Theologia dogmatica et moralis, ad usum seminarii Catalaunensis. Autore D. Ludovico Habert ... Tomus primus septimus Tomus secundus. Continens tractatus de incarnatione, & de gratiâ Christi

발행: 1737년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

521쪽

manifeste specta iri victoriam , quam voluntas gratia per se effficaci adjuta , ex tentationibus indeclinabiliter de inseparabiliter reportat. In firmis, inquit ibidem servavit Detis, tit ipso donan re , inmat spmὸ g od bonum est, vellent, O hoe deserere inυietissime nollent. Alia ex bene multis testimonia cjuidem sanisti Doctoris in eandem rc mProferemti S c. vi. Parag. I. & 7. Non enim aeque Pro gratia iussa ciente , ac pro efficaci asserenda laboravit. Et ratio est ; quia cum Pelagi Mni virus sui erroris velarent alto vocabulo posse, quod dicebant esse a Deo quatenus cit auctor naturae , cui indidit naturalem agendi Potentiam; S. Augustinus , ut aequivocationem &Omne subterfugium auferat, fere semper de ipso velle ct perficere loquitur, multisque Probat esse Dei dona , non innatae posIibilitati, ELfectus. Non ait Apostolus, ) Deus est qui opera rurin vobis posse ; tanquam ipsi jam ct velle ct operari per se ipsos habeant .... sed aιt , Deus enim est qui Operatur in vobis di velle o perficere, lib. de Gratia Christi , cap. s. Ergo duplex est gratia emcax : alia qua quis hene operatur; alia qua in bono Perseverat uiaque in finem , & haec est praedestinatorum Pro Pria , de qua ubi de Praedestinatione. Q. Quomodo desnitur gratia scax priori modo

spectari

R. Definitur , actuale Dei auxilium , quo

voluntas astu vult & operatur bonum infalli-hiliter dc insuperabiliter, libere tamen & minime necessario. Haec descriptio eruatur ex laudatis verbis sancti s ligustini, c. I 2. lib. de correptione dc Gratia. Subventrem est infirm. taιivolum raris humanas , ut divin4 gratia indevino bilirer er

522쪽

ma , non ramen desceret, neque adversitate aliqua

vinceretur. i

Dicitur I p. actuale Dei auxilium, ii, quo conveniunt gratia emcax & sum ciens : utraque enim est species auxilii oc gratiae actualis. Dicitur ΣΟ.quo voluntas actu vuli ct operatur. Quibus verbis exprimiturdifferentia gratiae emcacis a gratia suffcienti; haec potentiam solum complet, ut possit velle & agere, illa vero ponit potentiam in adhu , & emcit ut agat. Dicitur 30. insultibiliter, ct insperabiliter, ut significetur modus operandi gratiae emcacis , distinguaturque a gratia concessa Adamo innocenti ti baec quippe erat versatilis ad nutum voluntatis ejus, adeo ut quandoque haberet suum. effectum nempe cum recens conditus, motu

amoris ad Deum se convertit; quandoque vero non haberet, ut contigit in ei pomi vetiti. At gratia emcax infallibiliter & in operabiliter ponit voluntatem in actu , habet effectum ex se,non vero ex consensu voluntatis redditur emcax, ut definit Molina. Dicitur tibere tamen mirum DiecessaνH: quia gratia emcax est principium meriti ; nullum au tem potest esse meritum in eo , qui necessario agit, nec ita dominus est sui actus , ut de eo non possit disponere , hoc est , divinae motionidissentire. Sed quae summatim hic expuriuntur, accuratius demonstrabuntur sequentibus Para- graphis.

1. 30. Velle ct operari infallibiliter O insuperabiliter , nonne idem est ae operari necessirio 'R. Minime , ut videre est 'n exemplo mendici, cui si dives offerat satis largam eleemosy' nam, puta nummum,vel etiam nummi quadrantem, certo & infallibuiter curret ad eam recipiendam

523쪽

Ds GRATIA CHRISTI . Inendam , quamVis absolute respuere possit , praeferens quietem, in qua forte quibusdam stultulis jam quaesitis delectabiliter vescebatur. EGgo libero & infallibiliter operari non sunt duo opposixa. Emcaciter quoque demonstrat nostrae responsionia veritatem , exemplum petitum ex Inclunatione cuique indita ad tuendam propriam vitam. Enimvero innatus vitae amor hominem iblaesa libertate , quam indifferentiae vocant, in- fallibiliter & insuperabiliter determinat ad praestandum id, sine quo mors Praesentissima vitari

nequit .Latm,v. g. exerto gladio minitatur mortem viatori,si obsistat, vel tantisper moveatur: in hac hypothesi in qua nulla spes affulget declinandi letum mortis, timor viatorem immotum tenet, firmiusque ligat quam compedes& catenae ferreae, etiamsi nemo ex seipso. non intelligat libetum esse viatori movere se & resstere.

