R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 580페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

iam essicientis libere ab initio quantum potuit, sit error contra fidem,ut ostendit D. August. I a.de Ciuita

etiam de homine libere operante stultissimum sit,hoc

dicere.Tamen asserere,non posse fieri alium mudum, quia etiam si aliae creaturae denuo fiant,repugnant,eas ordinari alia ordinatione distincta, ac proinde constitui alium nouum mundum , tametsi minus verum, nihil tamen erroris habet: & hoc solum docuio Aristoteles,ut rationes eius allatae supra demonstrant,&tenet D. Thomas, supra probatur non esse errorem,

quia nullam impersectionem Deo tribuit,neque inde aliquid in fidei praeiudicium insertur,sed totum reducitur in defectum possibilitatis alterius ordinationis,& rationis distinguendi : in quo locus potest dari opinionibus:& qui opinionem Aristotelis damnatici in alio sensu ex duobus prioribus eum intellexerunt, secus D.Thomas,& alij,quorum plures docent, Aristotelem loqui de potentiaordinata ; & sic vera esset

eius sententia,& hoc modo traditur a D.Thoma. Fundamenta autem Aristotelis non conuincunt pluralitatem mundi esse impossibilem. Haec enim est ratio inquit S. Thomas I parte quaest. 7.art. 3.ad i. quare mundus est unus,quia debent omnia esse ordis nata uno ordine ad unum,hoc est,unitas mundi desu. mi debet ex ordinatiode corporum inter se ab uno

principio,& ad unum finem, sed possunt esse ordinariones specie distinctae, & solo numero: nihil enim obstat quominus diuersa numero, aut specie corpora producantur,& inter se,&ad finem diuerso modo ordinentur,ut pater corpora autem, ut ordinata in uno

mundo ad proprium locum in illo occupandum, na- uraliter mouerentur , & licet secundum se sublato hoc ordine in hoc mundo possent moueri ad centrum

132쪽

Lib. I. Cap. IX. Esest. III. II 3

rrum alterius mundi , quatenus ordinata ad hoc non inclinantur,sed ad proprism locum mundi,cuius par tes sunt : fallo ergo Aristotcles putauit,quodcumque elem tum , & corpus aliud idem centrum appetere sub quavis ordinatione, ac si in eodem mundo esset,& alias non satiari , neque quiescere:qui etiam ex nullo capite hoc implicare probat,ut consideranti argumenta illius allata paleiat. i t

An Deus possit efficere alios atque alios mundos in infinitum perfectiores. i

Ensus quaestionis est , an sit possibilis alius, atque I alius mundos essentialiter, vel indiuidualiter persectior in infinitum sincathegorematice,ut aiunt,hoc est,iti ut datis quibuscumque possint semper alij persectiores fieri,non enim agimus de infinito actu, de quo diximus ad 3. Physicorum. Prior sententia firmat, hoe esse possibile de multiplicatione perfectionis indiuidualis , non tamen essentialis,quam tenet Durandus in .distinct. q. quaestione a. quod etiam tenere debent necessario omnes qui opinantur, non esse producibiles species in infinitum,sed ad aliquam necessatio perueniendum,Vltra. quam nε sit alia producibilis, ut tenet Aureolus apud Capreolum in I. distinct. - . quaest. 2. & ita sensisse 'Scorum in 3.distin.I3. quaest. I. testatur merito Caie

Ex hoc enim sequitur, non posse mundos essentialiter per ectiores multiplicari in infinitum , & quod dicitur de persectione indiuiduali , infra probabitur, aliud vero de persectione essentiali, probatur essica-

133쪽

elier hoc argumento ; si possibiles forent plures mundi essentialiter perfectiores in infinitum , ita ut nunquam perueniri possit ad mundum ira persectum, quin alter possit produci essentialiter perfectior, sequitur omnes mundos factibiles essentialiter persectiores non habere vltimum , & ex consequenti esse infinitos, & cum omne iactibile, omneque possibile reduci possit ad actum dari poterunt in rerum natura infiniti mundi perfectiores essentiesuet acta producti,actuque existentes.Ex quo duo sequunt 'taprimu, quod detur infinitum in actu secundum multitudinemὶ postremum , quod detur species aliqua infinita secundum persectio hemessientialem , &quod sequatur primum, euidens est, ut cuique patet, quod uta osequatur postremum, se probant: si dantur mora iactu infiniti, & specio distincti ergo dantur species

