Theologia dogmatica et moralis, ad usum seminarii Catalaunensis. Autore D. Ludovico Habert ... Tomus primus septimus Tomus secundus. Continens tractatus de incarnatione, & de gratiâ Christi

발행: 1737년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

D E IN C ARM A T l ONI. causarum liberarum , quae contingenter futura sunt ; sed quia potestatem nOccndi habere non

possimi , nisi a Deo , qui ut plurimum eam denegat, dc causae liberae divina ope impellentibus cupiditatibus obsistunt de iis daemones ceria vaticinia edere non Valent. Unde oracula eorum sunt semper ambigua,& in utramque partem converti possunt, ut advertit Cucero , de alii Gentiles , paretque ex illo oraculo , Aio te AEacida Romanos vincere posse. Quae

enim si a lunt extra naturalem causarum secundarum ordinem , ut secretae cordium actiones inde emanantes propria inclinatione reluctante ; a fortiori quae ex liberis Dei decretis pendent, exceduntque rerum naturalium

ordinem & dispositioncm , ut miracula, solus naturae auctor, qui ea ab aeterno decrevit , idc in tempore perficit, praescire praenuέ- tiare potest. Atqui Incarnatio , & quae spe ei ant vitae Christi Oeconomiam ; nativitaS, Passio , vel resurrectio , ascensio in coelum, Spiritus Sancti missio , Religionis Christianae institutio, propagatio, & gentium conversio , Iudaeorum rejectio ; haec & alia sane ex naturali causarum secundarum dispositione non oriuntur , a pluribus Prophetis tam varie, dilucide , de luculenter praedicta sunt , ut non vaticinia, sed rerum gestarum historiae videantur i& ita Porphyrius , Infensus Religionis Christianae

hostis , librum Danielis calumniari sit ausus,tcste Sancto Hieronymo , Prooemio in Danielem: Cujus impugnatio, inquit, testimonilim veritatis β: tanta enim di lorum fides 'it, ut Pro hera incre- tilis hominibus non videatur futura dixisse , sed narasse praeterita. Sed ad cxsium indam calumniam am incaute concinnatam, non ex scriniis no-

72쪽

DE INcARNATIONE.stris proferimus libros, sed ex adversarioni mnostroriam manibus. Per omnes gentes, ait sanctuS Augustinus in P al. ii 8. concione prima , dispersi sum Iudaei ises iniquitatissua ct veritalis nostrae . . . Si quando atiquis Pagantis dubitaverit , cum ei dixe-σimus prophetias de Christo,quarum evidentiam obstupescit , ct admirans putaverit a nobis esse conscriptas,de Codicibus Iudaeortim probamus i quia hoc totum ania praedictum est. Videte quemadmodum de inimicis nostris

alios confundimus inimicos.

Hoc Prophetarum testimonio tam indubit,to,& capi e sequenti contra Judaeos proferendo , sanctus justinus ex Philosopho Christianus factus est,ut ipse testatur in Dialogo cum Tripho-Ne, Origenes quoque tanti fecit illud argumentum , ut libro Primo contra Celsum asseruerit Omnium quae ad Christi fidcm adstruendam adhiberi possum,argumentum maximum hoc esse,

quod praedictus sit a Prophetis, qui apud Iudaeos

tuerunt.

Dices : Mens humana reluctari non potest rerum evidentiae: atqui Iudaei & Gentiles reluctantiu testimonio Prophetarum: ergo illud testimoni uin noti est evidCnter Uerum. Confirmatur. Fides est actus liber: ex Consensu omnium Catho icobum: atqui si niteretur motivis evidenter veris, non Ussct aetus liber, sed necessarius: ergo nullum motivum credibilitatis, ut aiunt, est evidentcr Verum. Distinguo majorem . Mens humana non potest reluctari rerum evidentiae, si ita attendat, ut ea afficiatur, Concedo r secus, Nego maiorem. Quot litigantes, v. g. Pro Pugnant causas evidenter iniustas, non ipsis, quia praeoccupati sunt , sed judicibus , qui eas sana 3c libera mente examinant i Sic se habent Genti-

