R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 580페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

α32 De Caelo, se Mundo.

ueniunt,exceditur tamen a vivente,ac sentiente quo cumque in gradu vitae, & naturae senstiuae,cui dign, tas cognitionis conuenit,qua caret caelum.

Textus Aristotelis. Euoniam autem quidam sunt,qui dicunt, esse quid-γam caeli dextrum, o Hisbum,ctsi

Breuis expositio textu S.

Explicata natura totius caelestis corporis, prosequitur Aristoteles explicare diuersitatem partium eius, secundum situm & positionem , quam habent in ipso , quo pacto differentiae pontionum vocari solent,nempe, serium & deorsum,ante & rerro, dextrum & sinistrum. Dividitur vero caput in dua; partes, in quarum prima, expositis his differentiis, per principia , ex quibus accipiuntur, refert dc rγiicit sententiam Pytagoreorum : in postrema statuit propriam , quibusdam aduersus eam obiectis , ac solutis. Pyragorei igitur quidam ait Aristoteles in duas positionum differentias in caelo posuere; quorum sententiam,vt ostendat falsam, exponit, quidnam per has differentias intelligi debeat,&. unde si inantur. Sunt namque differentiae istae quasi diuersorum motuum principia,vel unde incipere solent. A dextro enim pede,vel manu incipit motus localis animali conuenies: motus vero augmentationis initium habet ab ea pasere , per quam sumitur alimentum, ut a capite , vel

me in animalibas: a radice vero in plantis: unde caput .l

252쪽

Lib. II. Cap. II. Tenus expositio. caput in illis pars,quae sursum ei vocatur:pedes verodicum ut pars deorsum: ex opposito vero in planris: motus denique alterationis sensibilis, aut sensi iure animalibus propriet a cerebro incipit & in iacie ossieti ditur: nam in his partibus vigent sensus, & eoetum

operationes exerccntur: & propterea anterior -- Cantur partes vero eisdem oppositae dicuntur posteriores.

Quibus expositis docet, quod animalia persecta

sex omnes differentias habeant : imperfectis vero, quibus denegauit natura progressionem , quatuox induntaxat conueniunt, videlicet, sursum, deorsum, ante & retro: plantis vero,quibus solum augmenvario Conuenit,duae tantum conceduntur,nempe sui sum Mdeorsum. Docet praeterea , quod sola viventia disserentias positionis proprie habeant, quia his dumtaxat conuenitiabere diuersitatem partium , ac membrorum pro eisdem motibus viralibus, ac sensitivis exercend4s accommodatam , reliqua vero eadem pamrium diuersitate carent,& ex consequenti eisdem mmtibus pereas exercendis,idςo has differentias positionum non habent. Vnde quoties easdem positionum diffcrentias corporibus ustae ex partibus attribuimus per solum extrinsecum ordinem,ad viuentia eis conuenire censemus,ut sursum et,quod versus caput n strum est,deorsum,quod circa pedes, dextrum , quod versus pedem,aut manum dextram,dc pariter sinistis, quod versus sinistram:&tandem ante esse dicimus,l pidem , qui versias anteriorem partem nostram residet,retro vero,qui versus partem oppositam. Iam vero Pyragoreorum positionem falsam esse ostendit primo, quia varietas partium ostendit perfectionem corporis , sed maiorem varietatem continent aliae differentiae ab eis omissae:ogo corpori cae-

253쪽

234 De Caelo se Mundo.

lesti vr pote perfectissimo omnes tribuere dc buerui. Minorem ostendit, quia dextrum , & sinistrum soli virtute differunt,non figura: nam eiusdem sunt figurae

dextra, atque sinistra manus, & pars sursum, atque deorsum: aneerior, atque posterior non sola virtute sud figura diuersae sunt , eas igitur debuerunt caelo.

Iribuere.

Secunda ratio: impossibile est,alicui corpori convcnire motum progressiuum,& alterationem,quin ei conuentat motus augmenti, & ex consequenti erit

impossibile, conuenire caelo differentias positionum, desumptas a motu progi essivo,nempe dextrum,& si . . nistrum, quin ei conueniant sursum, & deorsum desumpta ex augmento : quod praesertim necessarium esse probat Aristoteles, quia cum differentiae omnes conueniant perfectis animantibus, &caetnm animatum sit per istissimum,necesse est,ei tribuere omnes: licet enim caelum non habeat partes diuersae figurae, i citis ad hoc est habere partes diuersae virtutis , diciturpars orientis dextera ,. quia ab ea inciperet motus, si initium baberet; sursum autem & deorsum sumuntur lecundum maximam distantiam inter polos repertam, ita ut arcticus sit deorsum, & sursum antat-cticus,qui nobis non apparet, & ideo concludit h mis berium nostrum esse inferiorem, oppositum vero superiorem:contra quod dicebant Pytagorici: quod probat Aristoteles , ex dextro caeli,quod est oriens, a quo si motus inciperet, & ad sinistrum circumserre.

tur ut par est θ necessarium foret, polum, qui non

videtur, superum esse , nostrum vero deorsum: ut in motu conuersionis humani corporis a dextra manu ad sinistram necessario ostenditur.