actu infinitar. Tota igitur latitudo essenti sis persectionis specificae earum erit actu infinita sed latitudo haec infinitae perfectionis est in eisdem speciebus:ergo necesse est dare aliquam speciem determinatam,aut vage sempiam, Actu infiuilam, & quouis modo detur absurdum est: quia infinita persectio essentialis actualis in talo Deo reperiri potest, creaturae vero essentialiter repugnat. quia minIrinseca ratione creaturas habet perfectionem essenxialem parti

ei palam, & ideo limitatam, &actu finitam. Sed probatur consequentia, quia species ut saepe inculcat Aristoteles,& repetit D. Thomasi sunt sicut numeri, & ideo inaequalis persectionis, quia sicar non dantur

duo numeri aequales , sed. nus: necessario addit uni- tatem supra alium, ratione cuius yari iuri scies, irata species quaelibet addit generi os ruiatem .ifferentiam distinctam ab ea, quam addit alie M tione cunus v riatur alia specios, & necesseast ponari duas, a quales

134쪽

Lib. I. Cap. IX. III. II saequales in perfectione aut gradu essentiali, sed inaequales esse omnes: ergo si sint actu infinitae, necesse est aliquam tandum euadere actu infinitam in perse .ctione essentiali. quemadmodum si in infinitum multiplicentur numeri , de numerus actu infinitus detur, necesse einesse unum numerum actu infinitum, cum

infinita sit ei additio unitatum facta. Ex quo non sequitur potentiam Dei esse finitam, semper enim ipsa poterix facere, quiquid non implicat contradicti nem ι ex parte enim solius effectus est repugnantia, ex modo etiam operandi sine ulla ii dependentia&immediatione suppositi, satis colligitur infinitas po-.tentiae Dei. Nihilominus, etsi probabilis si prior sententia, valddi probabile censeo, posse Deum sua potentia ab-i soluta producere alios,& alios mundos perfectiores, secundum numerum, & speciem in infinitum, ita vi quibuscumque productis possit nouos alios, ac μstinctos utroque modo producere. Quod in primis

elicio ex doctrina D.Thomae, I .parte. quaest. LI. artic. 6. ad i. sine limitatione asserentis, posse Deum quacumque data creatura,aliam producere meliorem,idque confirmat Caietanus ibidem. Ex hoc enim sequitur possibiles esse alios mundos in infinitum persectiotes, nam sicut possunt aliae creaturKipdferctiores ininfinitum produci a Deo,ita possunt diuersis modis sub eo, ac inter sese ordinari, ita vi qualibet data ordinatione,possis dari alia persectior in infinitum , de proinde alius, atque alius mundos perfectior sine i termino quia mundus non est aliud, quam ordin)tio diuersarum creaturarum sub uno principios ac inter sese. Probatur deinde ratione, quia possibile est ri Deo fieri quidquid no inuoluit co- tradictionem, sed nullam contradictionem inuoluit, HL

135쪽

quod datis quibuscunque creaturis, aut etiam mundis , perfectiores aliae fiant a Deo secundum numeri rum.& speciem rergo possibile iudicandum est: aiorem sic ostendo,ex parte diuinae omnipotentiae, cum

infinita sit, nulla potest dari repugnantia in quibuslibet rebus producendis ; sed nec ex parte ipsarum re rum repugnat,nouas semper posse produci,sicut nulla potuit assignari repugnantia ex parte productarum, Ut producerentur , quia sicut materia harum ex nihilo creata est, & ex potentia eius eductae sunt omnes formet non poteli ostendi repugnantia in creanda nO.tra materia ac educendis aliis formis diuersae speciei ex ea, sed neque terminus aliquis in utroque praestando, quia nulla apparebit maior Paut noua repugilantia ex parte ipsarum in producendis nouis, aut sequentibus, neque potest cum sundamento ex cogitari : ergo sine pondere aliquo rationis ponitur diuinae omnipotentiae terminus in nouis creaturis, aut nouis mundis numero , aut specie diuersis, ad

persectioribus semper in infinitum producendis: quod ex solutione oppositi fundamenti clarius constabit. Ad quod eoncesso anteeedente, distinguendum est consequens prioris consequentiae , videlicet, quod mundi factibiles sint infiniti , nam de infiniiato in potentia verum est , de infinito in actu falsum, quod patet in diuisionibus continui possibilibus, &non habentibus vltimam quia datis quibuscunque aliae sunt possibiles in infinitum et pari ergo in tione mundi factibiles infiniti sunt non actu, sed potentia, quia factibile, ut sis non actum sed potentiam signincat. Posterior vero pars argumenti procedit ab infinito in potentia, ad infinitum actu, quia omnis potentia est redueibilis ad actum: ergo si in- finiti

136쪽

finiti mundi sunt creabiles in infinitum pei sectiores, cum haec potentia possit reduci ad actum , poterunt dari infiniti mundi actu creati,di actu infiniti perfectiores secundum speciem. Respondent illi, qui tenent , infinitum actu esse possibile , virumque dari posse, & mundos actu infinitos, & quemlibet perfectiorem alio secundum speciem. Nos vero, qui nullum infinitum actu admitti posse probauimus 3. lib. physicorumuton putamus argumentum hoc probare,

quod sit possibileummo nullius roboris esse , ex hoc ipso, quod procedit ab infinito in potentia ad infinitum in actu.

