R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 580페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

cans verba illa Deuteronomi j 32. Audite easi , qM A quor ,6c super cap. I.&43.Isaiae,&in Epistola ad Pammachium,&Auiten n. Augustinus in libro de duobus animabus capit. . ubi ait, muscam propterea quod vi-uit,esse nobiliorem Sole, & libro i. Retraetationum cap. 7. ubi quae de mundi animatione in libro de immortalitate scripserat,etemere scripta fuisse assirmat,

libro etiam r. Retractationum capit. 7. quae de caelestium corporum vita asseruerat, per tropum & figuram posse accipi docet, ducta videlicet transatione, a re animata ad inanimatam.Damascenus h. libr. fidei cap. 6.deinde Scholastici fere omnes, D. Thomas tribus praesertim l icis, in qdibus fianc eandem quaestio. nem ex proseta discutit,nempe, in quaestione de spi

nauent .in 2.dist. I .qu. 2. iii priori parte. dist. Durand. ibidem quaest. Σ. distinct. 9.quaest. unica, artic. I. Ga-btsel distinch. i . quaest. unica, Oham quaest Ia. Adigi ius quaest d. Argentina quaest. I. arr. 1.HenricuS art. 2. Abulensis in cap. 3.Exod. quaest. 7. Nicolaus de Lira in cap. Io. Ieremi ς, Eugubinus Isi Psal. i8.aliique complures, quibus addi potest ex antiquioribus Philosophii Anaxagoras supra relarus, & omnes interpretes Aristbtelis, pressertim recentiores: quare communis est in utraque Schola Philosophica; ac Theologica. Et eam tenuisse Aristotelem colligitur plane ex tribus principiis ab eo expressis : primum habetur Ιχ. libio Metamhysicae , text. 16. ubi hoc discrimen in Er causam' emcientem, & formalem designat,quod essiciens praeexistit rei factae, formalis vero praeeXistere nequit , sed naturaliter simul est cum re facta, luac nimia,seut sanitas simul esse debet cum sano,

232쪽

& cum corpore animato anima. Cuius euidens ratio est, quia illud constituit tanquam forma dans ei esse,& ex alia parte in eodem libro, text.43.docer, intelligentiam mouerem caelum esse eo priorem; ex quibus sequitur non posse apud Aristotelem uniri cano tanquam formam , seu formalem causiam , & ex consequenti caelum non esse animatum, ex mente eius.Secundum principium sumitur ex 8.li. PhysicoruW,text. 4 . quod motor Orbis caelestis unitur toto orbi; percontactum virtutis, sed unio formae cunr materia, vel animae cum corpore non est per contactum virtutis, sed per veram informationem, per quam anima tribuit esse corpori: ergo sentit Aristoteles intelligentiam motricem non esse veram formam caeli.Et urgeri potest ex alto,quod docet text.8 . eiusdem libri,videlicet motorem caeli in ea circumferentiae parte existere,quae rapidissimo motu circumuoluitur,sed forma vel anima debet esse in toto corpore, & singulis eius partibus; ergo putat Aristoteles,non esse intelligentiam veram formam caeli. Et certe si intelligentia simul moueret caelum, & illud informaret, euidenter sequeretur moueri cum illo, ut patet de anima mota cμm corpore humano , quod informat. Ex hoc vero sequeretur, in motibus caelorum non esse deueniendum ad motorem immobilem , ut 8.lib. Physicorum concludit Aristoteles. Tertium principium posuit a. lib.Physicorum,text. 12. asserens eiusdem scientiae esse, per se considerare materiam , & formam, ex quibus constat compositum,sed constat materiam caelorum per se considerari , Philosophia naturali, quq tamen non considerat per se intelligentias, quia formae separabiles a materia,& quae mouent,& non mouen- tur,non sunt Physicae,sed Metaphysicae considerationis,ut idemmet,atque eodem lib.tex.26 TI.& 7 . exq

233쪽

preme docet: ergo sentit, easdem intelligentias, quae immotae mouent orbes caelestes non esse formas in

formanteS eorum.

