R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 580페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

3o2 , , De Gobis Mundo. Ad primam rationem concedimus , effectibus determinatis naturam designasse determinatas causas magis quidem, vel minus determinatas , iuxta mai rem,vel minorem persectionem eoru,& ideo animalibus perfectis solas causas suae speciei designauit, &determinatum,atque perfectum modum producendi ab eis,quae ideo nec ab aliis causis, neque alio modo, quam per seminalem propagationem multiplicare possunt;imperfectis vero, quae non postulant causas adeo perfectas, nec modum producendi adeo perfectum, uno, vel altero modo fieri permisit, iacmpe ex semine,vel ex putri materia: neque ramen alter modus eorum superfluit , sicut non superfluit , quod ignis generetur ab alio igne, atque etiam aliquando per concursum radiorum Solis, vel per attritionem

Diuus Thomas autem illis locis intelligitur de

animalibus, quae ex natura sua adeo sunt imperfecta, Vt non habeant virtutem producendi sibi similia, sed naturaliter exigunt,produci ex putri materia, ut mi-- nutissimi quidam vermiculi , quae quidem animalia specie distinga untur ab aliis. Praeter haec autem sunt alia,quς propter suam persectionem postulant ex natura sua produci ab aliis viventibus similibus,ut contra Aulaenam et .lib.suae Me physicae . quaest.42. meri. to docet Sanctus Thomas T. Metaphysicae, lectione I 6.& prima parce, quaest. AF .artic.Octauo, & quaestione 9 i .artic. secundo, atque etiam tertio contra GenteS, cap.60.&Scotus in a. distin h. 8. quaest. i. & Diuus Bonaventura ibidem,numer .ao .ex communi consensis: quo enim aliqua perfectiora sunt, eo plura ad sui productionem postulant. Denique sunt alia media,&ab utroque extremo specie saltem distincta. utroque modo producibilia,ut mures,vespae,& simili inter se

tamen

322쪽

tainen eiusdem speciei: quae tria genera etiam reperiuntur in plantis,& non possunt eidem conuenire,&iuxta hanc diffin.optime intolligitur S.Thomas, cum aliis me sibi sit contrariu S. Sed aduersus hanc do trinam duo polliunt Opponi, quae vidciatur probari, etiam perfecta animalia posse utroque modo produc i in eadem specie,nempe

ex semine tibi similium , atque etiam ex materia putri,vel ex terrea. Primum eit, quia sicut corpora c. lestia sua virtute possunt disponere materiam pro introductione an inlae imperfectorum animalium , de ex consequenti eam producere, atque uni re materiae , tanquam instrumenta Dei, pari ratione possunt eandem disponere,& organizare, pro introductione animae perfectorum animalium, eamque educcre de potentia mareriς,vel creata a Deo unire corpori tan-

qua instrum et a Dei: ergo possunt hoc modo perfecta animalia produci, & non solum per virtutem seminis ab alio simili. Probatur paritas rationis, quia dispositio materiae pro utraque anima consistit incertatem perie primarum qualitatum, quibusdam secundis additis ex eadem temperie primarum pio cedentibus; quarum productio non excedit persectionem caele- stis virtutis:ergo quemadmodum imperfecta animalia potest producere ex putri, vel ex terrea materia, pari ratione poterit perfectat Secundum,ex quibusdam experientiis, in quibusdam enim infusis ii continenti distantissimis,visa sunt perfecta gnimalia,qnae tamen heque ab his,quq initio mundi creata sunt, propagare potuerunt, cum Omnia hoc pamissimis exceptis in diluuioperierint, sed nee post diluuium potuerunt Darando eo peruenisse, propter vastissimum maris interiectum , nec tandem n uibus inuehi, quia complura eorum efferata sunt, ut leone S,

323쪽

leones,lupit,atque panthciae: quare negari non potest, quod caelesti virtute producta sint. Secuda,quia ut ab eodem mct Avicena, in libro de diluuio , memoriae proditum est,aliquando contigit, vitulum in nubibus genitum excidi fle inter imbres. Et a Plinio octauo libro naturalis historiae,capi re L. &a Solino in pol. histox. capite 46. resertur, equas in Lusitania animalem spiritum Fauonio flante concipere, & animal quoddam gigncre,quod tricia Dium vitae non Excedit, quod in Cappadocia contigistu refert Solinus, in descriptione Cappadociae, Diuus Augustinus libro ro. de Ciuitate Dei, capite quinto, ac tandem ferIur. Phoenix unica in mundo auis sugspeciei. non ex Ouo, aut semine parentis ed ex cineribus propriis renasci, quod scriptores non pauci testantur:& non nisi caelesti virtute effici posse fatedum est;&cum numeretur inter perfecta animalia,negari non potast, haec etiam sicut imperfecta utroque modo gigni, quamuis non ita frequenter. Nihilominus propter haec, non est a communi, &vera Scholae sententia recedendum, sed ad primum neganda est paritas rationis,in antecedenti desumpta, & ratiosam negandi est, diuersa virorumque animathum persectio,nam per se est euidens in generatione qu rumlibet rerum naturalium,& materialium,quod forma eskntialiter persectior postular persectiores dispositiones in materia, cum istae debeant esse illi propoιtionatae sed constat animam perfectorum animalium c sse longe perfectiorem anima impei sectorum; igo tanto persectiores dispositiones postulat in materii, quanto per notior est, videlicet longe malo in

rem diuertitatem partium, organizationem earum. figi ram. Sc Virtutem, poluntlam ad exercendas operationes specie,& numero, ac vatietate di stinctas; eiusmodi