Quare ad formam eius distinguendum est ; quod omne producibile , vel possibile potest reduci adactum : nam potentia duplex est, una imperfecta,&quasi inferior, quia partem actus includit, & pa tem potentiae, &ideo incompleta etiam vocari potest, qualis est immobile respectu motus successivi, haec enim partem actus dicit, & partem potentiae, hoc est aliquem gradum rermini productum , &alium,vel alios producendos, di hoc genus potentiae non potest totaliter reduci ad actum,& talis est etiam potentia in continuo, & partibus eius ad actum diuisionis,& per eam dissisiuit Aristoteles infinitum inpotentia 3.libr. Physicorum , textu 63. dicens esse id, cuius secundum quantitatem accipientibus, semper aliquid accipere extra est. Talis est etiam potentia, quasi passiua producibilitatis in tota latitudine creaturarum , respectu diuinae potenriae activae ad producendum , quia si repugnat potentiam passiuam respectu diuisionis, reduci ad actum , aut reductam esse, ita repugnat, omnes creaturas possibiles actu produci, aut esse productas, sed quibuscumque productis supersunt alia, quae produci possint, etiam si

137쪽

118 . De Cati, o mundo.

per possibile, vel impossibile producantur, actu inh-nitae , vel infinities infinitae, cum non sit maior ratio unius, quam alterius. Quod hac ratione satis efficaci ostendo , productis quibuscumque creaturis non diminuitur potentia activa infinita Dei ad producendum , nec exhausta dici potest, sed sic integra, atque infinita manebit, ac prius potens producere de nouo quidquid non implicat contradictionem , nec diminuitur potentia palsiua in tota latitudine crea- rurarum, ut produci possint, quia creaturae iam productae,etiam si essent infinitae non addunt, allis nondum productis,implicationem cotradictionis,ut producantur , vel ut sint in rerum narum, sed sic permanent possibiles produci nostro modo intelligendi, acerant prius, immo ac erant illae,quae iam fuerunt productae antequam producerentur:ergo non est intelligibile ullo modo,omnes producibiles esse productas: ex quo essicaciter sequitur,nec esse potentia hanc pasi suam producibilitatis totaliter reductam ad actum, sed semper & necessario superesse ei aliquid reducendum. Quare non sequitur ex eo quod possibile sit alios,& alios mundos perfectiores in infinitum fieri a Deo,posse fieri actu infinitos:ex quo constat ad primum incommodum argumenti.

Postremum vero incommodum crat, quod si -rent possibiles mundi persectiores in infinitum,dar tur aliquis mundus infinitae pei sectionis, quod repugnae , sed nefandum est id sequi, quia licet unus sit altero persectior non datur vltimus, & ideo non datur ahquis infinite perfectus, immo etiam si darentur actu infiniti, nullus talis daretur,quia nec daretur vltimus. Et si dicatur,saltem dari infinitam perfectionem extra Deum, respondeo, non sequi in nostra sententia,in qua tot , quod datur excra productum

138쪽

Lib. I. Cap. IX. IV. 1 I9ctum semper est finitum , qui νcro admittunt infinitum dari posse respondent non dari unam aliquam perfectionem a diu infinitam, neque via urn aliquod infinite persectum , sed uuamlibet pei sectionem,& quodhbet perscinam finitum esse, quod vero infinita ut perfectio per infinitos mundos sparse,nullum est incommodum,quia solum ex hoc habetur dari infinitum numerum persectionum, aut rerum finitarum , ex quo nulla implicatio contradictionis sequi, aiunt.

V AESTIO I V. An sit Deo possibilesum mundum perfectio

rem reddere.

