Theologia dogmatica et moralis, ad usum seminarii Catalaunensis. Autore D. Ludovico Habert ... Tomus primus septimus Tomus secundus. Continens tractatus de incarnatione, & de gratiâ Christi

발행: 1737년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

431쪽

DE GRATIA CARI sTI. At tiae regulas , ita nec aliis consulere. Justi quidem sunt semper dispositi ad omnem Spiritus saneti motum; sed supra rationem non mΟ-

ventur nisi extraordinarie , contra rationem vero nunquam.

Q. 7 φ. Dona sunt- ne habitus distincti a duodecim fructibus Spiritus sancti de quibus Gal. s.ct ab octo beatitudinibus , quae laudantur Matth. c. i ZRespondet S. Thomas , fri ictus & beatitudines esse ipsosmet actus virtutum donorum. Namque fructus nomine, intelligitur bonum labore & studio intentum , & comparatum a V. g. ampla messis est fruetus agricolae. Si bonum allud sit ingens, dicitur beatitudo , sive inchoata , sive perfecta ; quia ejus possessio valde delectat, dc operantis desiderium quiescere facit. Si autem bonum sit exiguum aut mediocre, dicitur simpliciter fructus, non vero beatitudo ; neque enim mercenarium dixeris beatum , ex eo quod exiguam mercedem consecutus sit. Atqui bonum quod intenditur ex ha hi tibus laudabilibus , sunt actus boni δί laudabiles, V.g. cognitio rerum naturalium est bonum philosophi,&fructus habitus quem studio

Comparavit. Ergo actus habituum infusor una sunt delectabiles Justorum fructus , timor Domini delectabit cor , Eccli. 1. Iustitiae Dom ni rectae loe-ι cantes corda, Psalm. II. Et S. Augustinus serm. 3 58. alias hom. 37. de actu amoriS ex toto corde, . ait: Cim ad stam felicem perfectionem υeneris , Omnes concupiscentias hujus mundi tanqu 3m stercora computabis, ct cum Propheta poteris dicere, Mihi adhaerere Deo bonum es , quemadmodum par

vulus ablactatus experientia cibi solidioris &suavioris lac nutricis fastidit. Quin & intimus dolor de . Peccatis est delectabilis poenitentiae

fructus, juxta illud lib. M vera dc falsa poe-- S iii

432쪽

ηI DE GRATIA CHRIsTr. nitentia apud Sancitum Augustinum. Sic pa nitens de peccaris doliat , ut de dolore suo gau

deat.

Ergo charitas, castitas, & aliae virtutes, quas numerat Apostoluscit. c. s. Gal. non sumuntur

pro habitibus, sed pro actibus , patetque ex ejus contextu ; ibi enim opponit opes' 'iri lux operibus carnis i Manifesta sunt, inquit,

opera carnis, quaestini fornicatio, immunditia, dcc. Tum subjungit de operibus bonis ,fuctus aurem Spiritos est charitas , gaudium , &c. Maluit autem dicere fructus , quam opus, ut intelligeremtis in illis actibus secundum se spectatis, nullum inesse laborem, aut tristitiam, quemadmodum Carnales falso arbitrantur; sed meram delectationem & pacem. Crucem quidem vident, sed non etiam unctionem , ait S. Bernardus serm. I. de Dedic. Vident carnis amictationes, sensuum mortificationes ; sed non vident Sancti Spiritus consolationes. Deinde Apostolus actus illos vocat fructus , non Iustorum, sed Spiritus sancti ; quia licet Justi ad illos actus

vitaliter & libere concurrant , Spiritus tamen Sanctus illorum est auctor. Deus est enim qui op ratur in vobis er velle perficere pro bona voluntate,

Porro sicut Apostolus non omnia carnis opera cit. cap. numerat , sed quaedam notiora

duntaxat; sic non omnes fructus Spiritus; senobiliores comprehendit in duodenario illlo numero di omnes enim actus cujussibet habitus infusi, sive sit virtus, sive sit donum, est fructus Spiritus. Attamen fructus omnes non dicunturbeatitudines, sed soli actus donesum, quia ex dictis nomine beatitudinis intelligitur bonum insigne, in cujus possessione animus quiescit; νο

433쪽

DA GRATIA CARI sTI 413. plene & perfecte, si beatitudo sit perfecta, ut visio Dei intuitiva, quae est operatio hominis praestantissima, dc ultima ejus perfectio:vel imperfecte, si beatitudo sit solum inchoata, quae In hac vita exurgit ex actibus praestantioribus: s Operatio quippe praestantior magis perficit &lius delectat. Atqui ex dictis actus donorum sunt praestantiores actibus virtutum, UIPΟ- te qui procedant a nobiliori motore : Ergo beatitudines sunt proprie actus donorum. Quomodo octo beatitudines conveniunt ctii-ιibet dono ZR. Alii aliter explicant. Secundum Sanctum Augustinum lib. 1. de serm. Domitii in monte, prima beatitudo tribuitur timori Domini di, quo, Iustus ob Dei reverentiam seipsum deprimit, honores , & omnia temporalia contemnit. Rei bis intelliguntin pauperes spiritu , humiles is ri-

