Theologia dogmatica et moralis, ad usum seminarii Catalaunensis. Autore D. Ludovico Habert ... Tomus primus septimus Tomus secundus. Continens tractatus de incarnatione, & de gratiâ Christi

발행: 1737년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

DE INO ARNATIONE. Instabis: Ergo plus Christo debemus, quam

Patri.

Nego sequelam i Christo enim satisfacere Plus non fuit, quam Patri Filium suam dare ;nam utrumque fuit infinitae charitatis opus.

R. DRimo i Neque Incarnatio , neque si x tisfactio Christi ab tute fuerunt nece .sariae; I'. quia opera De ad extra sunt liber- Tima r Deus enim, cum ex sese sit infinitus& undequaque beatus , rebus extra se positis egere non potest. Atqui Incarnatio est opus ad extra et ergo; quia Deus potuit vel hominem peccatorem punire , quemadmodum AEngelos perduelles vel aversum per gratiam stam convertere. Universa massa, inquit Santius Augustinus lib. de natura & gratia caP. i. ps mas debet, ct Fomnibus debitum damnationis supplicium redderetis, non injuste prosia dubio reddere- ur. & lib. de agone Christiano cap. II. Sunt fuci , qui distini r Non poterat aliter Sisentia mi homines liberare , nisi susciperet hominem , edi a peccatoribas omnia illa pateretur. Quibus dicimur, poterat omnino ; sed si aliter faceret , iiuer vestra su ritiae displicereτ. Vices : Omne peccatum sub Deo justo puniri nece sse est: ergo Deus sine praevia sati factione peccata hominibus condonare non potuit. Distinguo antecedens. Puniri necesse est vel a Deo vindicante , vel ab ipso peccatore seip- 'sima Puniente , Concedo : a Deo sido vindi-

202쪽

Da I sc ARNATIONE. ante; Nego antecedens : licet enim fit optimi Principis non sinere impios impune grassari, laudandus tamen est , si aliquos a peccatis ad lmeliorem frugem adducat deinceps Reipublica

Profuturos. lInstabis i . Merces merito negari non potessi l. ergo nec poena peccato.

Nego consequens. Disparietas est , quod metitum acquirat jus personae benemeritae ue peccatum yero personat laeta. Deus autem potest Qedere jure suo, remittendo poenas, cum sit misericors; non sero alterumipoliare jure acquisi-eto , cum sit juitus.

Instabis rQ. s. Athanasius lib. de Incarnatione asserit Io. Deumintegra & illaesa ma veritate &justitia, non potuisse hominem absque legitima atisfactione liberare. Indecorum futurum fuisse , s hominem lapsum deservisset. Et haec duo stra probat S. Anselmus libro cui titulus

est : Homo Detis r inquam sententiam consentire

videntur Richardus Victorinus de Guillelmus

Patisiensis ς Ergo. Distinguo anteced. non potuisse hypothetice, nempe quia legem statuerat de poena repetenda, ct illud praedixerat, Concedo et non potuisse

absolute, Nego antecedens, Citra incona don- ο inquit idem sanctus Doctor Osat. tertia contra Arianos , poterat Deiasolammodo loqui , ct maledictionem fomere. Sed considerandum s quid hominibus expediat. Opus equidem Incarnationis Naeedemptionis generis humani est convenientissimum , tam in eo Deus man estaverit infinitam suam misericordiam & justitiam , simul ει odium , quo prosequitur peccatum. atque inde infinitus honos in ipsum rcfulserit,& incomprehensibilis eius sapientia sensibit Ler innotuerit ad hectantium stuporem. His l

203쪽

DE IN ARNATIONE. ifi tem decor sine Incarnatione &Christi satisfactione mundo defuisset , ac propterea scribit Rthanasius indecorum fore , si illud mysterium. non fuisset peractum : indecorum , inquam, inon postive, quasi Deo repugnans , Deu senim Producere non tenetur quidquid perfectiss1-

mutat est, cum nullo indigeat ; quemadmodum nec humanus artifex pretiosissimam quamque materiam ad operandum assii mere ; sed sussicit, si susceptum opus tu area artis leges a curative perficiat. Indecorum Itaque seret negative, hoc est, minus decorum , & minus conveniens, si Deus alia ratione hominem liberasset. Et ita conciliandi sunt inter se alii Patres , qui diserte docent aliis modis genus humanum potui sis salvari , ut sanctus Augustinus supra laudatus, sanctus Leo serm. 1. de Nativi tate , S. Grillus Alexandrinus lib. de Incarnatione 3, S. Bernardus epist. i R. Quis negat, inquit, omnipotentifuisse alios ct alios modos nostra reι-puoms ZEt nihilominus aliquando scribunt nullum esse salutis remedium, nisi Christus advenis, set. Ita sanctus Augustinus sermone I . de Tem-sare, & sermone 8. de verbis Apostoli; sanctus

