R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 580페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

28α De Caelo,o Mundo. . ' .. . , ies sint omnes non est minus impossibile,caeteras p netrare toram terrae molem, quam lucem. Quod hoc modo urgeri potest; non potest naturale agens circa extremum corpus a se remotum agere,nisi agendo in medium ut a. lib. physicorum ostendimus , sed nulla virtus caelestis potest agere in totam molem terrς intermediam:ergo nec in partes subterraneas,ac centro vicinas,circa quas gignuntur metalla. Probo iterum minorem, quia si in totum medium ageret , aliquem essectum produceret,quod patet esse impossibile,cum constet non prodncere eundem effectum, quia non gignuntur metalla in toto medio terrae , nec .est excogitabilis effectus alter , quem per totum medium imprimat,ergo sine sundamento adscriberetnxeaelo effectus metallorum in subterraneis locis producti S. His tamen non obstantibus, teneo cum Communi, sententia Scholae, corpora caelestia esse causam effectricem metallorum, & aliorum mixtorum methe rologicorum,quae in sinu terrae, atque etiam in nubi bus,, aere generantur. Sic in primis sentiunt antiquiores a principio huius controuersae citati:sic tandem recenriores omnes,praesertim Patres Conam,icentes tractatu I 3.cap.2.in libr. Metheororum uam sententiam ego intelligo de causa particulari , principali,& pen se proxima, & torali: & sic probo primo,

quia corpoxa caelestia habent virtutem producendi Omn sprimas qualitates, nempe', caIorem ,&siccitatem,quas a.Sole prodaca praecipue videmus per lu-Cem,immo etiam ab aliis astris,a quibus producuntur etiam humiditas,& frigiditas.uam Luna experimur humectare inferior corpora tiergo possunt per has qualitates disponere materiam, quam sua etiam virtute extrahunt abietentesitis,ut humidos, &frigidos

302쪽

vapores, & exhalationes siccas a terra, & aqua, quibus mediis qualitatibus eandem materiam extinctam addensare postulat,& ita eam disponendo se mam mer allorum , & aliorum mixtorum educere depoLentia eius, eamque in eadem materia sic disposita inducere,integrumque substantialecompositum mixtum generare.Probatur tota haec consecutio,quia caelestia corpora iuxta communem sententiam Scholae, longe perfectiora ianr cunctis inferioribus vitae e pertibus , ut excellentiores effectus ab eis emanantes ostendunt:ergo sicut omnes primas qualitates. atque etiam secundas, pro dispositione materiae necessarias ac sufficientes continent,sc necesse est,substantiales formas,ad quas educendas, atque inducendas in ea dem materia ordinantur, di quae tales dispositiones

naturaliter consequuntur, sua eminenti virtutς con tineri, easque tanquam praecipuas causas,& immedia-.tas inducerein compo siua, quae ex eis coalescunt;vn-lde sequitur sine ullo sundamento denegare eis talem

causalitatem. Secundo, quia nullum elementum, neque omnia

simul sumpta habent virtutem producendi mctalla, & alia mixta, de quibus agimus, neque ulla alia corpora: ergo necesse est,aliquam aliam causam per se e particulare, & immediatam eoru designare .Probat ieonsequentia, quia in his,quae secudum Ordine nat rati u reruquotidie producuntur de nouo non est recurrendii ad primam causam sed intelligedum plane, ad prouidentiam infinita eius pertinulli particulares causas: naturales ordinasse ad eoru production, sicut ordinauit ad productione aliorum effectuum, iecuducommunem naturae cursum producendorum. Ante

deras probatur, quia mixta haec longe perfectiora sunt elementis,ut ex 'rmis,& proprietatibu , ac ac 2 cidentibus

303쪽

cidentibus eorum fit manifestum.Et urgeo argumen tum hoc modo: Quodlibetὰelementum , dum comgreditur cum caeteris,uel cum aliquo eorum , solum

potest per se intendere, illud in se conuertere: nam quali test per quas operatur, solum intendunt per se, i mo .luin pollunt per se inducere in elementum conrratium alias sibi si ues pro sola forma substanatiali eluciem elementi di sponentes materiametergo si ex tali congrestir elementorum, vel unius,cum altero sequatur productio alicuius mixti ivr solet in per accidens, ac praeter eorum intentum sequitur, solum igitur possunt tanquam cauta per accidensi attingere productionem eius;& propterea necesse est, huc in casu isto aliam causan particularem per se designare,& cum nulla alia reperiatur in mundo inferiori,& ex alia parte virtus caelestium corporum sufficien sit ad ea producenda ,' necessio est concedςre , quod ab eis, ranquam , causa particulari proxima, vel modum particularis , & proximae habente producatur. Et si dixeris produci quidem ab eis, non gamen ut causa ped se,sed per accidens,sicut ab elemetis produci admittimus: nam sic videtur sequi productio horum

