R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 580페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

extra illum essent violenta. In fine capitis refutat Aristoteles opinione aliquorum asserentium, corpora naturalia no habere vllum motum naturalem,sed ab extrinseco:quia quae ab extrinseco per violentiam mouentur quo maioris sunt magnitudinis, eo tardius mouentur, sed oppositum constat tu grauibus : ergo. Prieterea nullum corpus mouetur violenter ad locum,a quo violenter extrahitur,sed grauia, & leuia extrxhuntur violenrer a loco infimo,&supero:ergo ad ea non violenter,sed naturaliter mouentur. Cofirmatur, quia hoc motu velocius mouentur in fine, qua m in principio, cuius oppositum violentis accidit.Quae maior velocitas prouenit, inquit Arist.exaugmento grauitatis,& leuitatis,quod non de grauitate naturali,led de acquisita,nempe impulsu .intelligendum e sandem probat Aristor.vnitarem mundi ex unitate primi motoris, & primi motus circularis,& ex locis determinatis, in quibus sunt corpora hunc mundum constituentia.

Textus A ristotelis.

Eu'd autem non solum unus es ; sed is imp fibile esse plures, o c.

Breuis expositio teXtUS.INtentum Aristotelis in hoc capite est,probare,non esse plures mundos possibiles,quod prςmissa ratione duritandi pro opposita parte hoc argumento confit-mae , quo simul rationem in eontrarium adductam soluit. Quia non potest alios mundus fieti sine noua materia, sed hic munduscontinet Omnem materiam

possibi

122쪽

Lib. I. Cap. IX. 1O3 possibilem , vltra quam non est possibilis alia , cum

comprehendat omnia oorpora caelestia elementaria,& mi cta,ergo non datur alia ratio materiae,per quam ratio mundi contrahi possit. Quod vero extra canum non sit ullum corpus,probat, quia supremum cadum C nunet omnes alios , & elementa , ac proinde omnia mixta,quae ex elementis generantur,& eorum locis continentur. Vnde insert Aristoteles, extra caelum, & mundum non dari locum , quia cum ex se sit receptaculum corporis,frustra esset, ubi non potest esse corpus,unde nec dari potest vacuum, cum hoc stlocus no repletus corpore,sed aprus repleri. Tandem, ibi nequit dari tempus:quia est numerus motus, eIg .no potest esse,ubi esse no potest mobile & motus.Addit ramen Aristor. extra mundum esse entia quaedam

perfectissima incorporea,& vitam indefectibilem, &. persectissimam habentia, quorum nomine intelligit Aristot.supremam intelligentiam, nempe, Deum, Malias inferiores , prima factas, & dependentes. - .

Tractatus de mundoseu uniuerso,o his, quae ad ipsum pertinent.

sit unus mundus, vel plura I. AD priorem sententiam reduci possunt omnes illi philosophi, qui plures mundos posuere,

quamuis alij affirmauerint, infinitos dari ut Metro- dorus; Xenophanes, Anaximander, Anaximenes, Archelaus, Aristarchus, Diogenes, Leucippus, Epi- curus, di Anaxarchus,quem ut Plutarchus retulit, in

123쪽

ro De Caelo, est Mundo.

libro de tranquillitate animiὶ cum AleYander Ma- , cedo de mundorum infinitate disserentem audiuisset, illachrymasse fertur: rogantibusque amicis, num aliquid ei dignum lachrymis accidisset An indrugnum est, inquit, nos flere, si cum infiniti mundi esse probcntur, nondum unius domini sumus 3 Alij vero finitos quidem, sed pene innumerabiles.vi'Democritus ponens in eis magnam diuersitatem, ita ut in quibusdam.neque Sol esset, neque Luna ; in aliis vero splendidiora longe sydera, quam quae in hoc nostro sunt; quosdam etiam animalibus carerent, &plaptis, & alios eisdem rebus abundarent ,& haec&alia vaerum philosophorum placita reserunt Diuus Ambrosius libro i. Hex meron, capite I. Diuus Augostiuus libro i8. de Ciuitate Dei capit. I .Theodo- retus in libro de materia, & mundo. Plutarchus pri-

molibxo de placitis philosophorum capire s. Albertos Magnus iii summa de homine q.de hominis habi

raculo arto. l . . '

