iuc ARMATIONE. t 7 sita percipiunr , atque Ita caput Angelorum effectus est. Dices Σ'. Tertullianus lib. de resilirre Stione Christi cap. c. scribens de formatione corporis Adami,sic habet: Quodctunque timus exprimebatur, Christus cogitabatur homo Juturus.Sanctus Cyrillus h lexandrinus lib. is. Thetauri comparat Christum fundamento domus , quod sane prius est: in aedificio.Ergo Christus praedestinatus est ante

omnem creaturam , an proinde ante praevisum Adami peccatum , hinc dicitur creatus ante mnes creaturas, Pr . t. primogenitus omnisereaturae, Col. I.

Nego conseq. Christus quidem ut Deus Myapientia aeterna, est ante omnem creaturam,

ed ut sic non est praedestinatus: ut homo vero raedestinatus est, & praecon Ceptus antequam Idamus fieret , sed non antequam peccatum ius futurum praevideretur. Est quoque fun- lamentum reparationis generis humani A non

reationis universi, alias sanctus Cyrillus sibi ontradiceret. Et quamvis gratia Angelorum it entitate similis gratiae hominum, illis i nen concessia non est meritis Christi , sicut nec damo in statu innocentiae ; nec in illis per se uit efficax sicut in hominibus post Adami lap-Im. Cum autem Adamus peccando gratiam miserit, Christusque a musam restituerit, cerim eit Adamum redemptum omnem suam ratiam & gloriam Christi meritis debere. Ex dictis hoc capite & praecedenti sequitur, a carnationis causam finalem esse salutent ho-ainum , emcientem vero soletun Dei miserico iam , & omnipotentiam.

192쪽

x DE INcARNATIONE. CAPUT XI. Utri Christus propriὸ satisfecerit pro

hominum peccatis PNEgant Socinians, reclamantibus Scripturis , in quarum paginis fere omnibus Christus praedicatur hominum Mediator, Sabvator & Redemptor ; Agnus pro nobis occussis ; Sacerdos , qui in sanguine non alieno,' sed proprio, Deum nobis repropitiavit. Sed ista pro more detorquent ad sensus improprios& metaphoricos: Christus, inquiunt, est Redemptor , quemadmodum Deus dicitur Salvator & Redemptor Israel , Isaiae 48. &quatenus scilicet liberavit nos doctrina sua,& intercessione, absque soluto pretio: est Mediator eo modo , quo Moyses Gai 3. Vers. I9. Pro nobis mortuus est , quia in commodum nostrum , hoc est , ut ejus exemplo mortem, spe melioris vitae, alacrius oppeteremus. Denique est Sacerdos non quod ullum verum stincrificium obtulerit, aut in cruce victima pi gularis extiterita, sed quia divinae voluntatis fuit interpres, & in proprio sanguine coelum introivit, ut appareat vultui Dei, pro nobis intercedendo, quemadmodum summus Pontufex Judaeorum in sanguine alieno Sancta Sanctorum ingrediebatut ut fuse prosequitur Apostolus c. 8. 9. & Io. ad Heb. Sed contra hanc

haeresim,

R. De fide est Christum Dominum ptopria satisfecisse pro hominum peccatis; & haec dq-

strina adeo constans est apud omnes, qui Chri- stiano nomino eensentur , ut. ante Socinum

193쪽

DE INcARNATIONE. I snuIlus etiam Haereticus eam inficiatus sit ; nec Tridentini Patres nova definitione firmandam esse dixerint ; sed eam tanquam inconcussam &indubitatam supposuerint , fessi. 22. caP. I. &Σ. & Can. 3. & 4. Cum autem innumeri prope

Scripturae textus ad hanc veritatem demonstran- inam suppetant, omnes in uno syllogismo concludimus. Probatur itaque hoc uno argumento, tum ex

omni hominum sensu, tum ex Scripturis de-Prompto. Ille vere & proprie pro alienis offensis satisfecit, qui 1'. se sponsorem& vadem pro illis constituit: Σ'. qui illorum loco poenas peccatis debitas exsolvit: ν'. qui aram personae laesae ει offensae placavit, atque ita reos cum illa reis conciliavit, piistinamque amicitiam peccatis solutam redintegravit. Atqui Christus Dominus haec tria pro nobis apud Deum praestitit iergo vere & proerie pro nobis satisRcit. Majorem admittunt Sociniani. Minor probatur i . ex Isaiae capite s 3. quod de Christo interpretantur etiam Sociniani. In illo autem capite , 1'. Christus ultro se sponsorem obtulit , Oblatur si quia ipse voluit; & quidem non pro peccatis Propriis Propter sceluspopuli mei perculsi eum eo quod iniquitatem non fecerit , neque dolus fuerit in ore eius. 2'. Deus peccatis nostris laesus sponsionem admisit: Posuit Dummus

in eo iniquitatem omnium δεσνsim .... ct Dominus --ἰuis conterere eum in infirmitate. 3'. Christus revera Poenas 'peccatorum nostrorum tulit , non acervicibus nostris illas duntaxat removendo, quemadmodum morbos corporales removit ,

ut fingunt Sociniani, sed & a nobis abstulit, &in se suscepit: Vulneratur est propter iniquitates mostras, attritus es propter scelera nostra. η'. His vul- .eribus peccata nostra expiata fuere 3c debita

194쪽

ς DE INe ARNATIONE persoluta:Si posuerit pro peccato animamsuam Η braice, Si posuerit seipsum in Victimam piacularem in videbit semen longavi . Denique pax de reconciliatio nostra inde consecuta est , disciplina pacis nostraesuper eam, livore eius senatifumlis. Probatur 2'. eadem minor ex capite 2. primae

Petri: Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suos per tignum, ut percati ortui, iustitiae vivamus: cujus livore sanati estis. Ergo vulnera Christi non

iam mera exempla obtinendae sanitatis, ut somniant Sociniani , sed remedia emcacia; alias fanari diceremur livore & plagis Martyrum, cum iis incitemur ad vitae praesemis contemptum &futurae desiderium. Probatur 3'. ex Epi stola ad Hebraeos, in qua diceres Apostolum ex professo confutandum

suscepisse errorem Socinianum , adeo fortiter illum ex qualibet parte confodit, & accurate omnia effugia occludit. Ac i'. quidem excommuni omnium gentium notione& usu de monstrat Sacerdotem primario esse institutum ad placandam divinWin numen victim rum oblationibus , adeo ut ille non sit Sacerdos, cui non competit sacriscium offerre: Omnis namque Pontifex', inquit cap. s. ex hominibu3 sumptur , pro hominibus eoninitiittir in iis, praesum ad Deum ut osterar dona ct sacrificia pro peccariS. & Cap. 8. Omnis . .: e Pontifex ad ostere 'dum munera hostias constituitur ia necise esto' hunc hasere ali id , quod o gerat. Talis autem

decebat ut esset nobis Pontifex qualis Christus ait capite I. sanctus in nocens , impollutus,

segregatur a peccatoribus , ct excelsor coelis factus, qui non habet necestatem quoridie ; quemadmo- .

dum Sacerdotes, ct prius pro delictis suis hostias os rare , deinde pro populi. 2'. Expendit Apostolus

195쪽

DE INO ARNATIONE. ITT quae hostia piacularis respondeat excellentiae tanti Pontificis, & majestati divinae ι ac Io. definit non esse trucidatum pecus , his verbis cap. 8. v. 4. Si ergo esset Christus) super terram nec esset Sacerdos , cum essent qui offerrent se candum legem munera, qui exemplari di runbrae δε- serviunt eae testium. Hoc est, si Christus offetret super terram victimas terrenas & legales , non esset Sacerdos , tum quia non est ex Tribu Levi , nec ex familia Aaron ; tum quia illae victimae erant figurae & umbrae futurorum & verorum , quae per novum Sacerdotem erant amisplenda, ac proinde staret adhuc vetus tacerdotium, quo Christus , utpote ex tribu Juda Oriundus, insigniri non potuit. Hinc .30. decla-Xat caP. IO. V. s.& sequentibus, ipsum esse Sacerdotem simul & vitaimam piacularem. aderi inquit, ingrediens mundum dicit: .Hostiam ct oblasionem noluisῖi , corpus autem aptam . mihi: holo

auromata pro peccato non albi placuerunt. Tuue dixi: Ecce venio ut faciam, Dem, Molmarem

auam ..... in qua voluntare sanctificati sumus pereoblationem corporis Christi semel. Christus itaque juxta ratiocinium Apostoli succedit victinus Aaronicis, sicut lux umbrae , Veritas figurae. M- qui constat ex Scripturis victimas legales loco hominum nocentium substitutas & caesas fuisse LeU. I T. V. H. Anima carnis in sanguine est . di ego dedi illum vobis , vi super altare in eo expietupro animabus velisis, o sanguis pro animae placido

IB. c. IO. V. 22. 'hircus Pro Peccato di Citur portare omnes IniquitateS , quas Sacerdos lini caput.

Hus transmittere significabat ritu ibidem .praescripto v. ai. Er po Ad iurdque mam super. capus Hur i hirci ) confiteatur omnes iniquitares filiorum Israel, ct universa desidia , atque peccata eo Π-, νιν .imprec ι cuisi iuruis c. Ergo christiis

196쪽

r 3 DE INCARNATIONE. novi testamenti vera dc unica victima in se suscepit Peccata nostra , dc Poenas pro iis debitas. Hinc dicitur factus Peccatum, 2. Cor. S. V. ai. & maledictum, 3. Gal. v. I 3. namque hostia pro peccato immolata dicitur peccatum , Ostae

. v. Sacerdotes peccata populi mei comedent,

id est, vescentur vitiimis pro peccatis populi

oblatis. Superest tertium ultimum controversiae

caput, an & quomodo Christus pro nobis proprie sit sponsor & mediator , Sacerdos & victima piacularis , quemadmodum hactenus demonstravit Apostolus, actu & de facto debita nostra solverit, & Peccata nostra, quae in se suscepit, vero sacrificio expiaverit. Hanc difficultatem aggreditur idem Apostolus capite 9.S 1 o. decernitque Christum in cruce haec omnia Praestitisse, atque hanc su1 oblationem loco omnium victimarum & sacrificiorum legalium substituisse. Et omnis quidem Sacerdos, inquit cap. io. V. I I .praesto est quotidie ministrans , cte aisdem sese serenι hostias, quae nuaquam possunt auferre peccata. Loquitur de jugi sacrificio, in quo singulis diebus agnus immolabatur : de Christo

vero pergens subdit f. e aiatem unam pro peccapis osserens hostiam, in sempiternumsedet in dextera Dei. In Graeco habetur postquam oblidisset, quod denotat oblationem cruentam & expiatricem in cruce semel peractam , & nunquam repetendam , qt Apinolus praemiserat, capite. 9. v. as. 26. dc x8. non ut sπὸ ostera0emes stina .: ... alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine incindi. Nempe si una illa cruenta oblatio non suffceret ad expianda tum priorum , tum PO- steriorum seculorum peccata : nunc autem semeι in consimmatione , id est, in fine saeculorum , ad

destitutionem peccasi per hosiam suam apparuit. D

197쪽

DE IN EARNATIONE. 17'quemadmodum statutum est hominibus semes mori .. ola Christus semel oblatin est ad misorum exlaurienda

At, inquiunt Sociniani , Christus ex Apostolo

manet Sacerdos in aeternum; eo quod semper sit vivens ad interpellandum pro nobis in coelo, in quod semel ingressus est per proprium sanguinem, quemadmodum Pontifex inudaeorum ii emel in anno introibat in sanctum Sanctorum: Non sine saetulae,quem serapro sua ct populi ignorantia C. 2.V. T.Ergo Peccata nostra non expiavit,

nisi quatenus doctrina sua sustulit ignorantiam, dum in terris ageret ,& nunc in coelo per sanctuarium adumbrato offert suum sanguinem Pro nobis interpellans. Contra, I'. omnia peccata dicuntur stultitia Ec ignorantia,juxta illud vulgare effatum : Omianis peccans est ignoram. Stult/ egi nimis, ait Da- .vid 2. Reg. cap. 24. Ignoraritiar mem ne memineis

ris. Psalm. 14. 20. Christus substitutus est noa solum vi 2 imae solemnis expiationis , quae semel in anno immolabatur , Levit. c. I 6. sed scomnibus aliis , quae per singulos dies mactabantur , Hedi Io. V. G. 3ο. Apostolus distinguit duplicem oblationem e aΙtera est cruenta, eaque unica & nunquam repetenda , qua una conj mmmis in aetermis janctificaros , CaPite io v. q. hoc est, qua plene expiavit Omnium p Cata , meruitque omnibus sanctificationem: alatera incruenta , quam nunc in coelis continuo Peragit Advocatus noster apud Patrem, ut Passionis & cruenta oblationis fructus nobis appli Cetur. Hujus autem oblationis duplicis umbram ct figuram fuisse sacrificium expiationis demon. strat Apostolus g namque vitulus aries pro peccatis Sacerdotis , & Hircus pro peccatis populi offerebantur in holocaustum extra sania

198쪽

hatur super cornua laltaris corpora extra castra comburebantur. Sed ut expiatio compleretur , Pontifex stinet uarium ingressius sanguine vituli & hirci asper fiebat propitiatorium, Lev. .a6. Sic Christus a uittens Pontifex & victima

futurorum bonorum 1n ara crucis mactatus& ioblatus est in holo caustum toto sanguine effusa; deinde per proprium sanguinem introivit in sancta non manufacta , id est in coelum, ut adipareat vultui Dei , 5c virtute sanguinis sui interpellet pro nobis: quae eleganter Mostolus Pro' sequitur caP. 9. & IO. Nonadducimus Iraditionem, quae naelius est pretii apud Socinianos , quamque in hac patizsbi adversari ultro fatentur , eo temeritatis Pr gressi, ut contendam Apostolorum discipulos Magistrorum mentem non fuisse assecutos,adeo ut veritas detegenda & liberanda Socinum expectaret. Qui ita sentit . des PH, ut verbiSsanin i Augustini loquv. . Objiciunt Io. Sociniani, absurde dc contra Scripturarum luculenta testimonia alteritur Deum hominibus fuisse iratum, cum ubique praedicetur benevolus, Mis , inquit Ezech. 33. mortem isaepti , sed ut converimur. Joann. 3. Sic

Detis dilexit mundum , ut Filium stium migenitum daret. Rom. Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam re adducit Z Peccatores inimicitias contra ipsum gerentes sibi reconciliare non distitit, i. Corinth. i. v. 19. Non ergo erat opus Mediatore , qui Deum hominibus reconciliaret, qui ipsum placaret, Poena' e lueret alias Chriitus apse , utpote Deus fuisset placan

dus.

Nego antecedens: scriptum est enim Galat. v. .m. Malediditu myis, Eui non permansemm

199쪽

DE INCARN ATI Da E. agomnibus , quae scriptasant in lib. legis: Romanor. a. V. 18. Revelatur . . . ira Dei de caela super omnem impietarem. Ephes. 2. v. 3. Eramus narura sitit irae.

Psal. Odisti omnes qui operantur iniquitatem. Ergo placandus erat Deus, ac proinde Christus ipse, quatenus Deus ,& nobis reconciliandus, quamvis jam benevolus , quemadmodum Pater in filium protervum & in se contumeliosum irascitur , α nisi resipiscat , ipsique satis

faciat,illum exheredare medItatur : ne autem ad illum extremum compellatur , Pietas paterna

illum quovis modo , interpositis etiam mediatoribus, ad poenitentiam , & ad debitas re, conelliationis conditiones , duras quidem adducore satagit. Instabis: Negari non potest, quin Immen sa Dei misericordia in hominum reconciliati ne elaxerit e atqui nulla deprehenderetur si ab eorum sponQreplenam & integram satisfactionem exegisset. Quae enim indulgentia in crediatore erga debitorem , qui ab ejus sponsore us- . que ad novissimum quadrantem repetit Z Ergo Nego minorem: latum enim discrimen est inister restiturionem & atisfactionem : restitutio

non spectat personam , sed rem ipsi debitam a

Praeciseque tendit,ut inetebus aequalitas repona- Iur,adeo ut creditor non plus retineat,quam ad

ipsum pertinet; creditor vero nihil minus haheat, quam ipsi debetur. Unde si amicus creditoris oblata pecunia totum damnum resarcire

veli reditor, alias debitori infensus , α n expensis illum opprimete appetens , sit itionem injicere non potest, licetque iIli di- eere : Tolsse quod tuum est , ct vade. At satisfa- etio directe respicit personam , quae laesa est& depressa ab eo , qui in illam superbe eu con-itumeliose insurrexit; jusque habet , ut ille iust

200쪽

181 Dx INCARNATIONE. deprimatur, poenas luat, rejecta alterius satis&etione , qui ultro tantum honorem, quantus a reo ablatus est , rependere offerret. Si igitur mediatorem admittat, qui pro reo veniam pr Cetur & poenam subeat, reo sane gratificatur; quem sic reconciliatum in amicitiam suam recipit 8 quanto magis si ipse talem mediatorem reo per se ad condigne satisfaciendum impari Praeparassiet & suscitasset Sic autem Deus dulixit mundum. t

Objiciunt xo.Lex divina & humana prohibet

ne innocens pro nocente spondeat, & plectatur: Non occideniter patres pro filiis, ait Dominus Deus.

Deut. χε. nec sui pro patribus , sed im qui Mepeccato suo morietur. Ergo.

Distinguo antecedens. Si Iudex non habeat dominium directum invitam inhocentis, nec ipse innocens consentiat in Qam necem, Conin Cedor secus, Nego antecedens. Judices quidem habent jus vitae & necis, Quatenus noce tes perimere possunt eo modo , suo licet Medico membra putrida & corpori noxia amputare ; sed nulla potestas in vitam innocentis, etiam consentientis , ipsis concessa est , ut d

cent Theologi Tractatu de Iustitia & Jure.

Hanc potestatem Deus sibi retinuit Deut. 32.

Vide e quod ego fim solis, o non si ritur Deus Πα-rer me Ego occidam , ct ego vivere faciam. Atque hac suprema potestate praecepit Abrahamo, ut sbi Isaac immolaret , Gen. 22. minatur , EXO di 2 o. se vifitaturum iniquitatem patrum iafilios in tertiam & quartam generationem, quod in nepotes Achab opere complevit 3. Resum cap. a s. Porro idem ipse proprio Filio suo nos pepercit, 'd pro nobis omnibus ι radidit illum, Rom. . Christus quoque Deus & propriae vitae D aninus sponte se obtulit ad mutinam ex auriendape ea, Hebr.

SEARCH

MENU NAVIGATION