장음표시 사용
71쪽
musculorum & spirituum animalium. Εssne hoc omne id, quod dicendum nobis lillhetis Credit Rusticus , haud inductus ratione , sed confidens auctoritati praeceptoris sui, ab oris ganis tantummodo' in horologio sonos edi. 'Α,'ue hoc enim si foret , imaginatum iret sibi, dari Hramen in pariete, cui illud adfixum videt, & per istud foramen aliquem malleo tintinnabulum percutere. Licit te aestimem maXimopere, mi D. , non satis magnam apud me docilitatem competa rio, ut dictis tuis hic fidem habeam. Vertim rationi me do: loquere meeum pauculum in-star horologiorum structoris: edoce me proin Portionem eorum eX quibus machina compo-- nitur : redde mihi singulatim rationem istius- modi & similium motuum, qui, quo magis reserunt illos, quos animadverto fieri in meipso adversdm Mechanicae leges. eb impen-- filis mihi videntur destituti proportione ad causam; cui illos adtribuitis : atque tum demum manus sum daturus. Brevi, quotcum-que tandem vos estis Cartesiani , non magis quidquam de iis novistis, quam nostri Peripa- tetici. &loco nostrae ideae, ut existimatur, o suis animae brutorum , oflartis mundo duntaxat ideam alicujus machinae certissim Me fusam, quam Omnino non novistis, ac de qua proinde injustε pronuntiatis, S enitimitii, praejudicium universi generis humani destrue-m. Sum
72쪽
Atu praecedentem epistolam, ejidque --dicium do Libris Philoseph
cis D. Carrasse. Andem aliquando, mi Domine, necessum est , ut mentem animumque meum tibi aperiam , ut tibi emaciter persuadeam', me amicum tibi esse, teque idoneum magis, ac ipsemet existimas, cui consalia mea credam. Ne mihi posthaec invideas felicitatem, quae obtigit, contrahendi notitiam cum D Cartesio in novo ejus mundo. Ab isthac parte perditae res meae s lint, ac jamdiu me gero pro illis aulicis qui clanculum favori exciderunt, quique caussas fingunt, qubab aula.degant remoti , ubi limis adspice rentur; qui tamen adsimulant se semper solitum suum fovere commercium; quique vultum gestusque suos adeo apti norunt componere, ut persuadeant hominibus suae Provinciae , semper se in prista sua fide apud -- Iam versari. Qpu . itaque , ut fatear , a reditu meo ex
73쪽
indefinitis spatiis nulla me nova accepisse ab D. Cartessio, licἡt mihi plamiserit, subinde id se curaturum. Dehinc nec P. Mersennum, nec exiguum AEthiopem vidi . . Ab illo tempore sex dedi litteras ad senem meum in Provinciam , ad quas ille Re verbulum quidem responsi dare dignatus est. Denique favori manifes 5 excidi. Nescio tamen cui id adseribam causis , nisi epistolae, quam ad D.