eo sermone L de Passion ne; sanctus Cyrillus Alexandrinus Dialogo de Incarnatione : excipiendum tamen sanctum Anselmum censent vasquesus & Petavius , existimantes duriora

ejus verba ut cum communi sententia conci-

Iiari possint. R. Secundo, Incarnatio Christi & satisfactio. ex hypothesi quod Deus plene & perfecte sibi

satisfieri voluerit, necessctariae fuerunt , nec ulla Pura creatura, etiam gratiis ornata, id praestare potuit. . Probatur Io. ex auctoritate tum Scripturae,

tum S S. Patrum. Hebr. s. & Ie. Apostolas

204쪽

multis argumentis demonstrat solo Christisam guine peccata expiari potuisse. Id ipsum fanlii Patres colligunt ex his verbis Psali ni 48. Hater

non redimit, redimet homo: non dabit Deo placati

nem suam. In qtaem locum sic scribit Si Basilius: Ne igitur fratrem quaeras, qui redimat ι sed eum, qui

naturam tuam superer ; neque meram hominem ,sed

hominem Deum Iesum Christum, qui Notus pote' dare

propitiationem Deo pro omnibus nobis. Ita Δ. Ambrosius expositione in eumdem Psalmum , & lib. . in Lucam 1, & S. Paulinus epistola quarxa ad

Severum. Ideo dictum puto, inquit , frater non redimit , redimet homo quia quos frater non redimeret , boc est, Propheta seu Legi lator, qui homo tam tum erat ; bos homo rediviis, quia di Detis erath Umodi enim homo solus praevalere potuit adver sus siententiam mortis. Hinc Sanctus Leo serm. I. de Nativitat it : Nisi esset verus Deus, non afferret remedium: si non esset homo, non asserret exemplum. Probatur χο. ratione. Ad perfectam satisfactionem tria requiruntur : IQ. ut fiat ex pro

Priis : zo. ex indebitis 3'. ut sit injuriae aequivalens. Atqui nulla tura creatura , etiam gratiarum donis instrueta , talem satisfactionem Deo offerre potest. Ergo. Major evidens est namque I Q. si quis ex bonis creditoris satisfaceret, nihil ei daret et 2 o. Si ex bonis aliunde debitis, puta ex locatione,

solveret pro mutuo accepto , debitor rema neret. 3 Q. Si cum deberet centum , quinquaginta duntaxat exhiberet , non esset adaequata

lutio. Minor probatur quoad singulas ejus partes: I Q. Quidquid creatura habet & est, Dei est. In imo enim vivimus, ct movemur , ct sumus, Act. 17. Non quodsi icientes ut cogitare aliquid a nobis

205쪽

DE INcARNATIONE. It quasi ex nobis; sed sussicientia nostra ex Deo est, a. ad Corinth. Deus est enim qui operatur in vobiso velle di perficere , Philip . 2. Ergo creatura nihil offerre potest, quod non sit Dei proprium: ergo & debitum ; quia quod ad te pertinet, id

tibi debetur. Nec dicas hominem , utpote liberum , habere dominium suarum astionum, cum libertas sit facultas disponendi de suis actionibus. Unde Theologi nonnullas supererogationis vocant , ex eo quod Deo ultra debitum offearantur. Namque & libertas nostra &usus ejus Dei sunt, & in ejus obsequium converti debent. Opera autem supererogationis dicuntur ea, quae sine peccato omitti Posseux , cum

nulla lege praecipiantur. Sed in hypothesi , quod fiant, sicut a Deo exeunt , sic ad illum dirigi debent, nec sine Dei iniuria quis sum

erogatet pauperibus propter mundanam gloriam. Itaque homo, non Dei respectu , sed zreaturarum duntaxat , dominus est tum actio. Ium , quas libere elicit, tum fundi , quem te, Iitime possidet. Superest probanda tertia minoris pars, nem e creaturam non posse satisfactionem offerre. tuae Dei injuriae aequivaleat. Probatur autem mcacissime. Ut satisfactio sit plena & ad.

equata, necesse est ut tantum honoris personae aene rependatur , quantum per injuriam fuit blatum. Atqui nulla creatura tantum honoris eo rependere potest, quantum Per Peccatumetraxit. Ergo.