Sed probatur primo ex definitione animae. Anima est actus corporis Physici organici potentia vitam habentis, ut docet Aristoteles 2.lib.de anima cap.I. teX. 7. Ergo omne corpus animatum est orsanicum , sed in corpore caelesti nulla sunt organa, neque ulla talis varietas partium in eo cernitur, per quas diuersitas vitalium operationum exerceatur, ut actus Videndi, audiendi, cum caeteris sensationisus, nisi quis velit Solem ,& Lunam pro oculis deseruire caelo , ita ut per haec astra videre dicatur,quod constat ridiculum esse: ergo euidens est, corpus cileste non esse organicum, nec proinde animatu: quod ex infimis operationibus vitalibus urgeri potest,nempe augmentatione, & nutritione:neque enim caeleste corpus alimentum sumit aut O nuertit in propriam substantiam, cum ex qualitatibus contrariis constare debeat , & per illas alimentum. iterari,atque corrumpi,in eiusque substatia conuerti. Quibus qualitatibus, & alterationibus incapax est caeIum , & longe clarius est, nullum suscipere augmentum , neque decrementum: ergo euidens estetigm,non Viuere, neque animatum esse. 'Secundo anima non est propter corpus, seu materiarn,cuius gratia facta est,sed ex oppossita materia vel corpus propter animam, ut docuit expreste Aristoteles a. lib.de anima,tex. I 6.& I7.cum haec sit longe nobilior,& proinde gratia sui facta Vnest pcirgo corpori, ut bonum aliquod sibi ex tali unione consequatur,videlicet exercitium suarum operationum, in quo perfectio eius posita est; sed nullam operationem vitalem exercere potest anima per corpus caeleste, ergo neque aptuna est, ut ei uniatur. Minor proba-

234쪽

ta est de operationibus vegetari uis , quia nec caelum si mile sibi generare potest , nec nutriri, vel augeri, ut ,. docuit Aristoteles r. libro de caelo , capit. 3. probata est etiam de sensitivis , & rursus conuincitur ex eo, quod operationes senstiuae ex propria conditione praesupponunt vegetat tuas, per quas nutriuntur ,&conseruantur organa senseum , & omnes sensus sundantur in tactu,ut docuit, &probauit Aristo 3.libro

de anima cap. I 2.Tactus vero necessario petit temperamentum primarum quAlirarum in proprio organo , quarum non est capax corpus caeleste : nec uni-.tur anima corpori caelesti propter operationem intellectivam, quia hanc naturaliter non potest exercere in corpore , nisi ministerio sensuum species 1 rebus sibi desumat, ut patet de anima nostxa lationali. . Cum ergo non sit caelum sensuum capax ,.' erit capax animae rationalis. Quod urgeri potest ex his, quae a nobis constituta, & ostensa sunt x. libro de anima.Videlicet im plicare contradictionem, quod anima rationalis posset esse serma corporis , usi simul foret sensitiva, gradumque sentiendi tribuereteidem corpori: ergo repugnat per locum ab intriq-

seco, caelum informari anima rationali,quin talis anima simul sit sensitiva. cum ergo caelum six incapax sensitivae,ut probatum est, sequitur in pax quo

que esse animae rationalis. Neque tandem unitur caelo anima propter motum localem, quo mouetur, quia talis motus nec indiget anima; led ab extrinseco motore, procedere potest, per solum contactum. Zirtutis, vel impressionem impulsus, ut de qu umque alio motu circulati constar, nec vitalis est, sicut progressivus animaliu, quem costat fieri mediis senisus, dc appetituiquibus caret caeleste corpus.Ex quibus efficaciter probatum constar,non 3 .ri animam mundi,

235쪽

1 16 De Cis,er Mundo. .

a qua totus ipse mundus informetur, quia Deus non potest esse talis anima eum informans, ut Philosophi quidam delirantes dicebant,nam intrinseca ratio for-mς dicit imperfectionem parcis,& informationis,seu in hasionis in corpore,a qua Deus ob tuam infinitam perfectionem alienus est:sed nec intelligentia,vel intellectualis forma,ob suam limitatam virtutem,potest

corpus tantae molis ac est caeleste corpus, informare, quato minus tam vastum,& tot,ac tam ingentibus, ac discon . inuis partiblis constantem mundum;quare ingens etiam delirium est, mundo,uel caelestibuycorporibas anima rationalem concederemam inde virtutes, merita,pecca ta, & peccatorum poenas eisdem corporibus deberent adscribere, quod plane salsum est, i

telligentia igitur mouens caesum non potest esse vera forma illius, tribuens caelo proprium esse per informationem, nec est pars substantialis ipsum compones .cum materia,sed completa,& totalis substantia omnino distincta ab eo;dicitur tamen laxe forma caeli assistens,quia ei unitur,in ordine ad motum,& constituit cum eo unum principium eiusdem morus, aut medio impulsu,ut volunt plures, vel se illo,ut placet aliis. Et prior sententia concedens cςlo,vel mundo animam in animatum esse docensint vera sit,nec de vera anima, nec per veram informationem loquitur, nec ideo vere,& proprie animatu esse censei,sed per quadam similitudinem,& ideo in propria. & quasi aequivoca locutione,quo pacto loquuti sunt absque dubio

omnes fere saltisti Patres pro ea citari. Posterior vero sententia, animatum essὶ negans, de Vera, ac propria anima veraque animatione per informationem

intaeigit: quare dissidium inter utramque in solo modo loquendi dirier magna ex parte consistere vi- detur, ut D. Thomas I. par. quaest . 7o. art. in fine

