R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 580페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

i De Caelo,se Mundo.

Qum vero conueniarit caelo per similitudinem, aut metaphoram ad viuentia corpora probatur,atque explicatur simul quia sicut pars animalis dicitur dextra,in qua viget virtus motiva totius corporis,hoc est, efficacior in ea, quam in caeteris partibus reperitur, ob melinrem illius partis temperiem,naturamque firmiorem,ad exercitium talis potentiae:eadem similitudine pars illa caeli,in cuius situ imaginario intelligentia residet, & cui primo applicat suam virtute,imprimendo ei impulsum , quo totum corpus moueatur, dicitur dextra, quia virtutem habet inchoandi motum,&ei opvosita dicitur sinistra, & illa, quae recipit virtutem, ut super eam fiat motus,vocatur sursum, &huius opposita deorsum, anterior tandem ea,quae recipit virtutem impulsivam, continuandi motum,eique opposita posterior. Quod ut intelligatur scire oportet, intelligentiam mouentem caelum non esse in toto caelo praesentem, immo nec posse,quia limitata est secundum se stantiam, δε virtutem operandi , cum sit Certum, non posse simul esse praesentem, & in caelo, & in terra. Deinde non sic mouet caelum , ut ad motum eius moueatur , cum eo, quia nec id necessarium est admouendum Caelum , neque consonum perfectioni eius e nam ideo anima mouens Corpus mouetur per accidens cum eo . quia ut pote forma informans,

depars eius, ipsi affixa est. Sic igitur mouet totum caelum, ut uni tantum parti impulsum imprimat, &media hac parte impulsa,totum ipsum corpus impel

lat, ac moueat.

Denique statuendum est, hane partem, cui primo impulsum imprimit intelligentia , non esse unam aliquam determinatam, ac permanentem semper, si-ςut est in animalibus,immo semper variari, & unam ψ alteri

262쪽

alteri succedere, ita ut, quae nunc est in Oriente, postea sit in Occidente, sed semper potest dici una, ac permanens per aequi ualentiam, & in hoc consistit similitudo inter dextrum caeli , & animalium. Atque ex hoe habetur , quod illud dicatur per metaphostram. Ad hoc solum ergo est verum, quod intellis gentia sit in parte determinata spaci, imaginarij. cui correspondent successive partes, primum recipientes impulsum ab ea, quibus mediis mouetur totum caelum , & hanc partem intelligimus Orientis nomine : quam, satis probabile est, includere partem aliquam etiam spatij imaginarij , cui eorres, pondeat linea cetii aequinoctialis diuidens caelum meis: dium, cum aequali distantia ab utroque polo : quia haec linea distantissima est ab utroque polo: quo fit,vx partes caeli ei proximiores velocius moueantur caeteris omnibus, quia in eodem, aut aequest tempore maius longe spatium percurrunt. Est aurem veto simile , ibi assistere per se praesentem intelligentiam , ubi persectiorem causat effectum, similitudine agentis naturalis fortius agentis in partes sbi

Proximiores quam in remotiores. Et ex dictis satis intelligitur modus, quo mouetur ab intelligentia caelum, atque etiam ubi sit dextera pars eius eo modo , quo ei conceditur habere dextrum , &consequenter caeteras differentias positionis , iam exposito. Argumenta autem primae opinionis solum probant, quod caelo non coiaeiraum disserentiae positionum ex natura rei eo modo, quo conueniunt animalibus,hoc est verὸ,& proprie;non ramen,quod per so lam extrinsecam denominationem a viventibus: mPraeter extremis haec datur medium nostrae sententiae.

nempe similitudo , vel metaphora 1 differentus

263쪽

viventium desumpta, cuius fundamentum ex natura rei caelo conuenit.& ex consequenti habere differentias positionum secundum eandem metaphoram Coninuenit ei ex natura rei,non tamen corporibus vitae expertibus , in quorum natura nullum est tale fundamentum , & propterea per solam & puram denominationem extrinsecari eis conceduntur. Doctrinam vero secundae sententiae efficaciter ostendimus salsam : testimonium autem allatum intelligitur plane ab Aristotele, non de animatione vera per veram informationem , quam repugnare probauimus intelligentiae, & caelo, quia utrumque est completa substantia. Haec omnia, quae de differentiis positionum attulit Aristoteles in hoc capite praesecti,& a nobis superius iam allata sunt. respectu primi mobilis sunt accipienda : nam in inferioribus sphaeris , si proprio motu ab occidente in Orienrem mouentur, opposito modo se habebunt, secus si etiam serantur in Occasum proprio motu,de quo inserius.