Major patet ex sola terminorum explica-ione. Enimvero justitia dicitur aequitas stuqualitas , ex eo quod aequalitatem servet aut eponat, ubi jus proximi laesum est, minusque abet atren, quam habere debeat : unde dc in,

206쪽

it8 r g ΙN c AR NAT ION p. iustitia dicitur inaequalitas. Cum autem proximus injusta pati possit vel in rebus ad se pertinentibus , puta in bonis fortunae & famae , vel in propria Persona, nempe si secum indigne &cum honoris dispendio agatur; duplex quoque distinguitur ii stitiae actus; alter dicitur restitutio qua aequatur res, quae redditur, cum re ablata , nulla ratione habita personae sive quae damnum intulit, sive quae damnum passa est, non enim refert Princeps ne sit aut ignobilis, qui centum rreuit, tantumdem restituere deinhel; quia restitutio tota est in rebus aequandis, nec comparat personas cum personis, sed rem cum re. Unde perinde est a quo fiat , ana raptore dc injusto detentore , an a Parente eius , aut amico , dummodo reponatur aequatitas , recipiatque proximus totum quod suum est.. Ait justitiae actus dicitur satisfactio ; qualesiarcitur injuria personae illata, ut si quis vestem alterius detraxerit & laceraverit cum ejus Personae grandi contumelia, satis non est reddere justum vestis pretium, quod fieri posse diximus per patrem contumeliosi ; sed insuper tantumdem honoris reddendum est personae imis ,'quantum dehonestata est. Id autem ab ipso-met contumelioso praestari debet cum enim superbe in alium insurrexerit, &injuste illum dejecerit , sibique quodammodo subjecerit; justitia exigit, ut ipsemet reus per su1 dejectionem erigat quem depressit , tantumque honin Tis rependat, quantum abstulit. Unde satisfactio ma non est in rebus , sicut restitutio , sed in actionibus in quibus habenda est ratio per-sunarum, & comparanda persona nocenS cum

persona laesa. Namque injuria crescit pro digni-gate Personae laesae , dc vilitate laedentis , quia

207쪽

DE INcARNATIONE. IS' majoris observantiae & honoris dignus est princeps, quam persona inferioris gradus, maginque deprimitur a cive infimae plebis, quam lviro aequalis secum dignitatis: satisfactio contra doctiescit pro vilitate personae satisfacientis redignitate personae laesiae; quia persona satisfactionem ingreditur, quatenus per actionem satisfactoriam dejicitur aderigendam Personam, . quae per injuriam fuit depressu. Qualis autem poteli csse dejectio personae infimi gradus, &qualis honos ex ea in Principem laesum refluit 3 nullus sane aut fere nullus; cum tamen injuria sit gravissima. Hinc poena talionis, qua Potest esse justa inter personas ejusdem dignitatis, erit iniqua, si reus & innocens si ni gradu dispares: v. g. si Mogiltratus alium Magistratum alapa petcussit, j iistitia servabitur, si similiter repercutiatur : at bajulus , qui sic in Magistratum exarsisset, non alapa , sed suspendio plectendus est, ut ipsemet Aristoteles advertit.

Ex hac autem elucidatione. Minor, nempe quod nulla creatura tantum honoris Deo rependere potest , quantum Peccando detraxit, , evidenter sequi tui. Namque ex dictis crescit offensa pro vilitate personae nocentis, & dignitate personae injuria affectae: Contra vero proportione eadem decrescit satisfactio, adeo ut injuria sit summa,& sati factio minima, si persona laesa sit in supremo gradu, & persona satisfaciens in infimo. Atqui est distantia infinita inter maiestatem divinam eκ creaturam qualibet gratia ornatam. Omnes gentes quasi nonsint , sic simi coram eo quasi nihilum ct inane reputatae siunt ei. Isa. Αο. v. Isi. E go creatura non potest exhibere Deo satisfactionem injuriae aqualem. Haec ratio efficaciter concludit, I p. Pro Pecet

208쪽

I9o DE INcARNATIONE.cato lethali, sive malitia ejus sit intrinsece inis finita in ratione offensae , juxta communiorem Theologorum sententiam , sive sit intrinsece finita, & extrinsece tantum infinita , ut nonnulli Theologi opinantur ; 2o. pro peccato V niali , quod non videtur offensa intrinsece infinita di quia etsi injuria a plebciis Regi terreno. irrogata sit finita, ςum interutrumque non sit distantia nisi finita , nihilominus vilior est reus laesiae majestatis , quam ut condigne satisfacere possit : ergo a fortiori.

