Theologia dogmatica et moralis, ad usum seminarii Catalaunensis. Autore D. Ludovico Habert ... Tomus primus septimus Tomus secundus. Continens tractatus de incarnatione, & de gratiâ Christi

발행: 1737년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

341쪽

est e habitus , nam signum habitus est quod eouximur quando volumus: atqui illae gratiae ita

se habenti: ergo. .

R. aQ. Reliquae gratiae non sunt habitus, sed divitiae operationes transitoriae : quia Apostolitis non utebantur ad nutum , nam r7 non potuerunt curare lunaticum. Daniς . c p. . Deum enixe orat antequam prophetet. Hin sanctus Hieronymus in cap. s . Ezech. sic scribit: Si semper in Prophetis est ismo Deo iuge in pectore eorum haberet bupitium , numquam tam crebro Ezechiel poneret i Fauos est sermo Domini ad

die dicens.

Et haec de gratiis gratis datis sussiciant. Nunς totos dos incuhibere oportet elucidandis iis , quae ad gratiam gratum facientem: pertinent.

, P Est illustratis a

342쪽

314 Da GRATIA CHRrs Tr. Dices: Gratia, ex' dictis, est gratuituin Dei donum supernaturaIe ;-, seu cogitatioo & pia affectio non Uum Dei dona, sed actus ab homine eliciti i ergo 1ioti sunt Dei

gratia.

Nego minoretia , cujus confirmationem di- tinsuo: fiant actiis ab homine supernaturaliter eliciti Concedo : naturaliter eliciti ,- Nego. Sicut ergo visio beatifica , te amor beatificus, licet sint actus ab intellectuidc a voluntate Beatorum eliciti, nihilominus sititit Dei dona; quia non producuntur ab intellectu & voluntate naturaliter operantibus , sed supernatur liter a Deo elevatis. Sic sancta cogitatio , &ipsa affectio sunt gratiae liquales t quia ab intel-Ieetu δ voluntatematuralibus vicibus non pro Cedunt , sed impressione & motione divina,

eaque supernaturali.

auomplebe est gratia habimalis M. Triplex , nimirum gratia sanctificans seu jultificans, qua homo sit justus formaliter ; virtutes infuse, & dona Spiritus sancti, quibus homo disponitur ad actus supernatu

6o. Quoiu ' est gratia actualis. Triplex: Prima dicitur operans, praeumniens & excitans. Secunda adjuvans, cooperans& concomitans. Tertia subsequens. Ita Patres TradentinistT6.cap. 16 . his verbis: Ci . . . ille

ipse Chrisus Iesus ian uam eaput in membra σν quam vitis in patastes , in ipsos iustificatus .,

giter virtutem' infitiat 1, quae, virtus bona ectum opera

semper antecedit , 'oelimnifatur ἰθsubsequitur. De Prima gratia loquitur Regius vates Ps. 1 8. v. it. ericordia eius praeberie, me. De secunda Psal. 93. v. I 8. Miserieordia tua , Domine , adjuvabar me. Dς-ia.' v. 6. Misericordia tua

343쪽

DE GRAT 1 A CHRisTr. 32s subsequetur me. Ergo revera existunt tres illae gratiarum species. - . 7'. Quid est gratia operam , seu excitans ct

R. Omissis variis Theologorum sententiis, 'recte discribitur, supernaturalis a Deo immissa sancta ccsitatio, & indeliberata voluntatis motio seu affectio , qua homo vel a Deo aVem

sus , vel in bono torpens excitatur. '

4 8'. Quid est gratia adjuvans seu cooperam ct

R. Est sit pernaturale auxilium , seu actualis Dei in fluxus , quo roborata voluntas libere consentit gratiae excitanti. Ergo gratia adjuvans realiter distinguitur a gratia excitante; actus enim liber realiter dif- aeri ab actu necessario & indeliberato. Atqui gratia excitans est aetus indeliberatus , & an tecedens liberum voluntatis .consetissim . adjuvans vero est ipse liber voluntatis consensus , non quidem prout est a voluntate, sed prout est a Deo influente , & efiiciente illum consensum. '