, mentes Deum ; nec aliunde omnino incipere oportuiti beatitudinem ; se quidem perventu ra est adsummam. sapientiam ς initium autem sapientiae est timor Domini, quemadmodum θ ὸ contrario , initium omnis pec-ο eati superbia scribitur. Superbi autem appetunt O di

Ilunt regna rerrarum. Beati avrem pauperes spiritu, , quoniam ipsorum est regnum coelorum. caP. 2.

Secunda beatitudo tribuitur pietati. Namque mites sunt, qui cedunt in improbitatibus, ct non re - sunt malo, sed vincunt in bono malum s scilicet propter Dei timorem & reverentiam.) Rr ρω- tur ergo immites , O dimicent pro terrenis o tem poralibus rebus. Beati mites , quoniam ipsi hereditare possidebunt rerram , de qua pelli non possunt, C.

3. & cap. 9. Inde venit pauper spiritu ) ad diu

narum Scripturarum cognitionem, tibi oportet esse mi- rem pietate; ne etiam id , quod imperitis videtuν ab- sugdum, vituperare audeat . . . mitibus hereditas data

S iiij

434쪽

i , DE GRATIA CHRISTI.est, tanquam restamentum Parris per pietatem glut-

Tertia convenit scientiae, In hoc gradu , in quo scientia es, lugetur amisso summi boni quia inhorretur extremis, C. 9. & c. 8. Scientia congruittagentibtis , qud cognoverunt in Scripturis, quibus ma-ἰis teneantur.

Quarta congruit dono fortitudinis. In quarto gradu , inquit Sanctus Doetor, labor est , tibi ve sementer incumbitur , ut sese animus avellat ab eis, quibuin pestifer4 dulcedine innexus est. His ergo esuri-riιr Ottitur justitia , ct mulium necessaria est forti in rudo ; quia non relinquitur 'e dolore, quod cum delectatione retinetar. Quinta est effectus salutaris consilii. me enim tinum remedium est evadendi de istis malis , ut dimitramus , sicut nobis dimitti volumus; ct adiuvemus in quo possumiιs alios sicut ct nos cupimus adjuvari. Sexta respondet dono intellectus, quo sublimius res divinae apprehenduntur. Qiιemadmodum enim lamen hoc videri non potest , nisi oculis mundis; ita nec Deus , nisi mundum sit illud , quo videri potest . . . mundis corde data est facultas videndi Deum, tanquam purum oculum ad intelligenda

ceterna gerentibus.

Septima tribuitur dono sapientiae. Pacificis Dei similitudo est tanquam perfecita sapientibus, formatisque ad imaginem Dei. . . Pacifici aurem in semetipsissunt, qui omnes a nimi sui motus componentes, subjicientes rationi, id est,menti ct spiritui; carnaleisque concupiscentias habentes edomitas, sunt regnum Dei, in quo ita sunt ordinata omnia, ut id quod in homine praecipuum esct excellens, hoc imperer, cereris non retissantibus , qua sunt nobis bestisque com

munia.

In octava beatitudine septem dona concur-

435쪽

DE GRATIA CHRIsTI. Irrunt , adeo ut non sit novus perfectionis gradus, sed probatio D declaratio praecedentium. Septem sunt ergo i ait S. Augustinus cap 9. in qua perficiunt , nam octava cia scat, ct quod perfectum est , demonstrat. Eni mucro omnes , tam PaupereS,S humiles spiritu , quam mites &alii, male audiunt apud iniquos , linguis eorum proscinduntur, persecutionibus exagitantur; sed beati si in . iis tribulationibus gloriantur , quia ipso' Tum est regnum coelorum. .: Q. 9'. Omnia dona infunditntur ne in justifica

R. Assit mans S. Thomae sententia in schola est communior, probaturque ; quia injustificatione homo inseritur Christo tanquam membrum capiti, ut Spiritu eius vivat Sc regatur 'Si quis Spirittim Christi non habet, hic non est ejus. ROm. 8. v. 9. Ergo Justus debet disponi ad exta cipiendas omnes motiones Spiritus sancti id is Ponitur autem ad ordinarias per habitus virtutum , ad extraordinarias vero Per dona , ut eat et ex distis i Ergo sicut in justificatione infunduntur habitus virtutum , ita & habitus do

norum. In ordine ad sinem, ultimum supernatur Iem, inquit S. Thorrias art. 2. . qu. O8. ad quem

ratio mouet secundum quod aliqualiter o impers i/informata per virtutes Theologicas , non suscit ipsa motio rationis , nisi desuper adpi instinctus , molio Spiritus sanctisecundum illuc Rom. 8. Qui Spiritu Dei aguntur , hi filii Dei sunt. Et ideo ad illam sinem conisquendum necessarium est homini habere dua num Spiriiss sancti. In his enucleandis, quae schola vix attingit diutius immorati sumus , quia operae Pretium est, ut Clerici plene noverint , & frequentet doceant quam .pretiosa & maxima dona con iuncta sint cum peccatorum remissione: quam