Textus Aristotelis. Iamiam aut is non est contrarius circularis

motus circulari, oci

. . s

Breuis expositio textus. Etendit Aristotelis capite praesenti ostendere,

quod caelestia corpora non unum duntaxat motum habeant, sed plures. Diuiditur autem in duas partus, in quarum prima duo praesupponit: in secunda quatuor ex eis. colligit. Principio igitur asserir,

264쪽

Lib. II. CV.III. Textud expositio. 24s

quod si motus caelestis haberet contrarium necessarium foret, ostendere multiplicem esse,cum euidens se,duo ut minimum esse: nam idem non est sibi contrarium. Sed cum contrario careat Caelestis m. us. non potest ex contrarietate ostend multiplicem esse, sed aliam esse rationem quaerendam, eamque dissicile inueniri,ob maximam distantiam caelorum, atque ob paucissima eorum accidentia nobis nota. Vt igitur aliam ratione inueniat, praesupponit primo caelo deberi motum circularem, quod probae, quia ex motibus corpori debitis perfectissimus est circularis, quia initio caret, & fine,&solus potest esse perpetuus , ut octauo libro Physicorum probauit, sed serfectissimo corpori, quale est caeluin , persectissima quoque operatio debetur,cum esse sit propter operari:ergo motus caelo debitus circularis tae debet, &non alter.

Secundo praesupponit , morum circularem Coninuenire non posse toti mundo , sed necessarium fore, ut aliquod corpus ex inferioribus quiescat, & circa illud motus circularis fiat, quia sicut motus rectus est de uno in alterum locum , pariter circularis debet circa aliquem locum versari, & consequenter circa corpus, quod quidem sit quasi centrum, circa quod versetur ideminet circularis motus: hoc autem corpus quietum non potest esse eiusdem naturae cum caelesti; nam si de natura caeli foret, violenter quiesceret in loco inferiori, quia ex propria per monepostulat sedem supra caetera corpora: deinde si in lo- eo inferiori quiesceret naturaliter, ad eundem naturaliter moueretur , siquidem corpus quodcumque naturale eam perit sedem per morum , in qua quiescerC Congruit propriae naturae : sed non potest ad infectorem locum naturaliter moueri, cum naturale

265쪽

1 6 De Caelo, se inunda.

et tu, moueri circula iter, & uni corpori unus duntaxat motus naturalis conuenue potest et ergo necessario fatendum est, non naturaliter ibi, sed viole ter quiescere. Vnde sequeretur, talem eius quietem non esse sempiternam, ac proinde, nec motum circularem caeli, cum non possit nisi circa tale corpus quiescens in medio mundi fieri: efficaciter ergo probatur, corpus in medio mundi quiescens, circa quod caelum moueri debet, alterius naturae esse a caelesti,ab eoque distinctum , & corpus hoc immobile permanens,& medium mundi vocatum est terra, circa quam mouetur caelum,& ecce tibi probatum,exvi motus circularis caelestis praeter caelum , dari in

mundo terram.

Ex quo tria colligit Aristoteles, primo,quod si datur terra, necesse sit dari ignem , quia Ῥntrarius illi

est, dato autem uno contrariorum in natura rerum,

necesse est dari alterum, quod certe non puto necessarium,nisi spectata persectione uniuersi, quae eiusmodi contraria postulat,non solum tanquam parteS pr prias,sed in ordine ad finem, cuius gratia conditum est. Secundo colligit expositione terrae, & ignis dari necessario aquam,& aerem, quia extremis elementis positis,eadem perfectio uniuersi exigit, dari elementa media, quae utrique extremo contraria sunt: nam aqua contraria est igni, & aer terrae. Corollarium terrium est, quod si dantur quatuor elementa inter sese contraria, necesse sit, dari generationes, & corruptiones, & quidem perpetuas. Probat, quia Contraria pugnant inter sese : ergo necesse est inuicem sedestruere: ex mutuo vero sorum congressit, ac de structione consequitur mixtorum generatio, ut Primo libro de ortu, & interiria vidimus ; ergo necesse

est, generatione , & corruptiones dati. Quod vero

266쪽

Lib. II. Cap. III. Textud expositio. g47

sint perpetuae,ex mundi perpetuitate , se asserta octauo libro Physicorum sequitur,quia generationes ,&corruptiones necessarias esse constat ad conseruatio

nem mundi.