Cartesium exaravi post meum reditum. MVin que cum enarratione mei itineris impressa mit. Adjunxi argumentis venerationis existimationisque, quae ipsi exhibui, nonnulla satis ingenua & libera dicta, quae fortean ipsi haud
Placuere. Praeterea autumo , Peripateticorum scriptum, quod ad ipsum simul cum mea . epistola misi, ad indignationem ipsum con- Citasse. Revera erant in eo quaepiam , ipsi quae necessum erat ut displicerent: vertim qua recidere in rem non judicavi; & bona credidi fide, qudd si eum super iis occuparem , ut in epistola feci, non fore ut in me culpam conferret duritiei & inhumanitatis litorum hominum. Quidquid demum sit, me quod spectat , res malε. cecidit , nec adhuc omnem concoxi molestiam ab adverso illo casu animo
Dosin quod attinet tabaci , pro qua mihi bis mille florenos obtulisti, quamque mihi vitio vertis in tua epistola toties tibi negasse, dicam tibi , licδt mihi voluisses vel floren
rum myriadas dare , non impetrasses tamen. omnis, quam ejus congesseram , copia furto mihi sublata est. Atque in hoc mali imum
meum situm est infortunium. Quippe si ejus
74쪽
vel unica mihi superfuisset dolis, adhibuissem, illam, ad D. Cartesium visendum, & indubii
mea negotia restituissem in integrum. Versimeta iis, quae hac de re te sum edocturus , cO-gnoveris quidem, nihil arcani te celatum me velle. Elapsis duobus mensibus a reditu meo e mundo D. Cartesii , interea dum quotidie nova ab isthac ex speeho regione , per in te gram aliquam noctem mihi accidit insomnia,
quaedam eX iis , - quae eo molestiores sunt,
qu5d non omnino dormiamus, nec planἡ vigiles simus, qudd satis ad animum adverta mus & sentiamus inquietudinem nostram , vettim haud adeo, ut modum adhibeamus inde nos eripiendi. Occupatam habebam imaginationem centenis ideis confusis & intrica res. Quodcumque habebam in cerebro Philosophiae in motum eoncitatum videbatur,& meae se offerebat menti miranda eum con- . fusione. Conatus, quos adhibebat frustra ad
aliquid dilucidε internoscendum in illo chaos.
adeb intensi erant, mentisque contentio adebvalida , ut mani surgens caput exinde haberem molestissimi dolens. Simulac me amici-
veram , in conclave meum me confero , adiumendum tabacum vulgare , ut cerebrum
meum eXOnerarem parumper. Facilε enim eredideris me in illum usum non adhibuisse illud D. Cartesii uerlim quoniam 'uxta se invicem illa collocaram , animadverti PyNidem, quam mihi dono dederat meus senex. non amplius ibi reperiri. In proclivi tibi est imaginari, qua admiratione , & qua animi aegritudine fuerim adfectus. Pervidebam re aminabam seram armarii, intacta mihi vid
75쪽
Batur. Clavem meam nemini Confideram , nec quem insimularem noveram.
Duos dehinc menses in incertitudine vers bar , nec tamen occurrebat , qui suspicioni j obnoxius mihi videri posset : tandem vero elapsis quatuor mensibus, quorum spatio dED. Cartesio nihil inaudivi ι neminem ab illo vidi, nec senex Cartesianus ed usque intimus amicus meus ullum mihi responsum dedit ad complures epistolas, quas ad ipsum exara vi absque intermissione , & in quibus ipsum edocui meum infortunium , cognovi maius id adhuc esse , ac cogitaveram , & Somnino irreparabile. Mentem tum temporis adverti ad praetervulgarem illam meam insomniam: atque concluti esset tantum exse--
cutionem decreti in me latit in i secreto D Carteia concilio; me ineptum ibi judicatum ,
. Cui tanta essent mysteria revelata , & quantumvis se humanum erga me ille praebuisset Philosophus, semper tamen reservasse Donni- 'hil istius de mea docilitate dissidentiae, qua ab initio adficiebatur. : Itaque nullus dubito, quin renuntiatus si m lomnibus privilegiis orbatus , de quibus milirfuerant gratificatis quin spiritus quispiam Cartesianus hac fatali nocte venerit immuta- ς tum mei cerebri vestigia , ut illud restituerer in pristinam is positionem Peripateticam un- de mihi productus ille in litus capitis dolor: S tandem eriperet pretiosum istud & miran- Ioum tabacum , quod lubentissimδ redeme- lirim vel omni eo , quod mihi carissimum
Crediderim, Mi Domine, hanc confessio-
76쪽
-vem, quam tibi exhibeo, te fore ut reddat Contentiorem de me, ac ego sum de D. Cartesio omnibusque ipsius Staisis Consiliariis, qui tam inclementer mecum egerunt. Verum tandem existimo equidem, unum aliquod in. me redundare commodum ex omnibus istis. Qiversis mutationibus mei cerebri, a quibus alioquin debuissem metuere molestum aliis. quod effectum. Alterna illa motuum anim Iium spirituum vicissitudo per vestigia Peripa- tetica & Cartesiana videtur mihi mentem meam in certo quodam collocasse aequilibrio, S in quadam quasi independentia ab utrisque .sectis oppositis , quae eam aptam reddant ad judicandum satis aequδ de ambabus. Erinforti, clim ejus sum coriositurus parallelliamum verum, dum eum exlpectas, non indigni aturus fueris si tecum communicem nonnullas animadversiones, licEt satis generales, quas
formavi super operibus Magni Cartesii Philoisi sophicis. Prund longh distat, meo quidem judicio, ejus Metaphylica praecipuε comprehensa in
Meditationibus & aliis opusculis , quae ad illam defendendam composuit, ab opere Corypharo. Secundam me pessimum est & max me inutile ex ejus operibus. Nimis sollicitum de gessit circa modum inquirendi veritatem.