254쪽

n sex psitionum disserentia conueniant i caelo ab intrinseco , an solum per or

dinem ad animaba. ARistot.lib.de animauum incestu,cap. a principio,ex profesta agit de his differentiis positionum singulas explicans ex tribus viventium, atque animalium motibus hisce verbis: cuoniam autem diamensiones numero quidem sumsex, ex quibiis determinari datum est animal. summum videlicet,ct inmani S mintro, Praeterea dextrum, ct sinistrum, summum certe, σimum, omnia habent viventia, quoniam non Ρlum in ani malibus est summum , ct imum, sed etiam instirpibuM Disterminantur autem opere, es non serum positum, Paad terram siti, aut ad caelum. Visis enim alimentisingulis est diffributis, ct incrementi aetassis , summum id μπου est, quo autem Hshuc ultimo pergit , id est, imum et Et paucis interpositis: uacunque autem non solum vivum. sed animalia etiam sunt, huiusimodi omnibus ante , orretra instat : fensium enim is hae omnia habent , 'rante autem , ct retro desterminantur, in quo enim natum est esse siensibus, ct unde si singulis, ameriora hu- issicemodi existanchis autem opposita poneriora. u urisque vero animalia non serum sensiusiunt praedita , sed amouere etiam possunt sese ea, qua per locum est,mutatione, in 'bis ad ea qua ditia suntsini frum, ct dextrum distemianamur, simili modo ut illa, qua dissita sunt prius. Vnde enim mutationis per locum, corporis naturaliter est initium , id unicuique dextrum est, oppositum vera, ct quod hoc consequi narum est, is rum. Quibus tria de eis docet i primum, quod quaelibet sit determinata paL qua

255쪽

quantitativa viventis, vel animalis, in qua virtus viralis, quae principium alicuius motus vitalis ex tribus illis sit, praecipue residet, ut virtus,quae est principium motus locatis,praecipue residet in brachio, vel manualcera,quod propterea appellamus dextrum, & ab eo incipere diotum progressivum videmus. Secundo docet, quod differentiae istae positionis sint extrema trium dimensionum,quas habere dicitur corpus extensum, videlicet, longitudinem, latitudinem , de profunditatem:ita ut sursum,& deorsum sint extrema longitudinis corporis;dextrum, & sinistrum extrema latitudinis; ante,& retro, extrema profundi

Tertio . omnes has differentias reperiri in omni bus,& solis animalibus persectis,quae non solum semtium, sed mouentur motu locali progressivo ; in imperfectis , quibus talis motus non conceditur, reperiuntur quatuor: dextro vero, & sinistro carent ; &tandem plantis solum conueniunt sursum, & deorsum. Ex quibus collioriar integra ratio cuiuslibet harum differentiarum, in his tribus posita, videlicet, quod sit determinata pars viventis;vel animalis , non quaecunque, sed quae sit extrem'm alicuius dimensionis, habeatque in se virtutem .italem, a qua tamquam a principio, quasi effectivo, & non tanquam a termino,a quo,motus incipiat. Sed illud est obseruandum circa omnes quod D. Τhomas in expositione textus tetigit,nempe dupliciter distingui posse,videlicet, per ordinem ad diuersos motus locales,quorum sunt principia:nam sursum est principium,a quo incipit augmentatio,extremumque longitudinis eorporis,cum videamus,alimentum primo recipi in ore, ubi disponi incipit pro conuersione essicienda in sebstantiam aliti,& pars hute opposi-

