R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 580페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

tella,nec additur ei nisi perfectior, seu intesior actuario eiusdem potentiς:ergo ex eo,quod possit recipere intensiorem formam in infinitum mon sequi eur, quod

potetia sit infinita actu .sed solum, quod pereectius jn

infinitum actuare possit. Constat vero actuationem semper esse finitam. & actu infinitam esse non posse: ergo nec potentia obi dientialis, ex parte actuatiunis

actus,quem recipit,infinita est simpliciter, sed solum dici potest infinita, secundum quid , & syncategorematice, in quantum recept/ quacunque intensione formae, potest maiorem in infinitum recipere;eodem 'fere modo , quo diuisio continui infinita vocatur inpotentia. Secundo probatur quid per receptionem perfectioris,aur intensioris actus, non additur subiecto, vel materiae ulla alia potetia obedientialis, neque Vllus gradus eius,per quem augeatur; ergo in rationepotentiae non fit maior,ve intensior, quare neque in

ratione potentiae potest esse ullo modo infinita Antecόdens probo,quia potetia obedientialis est eadem eii titas realis cum naturali, &sola ratione formali ab ea distincta per ordinem ad diuersas potentias acti-uas,vel diuersa agentia; sed potentia naturalis est eadem entitas materiae,vel subiecti,eademque eius su statia. quae per receptione formae accidentalis, aut alicuius modi crescere non potest, aut maior fieri:ergo repugnat est e ullo modo infinita in ratione potentiae,

sed solum ex parte actuationis potest habere aliquam rationem infinitam in potentia, de secund=m quid,ut est expositum in prima ratione. Erex his patet ad argumenta: nam ad primu distinguendum est antecedes,quod posse recipere formam superioris ordinis,st aliqcia perfectio; est enim eademitia persectio,qUam importat materia vel subiectu int 'a entitate cum espectu ad potentiam activam su- iperioris

222쪽

perioris agentis, non est tame perfectio alia superaddita; SI cum additur esse maiorem perfectionem posse' recipere perfectio em , aut intensiorem formani ab eo de agente,ite tu distinguedum est,nam si per malo rem pei seistionem intelligatur maior potentia,vel aliquid Potentiae ei superadditum , negandum est , quia Per a eceptionem actus,vel persectiores adfus, nisu fiepiarentia capacior,nec maior ut probauinius) sed persectius actuatur, & ideo ex parte actus ; vel actionis additur ei nouum aliud magis persectum, sed hoc semper est finitum,& infinitum esse repugnat.Et prb- Pterea neque ex hac parte potentia obed ientiali s ih- finita est,nisi in quantum eadem prorsus , ac sine augmento permanens finita potest recipere a superiori agente per se Aiorem formam ordinis superioris iti

infinituiti quod est esse infinitum secundum quid, &quasi in potentia ces parte actus, vel inuationis, sicut diuisio continui. Ad secundum, concessa maiori de infinito agente, neganda est minor , quod eadem sit ratio de materia , quia valde diuersa ratio est utriusque cauis; nam virtus activa continet in proprio esse, tanquam actus persect issimus,formam cum tota eius intensone, ac persectione, & propterea si data quacunque forma intensiore, potest eam plus in infinitum intendere , vel intensiorem aliam in infinitum produciae,necesse est totam hanc persectionem infinitam possibilem in proprio esse tanquam actum primum perfecti ssimumac modo perfectissimo continere so maliter vel eminenter.& ideo actu. Quod non valet in potentia passiua, quae non influit aliter quam recipiendo. Quare non est opus hanc formam aut per fectionem eius aliter quisn ut explicatum est in potentia passiua contineri: quod solam est materiar

223쪽

posse concurrere passive ad eductionem earum, sua causalitate passiua,a qua quodammodo peridet in eodem genere materialis causet,in esse& fieri.Patet ergo ex hoc modo continendi, & concurrendi, non sequi potentiam obedientialem esse infinitam, nisi secun-' dum quid, modo explicato. Ad aliud vero, quod tandem additur de correspondentia passiuae potentiae obedientialis cum acti-ua superioris agentis, concedendum est antecedens, quod sit reciproca. Sed neganda est consequentia,

quod sicut aviiii est infinita simpliciter, ita & passiua , cuius discriminis ratio ex perfectione potenti activae, & maxima imperfectione passiuae desumenda est . ut explicuimos. Potentia ergo activa actu &fimpliciter secundum proprium esse infinita em pas- uua vero nihil actu infinitum habere potest, 1 . . sed solom in potentia:quia plus potest in infinitum recipere , & semper finitum est, quod actu

recipit.

