Theologia dogmatica et moralis, ad usum seminarii Catalaunensis. Autore D. Ludovico Habert ... Tomus primus septimus Tomus secundus. Continens tractatus de incarnatione, & de gratiâ Christi

발행: 1737년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

421쪽

DE GRATIA CHRIsTr. 4 3 do min. Peccatores Post conversionem patiuntur easdem dissicultates Propter impedimentata externa, Puta vitia PriuS contracta, quae,quamvis per infusionem gratiar sanctificantis lethale vulnus accipiant, ut loquitur sanctus Thomas, nihilominus per virtutes Infusas non tolluntur, quemadmodum per acquisitas, utpote quae illis non sunt contraria sicut istos , Concedo : Eac. dem patiuntur dissicultates ex ipsamet volun- .etate male affecta erga Deum & obieeta virtutum moralium, Nego min. alioquin non ostent conversi , nam vera conversio nequit esse sine

odio peccati, 3c amoro justitiae , in quIhus consistit rectitudo voluntatis & essentia Vimatis. Esto, contra illam rectitudinem pugnent caro de vitia contraria , quae Offcium virtutis reddunt diffcile ; quemadmodum, inquit S. Th mas, somnolentaa, qua gravatur Philosophus, impedit usum habitus qui in ipso est, & inj cundum effcit. Instas: ex venerabili Beda , Sancti magis humiliantur de virtutibus , quas non habent , quam de virtutibus , quas habent, glorientur: Ergo non omnes virtutes in justificatione infun-' duntur.

Distinguo anteced. Quas non habent quoas actum; quia nonnunquam Propter dissiculi tes dc exteriora impedimenta venialiter peccant , Concedo: quas non habent quoad habitum , Nego anteced. Quis enim dixerit virum tinctum non licbere habitum religionis aut charitatis , ex eo quod prae infirmitate , oratio ejussit aliquando tepida , aut duriusculum verbum in proximum protulerit λDices x'. Saltem prudentia in just ficatione, non infunditur, cum ea careant pueri, idiotae, dc plures mulierculae. Ergo.

422쪽

UiltInsuo anteced. Prudentia, quae unictrique ad salutem minime sit necessaria , Conce .cio : prudentia cuique ad talutem necessarsa

Nego anteced: Verum quidem est non qtiemli- pol ere ea excellenti prudentia , qtir Possit sibi& alii sin omnibus consuthre sine sa- Plentiae, auxilio. Sed quivis puer aut idiota. Ii vere sit justus, habet illas prudentiae Partes,nne quibus mores dirigi nequeunt, nempe curam &sollicitudinem rerum divinarum, ne ire negotio salutis negligentia subrepat: docilita- ltem, qua de se ipso non praesumens, consiliuisa sapientioribus inquirit & sustipit : circum-wectionem, qua operis aggrediendi circuncitantias perpendit, ne quid leviter & inconsu

aerate moliatur.

Dicat ergo justificatus a peceatis, Gaudere

gaucleis in Domiκω , o exvitabit anima mea in Deorquia induit me et stimeηris salutis , ct indumento iustitia circumdedit me, quas possum decorarum corona , ct quasi sponsam ornatam monilibursuis.lsa.'y.rci. Non abjiciat per peccatum tantam Dei gratiam'; stoe sicut prius exhibuerat' membra sua ser ire iniquitati: ita nunc exhibeat illa servire justitiae in sanctificationem, ur docet Apostolus Rom. 6:

Ceterum ' non , minus absurdes quaererer alti l u) , quando & quoties justus ex virtutibus inusismisime Theologicis operari debeat, quam' si interrogaret, quando de quoties homo ra- frione uti teneatur. Culque enim perspicuum quod homo secundum naturalia spectatus lismper & ubique rationabilitet agere debeat, - lhoc est , mores suos acinormam rationis com- lponere, & ad honestum finem sti nevitati- lhus inferioribus. Cum autem Justus per fidem, l.em , & charitatem Christo sit insertus , .ur l

423쪽

loquitur Concilium Tridentinum , & lumen bdei sit in ipso superadditum Jumini rationis ,

quemadmodum ipsa ratio indaomine superacudita est lumini sensuum ; rectus ordo postulat, ut justus suste &.sti pernaturaliter vivat , & ex fidei imperio rationem , sensus, & omnes fa-sultates fias dirigat ad inem, quem fides demonstrat , spes appetu, & charitas apprehendit. Unde mirum videri debet quomodo h mini Clitistiano excidere potuerit haec propinstio , prinoum damitata ab Alexandro septimo, deinde a Clcro, Gallicano. Homo ntivo unquam vita sua tempore . tenetur elicere a liιm Alei , Dei, o charitatis, ex vi praeceptorum divinortem ad eas Merustes pertinensium. Nam ex sancto Augustino

supra laudato , haec maximὸ, imo Dia , in religio sequenda sunt. P A R A G R A P H U s I et L De Donis Spirit sis Sancti. Q. I . id est donum Spiritus rasi pR. Est habitus iupernaturalis, qu homo disponitur ad accipiendas extraordinarias Spiritus sancti motiones ad propriam sa-