Quippe, quod ab initio ibi dicit, de omnibus esse dubitandum, re ipsa nihil designat, nisi, ut quis scopum feriat in inquirenda veritate, necessum esse, quo sibi caveat a praejudiciis. Nihil ampli lis dictum oportuit : justo sensu isthaec propositio praedita per se adsensum .eviucit; nec illa in re vel minima ipsi fuisset
77쪽
mota dissicultas. Tamquam Scepticus illam Voluit probare, mentem hominis ad id adigere , impossibile quod ipsi est, dum de omnibus ipsum dubitare facit, imo vel de principiis
Primis, quae rejicere non potis est: ac deinde eonatus est ipsum reducere in viam ab dubiis
su is putatiliis ad confidentiam & certitudirem per vias , quibus ipsi impossibile fuisset revenire, posito, ipsum potuisse perduci ad illum primum statum suspensionis, S inceri
tudinis pei secta . Uno ut dicam verbo, viam maximε rectam noverat & brevissimam longissimam vero dissicillimamque ostendit . ut honore frueretur & delectatione nobis illam praemonstra di. Verum simul aberravimus. Plurimi id ipsi exprobrarunt; atque, dicat ille, quodcumque lubuerit, multi coacti fuere reditum parare ad antiquum repetendum tramitem et ac, nisi aliis animum addidisset, ad saltu tr jiciendas largissimas fossas, non data iis CO-Pia mentem admodum advertendi ad ea quae Bgerent. Crediderim equidem illos adhuc fore longἡ remotos a termino, ad quem conten debant pervenire, qui in eo consistebat, ut tandem scilicet scirent, dari aliquid certi. .o Oct. Quem ipsi vitio verterunt D. Arnaldus, D.
adversiis Mersennus & Aristoteles, circulus, insuper
bibitis omnibus ab ipso obtentis caussis, sem-α. 6ὸri per cisculus erit: & omnibus ubique homini-ctuMi. bus semper misericordiam & ii sum movebit. IV r p r quod velit sibi demonstrare Dei exsistentiam cis tic t sis pientis, nec impos oris, ut se Pe p. 8 . suasum reddat, quod clare concipit, verum esse
quoniam aequἡ impossibile est litam sibi exsi
78쪽
Bentiam demonstrare, antequam se convicerit de eo principio, aceti impossibile, finem aliquem consequi , absque qubd utaris viis,
quae solae queant eb deducere. Istis rerum essentiae, quas Deus potest immutare efficiens, Verbi gratia, ut triangulum tria son habeat latera, duo S tria non sint quin-qμο , &c. Paradoxa sunt, quae quo minus pro absurdis habeantur , sola impedit veneratio, quam alioquin fovemus erga ingenium Q. Cartesii. Praecipuae ipsius demonstrationes
exsilientiae Dei nihil habent solidi , & merilanti paralogismi subdolh personam induti demonstrationum, quas ipsarum auctor amavit
S adsuevit pro istiusmodi habere. Non illae
adficiunt vel convincunt ullum hominem , nisi ante omnia animum suum confidenter induxerit, ut iis se convinci patiatur, & quacumque demum ratione sedet mentis suae inquiet dinem , quae non potest non sentire scrupulos ;usque dum voluntas, si ita fas est loqui, progressu temporis ipsum ea in re obfirmarit i
ΕΣ politio, quam exhibet mysterii Eucharistiae ex suis principiis, vel sensu destituta est, ut ferri postit , vel recta in errorem tenditubvertendo Transsubstantiationem. Denique I ιν ρὸν in omni ipsius Metaphysica multa sunt, quae Mund ut reprehendas decet, pauca quae discas. , 'diri. Paucula illa ethica, quae delibat in libro suo . de Methodo, quaeque tantummodo sunt regulae quaedam vivendi, quas sibimet praescribit ipse, rationi adprime sunt congrua & Ω-na valde: nec satis laudari potest, quod omnes reliquas Fidei veritatibus posthabuerit. Vertim