Posterior vcro sententia omnino opposita unicum profitetur mundum , quam tenuerunt Thales, Pythagoras, Hipassus , Anaxagoras , Parmenides , & Melissus, Heraclitus, Zeno, Plato, atque Aristot. cum tota Peripatetica schola , quam posteri omnes sequuti sunt sed duo argumentorum genera attulerunt antiqui, ad probandam hanc veritatem mundi. Plato quidem in Timaeo ut res alui Alcinous in libro de doctrina eius capite Ιχ. ex duobus eam probat, nempe ex unitate sui principit, atque exemplaris intelligibilis; Deus enim , , quo tan- quam a suo principio , & sonte prodiit, unus est; unus item intelletius diuinus , a quo ordinarae sunt res omnes, ex quibus conflatus est mundus, er- ' go '

Diuiti se by Cooste

124쪽

Lib. I. Cap. IX. diu . I. I o s

go eandem quoque unitatem participare debet. Secundo ex propria ratione,ae persectione mundi,quem propterea Vniuersum vocamus, quia in se complectitur uniuersa a Deo condita:ergo vel non est, vel unicus est: quia eo ipso, quod ponantur multi, nullus poterit uniuersum vocari , cum non Omnia com prehendat. . Aristoteles .ero ex natura, & inclinatione corporum praesertim sublunarium) atque ex motibus eorum naturalibus proces. Ex quibus hoc unum incommodum inferre voluit ex multitudine mundorum, quod elementa cuiusque naturaliter mouerentur ad loca aliorum, quod

videtur impossibile, cum non possint ad ea moueri. nisi deserendo propria,a quibus repugnat motu natu rati discedere, & hoc argumentum est quasi aliorum summa, quare non est necestarium , ea in particulari

repetere.

Circa hane quaestionem dicendum est primo, nec ratione Philosophica, nec Metaphysica, vel alia quacunque euidenti , immo nec essicaci probari posse, quod non sim plures mundi, sed coniecturis tantum probabilibus.Quod sit ostendo:creatio unius mundi, vel plurium est opus liberum Dei ; ergo quod unus, vel multiplex sit conditus,ex sola eius voluntate libera dependet, & non ex aliquo principio vel causa na- rurali,sed seclusa experientia, & clara reuelatione Dei non potest constare nobis euidenter de effectibul. li

beris voluntatis liberae seae, an in natura rerum sint, vel non:ergo nec possumus euidenti ratione Cogdiosiacere,quod unus mundus tantum,aur plures =nt a't, eo facti,immo nec ratione essicaci, quia nullum io,ueni rei argumentum ex principiis euidentibus eff.caciter

deductum, quo id ostendi possit, ut statiω. patebit

125쪽

Sola igitur coniectura probabili deduci potest ex

duobus,nempe,ex unitate ordinis, quo disposita sunt ab eo superiora,& inferiora corpora per eundem modum dependentiae horum ab illis, quod certe congruum satis fuit,vi ex hoe mirabili effectu,ex tot, ac tantis diuersis rebus compositis,uno,eodemque modo minatis ostenderetur ab uno artifice per unam, eandemque sapientiam eius condituro fuisse , quam rationem attigerunt Diuus Athanasius in oratione

contra idola,& Diuus Thomas I .parte,quaest. 67. art.

3. Quod ex alio etiam deduci potest , quia nullum prorsus indicium inuenietur,ex quo diuinare quispia

possit plures mundos esse a Deo factos. Temere ergo excogitatum est,& absque ullo rationis fundamento, ab antiquioribus philosophis,immo praeter Communem omnium hominum existimationem, dari plures mundos. unde sequitur argumenta Platonis pro coniecturis dumtaxat esse recipienda, primum enim se- tum probat,ex quadam congruentia desumpta,ex uni- rate principii effecti ui, a quo tamen plures mundos non processisse , non conuincit: sicut nec secundum argumentum;quamuis enim ad rationem uniuersi essentialem requirantur omnes gradus essendi in aliquibus generibus,speciebri S indiuiduis consistentes, non tamen necessario exiguntur omnia genera,

species,& omnia indiaidua, unde possiet quis excogitare eoaem gradus essendi sub aliis speciebus, & indiuiduis constituentes alium mundum sub alia ordinatione,& collocatione. Argumentum Aristotelis sutile prorsus est.Nam si ponantur alia corpora cςlestia,& alia eleeenta,& mixta,distincta specie, vel numero I constituentibus hunc mundum , , & inter sese ordinata, sicut sunt modo corpora huius mundi, manifestum laret, corpora illius mundi nullum ordinem

in i habitura

126쪽

habitura dependentiae, subordinationis loci, aut situs cum corporibus huius mundi,sed solum inter se,sicut

si hic mundus non staret:ergo non mouerentur naturaliter ad idem contrum , uel locum, sed unum quodque ad proprium proprij mundi, quo adepto quiesce

rei naturaliter,& quo violenter extraheretur. Secundo dicendum est, consonum valde esse nostrae fidei,quod unicus si mundus, nec plures denxur, quare temerarium,ut minimum fore existimo, plures admittere Ilia Diuus Thom. I .parte quaest. I. articis.

