R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 580페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

trinsecum, quoad intensionem effectus. Ad primum argumentum concessa maiori,neganda est minor:nam cum potentia passiva sit eius esIentia, sicut habet essentiam limitatam tantae perfecti nis,ita habet potentiam passiuam limitatam, & consequeter terminata termino magnitudinis intrinseco, quae non crescit receptione effectus, quia verum est, tantae perfectionis esse, & non maioris: ex ea igitur non probatur,quod activa potentia, seu qualitas termino intrinseco magnitudinis careat , quantum ad intensionem essectus. ρ- Ad secundum argumentum dicemus dubio seque-ti. Ad tertium respodeo,terminum intrinsecum,quem

postulat activa potentia diuisibilem quidem e me , sed completum quoddam indivisibile , vltra quod nihil amplius potest producere.Qtrare nec solum latitudinem incompletam, aut interminatam importat, nec selum indiuisigile eam terminans,sed utrumque, velut uno verbo explicetur,dicit latitudinem intensionis completam ultimo indivisibili, ultra quod non potest potentia procedere; hoc autem non habet terminus extrinsecus,vi constat,quia nec importat latitudinem intensionis completam,aut terminatam, sed interminatam,& quas indefinitam, quam idcirco non intelligimus,nec explicamus per tantum calorem , & non plus,sed per non tantum,& bene quodcunque minus. Quod vero dicitur, potentiam eo ipso, quod potest producere latitudinem insta indivisibile, quo terminatur, aut completur, posse etiam producere idem indiuisbile complens . quia non requiritur maior virtus ad producendum indivisibile, ν erum est : sed ex hoc Don bene infertur , idem esse, potentiam terminari extrinsece , minimo quod non, & intrinsece , maximo quod fie : nam maximum quod sic

162쪽

non dicit latitudinem intensionis terminatam proprio indivisibili , quomodocunque, sed ita ut ultra illam nihil amplius producere possit , quo pacto umptam repugnat, produci a potentia non postulante intrinsecum terminum magnitudinis , sed se lum extrinsecum : nam de ratione potentiae talem terminum postulam, si daretur in foret, vi data quacumque latitudine intensionis completae ac terminatae a se producta , maiorem posset producere, quod patet repugnare potentiae terminatae termino magnitudinis intrinseco. Itaque discrimere inteeurrumque terminum, ac potentiam , non consistit in solo indivisibili. sed in latitudine intensionis per eum completacu tali modo,ut sic eam producere pos, sit potentia,ut non plus possit,quod constat conueniare potentiae postulanti intrinsecum terminum magni tudinis, & omnino repugnare ei, quae extrinsecum, tantum postulat.Dari vero potentiam utrumque postulantem,contradictionem implicat, sicut contradi- έhio reperitur in ipsis terminis,quia tantum posse. & , non plus,quod est terminari,maximo quod sicin tantum non posse,sed quodcunque minus , quod est terminari minimo quod non, manifestam continet reis pugnantiam,vi consideranti facile patebit.

An necesse it corpus naturale ad suum centrum . naturaliter motum velocius semper moueri, quo magis ad 'sum . . ηππpinquat. AD secundum argumentum supra propositum

espondent Patres Conimbriceses I .lib.de coe

lo, cap. I.quaest. I .art. .concedendo corpus naturale motum

163쪽

r44 De Caelo,se Mundo.

motum ad suum centrum velocius moueri, quo magis ad ipsum accedit ob augmentum grauitatis , vel leuitatis, non tamen ideo aiunt in crescet velocitas in infinitum infinite prc tracta di stantia centri, sicut nec grauitas ista , vel leuitas , qua perueniente ad Cerrum gradum intensionis sibi intrinsecum cessabit

