R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 580페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

tuatur unu aliquod a se ipso motum, tanquam a Principio activo essiciente, vivens appellari potest, quasi per analogiam,& senilitudinem ad viuentia,&eadem ratione habere dis rentias positionum . quo pacto vivens iplum vocavit,easque illi concessit Arist.

cap.sequenti, non tamen verum, & proprium vivens per veram ,ac informatem animam .Et in eodem sensu docuit 11. lib. taphysicae, c. 7.moueri caelestia corpora a primo motore , tanquam ab eo, quod cognoscunt, & appetunt: nam licet intelligentia mouens caelum non moueatur a Deo codcm motu, cum immota in hoc sensu moueat ipsum. Dicitur tame Deus totum ex caeso , atque intelligentia constitutum mouere,in quantum praestat suum concursum,ut moueri

valeat caesum ab intelligentia,atque etiam intelligentia mouere ipsum ratione cuius hoc estinui eam includentis moueri dicitur a se per quandam analogiam,&similitudinem ad viuentia corpora, in quo sensu intelligi debent Scripturae,& Patrum loca. Ad primam rationem Diuus Thomas in eodem artic.ad 3. respondet, viventia illa produci a corpore cauesti non virtute propria, sed virtute intelligemue

aqua mouetur, ita Vt tanquam instrumentum eius

tales effectus se superiores possit attingere; sed diffi-eile est:hos essectus Angelo modenti, tanquam praecipuae causae phr.se tribuere, etiam in doctrina Diui Thomae qui ut toferius ostendetur entit plane , Angelos non posse ullam formam adhuc accidentalem per propriam virturem per se influentem imprimere materiae: atri corporibus: sed solum haec posse, tanquam apphcando activa passivis,quod solum est, esse

conditionesivel ad summum, causas per accidens:Crgo longe milius poterunt substantiam viventem , ut

causam pet se producere.' Propterea dicendum est,

Corpus

242쪽

corpus caeleste non nudum, sed cum suo motu ab intelligentia effective ducto, & proinde simul cum eadem intelligentia acceptum esse instrumentum Dei ab eo eleuatum, ad producendam substanxiam viventem , & hoc sensu loquitur Diuus Thomas. Itaque ex corpore caelesti moto ab intelligentia. atque ex intelligentia ipsa mouente, resultat unicum , atque completum instrumentum , quod a Deo eleuatur, ut possit attingere productionem harum substantiarum, quia non potest excogitari ulla alia causa principalis, & proxima per se influens, per 'seque eas producens praeter Deum, tali instrumento

Ad secundum,concessa maiori, ac minori,neganda est consequutio : satis est enim uniuersum vitam ἰde animam suarum partium includere,ut nulla eius pars, quantumlibet perfecta, sit eo persectior,cum omnem eius perfectionem, simul cum serfectione aliarum partium includat, ut pote totum quoddam quasi artificiale ex omnibus gradibus essendi ordine quodam

conflatum. ι .

AESTIO II.

An caelestia corpora dignitate prasent cunctis rebus

; innaribus. inaestio procedit de caelo,non ut claudit intelli

gentiam,sed secundum se,alnima etiam assistente, deltituto:& sic certum est, aliis corporibus subim naribus vitae expertibus perfectione praestare, ut potes inplicius,& incorruptibile:& minus perfectum esse simpliciter hominibus,cuius ratio est,quia species humana constituitur per animam rationalem, spiritualem

243쪽

22 4 ' De Caelo, o mundo.

Iem,spiritualem quidem,independentem a corpore in suo esse intelligentem, ac volentem, & ideo gratiae, virtutum, ac beatitudinis capacem ; quibus omnibus perfectionibus caret forma caelestis,& caesum per eam constitutum , ergo longe est eo persectior homo : tum e go controuersa procedit de animalibus, &plantis,an persectione superentur a corporibus caelestibus,vel digniora eis sint. Et prior sententia affirmat, digniora esse caelestia corpora cunctis animantibus homine inferioribus

quam sequitur Marsilius I.quaest. I. rt. 2.quaest . 6.& 7.& eandem tenere videntur Zumet, I .part.quaest. 3.ari. i.&Pater Pererius lib.χ.suae Philosophiae cap. 6.pr habilioremque esse docet Baneae I .parr.quaest. 3. art. I.&eam tenuisse Victoriam & Canum aliosque dissei- pulos Diui Thomae doctissimos , quam hac rem p