436쪽

i8 DE GRATIA CARI sTI. divina adjumenta habeant justificati a peccato

ut relapsum caveant, & in bonis operibus abundent : denique quid in peccatore praerequiratur , ut ad tot ac tanta dona recipienda dispositus censeatur. P AR A GRAPAu s I V.

De dispositionibus ad justificationem. t ne necessariae dispositiones ad justifica. 3 tionem ;R. i'. Nulla requiritur in parvulis, ut constat ex universali Ecclesiae t raditione , quae par Vulos , quamvis rationis impotes, hactenus ba. Ptigavit in remissionem peccati originalis; unde Concilium Tridentium scis. 7. Can. I . dicit anathema iis , qui docuerint parvulos, cum ad annos discretionis pervenerint, esse rebaptizandos. Enimvero si inobedientia primi hominis potuit illis nocere , a fortiori obedientia secundi hominis, qui factus est nobis justitia Deo, illis proderit. R. 2'. Constat tum apud Catholicos , tum apud Pseudo- reformatos, adultum non justii cati sine praevia a dispositione, quaecunque tandem illa sit; nam S Cripturae spern veniae non praebent, nisi peccatorious dispositis, Ezechiel. II. Si ... impius egerit poenitenriam . . . vita

vivet. Ach. 2. Apostolus Petrus, Iudaeis praedἷ-catione sua conterritis , ait: Poenitentiam agite, O baptizetur unusquisque vestrum. Ac t. 8. Philippus Eunucho baptismum efflagitanti respondet: Si credis ex toto eorde, licet, nimirum te baptiza ri. Tritum est S. Augustini effatum. sine te, non iustificat te sine te. Nec alia ratio am' ferri Potest , cur Deus, qui vult omnes homi

437쪽

Dx GRATIA CHRIsTI. 61'nes salvos fieri, aliis veniam concedat, Pluri-.bus deneget quam quod illi fratiae qua sese

disponant, consentiant: hi restitant. Sed gravis exiliit controversia Catholicos inter dc heterodoxos , quae sit necessaria dispositio ad justificationem. Hi quippe unicam agnota

Cunt, nempe fidem non qualemcunque, sed qua Peccator certo credat se esse praedestinatum ,

di sibi speciatim applicari pronaissiones Pec Catoribus generatim factas. Sola fides necessana est, ut justi sinus , ait Lutherus in cap. 2. ad Galat. ubi invehitur in Theologos, quos Sophistas vo-Cat, eo quod doceat fidem justificare per cha-Titatem , a qua informatur, scribitque illam distinctionem fidei informis.& formatae esse fanaticam & pestilentem. In caput tamen I Gen. agnoscit finem justificantem non esse sine bonis operibus. Scio , inquit , has virtutes esse insignia

Dei dona. Scio Mem sine his donis non existere : fed nunc nobis quaestio est quid cujusque proprium sit . . . ic aperte dico quod sciat sola fides nou cum qid.

hus virtutibus conjunc sit. Vult nimirum omnia opera quae ex illis virtutibus , Procedunt, esse infecta peccato originali, quod contendit esse ipsam mei concupiscentiam , quae manet in renatis. Hinc in sermone de novo Testamento impie suggillat bonorum operum merita. Ego, inquit, dico tibi 'quod angusta est via: oportet re fleri τenuem . si vis per eam venire. Ceteris qui operibus onerati sunt , scur conchilibus onustos videmus Iacobi

peregrinor, iis non poterunt penetrare.

Calvinus a Luthero non dimentit ;ficent scribit in antidoto Concilii Tridentini ad Cama I. ses L. 6. Sola fides qua justificat. Fides tamen , quae iustificat, non est sola , scut calor Solis est, qui xerram calefaci3, ipse tamen calor non est solus is

bole, sed cum splendore.