73쪽

DE IN ARNATIONE. syIes Iudaei ad Religionis Christianae mysteria :vel enim prae superbia erubescunt vici a Christianis,& confiteri tam se, quam parentes, fuisse deceptos, vel propter appetitum terrenae felicitatis,dona spiritualia& coelestia, quae unice pro . mittuntur in Religione Christiana,velut parvuli

laetentes rejiciunt. Ad confirmationem concessa majore , ne go minorem. Non enim res aliqua actu cre

divar eo ipso , quo judicatur credibilis, ut patet experientia Catholicorum , qui non eliciunt actus fidei , quoties examinant testimo: nia, quibus nititur Religio nostra , & concludunt ea esse evidenter vera. Et ratio est, quia quantumcunque testimonium sit evidens, mysterium tamen , quod per illud declaratur, semper in se manet inevidens. Unde ad credendum actu necesse est ut post judicium de mysterii credibilitate, sequatur aliud iudicium praeticum & quidem supernaturale, lcum praecedens Potuerit esse naturale.) quo intellectus definiat hic & nunc esse credendum ; deinde pia affectio etiam supernaturalis in voluntate , qua demum intellectus determinetur ad eliciendum ipsum actum fidei supernaturalem , quae probant minus eme disputandum cum in-fiaelibus & obstinatis, quam pro iis orandum ', quia etsi rationum pondere naturaliter convinci possint, tamen sine gratia absolute necessaria ad tres supremos actus, persuaderi & converti non possunt. Secundum momentum petitur ex miraculis, quae faeta sunt in confirmationem Christianae Religionis. Ad miraculum autem duo requiruntur : primum, ut sit opus rarum, & praeter Consuetudinem naturae ordinem: secundum,

ut suPeret navitae vires , ab eo solo , qui

74쪽

Dx INCARNATIONA. supra naturam est, procedat. Hinc creatio aniniae rationalis non est miraculum , quamvis fit supra naturae virtutem ; quia secundum ordi-Πcm naturis a Deo praefixum creatur. Sic supernaturalis iustificatio impii secundum praescriptam Dei legem , miraculum proprie non dicitur diceretur vero, si subito frangerentur Obstacula malae voluntatis, ut conrigit in Ap stolo Paulo, Aet. 9. & sperant peccatorES im Poenitentes futurum sibi in vitae extremis ; Uia esset opus rarum praeter consuetum gratiae Or- 'dinem , & excedens naturae vires. Mira , de quibus S. August mus lib. 2 i. de Civitate Dei, caP. 4. s. & 8. sunt ea, quorum causae latent , V. g. quod foris in Epiro extinctas faces acce dat , & accensas extinguat ; sed miracula non sunt, quia horum rationes , inquit Sanctus Doctor, rebus creatis inditae & concreatae fu Iuni ; quae , quia daemonibus non sunt occulintae, quemadmodum hominibus, ideo mira de stupenda plerumque faciunt,sive per se, sive per

verum itaque miraculum est opus non modo mirum, sed etiam divinum , qpia licet perficia- Iur per creaturam Deo servientem, sive pecus sit, an asina Balaam , quae locuta esc ad commonendum vesanum Prophetam,Num. 22. sive homo, aliquando etiam peccator, ut Iudas Matth. io. CaiphasIoan. II.& a. de quibus Christus Matth. T. tamen ab eo est, qui habet in seipso absconditas quorumdam factorum Causias, quas rebus conditis non insiluit,illasque implet ut voliterit. Ita fere S. Augustmus lib. 9. de Gen. ad lit. c. l7.& i 8. Porro ex hujusmodi explicatione manifestum est miraculum fieri non posse in erroris Confirmationem '. namque evidenter constat oc

75쪽

DE IN c Ap. N AT I e N E. 7 miraculum esse opus I i , & Deum testim nium falsum dicere noli posse. Unde sic conficitur argumcntum : Illa Religio in fallibilitet est vora , dc Deum habet quctorem, ad quam stabiliendam & propagandam innumera edita sunt miracula : atqui talis est Religio Christiana: ergo. Malor evidens eli, & a nemine potest

negari.