Q. Quid est gratia subsequens γ'

R. . Elt supernaturale Dei auxilium , quo firmatur voluntas in bono proposito, & adjuvatur ut illud act executionein perducat. Deus, v. g. inspiravit affectum jejunandi; est gratia . Praeveniet & excirans seu operans et voluntas libere consentit inspirationi divinae , dc jejunare proponit: est gratia adjuvans & cooperans seu concomitans. Sed uberiori indiget auxilio , ut actu & de facto jejunet; quiarin executione major occurrit dissicultas quam si lio. mo superaverit , erit gratia subsequens. Ita fere, S. Bernardus lib. de gratia & libero arbitrio cap. I4. Deus immittendo bonam cogitationem , -

344쪽

316 DE GRATIA CARI sTr.

quit , nor praevenit: immutando etiam malam volum

rarem ,sibi per confessum iungit: ministrandoo com sensui facultatem , foris per apertum is nostrum in-3ernus opifex innotescit. & infra: Liberum excitat arbitrium, cam semiηet cogitatum: fanai, e- -- mutat affectum : roborat , tit perducat ad actum: servat , nesentiat desectum. Gratia actualis sive excitans, sive adjuvans,

sue subsequens,subdividitur in sufficientem , &emcacem e, de qua divisione nostra aetate valde celebri Propter ardentes circa eam ortas con trovessias , separatim tractandum erit. ,

Q. x'. Ad quid iam varia gratiarum stipellex μR. C.m homo per gratiam gratum facientem transeat in esse quoddam divinum , ita ut in justificatione dicatur regenerari. Ad TiI. c.

3. V. ex Deo nasci = Ioan. V. 33. I. Joan. . V. 9. fieri nova creatura , & noves homo ;necessitas, connexio, & subordinatio gratiarum , quae requiruntur ad formandum supe

naturalem & divinum illum statum, explicandae sunt exemplo eorum, in quibus consistit naturalis vita cujusque animalis. 'Igitur in vivente , puta homine , tria sun taetendenda , scilicet natura , potentiae naturales , & actus inde emanantes: iv. quidem natura, quae est radix , & primum principium omnium proprietatum , & motuum, quae sunt in homine ; xo. facultates naturalem v. g. in tellectus, voluntas, potentia visiva , motriΣ,&c. homo quippe, quantumcunquie natura silaratio is, non ratiocinatur, nec intelligit nisi Per intellectum ι non amat nisi per voluntatem ; non videt nisi per oculum seu facultatem visivam ι 30. sequuntur actus & operatio nes, ad quas natura humana per potentias sibi congenitas tendit , tanquam ad ultimam sui

345쪽

DE GRAT i A CHRI ITI. 32 perfectionem. Ad operationem autem neeesse est , ut objectulo potentiae applicetur, eamque moveat: intellectus , V. g. Crenitionem non eliciet , nisi objechum cognoscibile sitsi praesens, saltem per sui speciem : nec voluntas amabit, nisi obje*um amabile illi innotescat, illamque assiciat : nec oculus, quamvis per che sanus , percipiet colores, niὴ lumine illustretur. Denique frustra haec adfuerint, nisi Deus insu-

Per concurrat, vel praemoveat, ut docent etiam

Philosophi. In hac descriptione vitae naturalis cernere licet veluti in expressa tabella recensitarum gratiarum seriem , & omnem vitae supe naturalis oeconomiam. Naturae respondet gratia sanctificans , prima radix vitae supernaminralis potentiis naturalibus virtutes intusae,&dona S ritus sancti; actibus vitalibus moti nes divinae , seu gratiae actuales, Deus enim non solum posse, sed & velle M perficere is nobis operatur, Philip. 2. Per gratiam Praeve-Mientem seu operantem objectum antinae supernaturaliter repraesentat. illamque ad cognotacendum & amandum movet: per coopera rem illam adjuvat, corroboratque, Ne propria

infirmitate' deficiat: per subsequentem in ita proposito firmat contra dissicultates , quae in

executione oCcurrunt.

Dices: Homini gratia sanctificante, & virtutibus infusis instructo nihil ad operandum deest, quam concursus Dei generalis : ergo gratiae actuales non fiant necessariae. Probatur antecedens. Eadem est proportio inter virtutes infusas, & actus supernaturales, ad quos ordinantur, quae inter potentias naturales , & actus eiusdem ordinis: ergo sicut homo praeter intellectum non indiget nisi concursu generali ad agnoscendum quae sunt obvia ,