intensio, & de caetero motus eadem prorsus uniformi celeritate procedet , quod augmentum grauitatis vocant , grauitatem accidentalem 2. libro , cap. si quaest. I. artic. 2. id est, impulsum emanantem a corpore graui, ratione iraturalis grauitatis, dum ad proprium centrum mouetur. Alii vero dicunt, corpus media propria grauitate, & motu , hanc grauitatem accidentalem sibi imprimere , & alij media hac grauitate accidentali docent , ingenitam , &Propriam grauitatem confortari , verum relati solum inter se differunt in modo loquendi. - Sed utrumque assertum nobis displicet, primum quidem , quia sine aliquo fundamento rationis dicitur a grauitate naturali emanare accidentalem, seu aduentitiam , cum a nulla alia qualitate , seu potentia naturali emanet alia similis accidentalis, seu aduentilia , non a calore, nec frigore, nec ab alia secunda qualitate svi euidenti inductione cuicunque potest constare in e o nec a grauitate, & leuitate emanare potest, cum nulla assignetur specialis ratio ex parte earum talis emanationis, & solum videatur conficta ad reddxndam rationem, ob quam 4 motus naturalis. sit velocior in fine, quam in prin-ςipio & medio. Et potest urgeri hoc argumentum, quia grauitas haec accidentalis non zst pondus , sicut naturalis, cum constet lapidem non habere plus ponderis , dum eam habet, quam dum est sine illa , si ad trutinam examinetur: solum igitur potest esse im

164쪽

pulsus , quem sibi imprimit per motum, sed omia impulsus a quocumque , & quomodocuque impressi Cunt uiusdem speciei, quia omnes possisnt movim orpus versu quamlibet differentiam loci,iuria directionem imprimentis: ergo sequitur impulsus esse

eiusdem speciei cum caeteris. Vt cum eo, quem aliquis imprimeret lapidi,dum mouetur deorsuin, unde sequitur non posse emanare ab ipso lapid*., sest extrinsece impressus esse debet a se,uel alio : qb Minive ro constat non imprimi,sed nec a se,ut mmc ps Obabiditur ergo salia est praedicta sententia. . . u , Praeterea,impossibilis probatur talis emanatio Phuitatis accidentalis .eo praesupposito,quod ab auctoribus huius sententiae dicitur , nempe grauitatem accidentalem non emanare a naturali secundum se, nestam corpus quiescit,sed solum dum mouetur,ex quo

euidenter sequitur,medio motu,Vt minimum,tanquacausa, sine qua no, vel condiυOneemanare,quare ne cesIe est , motum se tenere e3 parte agentis, nempe grauitatis naturalis,esseque ut minimum natura priorem impulsu, vel grauitate accidentali, eo medici emanante, & aliquo modo causam, aut causationem

eius. Quemadmodum approximatio agentis ad ML sum prior natura est effectu producendo, quare repugnat eundem motum esse estectum eiusdem im-Pulsus, aut grauitatis accidentalis , & natura poste, riorem ea in eodem ordine efficientis causi sed id sequitur necessario ex tali doctrina, ergo planet alsa censeri debet. Probatur vero, quia euidens est, mo' tum procedere agiauitate naturali tranquam a causa effectiva: crgo euidens est, Veloeiorem motum procedere a tali grauitate accidentali si datur. le tenerato ex parte eiusdem grauitatis naturalis , & ideo cum ea concurrente suo modo effective ad eundem

165쪽

motum releriorem , & ex consequenti esse natura priorem eo , & tandem non est minus euidens, eundem motum se tenere ex parte grauitati naturalis ad causandam grauitatem accidentalem quae non nisi per motum, vel medio motu emanat ab ea iuxta hanc sententiam. Ergo euidens est eundem motum esse causam , seu causationem eiusdem grauitatis accidentalis, & proinde natura priorem ea : habet ergo ratione causae, & effectus respe- ctu eius , & est prior natura , atque etiam posterior ea in eodem genere efficientis causae , quod mani. sestam eontinet repugnantiam. Argumentum hoc

efficacissimum solum hac via eludi posset, si dice

retur , non eandem partem motus esse causam , &effectus grauitatis accidentalis, quia hoc plane repugnat , ted diuersam, ita ut media priori parte motus velocioris emanet pars eiusdem grauitatis, non quidem concurrens effective ad eandem partem motus , nec prior natura ea, sed posterior tamquam es- sectus eius, concurrens vero effective ad partem motus sequentem , quae ab ea procedit tanquam es-fectus,& naturaposterior. Caeterum euasio haec non minus euidenter falsa ostenditur. Primo quidem,' quia accidentalis grauitas producitur medio motu, tanquam causa, sine qua non , vel causatione aut conditione: ergo eodem , modo quo incipit morus , incipit productio grauitatis, videlicet per vitimum non esse.Quemadmodum ergo verum est dicere , nunc non est motus. & immediate post erit, ita verum esset dicere, nunc non est productio grauitatis . & ex consequenti grauitas ipsa, & immediate post erit. Praeterea , sicut verum est , in toto tempore immediato esse motum, ira debet necessario es. se