state sequuntur recentiores quidam cum limitatione ad sola animalia imperfecta, quae no ex semine,sed ex putri materia generantur , atque etiam ad plantas. Alii vero ad solas plantas limitanda censent Probatur testimoniis Aristotelis, qui 6. libro Ethicorum cap.7. non solum animalibus caeteris, sed homine ipso praestantiora esse corpora caelestia, hisce verbis docet: Neque vero quidquam ad rem attinet, quod homo reliquarum animalium quidda sit quam optimum, siunt enimor alia homine multo diuiniora , ut ea, qua omnibus sium maxime in con fectu ex quibus hic mundus coagmentaru est. Per quae constat, caelestia corpora intelligere, &lib. I. de caelo textu I3. docet praeter inferiora corpora dari aliud longe nobilissimum:Manifestum est, es

aliam substantiam prater eM,quae hic sunt priorem, ac di

uiniorem his omnibus,& text. I 6. uapropter ex omn3bus sis aliquis ratiocinando crediderit, quod est aliquod, frater corpora, re his,2 circa nos siunt,alterum separarm l

244쪽

Lib. II. Cap. I. Euas II. χα s

tanto nobiliorem habens naturam , quanto plus di lar ab his,qua hic sunt. Ac tandem s. lib. de partibus anim

lium,cap. f. non longe a principio, res naturales qternas, asserit,tantum praeitare cςteris rebus inferioribus, ut cognitio illarum, etiam minima ac tenuissima,

multo praestantior.ac nobilior sit,quam harum rerum absolutissima scutaria. iProbatur deinde ratione, quia parrps ex quibus

caelestia corpora constant, nempe, materia, & sorma perfectiores materia, & forma rerum in serioru sunt: ergo corpora ipsa caclestia digniora erunt. Antecedens probo ex parte formae , cuius persectio sumitur ex modo informandM.sed modus informandi ca testis sormae nobilior est, cum inamissibili modo informet materia, & indissolubili modo unionis eis copulerur, ex quo habet, ut corpus incorruptibile cum ea constituat, quaelibet autem forma sublunaris etiam si sit anima amissibili modo informat materiam, & modo vnionis dissolubili ei unitur,ex quo habet, ut corruptibile corpus constituat. Probatur deinde ex partemareriae, quia materia criorum dignior est sublunari; ut superiori libro ostendimus, unde etiam sequitur, nobiliorem quoque debere esse formam. Probarur consecutio, quia species materiae, & dignitas eius ex ordine ad formam accipitur:ergo maior digniras materiae ex δ igniori forma. Secundo,corpora caelestia, simpliciora sunt sublunaribus, incorruptibilia, figuram, ac motum, circularem persectissimum habent; locum item digniorem , & quod caput est in virtute eorum generanturalia,atque conseruantur animalia omnia: ergo longe sunt eis perfectiora. . Probatur consequentia, qui

superiores istae dignitates substantiam quoque superioris ordinis plane indic*nt. Quam rationem re-

245쪽

centiores urgent pro animalibus imperfectis ex putri materia senitis, quorum non potest alia causa praecipua designari, praeter caelestia corpora, in cuius

proinde vir rote eminenter contineri debent , cum non contineantur formaliter, em nenter autem contineri reptagnat,nisi perfectiora sint eis. Vrgent etiam pro plantis, tum , quia forma plantae ideo tantum vita est, quia principium Ut nutritionis, & augmentationis, per quam attracto alimcnto vivens acquirit,& conserta at debitam quantitatem, Ut cUnseruet proprium individuum sod hqc perfectio longe minor est incorruptibilitate caeli, per quam caelum pcrpetuum est, sine indigentia talis operationis. Tum et Iam, quia nutritio, & augmentatio plantae secundum substantiam non est operatio vitalis, cum constet,ignem quoque nutriri, & augeri, sed solum quoad modum, quia per intus sum prionem , & distributo alimento per omnes partes in earumque substantiam conuer- se , ignis vero per solam iuxta positionem lignorum in una, vel alia parte: habere autem operationem ex solo modo vitalem minor est persectio,quam esse in- eorruptibile : ergo caelum simpliciter perfectius est plantis. Nihilominus sententia posterior negat, caelestia corpora dignitate praestare ulli corpori viventi siue ex semine , siue ex putri materia producto , sed sormicam, aut muscam esse essentialiter perfectiorem caelo quocumque. Ita pronunciat Diuus August. in libr.de vera religione capit. 19. cuius haec sunr verbat Non enim qualiscumque moles, quanquam ista visibili luci praes beat, si vita careat, magni aestimanda est , q-bbet namque viva substantia cuilibet non viva hubstantia, natum lege praepomtur. Quam naturae legem confirmat II .libeto de Cinitate Dei,capit. 16. dc ex ea colligit in libro

246쪽

Lib. II. Cap. I. Eo . II. HI

libro de duabus animabus, capit. .muscam Soli praeferendam csic. Eandem sententiam sequuntur D.