mixtorum per accidens, respectu cadorum, sicut respectu elementorum,cum pretier intentionem eorum se usitur, sicut sequi dicimus,praeter intentione elementorum. Respondeo disparem eise rationein ratio diserinlini egregia satis es quia natura ei Et ru,aC

substabales formae eotuparticulares sunt,& quae soliti possitne sibi similes producerc. vdurauoca causis, ve. ignis ethnen aqua aquos φ quare solum possunt tales enetius per se intendere,ia quidquid aliud resultat ex eortiri, ais nibus,praei et intumionem eorum, sequi tur,euius promerea non possunt esse causa per se, sed pes accidens,& horum ratio a posteriori est,quia sor-

.n mae

304쪽

mae eorum substantiales,praeter alias sibi similes,nihil aliud continent,nec ideo per se intendere, vel per se

producere valent. , At ca lestia corpora eminentiora sunt rationa formarum substantialium , & inferiora haec corpora vitς expertia uminenter continent,quare ad productionem eorum per se ordinantur amatura, possunt igitur per se intendere productionem e rum , per se disponere materiam pro inductione formarum,per se eas a materia educere,& composita per se generare:falsum igitur est,quod assumitur, videlicet,praeter inrentionem,&.per accidens, sequi metaliniorum, & aliorum mixtorum generationem respectu corporum caelestium sicut praeter intentionem,&per accidens sequitur respectu elementorum. IArgumenta vero in fauorem oppostae sententiae pratisi sic disset Menda sunt. Primum quidem, neessa maiori,& minori negata, videlicet caelestia corpora non continere eminenter metallorum, & aliorum mixtorum formas substantiales : & cum diei non posse unum continere aliud eminenter nisi habeat gradum essendi superioris ordinis distinguedum est:nam si per hunc gradum intelligatur extra idem

genus, Nel praedicamentum eius, fallum est ; nam lux continet eminenter calorem,&inon habet gradum essendi extra genus,vel praedicamentum eius,sed in eodem praedicamento qualitatis collocatur, & fortasse intra idem genus eiusdem praedicamenii. Si vero per gradum essendi superioris ordinis intelligatur, speeificus saltem maioris, vel superioris perfectionis essentialis absque disio)est necessarium,atque susticies,ut in eodem exemplo lucis ostenditur, atque etiam in anima sensitiua cuiuslibet speciei animalis continente vegetarivam , quamuis sub eodem genere viventis chm ea constituatur.Et satis est ratione colentaneum.

305쪽

ut id,quod habet superiorem gradum,maiotis, ac d stinctae persectionis essentialis respectu alterius, sua virtute contineat persectionem eius , tanquana inserioris,in quo si concurrant requisita omnia ad veram causalitatem eiusdem inferioris, poterit illud produ-Cere;cum ergo caelestia corpora respectu inferiorum habeant altiorem gradum essendi, specie distinctum sub genere corporis,ut pote ex propria natura incorinruptibilia , & ex alia parte requisita omnia ad veram causalitatem, & productionem eorum, ut probabimus,non est eis deneganda dignitas propriae ac principalis causae respectu eorum. Ad secundum negandum est antecedens,qund non possit virtus corporum caelestiu pertingeread subte ranea loca,in quibus metalla generantur,nam lux Solis ad aliquam distantiam pertingere potest, & ab illa

extendere propriam actionem per totam sphaeram activitatis suae, quae satis est magna, cum sit ipsa ma gnae activitatis. Per hanc igitur actionem producit calorem in tota sphera, per quem vapores, atque exhalationes extrahit a terra,& aqua nain &i aquam Io tam penetrare potest,propter eius transparentiam &mediis eoru qualitatibus,nempe,fiigore, humiditate,ac siccitate addesare eos potest. & in metalla co- uertere, quam conuersionem non parum iuuant Luna , caeteraque astra, in primis per lucem, sed praecipue per occultas virtutes s quas influentias vocant &quas habere ad effectus satis mirabiles, superius probauimus.Has autem influentias minus sensibiles esse, minusque materiales quam lux, in aperio est , cum non percipiantur pensensus . quare nec determinantur ad corpora diaphana , tanquam ad subiecta propria , sicut lux quae ideo opaca non potest perme rei sed opaca etiam peruadere possunt : ita quidem,