166쪽

se verum , in toto rempore immediato esse grauitatem, ita ut nulla possit dari motus pars, immediate post,cui non respendeat aliqua parS grauitatis ea media emanans : sed ita naturaliter, &necessario procedit velocior motus a grauitate accidentali, & singulae partes eius correspodent singulis partibus grauitatis accidetalis:ergo omnino necessarium est totu motum fururu immediate post,& omnes eius partes procedere , tota grauitate,& omnibus eius partibus, Meodem modo totam grauitatem,& omnes eius partes procedere a toto motu,& omnibus eius partibus,& id quidem in eodem genere efficientis caulae,ex quo necessario etiam sequitur,totum motum futuru,& omnes eius partes esse causam totius grauitatis, & omnium partium eius, atque etiam effectu esse priorem natura,ac posteriorem in eodem ordine efficientis.

Secundo vero falsa ostenditur euasio,quia si grauitas accidetalis emanat 1 naturali medio motu,& ideo emanatio est successiua: ergo necesse est,partem grauitatis accidentalis in eadem duratione existere cum

eadem parre motus praecedente, qua media emanat.

Probatur consequentia , quia quiliber effectus debet

coexistere in eade duratione suae causet,vel causatione, aut conditione actu ea causante,in eade quidem duratione instantanea,si in instanti operetur causa,vel suciscessiua,si operetur successive.Verum igitur est,ae necessarium,lapide eodem tempore partis motuS prvcedentis habere maiorem grauitate, quam perit eadem

pars motus:ergo necesse est,tuc velocius moueri,quia ex maiori grauitate sequitur, naturaliter motus velo-eior,sed eo tempore habet lapis maiorem grauitatem rergo eodem tempore necessario debet habere motum velociorem.Et urgeri potest idem argumentum,

ac declarari simul hoc modo: si motus fieret in in-

167쪽

stanti eo medio emanaret velocitas, in eodem liv. stanti, in quo emet motus,emanaret : ita ut verum

ret in primo instanti in quo esset motus , dari etiam primam grauitatem accidentalem, sed in eodem instanti,in quo est causa naturalis, producit suum effectum in instanti producibilem , ergo in eodem in

stanti sequeretur accideri talis grauitas causata me dio motu, quem necessario ipsa producit, & ita motus,eademque grauitas'erit prior natura,atque posterior, atque etiam causa, & effectus in eodem ordine

Postremum vero, quod asserit eadem sententia. nempe dilatato spatio in infinitum , inter terminos motus grauis , aut leuis corporis per virtutem diu nam, non moueri semper velocius , quo magis apri propinquaret ad centrum, sed solum usque ad cer-xam di stantiam: reliquum vero viae usque ad Cen-rrum eadem velocitatoconficere,falsum nobis etiam videtur , & omnino necessarium, quod celerius sem per moueretur , quod sic probo ς causa naturalis grauitatis accidentalis est grauitas naturalis, a qua ςmanat medio motu, & medio motu velociori emanat intensior grauitas accidentalis, quod constat ex toto moria lapidis , concavo lunae usque ad centrum terrae: sed dum lapis suo motu tendit in centrum, adest eadem naturalis causa intensioris grauitatis, nempe eadem grauitas naturalis, & intensior grauitas accidentalis cum velociori motu : ergo naturaliter procedet ab ea intensior effectas, qui est intcnsor grauitas accidentalis, & eadem est ratio de caeteris partibus motus usque ad centrum quare semper erit necessarium,celerius moueri laeido quo magis; d centrum appropinquat. Et si respondeant, eandem esse causam naturalem intesioris grauitatis acci-- S de t

168쪽

dentalis, a qua intensior procederec, nisi haberet ex propria natura intrinsecum terminum suae littensionis,qui vocatur maximum quod sic,& quem staced re non potest naturaliter:in primis solutio haec aram i- festam continetipetitionem principii, itum qUM EI Oratione reddit illud, de quo est controuqrsia,inempe, an potentiae,& qualitates habeant terminum in trin

secum suae intensionis versus maximum , tum etiam,

quia praesupponit id quod probandum est : nam licet de potentiis,& qualitatibus nati ratibus,quar sequum

tur naturas rerum, secundum lasson sidctatari probatum sit terminum magnitudinis intrinsecum suae mlensionis habere,de caeteri s vero,' tue eas si quuntur, media aliqua causa extrinseca . neque probarum tneque probarii potest, ut statim ostisdetnu. tandem neque ut his,neque i in illis possibiluesti naturali