Probatur, quia sacra pagina semper de mundo in singulari loquitur,praesertim Ioannis primo ,& mundus per ipsum factus est Matthaei ultimo, & Marci etiam ultimo, dum Apostoli ad propagandam fidem mittuntur, dictum est eis:Euntes in mundum uniuersum praedicare Euangelium omni creaturae. Quod exordidine etiam creationis colligitur:post cuius enarrationem dicitur Gen. I.vidit Deus cuncta,quae facerat, reerant valde bona:& postquam omnia fecit cessasse dicitur ab uniuerso opere: quasi dicatur, praeter conti nuam propagationem rerum omnium conditarum, nihil nouum amplius condidisse. Et cum constet illa omnia, quae ex sex dierum spatio creauit,ad unicum hunc mundum pertinere, colligitur non esse alterum, Deo coditum.Praeterea Actuum I 7.ad RP. F.docuit Paulus, fecisse Deum ex uno homine genus humanum,& per unum etiam hominem peccarum in hunc mundum introisse:constat vero ex fide omnes homines insectos fuisse peccato eiusdem hominis, ita ut absque erroris nota admitti non possit , quod homines alij praeter eos,quos munduε iste continet,dentur

ab origa'ali peccato immunes ; ergo nec potest admitti alter mundus praeter istum , nisi aliquis dicere velit, ab hoc mundo in alterum fuisse aliquos homi-

127쪽

nes transsatos,quod ridiculum est. Quare D. August. in libro de haeresibus haeresi & D. Isidorus 8.libro

ethymolog.cap.F. inter errores contra fidem enumerant positionem de multitudine mundorum, & quod amplius est a quaest. 3.cap. Quidam aurem haeretici circa finem , numerant pro haeresi inter alias, ponere mundos innumerabiles.

per potentiam Dei absolutam po iussist plures mundi secisa, aut numero distincti. . r

PRius quam diuersas auctorum sententias refera mus excludi debet impius errox Vviclephi , &Abaylardi,quem tefert,& reiicit Vasden fis capit. Io. doctrinalis antiquae fidei,atarentium,Deum non posise quidquam aliud facete, praeter e quae facit, quia non libere, sed ex necessitate naturae operatur , sicut calefacit ignis, naturales autem causae quidquid pos sunt,operantur,& nihil aliud possum,praerer ea, quae faciunt : sed constat,Deum unum tantum fecisse mundum ; ergo impossibile est plures facere,nam si plures possiet facere,iam omnes produxisset. Quem etrorem impium voco , quia omnia ferme nostrae fidei mysteria euertit,&licet eum velint aliqui Aristoteli tribuere, putantes eum propterea negasse, quod plures mundi dari possint, ex eius tamen do- Arina plane colligitur,modum libere agendi Deo nodenegasse, nee propterea ,.qubd senserit ages ex necessitate narurae , docuisse , quodi non posset plures mundos' facere , sed quia re ipsa illi visum est. repu-- gnare

128쪽

Lib. I. Cap. IX. Eu . II. Io9

gnare, ex eo quod existimauerit possibilem non esse aliam materiam specie distinctam, ac proinde omnia corpora ex materia hac conflata eandem habitura inclinationem ad locum eundem , & eandem virtutem motivam ad ipsum;vnde corpora utriusque mundi ad eundem locum naturaliter mouerentur, quod

est impossibilemon tamen negauit Aristoteles, ut aliis qui putant, esse possibilem aliam materiam numero distinctam. Cognouit enim materiam fuisse factam immediate a Deo,proinde Deum posse aliam producere: d esse possibilem materiam ad rerpora distin-chae naturae constituentia alium mundum, ut constat

ex sundamentis ipsius & in hoc sensu sequuntur sententiam Aristotelis, Alexander, Simplicius, & Auer-roes,immo D. Thomas hic ad finem lectionis 19. &

stat ex sua tota materia non est enim possibile, esse aliam temram,quam istam,quia Oinnis terra fertur naturaliter ad hoc medium. ubicunque est est eadem est ratio de aliis corporibus, qua sunt partes mundi:fundamenta huius sententiae iacta sunt in praecedentibuS. Secunda opinio communis, &vera tenet, pon Deum sua absoluta potentia plures mundos emcere Ita Albertus Magnus Iaib. de caelo, tractatu 3. cap. 6. Saxonia ibidem quaest. I i .Pater Clauius ad caput primum sphaerae pag. 28.Patres Conimbricenses I .lib. de

caelo 9.Cap.quaest. I .artic. 2.&ex scholasticis, D. Thomas in I .distinct.44.quaest. I .artic.2. D. Bonau. quaest. I. Durandus,quaest. 3. Gabriel & Oham quaest. I.art. 2. Maior quaest. .Capreolus in I .distinct.Α3.quaest. Uni Caart. 2. quam tanquam veram praesupponit Caietanus I. parist quaest. 7.artic. 3. & tandem sancti Patres eam profitentur: Praesertim Athanasius in oratione