Porro si amor vitae praesentis impressius a Deo,& timor mortis temporalis tam effcaciter &insuperabiliter determinant absque praejudicio libertatis quam vocant indifferentiae; quis non intelliget quomodo Deus inspirans dilectio , nem effcacem vitae aeternae, & similem timorem damnationis perpetuae , in fallibiliter de insuperabiliter flectat ad quod voluerit, v luntates humanas , salva semper earum liberrare ZVox ergo insuperabiliter in mente sancti Augustini &eius discipulorum, non significat voluntatem emcaciter motam non posse resistendq superare divinam motionem , ut vult Iansenius , sed denotat solum nec concupiscentiam , nec cordis duritiam , nec daemonum conatu S prae valere posse adversus emcacem Dei motionem Tomo II. Y

524쪽

Ds GRATIA CHRISTI.eo Rre modo quo dicimus arcem inexpugnabilem , quia hostes nulla vi eam expugnare pocsunt, quamvis liberum sit gubernatori portas hostibus aperire ,&.ultro eis se tradere. Sic voluntas efficaci Dci praesidio munita , carnalibus desidcriis, quae militant adversus animam, suis

perari non potest: sed ipsa pro sua innata libertate simplicitur 3c absolute recedere potest a divino praesidio, & ad oppositum se convertere, quod fusilis disputabimus cap. seq. in .responsi. De ad objectiones.

R. Describi potest, actuale Dei auxilium, quo voluntas redditur potens sive ad operandum, sive ad obtinendum id , sine quo operari non posset, quamvis contingat eam resistere. Dicitur 1'. actuale mi auxilium ; quia gratia

sufficiens est species gratiae actualis, ut jam diximus. Unde gratia habitualis seu sanctificans dici nequit gratia suffciens.

Dicitur quo voluntaν redditur potens; ut significetur eam gratiam suffcientem non esse , sed absolute initimcientem , si inchoatas duntax vires ad acendum tribuat, ut gratia habitu alas, fides, illustratio intellectus ; quis enim dixerit pusionem posse vincere gigantem, quia inchoatas habet vires , ad eum vincendum Dicitur sve ad operandum, Me ad obtinenadum , dcc. quia sicut finis simpliciter possibilis est, si adsunt media, quibus acquiri potest, pusio , V. g. gigantem vincire potest in hypothesi , quod paratos habeat amicos , quorum ope, si eos advocaverit, victoriam repor tare po- . test : similiter qui habet gratiam orandi , vere & absolute tentationem superare , & Pra celitum implere potest, quam vi S sine.Oratione tanquam medio necessario id praestare nequeat.

525쪽

Ds GRATIA CARI ITI. ro Ita fere S. Thomas qu. IO9. art. 6.ad secundum, ubi ad objectioriem sic te spondit '. Dicen sim quod illud quod possumtis clim auxilio divino, non es omnino nobis impossibile oecundum illud Philosophi ias. Et hic. quae per amicos-possvmris , aliqualiter nos

possumus. Ergo dufex est: gratia sufficiens , alia proxima, perquam proxime & immediate positu-

muS , v. g. tentationem superare : alia remota.

per quam nonnisi mediansibus mediis puta oratione, cujus gratia non deesse supponitur, te latio vino. potest. Sed ad tollendam omnem aequivocationem, refricare non piget gratiam non esse remote sufficientcm: nisi ex intentione Dei ordinetur ad ulteriora auxilia concedenda, per quae immediata finis , V. g. Victoria ex tentatione acquiri possit ; neque enim infimus scalae gradus est me dium remole sufficiens ad summum attingendum , si desint intermedii.