ter, quod ex una parte pnstulerit talem terminum, Scex altera driqr naturali sica usa . a qua ultra illum intendi possint,quia si eisectus est naturalites impo bilis, impossibilisi quoque, censendaxst naturaliter causa, ut patet in vivetibus,quod eo ipso,quod postulant terminum intrinsecum magnitudinis, postquam illum pertingant,nulla potest dari naturalis causa muroris augmenti, sed potentia nutrit tua, di augmentatiua , quarum virtute peruenerunt ad term tuum, non possum iam plus substaritiae conuertere , quam deperdetur vi immo limitatio harum potentiarum, vel cuiuscumque alterius cauis potentissima ratio est eis: concedendi intrinsecum eterminum .i Unde se quitur,quod si qualitatibns concederctur talis termi nus intensionis ini rinsecus concedi non possiti quod postquam eum perringunr, possit dari causae naturalis maioris intensionis earum,& eo ipso, quod dari posis t. nequit eis talis terminus concedi.

169쪽

I Io '. De Gelo,o Mundo. Vera igitur solutio illius argumenti hac disti

ctione explicanda est i Potentiae, & qualitates acti-uae duplices sunt, quaedam namque ex Propria natura rebus conueniunt , ut igni calor , &ifiigus aquae, vera grauitas, & leuitas elementis, ac mixtis..Aliae non quidem ex propria natura eis conueniunt, sed ab extrinseco eis imprimuntur, ut impulsu prodectis, & intensio conuenit illis ex propria natura, 4 oua procedunt , & propterea limitata esse debet , atque definita per terminum magnitudinis intrinietum sicut ipsa natura et caeterae vero qualia 'intos utpote propriam naturam rerum non consequente . sed ab extrinseco impressae non postulane talem rerminum intrinsecum, sed extrinsecum tantum ι im ut licet actu infinitam intensionem haberetnon possint, bene tamen quamlibet finitam, quantumcumque magnam, i quia in rebus, quibus ab extrinseeo imprimuntur ὰ solum postulant potentiam obedientialem passivam , seu receptiuam, non petentem iniciniaeos terminos , Micum impulsus corporibus impressus ad motum huius sit conditionis , caret termino intensionis intrinseco.

Vnde sequitur , quod si imprimatur lapidi deorsum moto . poterit sempende nouo imprimi intensior , per quem celerius semper moueatur , quo magis appropinquat ad centrum , quod Nerum erit. ac necessarium , quantumcumque centrum diuina virtute separetur a loco , a quo moueri coepit. ita ut numquam contingat , immo neque possit contingere , motum eius centro propinqciorem aequaeeleritate fieri, ac magis ab eo distantem . ex quo

nullum incommodum sequi, facile poterit cuique

170쪽

Lib. L Cap. XII. . . IL

O potentiis activis concedendus sit terminus ιntrinsecus quoad extensionem suorum esse um. S Sosus quaestionis est , an potentiae activae ad quamlibet distantiam spatij effundere possint pro

prios effectus, ut ignis producere calorem in aquam, quantumlibet a se distantem, vel ad tam magnam, ut non ad maiorem. Et de termino paruitatis, res est certa apud Omnes nullum postulare,quia euidens est,

agens non solum posse effectum proprium effundere in passum, vel circa spatium sibi propinquius, sed persectius eum effundere, ut ignis sortius calefacit aquam, aut lignu, quo sibi propinquius est:ergo impossibile est ad tantam distantiam extendere effectum,quin possit ad minorem, ac minorem in infinitum , immo quin possit quo minor est, perfectius illum extendere, quod est nullum terminum paruitatis

Sed aduersus hanc veritatem opponi postular potentiae sensitivae, de quibus euidens est obiectum ita proximum organo sensus posse percipere,ut si proximius accedat,non percipiatur,& multo minus , si supra organum ipsum, vel potenriam ponarur,quod de sensibus saltem medium externum postulantibus, ut de visu, & auditu , atque odoratu docet experientia. Istae ergo potentiae postulabunt necessario terminum paruitatis intrinsecum, quo ad extensionem suorum effectuum, vel operationum. Probatur consequentia

ex definitione intrinseci termini paruitatis, qui est tanta distantia ad ti m potest produci effectus,ita ut ad minorem non r ii, quod expresse videtulasse- K A.

SEARCH

MENU NAVIGATION