129쪽

rio De Caelois Mundo. .

lius homilia secunda.Hexamer.Iustinus martyr.in libo de quorundam decretorum AristoteIis reprehensione,iuxta quam respondemus quaestioni duabus assertionibus,quarum prima est. Possibiles sunt plures mundi specie, ac numero distincti:probatur utrumque hoc argumento:non repugnat ex parte diuinae omnipotentiae, neque ex parte rei faciendae, ergo postsibile est, utroque modo fieri plures. Antecedens , quantum ad diuinam omnipotentiam,per se est euidens, cum se extendat ad omne illud,quod non inuoluit contradictionem:ergo solum restat probandum, quod ex parte essectus non inuoluat contradictionem, ut eo ipso probarum sit posse fieri. Probatur autem primo, no repugnare, quod plures mundi fiant specie distincti,quia mundus dicit o dinationem multorum corporum simplicium inseriorum,ac superiorum,hoc est, elementorum, ac caelorum sub uno primo mobili,& uno primo mouente, nempe Deo, quo dirigente, & gubernante inferiora

per superiora mouentut Omnia, diriguntur, Omnia, 'multiplicantur,& conseruantur omnes species mixtorum ex simplicibus iactis: sed potest Deus aliam congregationem corporum specie distinctorum efiicere,& ordine specie distincto ea ordinare;ergo potest efficere alium mundum specie distinctum ab isto. Minorem probo, quia ordo huius mundi consistit in situ corporum grauium, & leuium sub caelo : sed poterit

Deus producere,alios caesos habentes alias virtutes,&influentias,ita ut sine motu, vel medio alio motu diuerso valde operentur, atque etiam alium numerum elementorum,seu corporum simplicium, quae subcq lo illo contenta haberent naturas,& conditiones, potentia ua motivas diuersas a grauitate,& leuitate, de

Aio modo longe diuerso ordinarentur inter sue, de l

130쪽

Lib. I. Cap. IX. . . II. III

cum caelo, in quo nulla potest excogitari repugnantia alicuius momenti: ergo possibiles censendi sunt plures mudi specie diuersi.Quod cum hac sola limitatione intelligendum censeo, ut ex parte speciei humanae eo modo,quo ad mundum pertinet)non sit possibile, quod fiant plures mundi specie distincti, quia non videtur mihi possibile fieri alium hominem specie di- stluctum. Quod vero non repugnet fieri plures mundos siusdem speciei probatur,quia nulla potest ostendi repugnantia in eo,quod fiat aliud elementum terret eiusdem speciei cum isto;nam sicut hoc fecit Deus ex nihilo,& ideo absque vita prorsus difficultate, ita ut sola sua libera,& efficaci volutate,qua voluit fieri, sarctum sit,& pariter caetera elementa, ita potest terram aliam , aliaque elementa eiusdem naturae cum his ex nihilo condere,& alios etiam caelos, & modo etiam

simili talia corpora inter se ordinare, ita ut sub alio primo mobili inter se ordinentur alia corpora cςlestia,& sub eis elementa alia,modo etiam simili inter se ordinata; & ecce tibi aliam congregationem corporum simplicium ordinatorum sub uno primo principio, &ad unum, eundemque finem, & ideo alterum mundum numero distinctum sub eadem specie. Et argumenta Aristotelis in contrarium praefata , nullam prorsus repugnantiam in hac multiplicatione dari probant,ut vidimus,& mox copiosiua ostendemus. Assertio posteriorisententia Aristotelis, quod non sint possibiles plures mundi in eo sensu,quem ipse Ie-nuit , accepta, nec est error contra fidem, nec etiam

conira principia Philosophise, sed opinio minus probabilis,quam opposita. Quamuis enim hanc impossi- bilitatem reducere in defectum potentiae Dei, ab initio producentis,necessario quidquid potest producere e somniarunt uviclephus,& Abaylardus , aut et '

SEARCH

MENU NAVIGATION