Minor probatur ex Apositolorum scriptis, in quibus tam patentia & tam multiplicIa res Iuratur miracula, ut ne Iudaei quid in repetitis examinibus inficiari potuerint . facimus , inquiunt Pharisaei , & Sacerdotum principes infensissimi hristi hostes , quia hic homo multa signafacti Z Joara. D. Et de claudo per Sanctiim Petrum curato , Asst 3. sic inter se colloquuntur cap. 4 2 id facimus hominibus istis , quoniam quidem notum signum facilum es per eos .... m nifestum est non possum: s negarer Iliud insupermovere debet infideles , quod Chiistus . tanquam naturae Auctor'& Dominus, Apostolis

Contulerit omnimodam potestatem operandi miracula , Matth. IO. Infirmor curare , mortuos suscitate , leprosos mundate , daemones ejicire. Haec

dixit , & facta sunt: nam Apostoli post eius

mortem & resurrectionem mundum miraculis

impleverunt , ut liquet tum ex Actibus, ubi vel ipsa Petri umbra sanabat in fi mos , Capiat verbum Domini impleretur. Vtii credirin me , spera. quae ego facto , ct ipse faciet , ct

majora horum faciet Iq. Nam , Ut adve tit sanctus Aucustinus, non legimus umbrara Christi talia fuisse operaram. Tum ex Epistoe. lis Apostolorum : namque in Prima ad Corinthios legimus ta ri multiplicia & tam communia fissic apud fideles miracula, ut necessum

fuerit Apoliolo praescribere quo ordine gais

76쪽

que uteretur potestate sibi divinitus concess3. Ne turbaretur societas. Quin dc Apostoli potestatem a Christo acceptam successbribus suis' transmiserunt , qua verbum Evangelii recens seminatum irrigarent donec cresceret, & uni Versum orbem impleret. Sumcit sanctum irenaeum testem proferte , qui secundo seculo scripsit quod in omnium oculis erat positum. In fraternitate, inquit l. 2. C. T.&reversus est spiristis mortuo , ct donatur est homo orarioηibus Sanctorum . . . Alii damones excludunt : alii autem o praestentiam habent stiturorum: alii laboranter aliqua infirmitate per mansis impossionem curant , ct Ianos re tittiant. Iam etiam, ut diximus, ct mortui resurrexerunt , o perseveraverum nobiscum annis multis. Quid autem p non es numerum dicere gratiarum, quas per universum mundum Ecisia a Deo accipiens in nomine Iesia Christi crucifixi sub Pon-νio Pilato , per 'gtilos dies in opittilationem gentium perficit. Haec contra Haereticos scripsit beatus

Nartyr ; indeque concludit eos non esse Vere se, quod talia perficere nequeant. Haeretici, inquit, non possvnt caecis donare visum .....eque omnes daemones stigare, praeter eos, qui ab ipsis immittuntur. Et hoc modo ipsi daemones , ScNagi eorum nomine liberant , quos torqvcre Cessant , ut advertunt sancti Patres. Tertium seculum miraculis non caruit, ut constat ex

Scriptoribus qui in illo floruerunt, Tertullia-n' , Cypriano , & aliis; quamvis mi-Lus frequentia fuerint , quam primo & secundo quia Religio Christiana jam radicatalen indigebat tam continuis irrigati Oi,ibus.

Muarto vero scci, Io, quo im ei ante Constantino & successoribus imperati, ibus Christianis extincta est tyrannorum P mecutio , si

versa idolorum templa & Ecclesia stabilita ac

77쪽

Dg Iuc ARNATIONE. syrbborata , longe lateque diffusa est, nova miracula noli fuere amplius necessaria , sive ad continendos filicles, sive ad revincendos Haereiaticos , sive ad subigendas gentes, quae Christo nondum crediderant ; cum innumera miracula Primo edita in gratiam Religionis Christianae, eam pariter demonstrarent divinam & priori-hus & posterioribus seculis ; quanquam nec defuisse miracula quarto seculo & subsequentibus testantur indubitata monimenta, historia Eusebii. Socratis , Sozomeni , Victoris Uticensis de persecutione Vandalica , scripta sanci orum Patrum, ut Augustini lib. χχ. de Civ. Dei c. 8. & se a. de reliquiis sancti Stephani. Denique nulla est aetas, In qua viri sanctitate insignes miraculis non claruerint. Horum fidem faciunt non solum qui scripserunt eorum historias , ut Severus Sulpitius Sancti Martini, Gone fridus Sancti Bernardi,& innumeri aliis a sed Ν rigidum examen , cui subjecta sunt priuia quam eorum Auctores in Sanctotum album re

ferrentiar.

Dices D. Scripta Apostolorum nullam habent auctora talem apud Gentiles: ergo ex iis persua- .deri non possunt. Distinguo antecedens. Nullam habent auctoritatem , sed merentur habere , Concedo rnon merentur habere , quemadmodum libri quorumdam Ethnicorum & Haereticorum , in quibus narrantur remotiora & occulta , quae merito fabulosa videri possunt, Nego antece. dens. Namque inripserunt Apostoli res in conspectu om dum gestas, non solum eo tempore, sed in iisdem locis, ubi gestas ct isse referunt, Nunquam autem in montem Vencrit quod evidenter repugnat , nimirum Apostolos cum

Iudaeis conviventes scriptae ipsos eosdem Ju-

78쪽

co Dp IN ARNATI NE .daeos vidisse caecos illuminatos, mortuos talos, & civitates suas multitudine prodigiorum Christi Sc e us discipulorum commoras. Denique sicut nullus Gentilis in dubium revocaverit Christiim extitisse , discipulos collegi se , tandemque a Judaeis fuisse crucifixum ; sia negare non potest ipsum per se& per dist pulos innumera edisse miracula ; ea enim Omnia

Pariter credibilia si int, qusa aeque palam gesta , ab iisdem auctoribus conscripta , eodem tempore & ubi peracta fuisse referuntur. Qiii i infideles ob icere possunt contra primam Pauli epistolam ad Corinthios, in qua I'. reprehen dii eorum inordinatam annulationem pro dono linguarum deinde praescribit quo ordine qui Dque uti debeat Chrismatibus p anno Gentilis, vel ex illa epistola fateri cogctur Ecelesiam Corinthiorum miraculis coracasse Z Confirmatur : nec ipsi Iudaei difflebantur Christum miracula fuisse operatum, ex Tertulliani libro

Contra Iudaeos cap. 9. nec Romani , quia ea in publicos Commentarios retulerunt ex cto

Justino apologia secqnda ad Imperatores. Quin& sanistus Hieronymus, de ante eum Eusebius, in Chronicis proferiint testimonia Ethnico-Tum de terrae motu & defectu Solis in morte

Chriss i. Sic enini Phlegon de iis scribit: siinis

autem anno ΣΟΣ. Olympi dis , qui fuit Principatus Therii decimus octavus , magna ct excellens inter omnes , quas ante eam acciderant , defectio Solis essfacta ; dies hora sexid ita ire tenebrosam noctem υersius, ut stellae ccaelo visae snt, terraeque motus in Dthinia caenae urbis multas ades of υertit. Porro defectio

illa nec ab Astrologis praevisa , nec praevideri

potuit, cum tunc temporis l.una ui pote picnaan Judaeorum Paschate, non extaret media in et solem & terram.