Dicitur 4'. quamvis contingat eam voluntatem ) resstere. ibus verbis exprimitur differentia ementialis inter gratiam sufficientcm,&gratiam e cacem : Omnes enim quae Praecesserunt definitionis particulae, continent genus utrique gratia: commune ; gratia quippe essicax non minus quam suffciens est auxilium actuale , quo voluntas redditur potens. In eo

itaque suffciens differt ab effcaci, quod voluntatem non determinet, nec infallibiliterponat actum scut effcax , sed ei resisti contingat. Dico, contingat , ut significetur illam voluntatis inobedientiam esse accidentalem gratiae suffcienti, & contra ejus inclinationem , ac Dei intentionem ς absit enim impia haec cogitatio, quod sicut gratia effcax datur,

in ei insuperabiliter obediatur ; ita & gratia

526쪽

so8 DE GRATIA CHRISTI. Iifficiens , ut ei resiliariar. Expendemus autemst o loco utrum semper contingat resisti gratiae sufficienti. . Dices : Si ponere actum , seu voluntatis consensum sit essentiale gratiae emcaci , sequitur gratiae emcaci non posse resisti ; cum enim actus includatur in ejus definitione, tanquam ementialis ejus differentia ; non minus implicat actum posse separari a gratia emcaci, quam rationalitatem ab homine : atqui haereticum est dicere glariae emcaci non posse resisti , repugnatque ejus definitioni supra allata dc expli,

Distinguo maj. si necessario ponere actum sit essentiale gratiae effcaci, non potest ei resisti, Concedo: si modo libertati congruo, quemadmodum septa explicuimus, Nesto majorem. Distinguo quoque ejus confirmationem, actu includitur in definitione gratiar effcacis indirecte & tanquam aliquid extrinsecus connotatum, infallibiliter quidem ponendum, non Vero necessario , Concedo: includitur directe, & veluti differentia essentialis quemadmodum rationale in desinitione hominis , Nego. Itaque sicut in communi Philosophorum sententia non ipse terminus, sed ordo ad terminum est de eL sentia relationis, qui ordo explicari non potest, nisi in directe & per modum alicujus con notati exprimatur terminus: ita pariter non actus seu Consensus voluntatis , sed ordo ad actum libere 6 infallibiliter ponendum,est de ementia gratiae effcacis ; ac proinde actus itae jus definitione ponitur indirecte duntaxat veluti aliquid ex-

Instas : Sublato termino , tollitur relatio rErgo a Pari, non posito actu, non erit gratia

527쪽

Dg GRATIA CHRISTI. Io' Admitto paritatem ; sed quid inde Z nam licet anus possit non poni, nunquam tamen non P

Ais: Posito possibili in astu, nu)lum sequitur absurdum i atqui possibile est actum non poni: ergo supponere licet non poni. Distinguo mai. posito poisibili in actu , eo modo quo pol ibile est, Concedo : alio modo,

Nego maj. - Distinguo similiter minorem , posissibile est non pom actum, , ad quem gratia emcax mo-- Vet: possibile, inquam , physice , Concedo et possibile moraliter, Nego minotem &consequentiam i ita Isambertus quaest. , Grandinpag. 239. & a AO. Haec solutio, quae non est mea , sed Theologorum mox laudatorum, nota censoria imusta est a quodam Scriptore ignoto, & temere ἔconstat enim tum ex Scriptura, tum ex Conciliis , tum ex Sanctis Patribus, tum ex consensione Theologorum , excepta Molinae schola, quae sic dicuntur moraliter impodibilia, nunquam extitura. Ac primo quidem e Scriptura, namque Ioan. s. ait Christus, Omnis qeti audivit a Patre, ct didiacit, venit ad me, Absolute tamen & physice potest non venire , sed nunquam non veniet, quia ex sancto Thoma i. 2 qu. Io. art. ad tertium, Si Deus movet υoluntatem ad aliquid, impossibile est poni quod voluntas ad illud non moveatur non tamen impos Hile est simpliciter . de non sequitur quod voluntas a

Deo ex necessitate moveatur.

Secundo Iustus cum auxiliis ordinariis omnia peccata venialia absolute & physice vitate potest , & in justitia perseverare 1, Concilium tamen Trideminum seis. 6. Can. Q. & a 3. de-

Y iij

528쪽

finit eum absque singulari dono, nec sine pec- . ' cato saltem veniali victurum , nec in bono u que ad finem persevcraturum propter infirmi. ltatem scilicet & moralem impotentiam. Eodem Canone 23. de clarat eam esse Ecclesiae Ca- tholicae sententiam , quod beata Virgo nun- ilquam peccaverit etiam venialiter, cum tamen lphysicani haberet peccandi potentiam , ut ob- lservat M. Grandin , pag. 2 o. ubi sic habet: iBeata Virgo cum specialistio privilegio remuitquidem phsicam potentiam ad peccandum se moralem ramen ε non habuit , ut licti ob phsicam potentiam, si Dis lfuisset, potuisset poni actus peccandi, tamen ob moralem impotentiam, pua coquncta ervi, idem peccandi actis poni non potuerit.