236쪽

Lib. II. Cap. I. Eu . I. 2IT

corporis his verbis docet: Vnde interponentes ea eise animata, ct ponentes ea inanimara, parua vel utilia differentia inuenitur in re ,sed in voce tantum. Sed magna ex parte conciliari polle praefatas sententias dicimus,& non omnino,quia licet quod ad sanctos Patres attinet , de anima solum assistente intelligamur eorum verba: nonnulli tamen antiquiores Philosophi, veram animam informantem vegetatiuam , & sensiti-uam eis concesserunt,quorum sententiam fallam elleprobauimuS. Sed superest explicandum an notam aliquam vel censuram mereatur sententia, assirmans, caelum, Vel mundum esse animatum anima informante.Et D.Th. 2.litacontra gentes capite 7o. in fine explesse negat, aliquid fidei contrarium continere hisce verbis: Hoc autem, quod dictum est de animatione caeli, non diximiu

asi asserenis secundum fidei doctrinam i ad quam nihil

per et ,siuesic, siue aliter dicatur. Quod confirmat cx D. Augustino lib. 3. Enchiridion, cap., 3. ubi fatetur, non elle certum, an sit, vel non ut animatum caelum. Caietanus etiam I. pari. quaest. 3. Rrtic. I.

asserit corpus caeleste forte secundum veritatem esse animarum;& Petrus MartineE cap.praesenti, non δε-lum utramq; partem quaestionis problematice defendit , sed in assirmantem, quod caelum sit animatum,

magis propendet. ι - . , t

Sed ex alia parte , multis iudicatur erronea, vel saltem parum fidei consona. Et in primis D. Hieron. in Epistola ad Pamachium,& Auitum, inter propositiones alias Origenis, quas sancta Synodus generalis sub anathemate explosit,hanc enumerauIt, quod caelos,Lunam,Solem,astra animata dicat,D. ςtiam Epiphanius lib. i l .Panarii,& D.Irenaeu, liba .contra hae- .reses eandem reserunt inter Marcosqrum dogmata:

237쪽

118 De Caelo, se Mundo.

& in concilio Constantinopolitano, quod est quimium generale sub anathemate damnatur hisce verbis, relatis Mouerio in summa Conciliorum , tom. a. Si quis dixerit, caelum, solem ct lunam istellas, ct aquas, qua seupra caelos sunt, animantes quasdam esse, ct materia les virtutes, anathema sita ac tandem damnata dicitur in quodam articulo Parisiensis facultatis: Propterea non bene de illa sentiunt , ex scholasticis nonnulli in 1. diltinet. I . ut Bonaventura ,& Gabriel quaest. unica , & Capreolus distinctione 9. quaest. unica

Nostra tamen sententia hae distinctione: explicanda est,ponere caelos animatos anima vegetativa, vel

sensitiva tantum, tum est error Philosophicus ; illos autem ponere animatos anima rationali, non solum est error Philosophicus, sed etiam error contrarius dbninae fidei. Priorem partem sic probo, quia ex hoc, quod tribuatur eis anima sensitiua,aut vegetatiua,.-lum deduci potest,quod sint animalia quaedam rationis expertia, vel vitam quanda vegetatrice participet;

ex quo utroque nihil potest cotra fidem deduci , quia neque in Scriptura, neque in aliis principiis fidei d negatur eis talis vita; sed neque aliquid asseritur, ex quo eis esse denegandam colligi possit. Cuius ratio ipriori assignari potest , quia haec non pertinent ullo , modo ad materiam fidei, sed prorsus Phil osophica sunt:ergo circa ea no potest error congra fide proferri,sed ad summum cotra principia Philosophi .Quod

vero error sit eis contrarius, essicaciter probari potesta posteriori ex operationibu ,ac viritionibus utriusq; vitae propriis,quas si haberent,rἡpugnaret a nobis no percipi, quemadmodum percipiuntur vitales operationbs aestriarunt, atque plantarum. Quamuis enim magis distent nobis,eorum tamen ingens magnit

238쪽

Lib. II. Cap. I. Aures. I. 2 ry

dine distantia compensaretur,& ita posset a nobis eorum augmentum percipi,&euidenti ratione constat, nullum extare alimentum,ex quo ali,aut nutriri posisint,nec ullis veris organis praedita esse, per quae possint operationes aliquot sensitiuae animae exercere:& plura possent alia in confirmationem huius assertit afferri, quae breuitatis gratia praetermittenda censeta