306쪽

Lib. II. Cap. III. Ei . I. , 287

ut in toto medio aliquem etiam occultum essectum producant si eorum per quos generationem metallotum attingunt, capacia non sentin si vero capacitate polleant λ, eundem. Quamuis autem effectus isti occulti sint , sicut virtutes ipsie, per quas causantur, satis tamen efficaciter probantur tam ipsi quam virtutes, per alios effectus non minus certos, quam occultos, sicut virtus magnetis, & effectus eius, atque etiam virtutes, & effectus aliorum lapidum. Et ecce tibi modum, quo caelestia corpora per virtutes proprias attingere possunt generationem metallorum, quantumuis in prosundissimis terrae Gnibus , vel aquae locis generentur: sc solutum est argumentum, atque confirmatio eius. Non enim probatur impossibilis diuersitas effectuum , in diuer-ss corporibus extremis, & intermediis , iuxta diue sim naturam . & capacitatem eorum, quamuis non

omnes subiiciantur sensibus , neque eos proinde se bili modo percipiamus ; satis est enim, alios sensibiles percipere, ex quibus illos produci eo

ligitur essicaci rauone : nam licet corpora caelestia intermedia , inter solem . & aerem non vide mus , experimur tamen aerem illuminare per lucem.& media luce eum calefacere : & quamuis intelligamus corporibus intermediis non producere calorem , censemus producere necessario lucem, ea ratione ducti , quia agens naturale non potest agere in passiam remotum, quin eundem effectum, vel alterum sua virtute producat in medium, nam si nihil in medium produceret, non posset virtus eius peruenire ad extremum , nec proinde cirea illud agere, praecipuumque effectum ei imprimere.

307쪽

i um sit causa imperfectorum anima- hum quae generantur ex putri

materia.

PRae supponitur quaestio,quς iam esse animalia imia persecia,quae ex semine aliorum generantur,a,ia vero intra eandem speciem, ime semine ex ibia putri materiar quod euidens experientia non solum in terra, sed etiam in mari contingere docet, testaturque expresse Aristoteles 6.lib. de historia animalium cap. 16. de Plinius lib: io. naturalis historiae cap. 68 Hoe igitur tanquam certo praesupposito,de solis in persectis animalibus,ex putri materia factis suscitatur, an producantur virtute caelorum.Et prima opinio docet non a caelo,sed ab intelligentia quadam infima. inserioris mundi gubernatrice produciata sentit Avicena in sua Metaplaysica tractatu 9. cap.A. & i .sussicientia cap. Io. Jccurneo Themistius,& Alpharabius, quos Patres C imbticenses reserunt a lib.de caelo, cap. 3. quaest. 6.ari I .Sed hanc merito excludit D. Thomas 3. contra Gentes cap.69. de Ioue.& I .patte, quaest. Io. attic. 2. hac datione:Omne agens contendit effectumsb similem producere,ergo,quod compositum pro ducit.compositura esse debet ex materia , & sorina ' au' formaliter, quemadmodum id quod producitur, compositum est ex eisdem vel emineiarer, quia causa efficiens uno ex his modis debet effectum conuitereti sed constat, intelligentiam non eontinere formaliter materiale compositum , cui tot, competit produci

sicut esse , nec etiam eminenter , sicut non continet utramque eius partem , nempe,materiam n krmama

308쪽

Lib. II. Cap. III. A si II. 289

mam, sed a solo Deo coni in mur, ergo nullum agens spirituale praeter Deum , potest pro docere materiale compositum , quare repugnat ab ulla intelligentia , produci. Et eadem rationc probatur, nullam formam

substantialem, vel accidentalem posse intelligentiam in corpore aliquo producere; nisi per accidens applicando unum corpus alteri, a quo produci possit ; sed per te loquendo solum potest in t Aligentia mouere corpora motu locali, & in ordine ad hunc motu impulsum ei imprimere, quod tenet communis Scholae

consensus.