324쪽

eiusmodi autem dispolitiones adeo perfectas,nec pocsunt per caelestem virtutem induci naruraliter in materia putri, etiam si virtutem caelestem, tanquam in strumentum Dei accipias, sed virtutem instrumentalem longe persectiorem requirunt, a qua producantur,ut videre etiam est in artifice. Constat etiam,primas qualitates, quas potest inducere sorma ceti estis, non sussicere pro eisdem perfectis dispositionibus inducendis, sed altiorem requiti ma-lteriam,hoc est,magis accommodatam, ac propo trio- natam squalis est materia seminis) a viventi perfecto decisam , & altiorem virtutem eiusdem seminis' formatricem perfecti corporis, ab eadem perfecta anima derivatam, & tanquam instrumentum proprium ei a natura pro tali opere perfecto praestan-'do collatum : ergo naturaliter est impossibile, quod perfecta animalia sine semine producantur virtute caelesti, etiam, ut instrumento Dei , &ex putri, Vel extranea materia, alias id saepe continial

Ex quibus satisfieri potest experientiis allatis. Ad

illam de vitulo in nubibus genito, quam Avicena ar- tulit , negamus talem generationem in nubibus factam , censet' usque fabulosam este, sed intelligi potest, ast ventorum vi fuisse delatam, vel arte dama num,ut in rebus aliis fieri solet: sed neque equas Lusitanas,aut Cappadoces velam concipi,aut gignere potuerunt,quamuis a Solino aut D. August. aliove graui historiographo referatur, quia id solum referunt contigisse relatu aliorum saepe vulgari. De Phaenico vero duo sentio. Primum quid im, fi datur vi satis probabile est dari in quia a multis visum esse rofertur,

non esse unicum in toto mundo, quia etiam refertur

325쪽

teriisse,neque ibidem ex cineribus eius, alioue modo genitum pro eo alterum. Quare si vera sunt , quae de eo referuntur,unicum esse non potest. Secundo assero, neque ex cineribus eundem reui

uiscere, qui igne assumptus, neque alteram sibi similem, neque possibile esse aliter, quam ex semine generari naturaliter, sed sorte, quia pauca admodum indiuidua in hac specie producunrur, vulgare caeptum est , unicum dari simul in tota natura. Quare dum sancti Patres utuntur Phaenicis exemplo, ad suadendum corporum resurrectionem , id non asseuerant, neque ex propria sententia pronunciant. sed ex aliorum scriptis referunt,quasi dicere velint: si homines sibi persuadent virtute naturali posse continis gere, ut Phaenix ex propriis cineribus reuiuiscat, cur non credant, posse eadem hqmana corpora etiam in cineres redacta, per virtutem diuinam supernaturalem, iterum aὸ vitam reuocari. Nihil ergo exisanctis Patribus probatur,quod ad talem modum generati nis persecti alicuius animalis ex putri, vel extranea materia geniti pertineat.

IE Si TIO IV. , Encaesia corpora alimem in xum habeam

, circa futuros euenim casuales,ex concursu naturaliam causarum euenientes. DE solis casualibus effectibus ex concursu natur lium causarum si periorum,uel inferiorum euenietibus quaestione agitandam proponimus, an circa eos aliquem influxum habeant caelestia corpora, vel nullum,

326쪽

nullum, sed penitus casuales sint.& tam praeter intentione eorum proueniant,quam respectu causarum in feriorum, v. g. astrum, vocatum Aquarium , in certo

aspectu inclinat ad generationem imbrium , cui opponitur sydus aliud eo fortius, impediendo ne eleuentur vapores a terra vel aqua, quibus pluuia generetur', &ex hoc imPedirmnio sequitur segetes non crescere, sed ariditate perire, & terram eo anno sterilem euadere. Quod in dubium reuocamus,est, an extinctio segetum,& terrae sterilicas quos casuales effectus vocamus , casso, vel astris proueniant, vel circa eos aliquo modo influant, vel nullo ideoque eis non sint astribendi. Et prior opinio assirmat, hos omnes essectus solum vocari casuales, respectu causarum inferiorum, quae proinde nullum habent circa eos influxtim ; a caelo vero, vel astris per se procedere, nec eorum influxum effugere posse. Sic affirmat Avicena I o. Metaph.capit. I. Ocham quodlibeto I.quaest. I7. quorum unicum est fundamentum : quia licet astro priori non tribuatur segetum ariditas, vel extinctio, neque steri. litas terrae ex ea subsequuta , tribuitur posteriori per se,quia per se causat siccitatem,ex qua sequitur Quare respectu caeli,cuius tale astrum pars est,& a quo, dcin quo mbuetur , nori est casualis effectus , sed per se productus, quod videtur plane sentire D. Thoinas I. par. quaest. I 9.art. s. his vestis; Potest enim impediri quod aliqua stella non inducat futim esseclum,sed tameπ quimu-que effectus ex causa corporea impediente in rebus corporalibus consequatur, oportet quod reducatur per aliquas cau- μου medias in uniuersalem virtutem pruni caeli. Hoc aure exemplum affert ad probandum,quod diuina voluntas sit causa per se cuiuscunque effectus quantumlibet casualis, respectu cuiustibet alterius causae in quia V 2