224쪽

IN SECUNDUM LIBRUM

Aristotelis de Cano,& Mundo.

NAtura, & ratione totius mundi exposita, cuius expositio confusam quandam notitiam partium eius continet, doctrinae ordo postulabat distinctam singularium partium explicationem, ex qua distincta etiam huius mundi cognitio resultat. At inter omnes mundi partes principem locum obtinere caelestia corpora, in aperto est; quare necesse suit ea prius , quam caeteras partes explicare : quorum notitia ex tribus dependet, nimirum ex cognitione totius , quam magna ex parte ex motu eius, atque ex his , quae motum concernunt , inuestigare voluit Aristoteles: nam res natura constantes per motum cognoscit Philosophus. Deinde ex nutilia partium: partes vero caeli praecipuae stellae sunt, dE quibus propterea disputationem instituit Aristot. tria de eis docens nempe, quae sit earum natura, qui S motus,quae figura:& tandem cum motus circularis per centrum, Circa quod versatur,eognoscendus sit de terra, quasi de centro,circa quod volvuntur caelestia corpora, disserendum suit: &ecce tibi tripartitam huius se- eundi libri diuisionem.

ARIS

225쪽

STAGIRITAE, DE CAELO,

QMd igitur neque factum sit uniuersum caelum, c. Breuis expositio teXtu S. Niendit Aristoteles in hoc capite,docere, quor inodo moueatur caelum, sine ulla scilicet vi in , oppositu renitente, &ideo sine ullo laborest perpetuus. Diuiditur in tres partes: in prima colligit ex dictis in praecedenti libro uniuei salem conclusionem;in secunda probat motu caeli esse quasi finem omnium motuum sublunarium corporum,& sine ullo labore,aut dissicultate perpt tuum,& in tertia parte refert,& reiicit tres sententias priscorum Philo phorum, circa modum , quo idem motus caelorum fiat. . Principio igitur hanc conclusionem colligit ex prς- cedenti lib.caelum esse ingenitum,incorruptibile, immortale,ac sempηernum, principij ac finis expers:perquam non tam intendere videtur quod absque initio durationis sit ut bene ad norat D Th. in Comentarii εὶ l sed quod neq; per genuratione potuerit incipere, ne me per corruptionem desinerrivi plures ex antiquio.

226쪽

Lib. II. Cap. I. Textus expositIo. a. pribus opinati sunt , & de sublunaribus corporibus

communiter conceditur.

Asserit in siccunda parte capitis, motum caeli esse quasi finem caeterorum omnium motuum sublunarium corporum , probatque hoc argumento: Quidquid continet aliud,habet ratione finis respectu eius:

nam contentum ex propria ratione terminatur ad

continens,quod est,ordinari ad illud , tanquam ad finem,sed motus circularis caesi continet omnes motus rectos elementorum, ac caeterorum corporum : ergo

est finis eorum .Minorem probat, quia perfectum cu- iussi bet generis continet impersecta omnia eiusdem' generis: sed omnes motus recti, in genere motuum, imperfecti sunt,cum habeant principium,& finem,&propterea perpetuos esse repugnet, lus V ro motus

circularis ut pote principio,& fine catensin ex propria

ratione possit esse perpetuus: ergo Vere eos continet,& quasi finis eorum est. Talis autem morus debebatur naturaliter corpori. ex propria natura ingenito, atque incorruptibili contrarioque carenti,& ideo naturaliter perpetuo,quale est caelu, quod ex eadem radice habet,vt idem motus eius contrario careat,& CX consequenti,quod sine ulla violentia fiat: nam violentia ex resistentia contrarij prouenit; ex quo etiam fit, ut moueaur caeleste corpus sine ullo labore, vel fatigatione sui motu S.