79쪽

Dg INcARNATIONE. crInstabis: Gentilis suspicari porcst illa Aposto-Iorum scripta esse sup; osititia. a Christianis

exarata poit Apostolorum terra pora. Contra, μ. viventibus Apostolis evulgata fuissὴ constat 1'. ex c. 3. II. Perri, ubi Apostoliis laudat sancti Pauli epistolas, scribitque tunc fuisse in manibus etiam indoctoriam. 2'.

Discipuli Apostolorum , ut sineti Clcmen S , Ignatius, & l'olycarpus superstitibus Magistris

testimonia ex eorum scriptis depromunt ad erudiendos Fideles. 30. Sanctus Irenaeus, auditor sancti Polycarpi ,& ejus contem Poraneus,sa iactus Iustinus Haereticos ex scri 'tis Apostolorum revincunt; id ipsum pia stant Patres, qui eos proxime excipiunt, ut Origenes & Tertullianus; hic lib. I. contra Marcionem c. I. objicitHaeretico lupa 6dEυ gesta corrogem, hoc est, mutilaverit.

Dices Σ'. Ex S. Augustino lib. de unitate fidei, Ecelesia non probatur ex miraculis ; sic enim scribit: suae cunque talia in Catholi a fiunt, ideo sunς approbanda , quia in Catholica fiunt; non ideo ipsa Ecclesia inanifestatur, quia miracula in ed sunt. Ergo miracula non sunt evidentia verae Religionis testimonia.

Confirmatur : Ex dictis verum miraculum est res mira , quamvis omnis res mira non sit erum miraculum : atqui res mira dicitur ea, u tu S causa latet : ergo Vrri miraculi causa la- et , ac Proinde non possumus deprehendere in illud opus admiratione dignum , sit effestus solius omnipotentiae divinae, an artiS ma-:iCae, ut signa a Magis Pharaonis in Egyptodita , Simonis Magi apud Sumaritanos, Anti-hristi futura ; an alicujus virtutis seminalistrataris inditae & Congenitae , quae mo Veturet ex concursu quarumdam circunstantiarum,

80쪽

UL DE INcARNATION8. lvel ope Angeli, sive boni , sive mali. oine omnes sectae jactitant sua miracula, ut Manu- lmetani, Haeretici apud sanctum Augustinum , lcitato capite i6. de unitate Ecclusae. Philoso- lPhi quoque opponunt Apostolis Apol onium lThyanarunt , qui sub Domitiano Imperatore fu- ltura praedixit , & mira fecit. Et Gentiles ex suis Scriptoribus proferunt Plura miracula, quae sanetus Augustinus recenset libro io. de Civitate Dei cap. 16. Celebre ist quod Suetonius narrat de Imperatore Vespasiano, qui sputo caecum Curavit. Ergo miracula sunt signa admodum

Distinguo anteccdens. Ecclesia non proba- Iur miraculis dubiis, de quibus Donatistae , contra quos agitὶ in commendationem suae sectae gloriabamur, Concedo : miractilis indubitatis, quibus Religio Christiana sibi auctoritatem conciliavit, Nego antecedens : nam totus est sanctus Doctor cap. t. lib. 32. de Civit. Dei, ut ostendat miracula necesseria fuisse Priusquam mundus in Christum crederet, alioquin , Gide, inquit , tanta fide Christus inqueequaque cantatur in coelum cum carne sublatus Θ -- de temporibus eruditis .... sine ullis miraculis ni--um mirabiliter incredibilia credidit mundus p Addit miracula nunc non esse necessaria , quamvis in Ecclesia Catholica multa fiant, quae enu

Αd confirmationem respondeo I'. Cersimismum est resurrectionem mortuorum non posse esse nisi a Deo : atqui Christus non unum aut alterum occulte suscitavit , sed plures palam re publice : tres insignes expresse norant Εyan

gelistae ; sed plures alios praetermisisse colli tur tum ex C. II. Matth. ubi Christus Joaxi lBaptistae pes nuntios interroganti an ipse efin

. . . t

SEARCH

MENU NAVIGATION