Tertio. S. Augustinus lib. de spiritu &littera ex professo probat multa esse absolute possibilia, mora iter vero impossibilia, quae nec exi, lierunt, nec extitura fiant. Et lib. de praedestina- tione Sanctorum c. 8. de gratia emcaci sic scri- ibit: Haec gratia quae occultὸ humanis cordibus divina largitate tribuitur, a nullo duro corde respuitis. Haec Propositio, utpote universialiter negans, nullam iexceptionem admittit, nullus resistit gratiae eL i

ficaci; quia etsi absolute & physice id possit,

moraliter tamen non potest.

- arto. Ex dictis pag. 478. omnes Theologi conveniunt hominem , nisi divina gratia succurrat , infallibiliter dejiciendum a gravi

tentatione . quia cum potentia physica quam habet ad illam i superandam, concurrit impotentia moralis. Nec desunt in civilibus exempla ejusmodi impotentiae moralis, cum qua

nunquam ponitur actus. MendicUS, V. g. nunquam respuet oblatam sibi eleemosynam,quamvis simpliciter absolute illam respuete .Possit.

529쪽

Dg GRATr A CHRISTI. uis sana & tranquilla mente praecipitem sedabit e superior cubiculo Mercator contemnet ne unquam occasionem magnum quae itum

faciendi absque dissicultate & periculor Liceat addere aliud exemplum , quod S. Augustinus lib. ide Trinitate cap. 3. profert ex quodam Mimo, qui, ait sanctus Doetor, cum se promisi set in Theatro quid in animo haberent, o quid vellent

omnes, esse dicturum... su pensis disilentibus omnibus, dixisse perhibetur : Vili vultis emere, di caro vendere. In quo dicto levissimi scenici, omnes tamen conscientias

invenerunt suas, eisique vera ante oculos omnium cou-

sit tιia, o iamen improvisa dicenti admirabili favore plausertant. Nec obstant quae in oppositum adduci possent exempla , v. g. Oratori S , cujus facundiae moraliter non potest resisti, quia ut plurimum id contingit , quamvis nonnullos aliquando non trahat in suam sententiam ; quia in hujusmodi exemplis, non est impotentia moralis, nisi secundum quid , cum qua aliquando conjungitur actus, ut docet M. Grandin quaesti I . de necessitate Grat. pag.-Disscultas duplex, inquit altera tanta non est , ut semper impediat actum ι astera est tanta , ut semper impediat actum. De utraque potest intelligi sanctus Anselmus, ct dici posset non priorem solum , sed etiam posteriorem opponere imp bilitati ph cae , quamvis utraque concurrat cum impotentia morali , e quae ratis est secundum quid, quando fieri potest aliquid moraliter , sed raro; me absoluto quando nunquam, quomodo hic a nobis accipitur moralis impotentia. Sed absolute negare malim in exemplis, de quibus est sermo., semper concurrere aliquam impotentiam moralem cum potentia physica ; identidem enim occurrcnc circunstantiae ullae omnem

T iiij

530쪽

s 11 DE GRATIA CHRI ITI. climcultatem tollunt, emciuntque ut quod alias

censetur moraliter impossibile vadat moraliter possibile ; sic commiseratio aliquando vincit a sectum moraliter determinantem ad emendum vilius & vendendum carius, emcitque , quem- admodum observat S. Augi istinus citato loco , ut vir misericors absque dissicultate ulla morali impotentia viliori pretio vendat pauperi,&ab eo emat cariori. Similiter ei sertissimus Orator , qui auditores vulgo in suam sententiam adducit, quosdam licet raro, dissentientes expertitur. Quid ita ' Quia nullatenus, aut leviter eos movit, ideo absque dissicultatis & impotentia morali ipsi resistunt. At nulla tentatio aut quaevis alia ratio vincit unquam emcacem Dei motionem ; Cum voluntas divina sit istach a ,

inquit S. Thomas I. P. qu. 13. art. 8. non solumθ-quitur, quod fiam ea, grue Deus isti fieri, sed θ quῖ

eodem modo fiant, quo Detis feri D. Scilicet vel modo necessario, si causae sint necessariae, vel modo libero, si causae sint liberae, ut ibi dena explicat Angelicus Doetor. Et quaest. io. supra

laudata a. p. Si Deus inquit , movet voluntatem ad

aliquid, impossibile est poni, quod voluntas ad illud non moveatur , non tamen impossibile est simpliciter , sed moraliter tantum & secundum quid.

SEARCH

MENU NAVIGATION