Vltimo colligit, intentum totius capitis, nempe corporibus caelestibus plures motus conuenire,quod sic probat.In agentibus naturalibus idem,in quantum idem, & eodem modo se hasens, non potest varios effectus edere,si igitur unus tantum daretur caelorum motus , eodem modo se haberet semper quantum ad productionem effectuum, eosdemque producerent semper, sed experimur maximam varietatem in ef-ctibus singulis annismam uno tempore generationes vigent,neque ulla fere res corrumpitur,alio vero paucissimae generantur, & corrumpuntur quamplures: quam vicissitudinem non possent afferro caelestia corpora,nisi per accessum,& recessum planetarum, praesertim solis:ergo necesse est praeter motum diurnum, Psoprios concedi planetis,ut huius vicissitudinis congrua raxio reddatur.

De caelestium corporum in xu in inferiorem

mundum. EX vicissitudine generationum, & corruptionum sublunarium corporum, probauit Aristoteles capite praesenti, non unum tantum habere motum Caelestia corpora,ied multiplicem: quod absque dubio)nullius momenti foret, si caelestia corpora nullum in inferiore mundum influxum haberent, nullam enim vicissitudinem in effectus inducere possent, si effectrices eorum causae medio motu non essent. Occain

267쪽

Σή8 De Caelois Mundo. , fionem igitur praebuit sententia huius capitis disserendi de influxu eorum in inferiora corpora, & propterea tractatum de eo primum instituimus, in quo quatuor praecipue examinada proponimus, vidclicer, an verum influxum,seu essicientiam habeant corpora caelestia circa inferiores effectus:quaenam sit eis ratio, seu virtus,per quam talem influxum habet,&an motus talem eis virtutem agendi praebeat, vel solum sit conditio agendi per virtutem aliam ab eo distinctam,

de quasi ei praesuppositam , dc tandem si conditio sit

morUS,an omnino necessaria,ita ut sine eo nihil in inferiorem mundum agere valeant. -

QUAESTIO I.

An caelestia corpora serum, se realem in xum habeant circa me, in inferiori mundo editos.

V Erus fuit error Astrologorum , cuius meminit Diuus Thomas in a. di itinct. I s. quaest. I. artic. 2. existimantiurn, nullam dari penitus substantiam spirituasem, sed solam corpoream,& cum ex alia parte sibi persuasum haberent, in primis Deum esse perinsectissimam substantiam, deinde omnium s stantiarum corporearum nobilissimas esse caelestes. , pro Diis eas habuerunt, ad quem errorem allusisse videtur Aristoteles , initio praesciatis capitis, Caelum Deum vocans, dc caelestia corpora diuina, atque etiam Plato eadem Deos appellare solitus est, ut adnotauit Diuus Thoinas in huius capitis expositione ' Posuit enim in Epymonide quosdam minores Deos, in quibus sphaeras caelestes enumerauit. Propterea consequenter loquuti , primum influ-diuta eis tribuebant, independentem a quocumque

268쪽

Lib. II. Cap. III. Eu . L a 49

alio, unde non solum putabant inferiora corpora ab eis dependere in suis actionibus effectibusque producendis,sed in suo esse ab eisdem condito. Sed error iste euidentibus rationibus confutatur aliis locis , in quibuS probatur, praeter corpora dari spirituales substantias, quarum prima, a qua Omnes accipiunt esse, virtutem operandi, & primum influxum omnium

operationum,vocatur Deus.

Pro alio extremo refert Diuus Thomas quosdam alios omnem influxum.&effectum corporibus caelestibus circa inferiora auferentes.Quod videtur sentire D. Damascenus primo libro Orthodoxae fidei, p.6. ubi de corporibus caelestibus sic loquitur: Nos aurem dicimus,quod ipsa corpora non fiant causa generationum eorum , quae generantur, ncque corruptionis eorum,quae corrumpuntur: sed generatio, MCorruptio ad corporalia pertinent.Et ratione probari

potest,quia nullum agens operatur,nisi in passum sibi approximatum, & ut illud sibi simile reddat,& iuxta