79쪽
Thm id si eb usque extenditur, ac debet & e etendi videtur in illo loco scriptorum magistri, lanne discipuli ad satis curant , ut pari se ge- frant modo Dicere, ut vulgb dicitur quot die , in philosophando abstractε considerari ea, quae sunt Religionis, idque dicere tamquam responsum tussiciens ad argumenta , quorum ope demonstratur oppositio nonnu lorum principiorum essentialium Cartesianisimi cum mysteriorum fidei nostrae veritate, idne sussicienter observare est illam legem prioritatis, ut ita dicam, an potius est revera eluciere & negare jugi & obligationis ejus Patientiam.
Me quidem quod attinet, persuasum habeo, non decere omnino ut istos nostros homines quhscere tranquit IE hac in re patiamur, quidquid dicant , & quantopere contemtui videantur habere illum modum philosophiam ipsorum impugnandi. Nimis periculofis ist- haec res urgetur consequentiis in gratiam haereticorum, infidelium & libertinorum. Hinc si videas poni pro principio evidenti per se ipsum , pro veritate nulla contestationi o mOXia , propositionem quandam , lexempli
gratia , essentiam corporis conssere in euenilione determinata, illinc verb cernas demonstrati oppositionem istius principii contra plurimos articulos nostrae fidei, insuper habita cura duo is haec inter se conciliandi , non mihi Pietas exinde promoveri videtur. Atqui praeterea Cartesianos ajo vel in hoc ipso argumento non ratiocinari tamquam Phi-ilosophos. Verum equidem, absque urgente
necessitate Religionem & Theologiam admiscete
80쪽
cere Physicis rebus, peccare est adversds Methodum. At vero non est absque necessitate illas iis interserere , monstrare scilicet alicujus doctrinae falsitatem ex oppositione, quae ipsi intercedit cum veritatibus Fidei, mo strare definitionem materiae Cartelianam non .esse veram . quandoquidem illa' nequit con Ciliari cum iis , quae nos docet Religio de creatione & contingentia materiae , neque cum iis, quae Oportet ut credamus de Eucharistiae mysterio.
Quid quaerit, vel debet quaerere Philo
Phus , naturae dum dat operam, nisi veritatem ρ Et ex solo ut ratiocinemur mentis nostrae lumine , veritasne potest adversari certissimae veritatis regulae, quam habere nobis datum est Atque ipsamet ratio nonne nobis ostendit , auctoritatem Dei illam esse regu-Iam 8 Igitur insuper habere, si quid adfirmes, quod demonstratur non posse conciliari cum eo , quod Divina nos edocet revelatio, peccare est in essentialem Philosophiae finem , qui est quaerere & invenire veritatem , vel
saltem, quam fieri potest proximδ ad illam
accedere. Mentem adsuefacere, ut pro ve-
ro , pro evidenti habeat, pro claris ideis, id quod mysteria nostra destruit i S unde necessarid sequitur contrarium ejus, quod credimus , est insensibiliter eam ad amittendum Fidem disponere. Physicam quod spectat, pulcherrimum ex omnibus operibus D. Cartesii, tractatus est de Passionibus. omnium ille maximε mentem contentam Lectorum reddit soliditate, reflexionum , verisimilitudine hypotheseMn , D bre-