Dicitur iv. habitus supernatralis. i'. Quia permanenter inhaeret, ut habetur Isaiae Ii. Re- quiset super eum Spiritus . . . Dpientis, &c. Nam Tequies permanentiam significat. χ'. Ut distinia gliatur a Nirtutibus ἔ quamvis enim ratio generica virtutis conveniat donis , cum ipsa faciant bonum habentem se & opus ejus optim iam di, nihilominus non solent dici virtutes

impliciter , sed dona ; quia virtus pressius impla , regitur prudentia in actionibus ordi-

424쪽

os DE GRATr A CHRIsTr. nariis & mediocribus: donum vero supra pru dentiam inclinat ad actus excellentes, heroicos& divinos per in uirationem & motionem Spi- .ritus sancti. Unde virtus infusa subest prudentiae infulae , donum vero Spiritui sancto, tanquam proprio morori. Dicitur 2'. ad recipientu extraordinarias Sphilosancti motiones, quia ex sancto Thoma I. a. qu.6 8. art. t. Omne quod movetur, necesse est proportionatum esse morori: .... quanto igitur movens est altior,

tanto necesse est quod mobile perfectiori dispositione ei proportionetur ; sicut videmus quod pesse Attis oportet esse discipulum Lupo situm ad hoc . quod altiorem do octrinam capiat a Doctore. Manifestim est autem, quod virtutes human perficiunt hominem oecundum quis homo naim est moveri per rasionem in his, quae merim vel exterius agit : oportet igitur inesse homini altiores perfecxiones, sectinaum quas si dipo situs ad hoc quod divinitus moveatur. Et ista perfectiones vocantur

dona.

Dicitur 3'. ad propriam salutem , ut significetur clonum Spiritus sancti pertinere ad gratiam gratum facientem ,& distingui a gratiis gratis datis , quae , ut observavimus , dantur ad aliorum saltitem. Hinc sapientia & scientia, quae munerantur inter gratias gratis datas , dicuntur sermo sapientiae & scientiae ; quia sunt ad alios erudiendos in lege divina : sapientia vero Zc scientia sumptae pro donis Spiritus-san- perficiunt habentem se in ordine ad divina : per sapientiam ad illa suavius & excellentius contemplanda movetur; & per scientiam

. ad temporalia extraordinario modo conicm

Q. 2. Numquid neesaria est Spiriis sancti

Motio , ut habitus virturtim infiserim in ast prorumpant p

425쪽

DE GRATIA CHRISTI . 4OT R. Procul dubio necessaria est ι quia homo ha-hitibus infusis uti nun potest sine supernaturali illustratione seu cogitatione, & sine pia voluntatis affectione , quae sunt motiones Spiritus- sancti,sed longe dispares a motionibus ad usum donorum requisitis. Nam priores motiones sunt ordinariae , & ad humanum agendi modum alia

temperatae : posteriores contra excedunt com- munem agendi rationem, tenduntque ad actus

heroicos. Unde actus illi non ita frequentes sunt in Iustis ac virtutum actuS , v. g. Oratio, ad quam Justos divinitus moveri necessis est, frequens eth S assidua, sublimis vero contemplatio rarior de brevior . 3'. Sunx-ne admittenda dona a virtutibus dia

R. Negari non potesst, quin hominos aliquan- do extraordinarie a Spiritu sancto moveantur λ . harum quippe motionum plura habentur exemia Pla , tum in Scripturis, tum in traditione Ecclesiastica. Samson instinctu divino columnas coenaculi concussit, Judic. I s. Salomon judicium tulir, 3. Reg. cap. 3. Eleazarus elephanti se supposuit, i. Mach. 6. Simeon venit in tem- ' Plum, Luc. α. Sancta Apollonia Iponte in rogum exiliit, ex S. Dionysio Alexandrino apud Eusebium lib., hist. cap. 4. Rationem affert

S. Thomas 1.1. qu. 68. art. q. quia sicur .... vires' appetitivae nata sunt moveri per imperium rationis ita omnes vires humanae nata sunt moveri per instinctum

Dei sicut a quadam superiori potentia. Quin &ipse

Arithoteles ejusmodi divinas inspi rationes agnovit libro I. Moral. ca'. i8. eiusque telli mormium laudat sanctus Thomas art. I. his verbis: Fhilosophus etiam dicit .... quod his qui moventur per instinctum divinum , non expedit consiliari secundum rationem humanam; sed quod sequantur int