256쪽

ta deorsum est.Illa vero pars, a qua incipit motus localis animalis , & est extremum latitudinis,dextritin Vocatur, opposita vero pars sinistra dicitur. Et ea tandem a qua sensitiva alteratio initium sumit, vel cert in qua vigo dicitur ante, seu anterior pars: opposita vero retro. Deinde possunt distingui penes eundem motum localem, ita ut pars sursum ea appelletur, aequa apprehensio , seu cognitio, ad motum localem primo requisita fieri incipitar/m in capite vigent sun- sua i pars vero, a qua incipit, quoad exercitium, vel executionem,idem motus dicitur dextera: huic vero

opposita sinistra, & tandem ante dicitur illud versus quod mouetur animai,ut facies, vel pectus,& opposita pars dicitur retro. His expositis, prima sententia circa propositam quaestionem negat in caelo reperiri ullam differentia positionis ab intrinseco,vel ex natura rei,& solum ei tribuit eas per quandam denominationem extrinsecam ad animalia seu viuentia, quo pacto dexter vocatur lapis,du ad dextru animalis positus est,de sinisterdum ad sinistru eiusdem: sic pars cvii dextra vocari potest dum versus dextrum animalis est , & sinistra dum versus sinistrum eiusdem consistit. Ita sentiunt Picu

Mirandulan.lib. 6. de examine vanitatis capite 0.Sc liger exercitatione Θ.contra Cardanum , &cum his Lecentiores non pauci. Et probatur ex verbis Aristotelis in principio relatis,quibus docuisse vidimus,tria habere has differentias positionum , videlicet ut sim

partes corporis determinia ae , atque extrema dimen sion tura eiusdem corporis,& insuper ut sint principia alicuius motus vitalis, sed tales partes non reperiuntur in caelo : ergo nec tales differentiae positionum. Probatur,minor quia in caelo non reperiuntur verae

Uimensiones longitudinis,latitudinis Mec profunestab

257쪽

1 3 3 De Caelo,ct Mundo.

tis,potius quam in alio corpore rotundo vitet exporte, ut in globo lapideo,vel ligneo,quibus propterea verς differentiae positionum non conceduntur, nisi per exerinsecam denominationem a viventibus, sed nec dantur virtutos, quae sint principia augmentationis, alterationis, vel motus localis progressui,cum motus isti caelo non conueniant, nec tandem habet caelum virtutem aliquam effectinam intrinsecam sui motus circularis,sed a motore extrinseco, nempe intelligentia,mouetur : alienum est ergo ex propria natura ab

his differentiis positionum. Secundo, differentiae positionum sollim conueniunt ex nacura rei viventibus,ac sentientibus corporibus,quorum sunt proprietates, ut idem mel Aristoteles eisdem verbis relatis docet. Sed cael una non est corpus vivens,sed totius vitae expers,ut supra diximuS;ergo ex natura rei eas non habet. Nec lassiciunt ad hoc virtutes, per quas caeli influunt in haec inferiora , quia tales virtutes nec sunt principia alicuius motus,nec partes , in quibuε reperiuntur, sunt heterogeneae , sed eiusdem rationis atque eiusdem figurae, immo nec sunt partes determinatae, sed quae modo est in oriente, postmodum est in meridie, &tandem in occidente,cui succedit alia, & alia diuersa: quare nec virtus aliqua determinata potest esse in eis, ratione cuius dicantur sursum , .vel deorsum, dextrum, atque sinistrum : vel si determinata sciret

transiret plane de subiecto in subiectum , hoc est , de una parte in alteram , quod patet esse

impossibile.

Secundam opinionem tenet Villat pandus , a. lib. de caelo cap. a. quaest. 3.quam dicit esse Averrois propriam: eam vero sic explicat. lntelligentia mo- ens cςlum,ut est intellectualis substantia,non unitur

caelo,

258쪽

Lib. II. Cap. II. unica. 239

caelo, nee vitam ei tribuit, sed solum habet per se esse ac per se intellio ere; sed ut forma eius tribuit ei vir an in ita nocessario ei unitur, ut non possit narur liter separari , cauumque ipsum ad unionem cum ea naturalem habet propensionem.& ex tali unione viis ram, notum,ac differentias politionum ex natura rei suscipit . quod exponit excmplo animae rationalis secundum sic,& ut est forma corporis. Pro hac scntentia solum affert auctor iste Aristotclcm , qui diuersis suae doctrinae locis superius a nobis allatis testa-rur , cadum csse animatum , & capite praecedenti aduersus Pythagoricos docet, non solum dextrum,& sinistru in habere, sed sex omnes diff. remias positionum , t Hi quam corpus animatum , atque perfectiun positum Irisce verbis: m autem a nobis sit amea definitum tales potentim his ineste. . qua principium motrae halent, cr caelum sit animatum, atque principium halem motineatet i seuperum, inferumque, er dextrum, atque laevum inesse. Tertia opinio duo assierit, primum caeso non conuenire ulla differentiam positionis veram . & pro priam ex natura rei aduorsus secundam opinionem, secundum quod non solum ci conueniat, per extrinsecam denominationem ad corpora viventia , sicut rebus omnino in animatis, sed per analogiam, quam habet ad illa ab intrinseeo. Et haec nostra sententia valde consona est sensui, ae modo loquendi Aristotelis,quam sequuntur Parres Con imbricenses 2. lib.