346쪽

313 DE GRA et I A CHOST1.& addiscendum a Magistro quae sunt remotio ra : ita justus cum virtutibus infusis, quas diaximus se habere per modum potentiarum , docum generali Dei concursu poterit absque gratia actuali apprehendere quae ultro menti se objiciunt , V. g. Deum esse colendum, jus cuique serVandum ; δc a Pastore discere quae suns

abstraciliora, ut mysteria nostrae Religionis. - Nego antecedens, & ad ejus confirmationem Respondeo I'. negari posse antecedens quia cum virtutes supernaturales sint naturae humanae adventitiae& quodammodo extraneae, anima non est aeque propensa in earum actus , ac

in actus potentiarum naturalium, quae sunt ipsi congenitae. Quemadmodum enim radix sylv stris succum suum in ramos sylvestres sibi coninnaturales transmitteret, ita ut surculus frugifer trunco insertus sine alimento alesceret, nisi Hortulanus illos resecare curaret ', sic an, ma per peccatum carnalis effecta , sese t tam in sensus effundit, adeo ut ratio , quamvis ipsi congenita , torpeat , sterilisque marcescat; quanto magis virtutes infusae ipsi aliut de insertae minime naturales; nisi Pater coelestis quem Christus inducit tanquam Agricolam , Joan. I . terrenos affectus amputer,

divinis suis illustrationibus & motionibus animae Vires ad spiritualia transferat, & virtutes infusas in actum reducat. Hinc est quod homini lapso semper difficile sit supernaturaliter operari etiam in iis, quae sensibus sunt delectabilia, & rationi consentanea, ut opitulari optimo parenti, providere alendar familiae ;& gratia, nisi sit effcax , nunquam habeat e&fectum propter inordinatum animae impetum ad sensibilia. Respondeo 1'. distinguendo consequens τ

347쪽

IDA GR-ATI A CHRrs TI. 3293ustus cum generali Dei concursu Poterit apprehendere supernaturalia modo naturali , Concedo : modo supernaturali , Nego Consequentiam. Atque ut Pateat solutio , M. . .

Advertes unum & idem obiectum posse tripliciter apprehendi & concupisci: lumine sena' suum, & appetitu sensitivo ; Eo. lumine rationis, & appetitu rationali 3 30. lumine dc affecta supernaturali. Canis, v. g. obsonium sensu percipit, & concupiscit appetitu sensitivo; homo idem obsonium insuper cogno it lumine rationis, dc ita ejus cognitio simili est sensiti va δίrationalis, ac consequenter illud rationabilitet appetere potest. Juitus , sicut oportet opere tur , illud idem obsonium supernaturali lumino apprehendit, & simul Christiano affectu appetit, sicque in eo reperitur cognitio & appetitio

sensitiva , rationalis, & lii per aturalis. it Primus agendi i modus proprius est naturae

pecorinae , & vitium in homine. Secundus est saltem sterii Is & degener. Tertius est proprius filiorum Dei, juxta illud Apostoli Rom. 8.Quicumque .... Spiritu Dei aguntur , iisunt filii Dei. Videndum ergo quo quisque ducatur spiritu, an pecorino , an humano, an divino Z Porro sicut pescui sine lumine corporeo videre non otest , nec homo sine lumine rationali inteligere; ita nec justus, sine lumine supernaturali,

hoc est , gratia actuali, supernaturaliter credere , & diligere. Praeccptor in catechesibus suis potest sensus auditorum amccre , eorum mentibus suadere mysteria nostra esse credibulla : sed nisi Deus a uale fidei lumen interius infundat, auditores actu non credent nisi persuasione humana N prorsus sterili. Ergo gratia actualis non solum peccatoribus , sed etiam

justis est absolute necessaria , continuoque a

348쪽

3o DE GRATIA CHRIsTI. Deo petenda , exemplo illius justi, qui in eodem Psalmo plusquam vicies sic Deum prec tur: Da m ki inusiectum , O vivam , invia tua sivi a me. Haec Gratiae divisio & explicatio ordinem nobis praescribit, quem in hoc Tractatu servare debemus. Agendum nempe I Q. de gratia ii hi tuali, & cie ejus speciebus , scilicet de sanctificante, justificante; de virtutibus infusis, & de donis 'l' ritus Sancti ;io. de gratia actuali , de illis, quae ad eam spectant. Sed quia ingredimiis viam salebrosam, in qua varii errorum scoeuli occurrunt , operae pretium est referre quinam praecipui errores mysterium gratiae impugnarint , nam ex Sancto Hieronymo , epistola ad Ctesiphontem errores clam nantur, cum deteguntur : quod praecipue verum est, quando de iis Ecclesia tulit judicium, quod in nostra Historia non praetermittemus, ut ex illa Clerici conitantem Ecclesiae Traditionem colligant: ita duce Ecclesa', dc velificante sandro Spiritu, ut loquitur Tertullianus, iram hos scopulos navigabit mea nosra, iura si cauta , securas attonita. CApυT LII.