becunda opinio assirmat, animalia haec imperfecta produci a caelo, tanquam a causa particulari, &proxima. Ita sentiunt omnes illi,qui supra Fenuerunt, corpora cςlestia nobiliora esse his. Quo supposito difficultate caret, quod ab eis producantur , sed sundamentum eorum refutauimus ibidem : quod vero imperfectius est, nequir propria virtute producere se pei sectiora, tanquam praecipua causa:ergo repugnat, haec animalia a caelo , Vr a causa praecipua, &proxima produci. - Propterea asserit tertia sententia, a caelo quidem produci, non tamen ut a praecipua causa, sed tanquam ab instrumento intelligentiae. Ita sentire videtur D. Thomas prima parte,quaestione o. arriculo terrio ad tertium, hisce verbis : Corpin caeleste,cum sit mouens motum,habet rationem instrumenti, quod agit in virtute principalis agentis, ct ideo ex virtute sivi motoris , qui est Fubstantia vivens, potest causare vitam. Quamuis duobus

aliis locis eiusdem primae partis vidcatur sentire, quod propria virtute , & tanquam praecipua causa ea producant, nempe, quaestione 4J. articulo octauo ad tertium, sic inquiens : Ad generationem animalium im

perfectorum susscis agens uniuersale,quod est virtus caelestis, T

309쪽

eui assin antur,non secundum speciem, sed secundum a

logiam quandam. Neque oportet dicere,quod eorum forima creantur ab agente siparato : ad generationem vero μnimalium persediorum,non si sicit ages uniuersalesia re3uiritur agens propriis, quod est generans univocum. Et tande q. 9s. articulo secundo ad secundum, ita ait:Animalia perf- Lia,quae generantur ex semine,non possunt generari,ut Aui-emafingit: Et paucis intei positis: Susticit autem virtvicalestium corporum ad generandum quadam animalia -- perstetiora ex materia distosita:manifestum est enim , quod plura requiruntur ad producifionem rei perfecita. Propriam tamen mentem D. Thomae esse existimo, quod caelestia corpora, non propria virtute,nes tanquam praecipua causa, sed tanquam instruimcntum intelligentiae, producant eiusmodi animalia imperfecta, ut perspicue docet in primo loco : nam ita sentiunt omnes discipuli eius communiter, praesertim Capreolus in 1. distinctione nona quaestione unica , Fercariensis primo contra Gentes capite 69.& Soncinas 7.libro Metaphysicae, quae . I . Haec etiam sententia difficilis est, propter duo haec argumenta. Primum, quia intelligentia etiarn apud Diuum Thomam , non habet virtutem producendi haec animalia , immo neque ullum compositum materiale , sed nec formam aliquam potest imprimere corporibus: ergo nec medio caelcsti corpore, tanquam instrumento potest aliquid horum praestare. Probatur consequentia , quia instrumentum non potest alitingere effectum se praestantiorem, nisi eleuetur, praecipua causa, vel virtus eius sit ei concessarinatura, in ordine ad talem effectum producendum: sed neutro modo potest caelum esse instrumentum intelligentiae ad generandum haec animalia r ergo non pollunt ab eo, ut tali instrumento produci Maiorem

310쪽

Lib. II. Cap. III. -μII. 29 I

rem sic probo: causa praecipua ideo potest eleuare instrumentum ad productionem alicuius effectus, quia

eum continet formaliter, aut eminenter; nam si aliquo ex his modis eum non continet,non habebit virtutem eum producendi:quare neque poterit eam comunicare instrumento, neque proinde illud pro tali effectu producendo eleuare : minorcm Vero, quod neutro illorum modorum possit intelligentia eleuare caelum ad producenda illa animalia,Ostendo,quia non continet ea formaliter, cum sit alterius ordinis . atque speciei, nempe substantia spiritualis . atque incorporea , non composita ex materia, & forma , sed nec eminenter, quia non continet materiam , & formam , ex quibus corporea substantia componitur,

nec proinde compositam ipsam substantiam ex utraque: non est igitur substantia haae ullo modo similis intelligentiae ,& propterea non potest ab ea produci , quia agens sibi simile aliquo modo prodΗ-cere debet.

Secundo probatur, quia intelligentia non potest ullam virtutem conferre corporibus caelestibus, praeter motum localem,& impulsum, ut ex communi Scholae sententia supra attulimus,atque probauimus: sed per impulsum,& motum localem,nequit attingere productionem horum animalium, cum non sit eis morus virtus, seu ratio agendi, sed solum applicatio

ad passium c ut etiam superius probauimus) ex co igitur , quod caelum moueatur ab intelligentia', nullam ivirtutem consequitur instrumentalem, per quam possit esse instrumentu eius ad produceda haec animalia. Quod sic urgeri potest et omnes virtutes C estis corporis praesupponuntur morui locali eius,& ante motum intelliguntur praehaberi ab eo per naturale emanationem, vel alio modo , sicut a caeteris corporibus:

SEARCH

MENU NAVIGATION