de cado,cap. 2.quaest. ι .arti c. 2. Et quidem quantum ad primum assertum essicaciter satis probatur argumentis primae opinionis. Quibus tamen duo libet addere, aduersus Villalpandum; sit autem primum aduersus id quod a sserit, differentias positionis conueniro quidem cano ex natura rei. Verae atque propriae . dis serentiH

259쪽

ago Calo, se Mundo.

ferentiae positionum sunt proprietates rei viventis,& non possunt ex natura rei vitae expertibus conuenire,ut concςdit iste auctor,sed repugnat, caelum ha-iare viram etiam incorruptibilem, cum non sit in teuligibilis vita,quς non proueniat a forma informante: aisistens enim sicut non potest conferre esse corpori, sic nec vitam, si quidem vivere viventibus est esse, teste Aristotele : aiiam vero animam informantem, nec Villat pandus concedit. Quod autem allicrit, intelligentiam mouemem caelum, licet non possu ei concedere veras differentias positionum, ut est intellecto alis substantia, tribuere tamen ut formam eius conferentem ei vitam, sic reuincitur. Si intelligentia ut forma,vnitur caelo,vel unitur per modum unionis substantialis,qtrem constat esse veram informationem stinantialem,vel solum unitur ei unione virtuali,perquam imprimit ei impulsum, vel alio modo applicat

ei suam virtutem ad n uotum:prior modus unionis repugnat substantiae comple , per modum vero p steriorem repugnat tribuere caelo esso substantiale, &ex consequenti tribuere ei vitam nam vita esse se stantiale importat, non ergo potest ei tribuere veras, ac proprias differentias positionum, vitam corruptibilem,aut incorruptibilem consequentes. Probatut deinde secundum assertum , quod non reueniant caelo differentiae positionum per solam denominationem extrinsecam,sed per analogiam,quam habet ab intrinseco cum corporibus viventibus. Pr,mo expressis te itimoniis Aristotelis, quibus assirmat

caelum esse animatum,quod, Vr minimum, de animaei assistento ad motum necessario debet intelligi, aqua moueri ex propria inclinatione nato ira est, &propterea motum eius naturalem esse docuit in huius

libri principio, quod constat, nulli corpori vitae ex-

Pertu

260쪽

perto conuenire polle. Vnde infero alio modo longe diuerso se habere caelum in ordine ad morum, quo se habent illa, & ex consequenti alio modo nobiliori conuenire ei differentias positionum ex mente Aristotelis, ac conueniunt caeteris rebus vita carentibus. Quod capite praesenti expressius docuit: nam cum dixitIet ad medium ferme eiusdem, rebus vitae expertibus non conuenire discrentias positionis, vel solum pex extrinsecam denominationem a Vilientibus, quia vel non mouentur, vel si mouenIur, omni ex parte simili modo, veluti ignis semper sursum , & terra semper deorsum. Caelo vero tribuendas fore tamquam corpori animato, atque perfecto docuit: euidens est ergo, eum sentire, quod non per solam denominationem extrinsecam , sicut rebus vitae experribus , ei conueniant, sed alio modo perfe

Probatur deinde ratione quia constat ca lestia corpora habere virtutes influendi in inferiora; constat etiam non posse eas ordinate exercere hoc est,ut generationibus , & corruptionibus , vicissitudinique earum congruit) nisi ab Oriente in Occidentem moueantur: ergo ex propria natura postulant ita moueri , ut ab ea parte motus incipiat : quod constat

corporibus vitae expertibus non conuenire: nam talibus virtutibus carent, nec postulant ab una parte potius , quam ab aliis motum incipere , & boc intellexit plane Aristoteles, dum asseruit modo omnino simili moueri: nihil ergo habent quod dextrum Vocari possit,aut sinistrum , potius quam aliud ex propria natura , sed per solam denominatione extrinseca a viventibus:quod cum habeat caesum, sequitur alio modo longe digniori conuenire ei positionum differentias.

SEARCH

MENU NAVIGATION