Referamur praecipat errores contra Gratiam christi. Ρ A R A o R A H U s I. De antiqv Oribus Graiia Christi hostibur.

P Rimo, Iudaei praesumentes de sua justitia

quae in lege est, rejecerunt Gratiam Cluisti

349쪽

DE GRATIA CHRIs ΤΙ. 33Itanquam inutilem. Contra hunc capitalem errorem acriter pugnarunt Apostoli , maxime S. Paulus in epistola ad Romanos, & ad Galatas. Secundo, Origenes ex falso principio, quod ex Platonicis hauserat, nempe animas fuisse

creatas ante unionem cum corporibus; praedestinationemquorumdamreferebat non adChristi merita, sed ad bona opera, quae praecesserant animarum unionem. Hinc sanctus Hieronymus epist. ad Ctesiphontem, erorem Pelagii vocat ramusculum Origenis. Sed ramusculus ille in masnam arborem excrevit, quae ramos suos Oriente & Occidente late produxit :& ex ejus radice ortae stant variae haereses.

Unde Pelagius vulgo censetur ptimus , qui Christi Gratiam aperte impugnavit.' PARAOκ Αν Mus II De Pelagianis. PElagius, natione Scotus,professione Monachus , anno 4o secundum S. Prosperum , ' vel 4os. secundum alios, docuit inter cetera, Adamum suisse conditum mortalem, & lapsu suo posteris nocuille non propagatione, sed malo duntaxat exemplo; nec proinde infantes, qui sine baptasmo decedunt, privari vita aeterna , 2'. Gratiam ad singulos actus non esse necessariam,& per opera naturalia nos illam promereri , 3'. ignorantiam & oblivionem non subjacere Peccato , quoniam non eveniunt secundum voluntatem, sed secundum neccmitatem. Hi & alii ejus errores proscripti sunt primum in Synodo Carthaginensi anno 411. in ejus Discipulo Caelestio : deinde.anno i in ipso , immo ab ip

se Pelagio damnati sunt in Synodo Dioia

350쪽

DE GRATIA CHRISTI.Politana, quam Sanctus Hieronymus miserrianaam appellat, quia delusa est subdola Pelasii Professione, qua confessus est absolutam gratiae Decessitatena, sed alio sensu, quam Catholici nomine enim gratiae intelligebat creationem, conservationem , Evanges ii praedicationem, secundum Sanctum Hugustinum , interiores etiam mentis illustrationes. Cumque sua impia dogmata disseminare pergeret, damnata est ru sus Carthag. anno i 6. & in Concilio Milevitano,eodem anno cui adfuit sanctus Augustinus: in Concilio Carthaginensi, in quo sederunt 1 r . Episcopi, anno i .de a summis Pontificibus Innocentio I. & Zofimo : & sic per totum orbem ha tesis proscripta cst , ex S. Augustino, lib. de peccato originali cap. 17.Objecerunt Pelagiani, quod controversa tanti momenti non fuisset discussa in Concilio oecumenico; quibus reponit sanctus Augustinus lib. 4. ad Bonifacium capite ultimo, his vel bis: mnesta haeresiaru uando nisi Synodi coagregatione damnata sit, cum potius raris ἡ inveniantur, propter quar damnandas talis necestas exiit erit. Verum istorum superbia hanc etiam captare gloriam intelligitur, ut propter illor Orientis O Occidentis Θnotas eongregaretur. Orbem quippe Catholicum, quem Domino eis resistente i pem

vertere nequeunt j saltem commovere conantur.

Inter Pelagii discipulos , celebres extitere Caelestius ejusdem cum eo patriae&professionis, ex S. Augustino Iib. de gestis Pelagii cap. 33. quem S. Hieronymus epist .ad Ctes phontem,sdicit totius exercitus ducem , ita ut Pelagiani. ab ipso Caelestiani dicerentur : & Iulianus Episcopus Capuanus, ex Gennadio, vel Celanensis aut Cellanensis,ex Beda, praefatione in Cantica, vel potius Eclanensis sub Metropoli Beneventa

na, ut in Gennadio, Gelasio te Beda, legen-

Dipiti fui

SEARCH

MENU NAVIGATION