Afferturri vero posterius,efficaciter posset probari ex verbis S. synodi generalis supra relatis, si certo constaret, talem definitionem fuisse ab eo Concilio editam,nihilominus hoc discursu potest ostendi:quinca lestia corpora essent substantialiter composita ex corpore, & anima rationali, eo ipso , quod dicerentur Nere animata anima rationali, & vita rationali praedita: sed non est excogitabile compositum suta stantiale ex anima rationali, & corpore tanquam ex vera forma,& materia,quod non sit homo, cum haec sit essentialis compositio hominis. Et tamen certum est ex facra pagina,nullum dari hominem, qui non sit propagatus ex primo, nempe, ex Adamo in principio temporis cum toto mundo condito , & cum eaeteris omnibus a Christo redempto. Constat etiam ex principio Genesis,ca lestia corpora tanquam quid diuersum ab homine,else creata, nec ab eodem homine processisse: ergo euidenter dedueitur ex fide, non habere animam Tationalem pro vera formai nec ' inde animata esse tali anima , aut vitai rationisii praedita: fossim posset responderi, constare quidem anima rationali diuersae speciei ab ea , quae constituit homi, nem, de deo licet sint animata anima rationali, non esse homines, sed rationalia quaedam composita diuerta speciei. Caeterum selutio haec facile confutari potest:primo,quia nun est intelligibilα anima ratio '

239쪽

2 2o De Caelo, ese Cacundo. Unalis, quae 'non sit forma, & pars, cu sit ei intrinse- cur'esie incompletam substantiam ; nec est intelligibile,quod sit pars,& vcra forma,verusque actus quin sit unibilis alteri parri,aur potentiae, vel materiae, aut corporimeccst excogitabile, quod sit viaibilis corpo-pori, nisi ut secundum este proprium propriamque operationem ab eo emanantem perficiatur nam propter bonum corporis longe inferius, ac imperfecitus Vniri repugnat in sed propria eius operatio est intelligere : ergo ut hanc assequatur, tanquam pars inser- mando corpus unitur ei,sed intelligere medio corpore non est aliud ,quam intelligere per sensus:ergo necesse est,quamlibet ali4m excogitabilem animam habere eundem modum operandi cum nostra,& per locum ab intrinseco eundem modum essendi, esseque

eiusdem speciei. Et si dicatur intra ambitum modi operandi,sine dependentia , sensibus. ac sine discursu dari intellectiones diuersae speciei in Angelis, & proinde substantias specie diuersas,quae sint principia earum , ac moinde non esse impossibile , dari intellectiones specie diuersas,intra ambitum modi operandi cum dependentia , siensibus, aut cum discursu, & ex consequenti animas rationalea diuersae speciei. Respondeo, quod licet hoc foret possibile quod non credo quia impossibile reputo,dari intellectiones di. uersi modi specifici,sub modo operandi cum discursu vel cum dependentia a sensu , cum sit impersectissimuS,atque infimus,quare non est excogitabile sub eo

unde se vel a quo simai possit talis distentia specifica, sicut intra modum longe perfectiorepa operandi sine di scursu,p pter maiorem extensiqnem ex maiori persectione desumptam, & maiorem limitationem infimi gradus operandi cum discursu , adhuc seret euidens omnes esse homines propter conuenientiam

240쪽

Lib. II. Cap. I. I. 22 Tgenericam in natura rationali, sicut est euidens, hominem,& leonem, etiam si specie distinguantur, esse animalia propter conuenientiam genericam in natura sensitiva:quare aperte salsum esset ponere ex una parte corpora caelestia esse animata anima rationali,& ex alia non esse homines. Et cum manifeste deducatur ex fide, homines non esie, error est fidei contrarius , ponere ea animata anima rationali; non estramen haeresis, quia non est per se immediate contra fidem. Quod vero error si etiam philosophicus , manifestum est, quia repugnat esse substantias cum idiscursu , ac dependentia a corpore sine sensibusmon est enim excogitabilis alius modus intelligendi cum dependentia a corpore, nisi accipiendo species a rebus corporeis , nec est intelligibilis alius modus accipiendi speetes a rebus corporeis. nisi eas sentiendo, ita ut mediis sensationibus imprimantur intellectui ab eis species propriae, per quas ab

eo cogno antur. Et iuxta nostram dup icem conclusionem intelliguntur, & in concordiam reuocantur duae relatae sententiae ,ita ut prior in sensu prioris nostrae attertionis, posterior in sensu pollexioris accipia- turri& sic utraque vera sit. .

Supersunt argumenta prioris sententiae in principio facta diluenda;& in primis testimonia Aristotelis iuxta legitimum sensum eius explicanda sunt distinctione illa allata a Diuo Thoma I. parte, quaestio. o. artic. 3.ad s. corpus enim caeleste secundum se, hoc est, non considerata intelligentia ei unira,vt principio motus non dicitur se mouere, scut mouentur viventia, nec habere in se principium activum sui motus, sed passivum tantum; si tamen accipiatur c tum simul cum intelligentia per contactum virtutis ei unita, ut principio activo motus eius,ita ut ex Uroque constituatur

SEARCH

MENU NAVIGATION