Conueniunt Doctores, hunc mundum non ponse perfici essentialitcr, quia ut arguit D. Thomas, I .parte,quaest. 23. alti c. 6.co ipso, quod mundus, vel paries illius quoad essentialia perficiantur , non erit idem mundus, sicut non erit eadcm species numeri v. g. vallata differentia essentiali. Praeterea certum est,non poisse mundum perfici acciderataliter, ex parte modi, quo , Deo fit, ut tradit Sanctus Thornas supra,quia repugnat, Deum ex meliori sapientia, de bonitate mundum, & partes eius facere , Difficultas vero est, an possit mundas accidentaliter perfici ex parte ipsarum rerum , siue materialiter , ex eo, quod aliquae partes accideraliter perficiantur, siue formaliter,c Mo,quod ordo,& proportio partium inter se,&ad totam Eetsectior reddatur.

His praemissis asserit prima opinio non esse ullo . modo possibile, hunc mundum perfici a Deo, quam

139쪽

tenuerunt illi , qui uniuerialiter docebant, non esse possibile Deo , quidquam producere melius his, quae producit, quos i suppressis nominibus 7 citant

Patres Conimbricenses ex Hugone Victorio, p restque probari primo ex illis verbis Genesis i. viis dit Deus cuncta, quae fecerat, & erant valde bona,

quasi dicere voluerit , perfectissima esse , quibus proinde nihil perfectionis addi possit.Probarur deinde ratione, quia si corpora haec , & mundus iste perfectior fieri potuit, iniuria quodammodo videretur ei irrogata 1 Deo, qui talem persectionem ei potuit

conferre, & non contulit, quemadmodum fieret ei iniuria, si aliqua ei deesset essentialis persectio, quam non tribuens ei Deus, cum potuerit, inuidia argui posset, Secunda sententia allerit, uniuersum non posse perfici formaliter, hoc est. ex parte ordinationis formalis rerum , licet possint ex parte aliquarum rerum, ac proinde materialiter reddi persectius. Ita videtur sentire Diuus Thomas prima parte, quaestione 23. a ticulo 6. atque etiam in prima distinctione 44. quaestione prima, articulo secundo, & cum eo Capreolus ibidem, atque etiam Alexander secunda parte quaest. I 8.membro 3. Antisiogorensis libro primo Summae, capite I 2. quaest.7. & ratio Diui Thomae est, quia ordo cst persectio formalis uniuersi, sed ordo quem Deus hisce rebus contulit, ex quibus fecit uniuersum, non potest esse melior, ergo neque res ipsae possunt esse melius ordinatae, es ideo ex hac parte non poteth uniuersu, hisce rebus permanentibus melitis fieri:

unde sequitur, quod neque possit ex parte σrum melius fieri, nisi res omnes perficiantur, quia si unarantu,aut altera melior fiat,caereris eodem modo permanentibus, destrueretur ordo consistens in proportione

140쪽

Lib. I. Cap. IX. E st. IV. t st

tione omnium,& consequenter destrueretur uniuer

sum formaliter in ordine rerum , & quas harmonia ex eo resultante consistens. Quemadmodum, inquit D.Thomas, si ex chordis citharae una vel altera plus debito intenderetur,corruperetur melodia,consurges ex proportione sonorum omnium attemperatorum. Huic rationi adiungi potest testimonium D. Aug.lib. 3.de libero arbitrio cap. s. ubi sic ait. Quidquid tibi vera ratione melius occurrerit, scias fecisse tanquam bonorum omnium conditorem,& in Enchyridio ca. Io. Bona sunt singula, quae Deus fecit , sed simul vniuersa valde bona,quia ex omnibus consistit uniuexsitatis admirabilis pulchritudo:ergo sentit,nihil melius hi sice rebus,& huic mundo addi posse, quod eis, non

contulerit Deus.

Ultima sententia admittit , partes aliquot huius uniuersi meliores essici posse, secundum aliqua accidentia,& mundum ipsum accidentaliter perfici, non solum quantum ad easdem partes,sed etiam quantum ad ordinationem earum ; sic sentiunt Durandus in I. distin.Α . quaest. 3. Argentina,quaest.unica,artic. . Au reolus apud Capreolum in I .distin. 43. quaest. I .art. Ita Patres Conimbricenses I .lib.de caelo cap. 9. quaest.se. cunda,art. 1.atquoetiam Pater VasqueE toruo I. in I. partem,disputatione Io7.c. 3.Probant primo,quia Bῆς- stantissima creatura est homo,qui deterior effectus est per peccatum,& meliorem statum haberet, si in statu innocentiae perseuerasset, ex quo etiam quandam accidentalem perfectionem inferiores creaturae susce. pissent,quia meliori creaturae subessent, atque obedirent, & consequenter non solum non dissblueretur ordo uniuersi, sed perficeretur potius, & uniuersiunipsum accidentaliter persectius foret. Secundo,quia

aliquae species,in paucis indiuiduis,quae habent,sus

SEARCH

MENU NAVIGATION