. Ex dictis reiicit Aristoteles in posteriori parte capitis tres sententias priscorum Philosophorum, quarum prima fuit poetica quςdam fictio excogitantium, Atlantem caelum humeris sustentare, ne suo pondere ruat quam Poetarum princeps 6.Atineid. illo carmine tetigit de Atlante sic loquens: Finem humero torquet stellis fulgentibus aptum.

Quam alij in alium sensum accepisse eande Atla-

227쪽

xos De Caelo,, Mundo. l

tis fictionem .reserat Dionysius Sicub lib. 4. ut existimauerint, Atlantem fuisse Astrologiae peritissimum, di hac de causa visus sit caelum suis humeris iustinere; sed de hoc, ut pote per metaphoram asserit, non est habenda ratio. illud vero falsum esse ex dictis in i .lib. constar, ubi probatum est ab Arist.& a nobis confirmatum, quod caelestia corpora grauitate & leuitate, atque etiam omni pondere careant,quare nec sulcien- te,nec sustentante indiget. Et eade ferme ratione probatur falsa sententia Empedoclis, qui caelum Daturule habere grauitatem sentiens, aiebar,tanta celeritate circumuolui,vt ab eade sustentetur, ne deorsum ruat. Eodem modo,quo hydria aqua plena,dum nimia velocitatem circulo volititur,aquam, licet grauem,non

effundit.Sed praeter quam quod falsum ostensum est,

caelo tribuere grauitatem, gratis, ac sine pondere rationis praesupponit positio haec, tam motus velocutatem potuisse tot laeculorum aetatibus tam ingens pondus grauitatis deorsum intentis vincere. Quod

non probat possibile exemplo hydriar,ut consideranti facile patebit. Tertia sententia fuit Platonis, qui in Timaeo docuit , caelestes orbes animatos esse,& propria animarum vi contra inesinationem grauitatis detinest, ne deorsum ruant. Quam ex eo cosutat Aristoteles,quia motus caelorum, resistente propria grauitate maximo cum labore ac gefatigatione animarum fieret, quae ideo non possent esse beatae, ut caelestes mentes decear,sed miserabiliores cunctis animatibus, in quibus nullum est,quod non interdum semito aut laborum intermissione quiescat , foretque talis anima caeli Ixioni similis, quem fingunt Poetae apud inferos ea

Poena cruciari, ut rotam perpetuo cu labore euoluat.

1ae omnia cum absurda sint, colligit Aristoteles, magis

228쪽

magis elle rationi naturali consentanea, propriami sententiam,aeternitatem caelo,ac motui eius sine violentia tribuentem.

An Gessa corpora sint animata. ΡRo parte assirmante placet in primis referre id

quod de toto mundo senserunt Philosophi om- .nes, tam Graeci, quam AEgyptij, Platone antiquiores, videlicet, anima praeditum esse, & ideo velut magnum quoddam animal esse, & appellari debere: Eius positionis meminit, immo expresse sequutus fuit Plato in Cratylo Epimenide, sed quantum ad

partes diuerso modo sensisse inueniuntur, ita ut qui- idam eorum, eadem anima totum & partes constare

crediderint. Alij vero singulis corporibus caelestibus animas singulas applicatas esse censebant. Alij unicuique stellae propriam atque distinctam. Alij demum

ex eis intelligentem duntaxat animam caelestibus corporibus attribuebant. Alij vegetatricem simul cum ea, dicentes, sydera humoribus ali. Ita Cleantes, teste Cicerone a.libr.de Natura Deorum , & Plinius a. libro Historiae,cap. 8. & tandem Seneca χ.lib naturalium quaestionum,cap.F.caeterique Stoici.Communis aurem haec sententia de anima mundi firmiter adeo horum Philosophorum animis adhaesit,ut Anaxagoram impietatis damnauerint,quod Solem ignitum lapidem,non vero animai,neque Deum esse protulerit, ut Laertius affirmat in vita eius.& Diuus Augustinus libro i8.de Civita. Dei,cap. i .Orbes deinde animatos fecerunt: ex Hebraeis Philo Iud us & Rabi Moyses: Arabes etia multi,ut Avicena,Algaccitus,Alpharabius,& Albumasar:ex Astrologis verm Ptolomaeus,& '