Nec dicas inde sequi peccatum veniale mereri poenam infinitam , cum expiari non possit condigna justi satisfactione. Sicut enim plebeius, qui in Regem peccavit, non est infinii Pinna puniendus , quamvis pro laesa majestatefacere fatis non possit ; sic nec justus, qui ve nialiter in Deum peccavit ; sed uterque poterit fatis pati, & poena ex gravitate injuriae erit definienda. Sed de his ex professis in Tractatu de peccatis. Dices: Tanta est bonitas in actu charitatis, quanta malitia in omissione eiusdem actus praecepti , cum utrumque se habeat ut forma dc Privatio: nam vita, v. g. aeque bona est , ac mors mala. Atqui pura creatura auxilio fratiae potest elicere, & offerre Deo actum charitatis: ergo condignum offerre potest ero peccato. Distinguo majorem : tanta est bonitas, &C. quanta malitia, &c. si physice spectentur, hoc est actus charitatis secundum entitatem & valorem intrinsecum: omissio vero ut mera Privatio actus debiti, Concedo : si spectentur m raliter , scilicet actus charitatis secundum valorem extrinsecum , & a permna derivatum tomissio vero, quatenus est offensa Dei a creatura Proficiscens, nego majorem. Concess*

209쪽

Dg INe ARN ATI ONE. minore, distinguo similiter consequens; ergo creatura condignum potest offerre pro peccato , si cona paretur res Cum in , ut fit in commutationibus & restitutione,Concedo: si com- Paretur perQna satisfaciens cum persona lae- Sa , habeaturque offensae ratio , ut debet in satisfactionibus , Nego consequens: namque e dictis; qui Regi restitueret justum pretium coronae per injuriam ablatae, non condigne sati

Iaceret.

Instabis: Iustus absolute potest alteri de condigno mereri gratiam lanctificantem : ergo dc Dro illo satisfacere, cum gratia sanctificans per se sit peccati expulsiva, & amicitiae Dei concilliativa.

Transeat antecedens; cum tamen negari possit & debeat ; siquidem peccator indignus est gratia sanctificante, quandiu offensa Dei ex- Plata non fuerit: solus autem Christus illam expiare potuit. Sed admisto antecedente neganda est consequentia , quia in hypothesi falsa quod justus gratiam sanctificantem pecca-tOLI mereretur, inde concludi non posset ipsium pro peccato fiatisfacere, sed Deum dum xat condonare offensam, quemadmodum si vir praemiens propter egregium aliquod facinus, rorquem a Rege ero filio laesae Ma estatis reo Poenitente obtineret , non censeretur Regiatisfecisse, sed benevolentiam Regis, & or Iam filio conciliade. - φ

210쪽

DE INCARNATIONE.

CAPUT XIII.

rkm Christi satisfactio osse a Dei fuerit

sequivalens pAtisfactioChristi non solum fuit suffciens, o sed & superabundans.

Probatur a Q. ex Scriptura. Heb. IO; V. t q. - . . . oblatione conssvnmav p in sensis renet in san- discator, Rom. s. v. ao. Ubi autem abi tiυD d

Imum superabundavit gratia. φProbatur 2'. ex Patribus: ex S. Cyrillo Ierosely ikitano Catech. 3. Non tantum nos iec aviamis, quani in ilie j:Uὸ egii. ex S. Ch sysost. ho m. IO. in ep. ad Rom. Mulio plura his quae debebamur , dependii Chrs sis; atque adeo tanto plura, quσα- ιὰ mare immersum cdpusillam aqua guttam collatum esse posset. ex S. Anselmo lib. de conce Ptu Virginali c. 22. Quoniam nulli s potes reddPre Deo quantis debet, solus Christus reddidit pro omnibus qηi solvamur, plasquam debent. Ita S. Thonias qu. 28. art. 2. & omnes Theologi. Probatur 3 Q. ratione hristus in satisfactionem seipsum Patri obtulit , Phil. 1. Cum inferi ηε Dei esset. . . semetipsum exinanivit. . . & ... hNiminavit,factus obediens i ue ad mortem. Atqui fatisfactio Christi pro offensis nostris se offerentis,& humiliantis usque ad mortem, est suffciei s& superabundans. Ergo. Dices i0. Non potest dari infinito majus: ala qui peccatum est ostensa infinita : ergo non PO-test dari satisfactio Dei offensa major. Distinguo majorem. Non potest dari infinis to malus in eodem genere infiniti ; v. g. linea altera infinita major , calor intensior calore infinito s

SEARCH

MENU NAVIGATION