Thomas I .parte,quaest. . art. I. ad 2.quaest. O. arti. 3.

ad 2. atque in primo loco Caietanus, & Banes I. etiamlibro contra Gentes, capit. χo. & ibidem Ferrariensis, Capreolus in Σ.distis. Io. quaest.2. Soncinas I 2.Metaphysicae,quaest. I a. ad secondum, Richardus in a.disputat. I 4.quaest.Α.circa principale, ibidcm Argentina, quaellione unica, artic. r. Bassolis quaestio. a.ν. ad dicta, & Olcam quae a 3. Gabriel super Ca- non,lectione 4r.& omnes fere , qui caelum inanimatum faciunt. Vnde Averroes 2.libro de caelo,commerario 6I .asseruit, defendi non posse, cadum esse perfectius, aliquo vivente , nisi anima praeditum este asiseratur. Ira demum omnes recentiores ,& nobis videtur Omnino vera sententia. Cuius ratio sit, essentialis perfectio rerum corporearum ex persectione formae substantialis accipitur : sed anima quaecumque est forma perfectior caelesti: ergo vivens quodcumque est perfectius caelo: Minorem sic probo. i γAnima quaecumque est actus corporis physici organici, potentia vitam habentis: ergo anima quaecumque est principium vitae postulans organicum corpuS, hoc est,diuersis organis. ac membris praeditum , pro diuersitate operationum exercendarum, & habens differentias positionum sibi intrinsecas, nempe, sursumέ deorsum , dextrum , sinistrum , ante, & retro, vel aliquot earum, sed forma caelestis, nec est principium vitae, nec postulat corpus organicum diuersorum membrorum , ad exercendas varias operationes

quod constat perfectissimum esse in ratione corporis)sed solum postulat corpus quodda homogeneum,

habens partes eiusdem rarionis, sicut corpus aqueum,

247쪽

1Σ8 De Caelo, o Mundo.

rate membrorum carens) ergo anima quaecumque

perfectior est forma caelesti. Quod vero aliqui dicunt, formam caeli constituere ipium incorruptibile , atque perpetuum , & incorruptibilitatem esse maiorem persectionem, quam vitam saltem imperfectam animalium , vel plantarum , falsium est. Quia incorruptibilitas non excedit perfectionem sol mae non viventis, sed ei Conu

nit,intra gradum talis naturae infimum, propter modum informandi persectiinem ,quia explet, ac satiat appetitum materiae,ut egregie docuit Diuus Thomas I .parte, quaest. a. articul. 3. ad 2. quod constat

non habere Drmam persectissimam, qualis est anima rationalis: ergo incorruptibilitas non potest adaequare persectionem gradus superioris vitae, nec propter illam potest forma caelestis attingere persectionem ullius animae, nec caelum 'persectionem ullius viventis.

Secundo , quia potentiae cuiuslibet rei, ex quibus actus,&propriae operaxiones procedunt, emanant ab eius ustantia, vel essentia et ergo ea substantia persectior est, quae habet potentias, & operationes maiores , & perfectiores, sed viuens quodcumque habet potentias, & operationes persectiores operationibus caelorum , ergo dignior , atque persectior substantia. Minorem probo, quia potentiae, & operationes prodeuntes a substantia vivente, sunt vita.

les; quae a termino, & principio duplicem persectionem habent; a principio quidem quod necesse est esse intrinsecum, & ab extrinseco principio modo saltem naturali in procedere nequeunt , a termi no vero , qui fers semper vitalis est, in patet in cognitione, & amore,non solum partis rationalis, seἐetiam sensitiuM atque etiam in nutritione viventis . prq

248쪽

pria , cuius proprius terminus per eam productus est partialis substantia vivens. Caelum vero Mullam habet vitalem potentiam,nec operationem,sed quascumque habet, infimae sortis sunt , eiusdem uidelicet conditionis, ac operationes ignis, & cuiussi-bet alterius rei non viventis, quas constat, procedere posse ab extrinseco principio, ut illuminationem , α circularem motum: nec per eas potest produci proprius, ac proximus terminus vitalis: ergo constat operationes vitales cuilibet uiuenti proprias digniores esse operationibus caeli non vitalibus, ergo plane sequitur , quamlibet substantiam viventem dignitate praestare omnibus caelestibus corporibuS. Confirmatur, quia animalia omnia, quantumlibet imperfecta attingunt cognitionem , Ec amorem,