426쪽

4M GRATTA CHRIsTI riorem instinctum; quia moventur a meliori principis quam sit ratio humana. Sed controversia est in Schola , num dona sint habitus a virtutibus distincti. Negant Sc tus, & alii non pauci , contenduntque esse actus eximios virtutum infusarum Sanctus vero Thomas I. L. quaest. 6. . 3. & alii communiter, quibus subscribi natis, docent dona esse habitus a virtutibus distinetos. io. Quia in Scripturis exprimuntur ut aliquid permanens , Isaiae cap. 11. Requiescer super eum Spiritus Domini. Joan. I Ad eum veniemus, ct maψῖonem apud eum faciemus. Unde sanctus G rcgorius Φib. 2. Moral. cap. I 4. In illis donis, sine quabus ad vitam pervenire non potest, Spiritus sanctus in electis omnibus semper manet, sed in aliis non semper manet. Eo. Quia dona altiori& nobiliori modo vegsantur circa materiam virtutum , quam ipsae virtutes. Ergo sicut luberalitas & magnificentia, quae versantur circa idem objectum , puta pecuniam erogandam, sunt diverti habitus quia diversimode largitionem respiciunt, libera luas ut mediocrem, magnificentia ut splendidam & magnificam, quando decet : similitor dona de virtutes di- ningui debent i, cum dona disponant adactus sublimiores , Virtutes contra ad actus medi

cres.

Q. 40. D a sunt-ne habitus praestantiores vinatibus pit. Distinguendum cum S. Thoma. Si dona

conferantur cum vitiutibus Theologicis , sunt inferiora ; quia per virtutes Theologicas anima Deo conjungitur; per donavero Armonitiir

duntaxat ad suscipiendam Spiritus sancti mO- . tionem : atqui multo p stantius est conjungi Deo, quam disponi ad ejus inspitationem , quae est consectarium quoddam, & vesut a Pendix

427쪽

Dp GRATr A CARI sTr. ostpendix divinae illius unionis. Sed si dona con ferantur cum aliis virtutibus, sive intellectualibus sive moralibus , praestantiora sunt ; quia disponunt admotionem extraordinariam Spiritus sancti , quae superior est motione rationis , ad quam disponunt virtutes morales. Manifestim quippe est , inquit Sanctus Doctor. quod ad altiorem moιorem oportet majori perfecti a

mobile esse dispositum. 4 Spiritus sancti pR. Septem numerantur , Isa. II. his verbis di Requiscet super eam Spiritus Domini, ct Spiritus -- pientiae ct intelle itas, Spiritus consilii ct fortitudinis , Spiritus scientiae ct pietatis O replebit eum Spiritus timoris Domini. Ex his donis quatuor, scilicet sapientia , intelligentia , scientia , dc prudentia, seu consilium, Perficiunt rationem ;tria vero voluntatem, nempe Pietas , fortitudo , Sc timor. 4 6'. Diomodo probatur septenarius siti donorum

R. Probatur iro. ipsa Prophetae enumeratione , 20. auctoritate Sanctorum Patrum. S. Ambrosii lib. de Spiritu- sancto cae. 2. Hieronymi in caput 11. Isaiae, AugustinI lib. 2. de doctrina Christ. 7. S. Gregorii lib. I. Morat. C. 28. 30. consensuTheologorum & totius Ecclesiae , quae illum numerum hactenus retinuit. Calvinus exsufflat & ridet illam auctoritat mi quia in hebraeo pietas & timor pro reverentia sumuntur,& eodem nomine exprimuntur. Sed lugenda ejus vanitas & praesumptio , qua se culatiorem credit septuaginta Interpretibus , ει S. Hieronymo , qui idem nomen in texta Hebraeo repetitum, duo significare inteppretati sunt, nimium pietatem dc timorem reVercn-

talem : quemadmodum apud Latinos timo' Tom. II. S

428쪽

significat S metum , & reverentiam; 46. pto. hatur ratione, quia dona ex dictis idem cum virtutibus habent objectum materiale , sed diseponunt ad actus sublimiores circa illud eliciendos. Ergo tot admittenda sunt dona , quot numerantur virtutes : atqui praeter virtutes Theologicas , quas praesupponunt dona tanquam sui radices : septem numerantur VirtuteS, quatuor intellectuales, quae disponunt ad actus binnos, scilicet intelligentia, sapientia, scientia ,& Prudentia : tres in voluntate, nimirum justitia , fortitudo & temperantia. Ergo totidem admittenda sunt dona ejusmodi virtutes perficientia.