438쪽

Calvita istae Magistri errorem profitentur in suo Catechismo pro dominica vigesima , ubi Pseudominister sic interrogat Dsscipulum :

lus : It en est alas. Ita illi qui saltem in hac parte carnales Catholicos pudore suffundere debent ι quod hi in Sacramento se justificatos credant, etiamsi nulla bonorum operum testificatione justitiam demonstrent. Verum quam male de operibus Iustorum sentiant Calvinistae , aperiunt in alia lectione pro eadem Dominica vigesima ubi de bonis Iustorum operibus Magister quaerit a Discipulo ;Comment nos bonnes aeuures ne font-elles pas dignerd 'etre acceptees palisu'elles procedent sinint Eurii' Respondet Discipulus : Non pas , ὰ calfegietiya to ours queque infirmite de notre chair melae parmi, doni elles som si illaes.

Ex hoc falso' fidei justificantis principio, NO-vatores singul8s sectae suae errores fere deducunt , ac imprimis Justos non peccare, seu quod idem est apud ipsos, Justis non imputari peccata etiam gravissima , qtiandiu fidem retinent. Deinde neminem a iustitia recedere , nisi Perilisfidentiam, ac proinde omne peccatum imputabile habere infidelitatem conjunctam, dc Per quodlibet peccatum fidem amitti. Nulla peccata , inquit Lutherus lib. de capti v. Babyl. possunt damnare , nisi sola infidelitas. Iam demonstravimus Parag. I'. Gratiam sanctificantem for aliter expellere peccatum, ni

439쪽

DE GRATIA CARI STt. - 42 Ihilque esse damnationis iis, qui sunt in Christo Jesu. Dicimus autem ubi de effectibus gratia: hona opera non vitiari motibus omnino indeliberatis concupiscentiae , utpote qui non sint Peccata formaliter, quemadmodum probamus, ubi de peccato originali. Nunc itaque nobis incumbit duntaxat perpendendum , num sola fides ad justificationem disponat, deinde utrum certa fide quis credere possiit & debeat se esse justificatum a Peccati S.

Utrum sola Fides justificet pResp. Q Olam fidem non justificare ; est dogmao fidei in concilio Tridentino definitum

seg. 6. Can. 9. his verbis : Si quis dixerit, sola me insium justificari ι anathema sit. Et can. 12 Si quis dixerit, fidem justificantem nihil aliud esse, quam Muciam divinae misericordiae peccata remittentis propter Christum , vel eam muciam solam esse, qua jus camur ; anathema sit. Probatur Concilii definitio, 18. ex Scriptura, I. Cor. I . v. a. Si habuero omnem fidem charitatem autem non habuero , nihil sum. Qui di- Cit omnem, nullam omittit, quae sine charitate

justificare possit. Gal. s. In Christo Iesu neque cim cuncisio aliquid valet , neque praeputium : fed Ades,

quae per charisatem operatΠν.

Nec dicant Adversarii, dilectionem & alia bona opera tribui fidei justificanti, tanquam fructus &consectaria justificationis , non vero Ianquam ejus causas aut dispositioncs. Ait enim

Apostolus , fidem sine dilectione nihil valere, nilail prodesse. - Confirmatur. Luc. 7..Christus de muliere Peci

440쪽

DE G R A T I A CHR ISTI.catrice dicit, Remiti tur ei peccara multa , niam ilexit multum. Hic mani Dite justificatio tribuitur dilectioni, Jac. i. Vir autem scire, O homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua si Abraham Pater noster nonne ex operibus iustificam est y . . . Videtis quoniam ex operibus iustificatur ἡο-mo ct non ex me tantum. Plures Scripturae tex rus proferendi erunt Paragrapho sequenti, ubi sigillatim exponemus per quos actus Peccator disponatur ad justificationem. Probatur L . ex constanti praxi universalis Ecclesiae, quae a tempore Apostolorum variis virtutum operibus disposuit, sive Catechumenos

ad bapti sinum , sive lapsos post baptismum ad

Sacramentum poenitentiae.

Dices i'. Rom. s. sic scribit Apostolus: Ἀεν-bitramur ... hominem per sidem justificari sine oper

Respondeo distinguendo antecedens , justificatur homo sine operibus , quae fidem & gratiam Praecedunt , Concedo: quae ex fide &gratia Procedunt , Nego anteced. Porro desprioribus loquitur sanctus Paulus ; de posterioribus vero sanctus Jacobus. Ille quippe in Epistola ad Rom. insectatur tum Gentiles, qui de sua morum disciplina gloriabantur, fidemque

in Christum ut minime necessariam , respu hant: tum Iudaeos , qui de operibus legis pr sumentes , electionem suam ad fidem proprio merito adscribebam. Contra utrosque autem inpostolus astruit necessitatem fidei in Christum,ex eo quod nec Gentiles servaverint legem naturalem, nec Iudaei legem Mosaicam. Omnes im, inquit Cit. cap. peccaverunt, is egenr gloria

Dei. & cap. II. v. 32. Conclusit . . . Deus omnia in increduliιate, ut omnium misereatur. Ac Proinde

Nemo ex veribus naturae vellegis justificatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION