Theologia dogmatica et moralis, ad usum seminarii Catalaunensis. Autore D. Ludovico Habert ... Tomus primus septimus Tomus secundus. Continens tractatus de incarnatione, & de gratiâ Christi

발행: 1737년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

281쪽

SANCTORUM, S c.

libro vigesim secundo capite octavo refert Reliquias sanctorum honorifice circungestari solitas, flores & vestimenta ex earuru ntacta.

virtutem hausisse ; peregrinationes ad Sanctorum memorias fuisse lasceptas, ibique plura miracula patrata. Ex quibus Patet qua fronte, quave impudentia Novatorum Pseudoministri

sectatorum suorum auribus ingerere audeant,

Ecclesiam Catholicam posterioribus seculis a primaeva sua integritate defecisse, & in apertam idololatriam sirca cultum Sanctorum misere fuisse prolapsam. Quid enim Ecclesia in

honorem Sanctorum nunc frequentat , quod prioribus seculis non observaνerit a Enimvero Pseudoreformati Catholicis o 4ciunt Basilicas in honorem Sancto um extructas, Fidelium vqtis ornatas & locupletatas , aras erectas, & in iis Reliquias Sanc orum conis litas, & data occasione honorifice circungetia- as, sacrificia oblata cum Sanctorum commemoratione.& invocatione; dies festos institutos V religiose celebratos , peregrinariones susce-yras, quas yirtus divina sit alicui loco alligata. Atqui haec omnia S. Augustinus in allatis texti-3us non solum testatur fuisse in usu prioribus eculis, sed etiam tanquam sincera Christianaetii etatis osscia laudar, vindicatque contra Gen- ilium & Manichaeorum, ac consequenter Cautinistarum obriectationes. Quae S. Augustinus in unum collegit, eadem parsim referunt alii Patres ipso etiam antiquio-

es, Eusebius libro quarto de vii. Constantini, aneti Chrysostomus, Ambrosus , Augustinus Deminerunt Basilicae in honorem Apostolorumi Constantino constructae. De votis sic scribit dem Eusebius libro is . capite 7 Pr*paratio- ais Evangel. Non vera pietatis milites Dei amicos

282쪽

E CULTU ET INVOCATIONE

sonorantes ad monunienta illorum accedimus, votaque

Elis ran am viris sanctis facimus , quorum intercessione at Deum nos parum μυari prosiremur. Theodoretus quoque di bro octavo ad Graecos : Pio, inquit,sideliterque precatos ea mazimἐ consequi, qu demeram, ιsantur ilia, quae votorum rei persolvmu nam alii oculorum, alia vero pedum, alii mantium simulacra opperiunt ex argento reve confecta. Festa in

honorem Martyrum instituta testatur Ecclesia Smyrnensis seculo secundo apud Eusebium libro quarto Histor. Origenes seculo temo, hOmili43. in diversa Evangelii loca ; Concilium Laodice num Cavone si . de peregrinationibus religionig causa. 'Hieronymus epistola i . ait . Longum est nunc ab A censu Domini isque ad praesen aram diem persingulas mares currere, qui Episcoposim .... veneFunt Ierosoθmam , putantes se minus rei gionis habere . . , nise in illis Christum adorassent locis, de quibus primum Evangelium de patibulo eoruscave vat. Et sanctus Chrysostonius homilia i6. in secundam ad Corinth. Nemo es, inquit

peregrinationem unquam inires ineat, ut Imperat rum aulas videat e contra multi Imperatores peregre

profecti sunt, ut hoc spectaculo fruerentur ; sanctorum enim Martyrtiui templa futuri judicii festigia ct signa exhibent, dum daemones flagris caeduntur, homines io quentur θ liberantur. Nec virtus Dei magis alligari censenda est cineribus Apostolorum P tri & Pauli & aliorum Nanctorum, quam um-hrae & semicinctiis eorum ad quae Fideles rincurrebant caus- sanitatis consequendae , Act. S.

Objiciunt primo Pseudore formali: Illi revera sunt idololatrae , qui creaturam religione colunt ; solus eniῆς Deus religione colitur: atquICatholici Sanctos religione colunt: ergo Ca-cholici revera sunt idololatrae. -

Re pondeo

283쪽

SAN ET ORvM, M. Respondeo I'. Ecclesiam nunquam definiisse 6anct os esse religione colendos , sed meram esse Scholae quaestionem, an cultus , qui eis exhibetur,pertineat ad religionem, an ad aliam virtutem ; ac Proinde Novatores eo capite schisina

facere nos debuerunt.

Respondeo 1'. distinguendo majorem. Illi

sunt idololatrae qui creaturam colunt religione proprie dicta, qua religamur primo principio & ultimo fini, Concedo creligione imprOprie dicta qua propter Deum honoramus res&peisonas sacras, v. g. Templa, Ministros Deo consecratos , viros sanctitate conspicuos, dc ideo viva Christi membra,Nego majorem; nam ex capite primo Jacobi: Religio mcnda ct immaculata apud Deum O Patrem , haec est visitare papillo, O viduas. Vide S. Augustinnm lib. Io. de

civitate Dei , cap. i. ubi hanc distinctionem

fuse exponit.

Objiciunt α'. Quatuor primis seculis Ecclesia non erigebat templa & aras Martyribus, nec . in sacrificio eos invocabat, ex S. Augustino lib. 12. de Civitate Dei cap. Io. Nos , Inquit, Martyribus nostris non rempta Iabricamus, nee ibi eri- /gimur altaria, in quibus Maruribus sacrificemus; nee ibi a Sacerdote , quisacrificat, invocantur. Cum ergo nunc Ecclesia RomanaSanctis aedificet tem Pla, in quibus construit altaria, & eos in Sacrificio invocet, palam est idololatriam corruisse , nec Fideles saluti posse consulere , nisi abula recesserint. rDistinguo antecedens: non erigebat templa Sc aras Martyribus ut eis sacrificaret, & eos invocaret tanquam sirmmum bonum , Concedo : Invocare enim , ad mentem S. Augustini

in Psalmos 3 o. 7 .'8s.& alibi passim, est Deum vocare in se : non erigebat templa & aras Mar- Tom. M. M

284쪽

16s D g C u L TU ET IN VO C AT I Ο Η εtyribus in eorum memoriam Nego anteec-dens. Cum ergo templum & ara ordinentur ad

Sacrificium , quod soli Deo osse rς licet, spli

Deo aedificari pbssunt, nec alteri nunc aedificat , nec sacrificat Ecclesia. Sacerdos enim stans ad altare non dicit , Ofero tibi , Virgo Maria i c. sed , Communicanus di memoriam veneran- res imprimu gloriois semper Virginis Mariae , &c. hanc I igitur) oblationem servitutis stra .... ibi oferimur pro bis, &c. Nec ideo precamur Sanctos, Ri corda noltra possideant, sed ut apud Deum iptercedant, quatenus dignum ejus habitacu Ium efficiamur, expulso omni terreno affectu. Vulgo tamen dicuntur templa , arae, Missiae SanctQrum , quorum specialis fit commemoratio. Sanctorum Marurum templa , inquiebat supra S. Chrysostomus , futuri Iudicii vestigiactsigna exhibent. Sed proprie loquendo templa Dei sunt , quia illi soli Sacrificium offertur. Nos Martyribus nostris non templa sicis diis , sed nemorias sicut hominibus mortuis adimamus. Deqquippe , non ipsisfacrificat i Sacerdos j quamvisis memoria sori et eorum ; quia Dei Sacerdos est, non illarum , Augustinus citato capite I o. lib. 22. de Civit. Objiciunt 3'. Apostolus Rom. I reprehen dit Gentiles, quod creaturae servirem potius. quam Creatori: & i. Cor. 7. monet Christianos, ne fiant servi hominum . atqui cultuS, quem Ecclesia Romana exhibet Sanctis, est du-lia , hoc est, vera servitus & soli Deo debita , ut advertit S. Augustinus libro secundo Quaestionum super Exodum, num. 16. ubi expendens quod in illo libro legitur cap. 23. Siservieris diis eorum , erunt tibi in osse idissum , notat in textu Graeco pro verbo seroire , haberi, non λειτρέυειν subditque unis in t

285쪽

SANCTORUM, &c. 267 igitur, quia O talia debetur Deo tanquam Domino; Buria vero nonnisi tanquam Deo. Ergo cultus ille

est omnino improbandus, & prorsus rejiciendus 'maxime cum plerique ex Catholicis in eo cre turae potius seryiant, quam Creatori, ad quem in precibus suis vix attendunt , sed sua vota fere omnia ad Sanctos dirigunt. Respondeo primo ad majorem , Gentiles fuisse duplici ex capite reprehensione dignos eI'. quia creaturae tanquam Creatori & ejus loco serviebant, nempe cultu latriae: 2'. quia vel daemones & homines in Impietate defunctos, vel creaturas inanimes, ut solem & stellas colebant, in quibus etiamsi sit quaedam ex-eellentia, nostrum tamen non meretur cultum; nuia, ut notat S. Thomas, homo non debet subjici daemonibus, nec hominjbus damnatis& a Deo rejectis, nec creaturis irrationalibus ad ejus usum conditis. Colimus quidem Imagines inanimatas , sed cultu relativo duntaxat , hoc est, non Propter earum materiam,

sed propter similitudinem, quam habent cum exemplari et unde non res ipsa, sed prototy- pus in imagine honoratur. Sed de imaginibus Postea Textus autem primae ad Corinthios non est ad propositum; nam Apostolus eo loci so-Iuin prohibet, ne Christiani liberi fiant mancipia Infidelium sine necessitate r praecipit vero his, qui ex conditione sua sunt servi, ut

serviant dominis suis. Servi, obedite dominis carnalibus .... sicut Christo, non ad O Iumservientes. Eph. 6. v. Col. 3. V. 22. Tir. 2. U. '. & I. Petri 2. v. I 8. Servi , subditi estote in omni timore

dominis, non tamum bonis ct modestis, sed etiam discolis. Unde Respondeo secundo distinguendo minorem. Cultus, quem Ecclesia Romana exhibet Sanctis,

286쪽

2 , I DE. CULTU ET IN VO C ATIONE

est dulia stu servitus aliqua , Concedo ; Q nn irinoda & soli Deo debita, V ego minore in . Itaque velint nolint adversarii, est aliqua servitiis creaturae debita; nam famuli & subditi scrvire debent dominis suis , ex mox laudatis

mitiitidinem divini domniii , sectoratim quod habet particularem poιesarem super aliquem hominem. Et ideo talia , qua 'debisam servitutem exhibet homini Bminansi, alia virtus es a latria. Porro dulia

proprie dicitur inferioris ad superiorem late vero cujussibet etiam operioris ad quemlibet observantia dignum , propter excellentiam , quae in eo est dc hoc posteriori modo cultus Sanctorum dicitur dulia. Cum autem ex dictis diversa sit excellentja : alia incommunicabilis, qualis est excellentia Creatoris, propter quasscultus thiriae statuitu a S. Augustino ita Creatoris proprius, ut nulli creaturae communi CarI

possit sine idololatria: alia commuisicabilis: qualis est ei cellentia dominii, quam superiores participant, ita tamen ut sit suprem i & plenaria in Deo: hinc idem S. Docim vult dulia in deberi Deo tanquam Domino. Sed quemadmodum alia dulia in humanis debetur Regi': alia ejus Ministro; quia non eadem est in utroque excellentia & potestas : sc dulia, quae exhil, eis tur Domino increato, & omnipotenta , differta dulia , quae Ministris elus ςompetit: Illa est omnjmoda, haec admodum limitata, sicut &eorum excellentia , quae est honoris & cultus motivum ac mensura. Quare si excellentia refulgear ex natur 1libus Dei donis, qualis est potestas dominorum temporalium , debetur ei