de quibus dubitari nullo modo potest, digniores esse operationes quibuscumque caelestibus . ergo nec dubitari potest, quin eadem animalia a quibus procedunt igniora sint corporibus caelestibus cognitionis,& amoris prorsus incapacibus. Et urgeri potest ex modo operandi omnium viventium , non enim operantur mota ab alio mouenis te extrinseco , sed virtutem habent intrinsecam, per quam se mouent, nempe animam , corpora Uero caelestia carent virtute se mouendi, quia carent anima, ruare sc mouente extrinseco mouentur, ut eo ces-mte, cesset Omnino eorum motus ; ergo digniora

sunt corporibus caelestibus, non solum omnia animalia, sed etiam plantae , ut docet communis sententia: quam sic explicuit Diuus Thomas 1 parte, quaestione P .art. .ad 2.ut quaelibet anima, & vivens quodcumque simpliciter, & absolute dignitis sit corporibus caelestibus:sed krma caelestis maliter dignioc

249쪽

23 o De Caelo Mundo.

sit secundum quid quacumque anima setiam rationali propter digniorem modum insormandi mate.

teriam , explendo capacitarem eius , qui modus in emandi radix est incorruptibilitatis caelorum : nam ex eo prouenit, ut matcria caelorum aliam formam

uec appetat, nec habere possit, sed modo vnionis naturaliter indissolubili uniatur formae, & ideo compositum naturaliter indissolubile, atque perpetuum cum ea constituat, quod nulla forma etiam rationalis habet,quamuis maiorem dignitatemin persectius esse simpliciter conferant.

Testimonia vero Aristotelis , ut ex verbis eorum, atque ex antecedentibus . &consequentibus colligitur, de corporibus caelestibus intelliguntur, non nu- de consideratis , sed simul cum motricibus intelli- genriis , ut adnotauit Diuus Thomas 6. libro Ethicorum lectione sexta, quo pacto verum est, in haec inferiora agere, ea multiplicare, ac conseruare: hoc autem modo sumpta, longe persectiora sunt cunctis viventibus, si vero nude eonsiderentur, superantur simpliciter ab eis.

Ad primum argumentum distinguendum est antecedens : nam licet perfectior sit materia, quia minus habet de potentia passiua, & persectiorem modum informandi respicit seu formam meliori modo informantem , modo scilicet inamissibili, non ideo postulat perfectiorem formam , secundum speciem , Fum constet non postulare , immo nec habere posse animam rationalem omnibus perfectissimam. Quare solum probat argumentum ,quod sor, ma caelestis sit perfectior non simpliciter, hoc est, non ex propria specie, sed solum ex modo informandi . & ideo non nisi secundum quid, & alias probaree argumentum, canum cise persectius homine, quod

250쪽

nec contendunt, nec admittunt aduersarij. Sic respondet Diuus Thomas I. par. quaest .PO. artic. 3. Corpora ergo caelest i a , perfectiori materia praedita sunt ibuscumque speciebus viventium , atque etiam 3erfectiori forma, sub communi ratione informan-ἐi materiam cum specialibus dispositionibus non habemibus contrarium: quare perfectior species corporis ex eis constituitur, utpote incorruptibilis, cum tamen viventia corpora sint species corporis corruptibilis longe imperfectioris. Ar genus corruptibilis corporis, licet sub gradu corporis imperfectiussit, atque etiam omnes eius species, ut talem gradum participant, ulterius tamen contrahitur per differentias vitam attingentes, & per eas descendit ad species vitae usque ad perfectissimam, & cum gradus vitae longe persectior sit gradu vitae experte : sequitur plane omnes species huius generis, utpote gradum vitae participantes, persectiores esse omnibus speciebus incorruptibilis corporis, quarum nulla atringit gradum vitae,sed intra gradum substantiae vitae exper

Neque illud quod additur , ad corroborandum

idem argiamentum, de causalitate caelorum respectu imperfectiorum animalium quidquam efficit, quia Corpus caeleste,secundum se non producit ea,sed motum ab intelligentia, & adhuc ita seirpium, non inn- quam praecipua causia, sed ranquam instrumentum Dei,ut superius ostendimusmon est ergo neccssarium,

quod secundum se sumptum dignitate praestet eisdem animalibus. Eodem modo soluitur secundum argumentum, nam etsi vera sint illa omnia, quae assumit, solum s x Cis probatur,caelum praestantius esse corpus his subludinaribus intra latitudinem corporisquo pacto ci con-

SEARCH

MENU NAVIGATION