476. si 'omodo se habet quodlibet donum ad sim

rurem cui respondet 3

R. Satisfiet quaestioni , si conferatur actus cujussi het doni cum actibus virtutis , ipsi aD

' natae. Itaque,

' Primo , actus virtutis intelligentiae , quae vulgo dicitur habitus principiorum , est cognitio Primorum Principiorum , v. suod tibiaeon vis fleri , alteri ne feceris ; totum est majus βεparte. in Religione autem Christiana prima principia , sunt piopositiones fidei, ex quibus deduci , & ad quas reduci oportet omnem supernaturalem fidelium cognitionem quantumcunque sublimem ; alioquin abjicienda esst tanquam a spiritu erroris immisia , qui aliquando se transfigurat in Angelum lucis. Porro per prudentiam judicamus Deum hoc aut illud dixisse per fidei virtutem actu & de facto idipsum judicantes credimus. Enactus virtutis n- dei. Nonnunquam autem fidelis, etiam idiota, instinctu Spiritus sancti ea firmitate credit , di tanta luce percipit mysterium revelatum, V.

s. Filium Dei esse incarnatum , ut sibi videat

429쪽

DE GRAT 1 A CHRisTI. ιπhactenus non credidime sicut oportet. En actus doni intelligentiae. Secundo , per virtutem sapientiae ratio gratia Dei adjuta , de rebus divinis, tanquam de altissimis causis , & ex iis de creatis recte judicat. Per donum vero sapientiae Jultus aliquando non rationis ductu, sed Spiritus sancti in-

stinctu movetur ad sublimiorem coelestium comitemplationem , quam Sanctus Augustinus testatur se fuisse expertum, l. Io. Cons. c. ΑΟ. Aliis quando , inquit Deus alloquens , intromittis me in assectum multum inusitatum introrsus , ad nescio quam dulcedinem ; qtus si perficiatur in me , nescio quid erit , quod vita sa non erit: sed recido , &c. Quia brevis est & admodum rata illa beatae vitae praelibatio. Tertio , virtus scientiae ad hoc disponit, ut ratio de temporalibus recte judicet, nimirum non esse aestimanda aut appetenda , nisi quateri . nus deservire possunt ad aeternam beatitudinem Consequendam. At per donum scientiae Iustus

Ulterius judicat illa esse abjicienda i quantum iferi potest) veluti onera & impedimenta, quae

retardant animam ad Deum anhelantem. Veriam quia vitae necessitas cogit servire hujus- Ira odi vanitatibus , donum scientiae tantum

abest ut inflet , quemadmodum scientia Philo-- ωphorum , quin Justum dejicit, & secundum S. Augustinum, naturaliterparit donum lacry

marum.

Quarto virtutis prudentiae proprium est in Hubiis consulere secundum rectam rationem: SPiritus autem Sanctus nonnunquam Justis im Pirat consilia, quae communem agendi rationem , & humariam prudentiam superant , dcieseo a prudentibus seculi temeraria & stulta

facile judicantur. Animalis homo , inquit Ap

430쪽

D, GRAT 1 A CARIsτKstolus I. Cor. 2. non percipit ea, quae funt Spiritus Dei; millitia enim est illi. Quinto, per ' justitiae virtutem Jultus di on tur ad reddendum cuique debitum ',aia vettigat, vectigal: cui timorem , timorem; cui honorem, hono- Rom. I3. Per donum autem pietatis fit prom, pte a Spiritu Sancto mobilis ad extraordinariam reverentiam, qua Deo, personis, & rebusacris, pauperibus, & omnibus hominibuS,quatenus ad Claristum pertinent, longe ultra debI- tum exhibet quod justitia, religio & misericordia praescribunt. . . Sexto, virtus fortitud1nis Iustum m periculis , juxta dictamen rationis & communes prudentiae regulas , firmat conrra InordinatΟS tI- moris &audaciae motus. Per donum vero rot-titudinis disponitur ad heroicos actus ctu divino eliciendos , ut videre cst in laudam exemplis Samsonis, Rasiae Machab. I 6.

Apolloniae. F., s is

Septimo , per virtutem temperantiae Jultus moderate utitur rebus delectabilibus. l'er conum vero timoris reverentialis erga Ueum omnes dele illationes , quantum poteli, adncit vitae austerioris studio ut animam caltam& puram conservet Deo suo, qui Exod. 2ς. 6t Dominus fortis, zelares, & sidiam concupiscit. εCeterum Theologi hic monent,

opera, praesertim quM- af Eetili tribuunturis non eme ambienda sine s ecialSpiritus sancti instinctu , qtuli, , quos Scriptura l)Rdδ st,si,

mendat alioquin nec Samson , nec Rasias, mec Apollonia a gravi peccato excusari possent.

Oζate nimarum Rectores, sicut non debent ere, nisi secundum rectae rationis & prudea

SEARCH

MENU NAVIGATION