229쪽

complures alij. QiIam etiam sententiam approbauit Origenes .libro Periarch.& tomo I. commentario. rum in Ioannem. D. autem Augustin. 2. lib. super Genesim ad litteram , hanc eandem quaestionem disputans, inter utranariue eius partem haesisse viΗetur : in posteriori loco asserens incertum sibi esse an stellae ad societatem beatorum pertineant, sed nec illud certum apud se habere, an ad earundem secietatem pertineant Sol,& Luna,cunctaque sydera,qnamuis nonnullis inquit) lucida tantumccorpora sine sensit & intes igentia videantur. Pro e onfirmatione autem eius non parum videntur facere complura, atque expressa testimonia Aristotelis, praesertim duo illa, quae habentur 1. libro de caelo, cap. I 3. Vbi asserit, cietum esse animatum, & habere iri se principium motus. ac positionum differentias viventium proprias, ut seorsum , deorsum, dextrum . sinistrum,ante,& retro:libr. etiam Metaphysic

I 2.ca. 7. a firmat, pri um mouens orbes caelestes,hoc

est, Deum mouere, ut id quod cognoscitur,& appetitur ab eisdem uidelicet orbibus motis ; censet igitur, eos habere intellectum,&appeti rum,quibus eum cΟ-gnoscant,ac diligant,& ex consequenti intelligentem animam cuins sum potentiari& hanc fuisse eius mentem,magno est argutaenio, quδd D. Thomas l. libro Contra gentes, capite . id restatur. Deinde sacrarum

literarum verba, illi praesertim ex Psal. i 3 1. Qui fecit celos i, intellectu, id est,in lectu praeditos,arque etiam illa ex Ecclesiaste i .In circuitu pegit stiritus,di in circulos μοδ reuertitur, Quae non possunt de spiritu solum

assistente, ac mouente intelligi, cum non pergar cum caelo ipso moro, atque cum eo circumuoluatur,sed in parte determinata caeli, quam mouet fixus perseueret:

er So necesse est de spiritu insor mante loqui, qui est

anima.

230쪽

anima.Quem sensum eis tribuit D.Hieronymus in eorum Commentariis, haec verba scribens: Sive ipsum Solem stiritum nominavit,quod animet, iret,est vigeat, erannuos orbis cursus ex8leat , siuς quod Lunae lucentem globum, Titaniaque astrastiritus intus alit,totamque infusaperarius mens agitat molem..ctc. Quibus toti mundo, &singulis non solum caelestibus corpori bys, sed astris videtur animam concedere. Atque etiam post ius 3.li. de consolatione philosophica, metro m inquiens,

. Deum per animam mundi motus caelestium corporum administrare.

Sed probari etiam potest ratione: prim0, quia herbae plures,atque virguli/ gς'erantur, sine semine aliquo,immo & complura aiymalia licet imperisAc ex sola putri materia, sed utriusque vitae horum, nempe

vegetatiuae, herbarum, & sensitivae, mimalium, nulla potest assignari efficiens causa, qua procedat,praeter celestia corpora, quibus procedere nequit vitρ si ea carent ut per se est manifestum : ergo necesse est et , vel mundo ipsi vitam concedere ,δc ex consequelati animam. Secundo repugnat , totum ess e detexioris conditionis,quam partes eius: sed constat, plures partes mundi vivere,&diuersis animarum genesibus prς-ditas esse, nempe vegetatriue , sensitiua , & rationali: vivunt namque plantae, vivunt animalia Vj8Rnt.bomines : ergo necesse. est t8ri mundo Nixm .ia ψ-mamque concedere , vel deteriorem propriis parribus esse. . e Vera autem sententia tenet,nec mundum, nec caelestia corpora, habexe animam a qua inso qntyr: Quam sequuntur in primis ex Sanctis Pa ibus Uulti, D. Cyrillus et .libro contra Iulianum, Ambrosus i. libro Exameron cap. . Basilius homi lia 3.Ex Rersen,& super Psalmum 48. Lactantius, HieronymMI ef l -

SEARCH

MENU NAVIGATION