cultus civilis, & quidem dijstinctus secundum

287쪽

IANcto RUM, Jcc. 1tillanti , inquit S. Petrus epist. I. cap. 1. ducibus sanqram ab eo missis. Si ex donis superna tiaraliabus & eminentioribus , qualis est: sanctitas, respondet cultus religiosus, lex sancto Augu- 'stino, citato libro vigesimo contra Faustum, Τ& longe perse cilior, ut docet Sanctus Grego- , mus Nyisenus oratione in Sanctum Theodorum : Cui Regum , inquit , ratis honos exhibetur es iis qx hir , qui sypra modum inter homines exceL re vis sunt , tali memoria celebrattiν Z Qtiod si qui ex rudioribus creaturae in his serviant e

rius quam Creatori, ut contendunt adversarii, ales ab Ecclesia corriguntur , ubi ei innotuelint , nedum ab illa approbentur : Iram ex Sancto Hieronymo epist. ad Riperium, honora mus servos, ut honor servorum redundet ad Dominum.

. Imo cultus, quem Ecclesia exhibet sanctis continua est laus Dei & gratiarum actio pro beneficiis illis collatis per Jesum Christima Dominum nostrum , ut videre est in Officio

Sanctorum. φLicet autem Sanctorum honos ad Demia re feratur, atrames non proficiscitur ex eadem virtute , qua Deus colitur ; quia , ut jam dictu in est , diverso nititur motivo, nempe eorum excellentia . quae infinite distat ab

c xc 'llentia increata , Propter quam Deus.

Nec d cas Deum dc proximum eadem charitatis virtute diligi ; nam idem est in Deo dc prox imo diligendi motivum, scilicet , infinita bonitas, quae Deo inest , dc cujus communieati inem optamus proximo. Cum ergo infi- .nita Dei bonitas, propter quam illum dili gimus , sit ratio tota , cur Proximum charitat diligamus; sequitur eamdem specie chari patem ad Deum-proximum se extender , quemad-

288쪽

a o DE CυLTU ET IN VOCAT 1 GMEmodum eadem fidei virtute credimus Deum &omnia mysteria ; quia in his nitimur uno moti Vo , nimirum veracitate Dei revelantis. Quod si proximum diligeremus propter dotes & virtutes ipsi proprias 3' puta, propter scientiam, beneficentiam, moram suavitatem, tunc diversiis esset specie amor l, quia diversa esset amandi ratio , sicut & diversus honos, qui ipsi impenderetur propter hujusmodi excellentias : verum amor ille non esset charitatis , sed glterius virtutis moralis. Unde patet Proximum rarius charitate diligis cum plerique non divina bonitate, sed aliis rationibus ad illum diligendum moveantur. Sed de charitate postea , tom. 3. Objiciunt v. Ecclesia Romana chi Itum Sanctorum cum divino prorsus confundit , sacriticia in eorum honorem peraait , thymiamata ipsis incendit, templa sic fulgent eorum stem matibus, itatuis, & luminibus coram eis accensis , ut non Deo', sed homini defuncto constructa videantur : atqui priusquam ejusmodi limnores Sanctis concedantur ,ἀraecedere debee canonizatio, ut vocant, quν speciem habet

apotheosis Gentilium : ergo , inquiunt, justo. dc prudenti zelo hujusmodi cultum proscripsimus,ducti exemplo EZechiae religiosissimi Principis , qui A. Reg. c. I 8. confregit sereentem aeneum, licci jussu Dei erectum; quia filii Israel ipsi adolebant incensum. Nego antecedens : nam honos generatim ex tribus actionibus efflorescit. Prima est intellectus , qui apprehendit exellentiam person . Secunda voluntatis, quae se demittit & subiicit. Tertia corporis , puta laudes, capitis d tectio aut inclinatio, munerum exhibitio, qui bus exprimitur interior animi sensiis & affectus