propriam naturam,& conditionem, sed nihil horum reperitur in corporibus caelestibus respectu horum inferiorum: ergo in ea non agunt. Minor probatur, quia non sunt approximata per se, cum maxime diastent,nec per luam virtutem: haec enim nequit ad imseriora peruenire , nisi per media corpora caelestia, cum tamen ista non sint capacia caloris, frigiditatis,&c.Deinde nequeunt caelestia corpora assimilare sibi inferiora in substantia,aut accidentibus, cum illa incorruptibilis sit, haec contrariis careant, quorum Oppositum inferioribus congruit. Denique natura, &motus caelorum constantes , & aequabiles o nino sunt: ergo ab eis nullus effectus contingens nullo casu eueniet,id vero inferioribus siepe accidit:ergo corpora caelestia non influum in ea.

269쪽

Veritas nihilominus certissima huius rei est, quod

caelestia corpora verum & realem influxum habeant circa inferiora,pluresque veros, ac reales effectus eis imprimant,quod euidentibus experientiis, omnibusque manifestis conuincitur: nam omnes imprimis e perimur,Solem sua luce inferiora corpora calefacere,dealbare ceram,exsiccare lutum,pluresque alios es-fectus producere, quos non potest nisi stolidus negare,nec aliis causis tribuere. Videmus etiam Solis motum quadripartitam anni distinctionem afferre, quae duo aequinoctia vere , & autumno , ac totidem Solstitia,aestate,& hyeme complectitur, ac per vicissitudinem calorum,ac frigorum,rerum generationes, ac corruptiones efficere. Astra item suo congressu, rimque,atque occasu 'b certo quodam aspectu,sterilita.

tem,vel ubertatem terrae, tranquillitatemque maris,

aut tempestatem causare, & ad morbos inducendos, vel sanandos multum conferre, & ideo plurimum, medicis in eorum curatione obseruari, ut aperte docet Galenus 3. lib. de diebus criticis docet Et tandem experientia docet, polum suo aspectu in magnetem influere eam attrahendo specialemque influxum circa acum nauticum habere,quae absque dubio subficiunt,certissimum efficere influxum caelestium corporum in inferiora. Quem ut certissimum tenuerunt semper sancti Patres,praesertim,Diuus Dionysius cap. 4.de diuinis nominibus,Diuus Augustinus I 3.de Trinitate cap. .Diuus Basilius Homilia 6.Hexameron,&Diuus Thomas in χ.distinct. Is .quaest. I. artic. 2. &cum eo caeteri Doctores Scholastici eadem distinct. uniuersique Theologiae prosellares, nemine exceptoin tandem tota ferme Philosophorum, antiquitas , praesertim Mercurius Trismegistus in Asclepio,

Plato in Theocrito, Philo Iudaeus in libro de mundi

270쪽

Lib. II. Cap. III. ID st. I. as 1

opificio , & passim Aristoteles in libis de ortu & i

Testimonium Diui Damasceni pro opposita sententia adductum.exposuit bene D.Τ m. art. illo citato ad 2.dicens, solum voluisse auferre a corporibus testibus primum influxum independentem ab alio. quem ille error eis tribuebat quod vero tanquam Creaturae quibus cum esse concessit Deus virtutem influendi & agendi in inferiorem mundum , se dependentem, verὸ influant , & plures circa corpora inferiora effectus producant, non intendebat ne

Ad argumentum respondetur, licet corpora caelestia per se dilhamia sint a corporibus inferioribus . nishilominus per suam virtutem, quam per totum inferiorem mundum extendunt, dicuntur praesentia: vitamen virtus eorum ad inferiora corpora deseratur,

non est necessarium in intermediis produci qualit tm,quae produeutur in inferioribus, sed sufficit produci aliam,cuius capacia sunt,qua transeunte ad inseriora producetur per eam illa alia,cuiu. eadem intermedia capacia non sunt,bene tamen inferiora.

Ad illud de assimilatione agentis concedendum est, finem agentis esse assimilare sibi passum, sed aut secundum formam substantialem, si sit agens univo-

Cum,aut secundum virtutemnut aliquem effectum in Virtute eius eminenter contentum ; & licet priorem modum assimilationis non intendat,nec consequatur agens aequivocum,intendit, & consequitur posteri rem, quem absque dubio consequuntur caelestia corpora per influxu,&actionem in inferiorem mundum.

Denique licet nihil contingens vel casuale reperiatur in

SEARCH

MENU NAVIGATION