289쪽

Prima actio per se cultum non constituit ; dae

triones enim cognoscunt Deum , nec eum Co- lunta requiritur tamen tanquam aliquid praea,vium ad honorem : quomodo enim prudenter

eum coles , quem nescis honore dignum 3 Sine tertia etiam honos absolute consistere potest; nam Spiritus incorporei in coelo Deum adorant supremo latriae cultu sine ullis signis corporeis, quae necessaria sunt duntaxat , ut exterius te stemur quod mentegerimus. Superest ergo ut collocetur honos in secunda actione, id est, in voluntatis demissione & subjectione, ac proinde Verus honos sine amore stare nequit Piram, inquit sanctus Augustinus in Psal. 77. eiatm Dei

es , nee colitur illa 'nisi dinando ; hoc enim colitur quod amatur. 'Unde 'quia Deis rebus omnibus majον

O melior inmensitu , phis omnibus diligendas est at

Jam vero si a genere destendamus ad spe tiem honoris , quae sunt :latria & 'dulia , statim elucetat eas infinito intervallo a se invicem di- clare , plan8que 'distinsui in Eeclesia Romana.

Namque in cultu Iatriae primo mens concipis Deum ut rerum omnium atque adeo Sisiliorurn Primum principham , supremum Dominum Multimum finem : ac eo titulo voluntas secundo loco se suaque onmia ei totaliter subjicit& devovet : in quo actu supremus cult6S , qui a S. Augustino dicitur interius cordis sa- trificium , essentitillim consistit. Tertio corpus hujusce intimi se sus profert signa exteriora, erumpit in laudes infinitae Dei excellentiae majestatis, rempla & aras illi extruit, Sacrificia offert, quae sunt determinata latriae signa. Adhibet etiam prostrationes , thymiamata , lumina, &c. quae licet per se signa sint latriae & duliae communia , cum promiscue

290쪽

a 1 DE CULTU ET IN V oc ΑTI ο κ Eusurpentur ad testandam reverentiam tum erg, i Principes, tum erga res sacras ; determinata tur tamen ad latriam per praedictos actus memtis & voluntatis. Quantum autem a latria distet Sanctorum cultus , patet expendenti actiones, ex quibus integratur ille honos. Namque 1'. intellectus

Sanctos rcpraesentat, non ut rerum auctores ,

sed ut Dei servos praestantioribus ejus donis c mulatos, δί eo feliciores quo firmius ei adlia rent 8c perfectius famulantur. Hinc χ . Volumias co motivo mota & determinata se demittit , eisque . propter Deum quodammodo se subjiacit Christiana charitate; 3'. denique , corpus hujusce reverentiae sic limitatae dat sigro, non ad latriam determinata, quale est Sacrificium, absit, sed quae sunt omni honori ,etiam civili, communia , ut genuflexiones , incensum, lummina , statuae & pieturae , quae ad Sanctorum imitationem provocant, sicut & laudes eorum

meritis respondentes. c, id in iis idololatriam sapit 8 nonne iisdem signis resfamur nostram reverentiam erga eos qui in Republica dignitate praecellunt. Adversarii ergo temern nituntur exemplo Ezechiae ad abolendum cultum Sanctoruna ,

adeo enim religiosissinnas Princeps serpentem aeneum Confregit ; quia filii Israel divinos honores illi deferebant. At. Profexre non possune vel unum e Cathblicis, nequidem rudiores e cipio , quid latriae cultum mox descriptum ad .

Sanctos transferat. .

Ecclesia quidem Romana sacrificia offert Deo

in honorem Sanctorum , quatenus sunt gratia rum actiones ob beneficia eis collata. δε liquando etiam coinpediat beataria Virginem, ut M

trem misericordiae , 'itata, spem nostram , sca

SEARCH

MENU NAVIGATION