327쪽

cum Deus sit causa uniuersalis , non potest causa impediens alteram effugere concursum eiuS, quare necesse est, effectum, qui ex tali impedimento sequitur, licet casualem comparatione eius,quia praeter intentionem eius sequitur, & ideo absque eius concurse per se cadere subinfluxum causae uniuersalis,sub qua continetur, ex cuiusque coneursu operatur causa impediens, & ideo comparatione eius casualem non es.se,sed per se, & sic rem se habere ait) in causis corporeis respectu effectus; qui ex concursu unius alteram impedientis sequitur: nam licet respectu causae impe. ditae casualis sit , non respectu impedientis , ex cuius effectu per se producto, quo alteram impedivit, sequitur, & cum causa haec contineatur sub primo caelo , ad quod tanquam ad uniuersalem causam reduci debent omnes effectus causae corporeae suo ordine militantes sub eis; necesse est talem effectum ad eam reduci, tanquam ad causam uniuersalem, sub qua continentur omnes, & ex cuius influxu per se procedunr quicunque earum effectus,ut qui ex eis sequuntur. 4 Si vero in causis corporeis verum hoc non sit, sed aliquis effectus datur casualis,in quem non influat caelum, & ideo qui praeter intentionem eius har, sequitur etiam dari aliquem effectum casualem , qui sequatur ex cause parriculari impediete aliam,& prae ter intentionem Dei, & respectu eius sit casualis, in quem nullum influxum habeat, & ideo circa cuius consecutionem volutas Dei non versetur, nec proin de im pleatur,& tandam sequitur,friuolam esse ratio nem D.Th.& conclusionem, quam probare intendit, plane falsam, quod est absurdum. Nostra vero sententia est,ralem effectum casualem esse,etiam respectu caeli,in quem neque in ultu alium

casualem effectum,aliquem influxu habet. Ita D.Th. 3.lib.

328쪽

Lib. II. Cap. III. Ai Zm. 3 os

is.artic.6. atque etiam Patres Conimbricenses adib.

de caelo , capite 3. quaestione 3. Et probatur primo,

caelum est causa naturalis , agens ex determinatione

ad unum: ergo solum potest influere in effectum, ad quem producendum naturaliter inclinatur, vel ex eo naturaliter,& necessario sequitur; sed in effect um casuale no inclinatur naturaliter, nec em eo in quem in elinatur, naturaliter, sequitur necessario:ergo non habet vllum influxum circa illum.Minorem probo, quia effectus casualis sequitur, praeter intentionem /geninris per se : ergo praeter influxum eius : probatur consequentia, quia agens naturale sicut non agit nisi ex intentione, seu inclinatione propriae naturae, ita non influit nisi in effectum, in quem propria eius inclinatio , vel intentio naturalis tendit. Exempli gratia lapis descendens solum intendit, centrum assequi, quia in ipsum tendit naturalis inclinatio grauitatis eius, quod vero hominem, vel aliud animal sibi obuiam factum percutiat, oraeter intentionem eius omnino est, quia praeter inclinationem naturalem. Quare nullum potest habere influxum circa illum,& pari ratione nec planeta naturaliter prodocens siccitatem, potest inssuere in extinctionem messium, &sterilitatem terrae , quia nec eas potest intendere , ted praeter intentionem eius sequuntur, & ideo praeter

Secundo probatur , quia casualis effectus sequitur

per accidens ex concursu duarum causarum, sed neutra intendit pςr se concurrere cum alia, neque totum caelum intendit talem concursum:ergo neque influit in talem effectum, sed omnino sequitur praeter concursum, & causalitatem eius, sicut praeter concur-

329쪽

sum,& causalitatem inferiorum causarum. Maior ex- Ierientia nota est , cum videamus messium con-agrationem sequi ex emissiorie fulminis, & concursu siccitatis ab alia causa ca lesti inductae, & pariter ex duncursu plurium causarum essicientium, vel essicientis, & materialis, sequunt alii casuales effemis inferiores. Minor vero, quod neutra intendat concursum ipsum , non est minus euidens in causis sese impedientibus:nam euidens est planeta intendentem generatiqnem imbrium , non intendere concursum

cum plane 3 alio impediente effectum eius, alioqui agens intenderet, quod effectus eius impediatur; &hoq absurdum esse constat, sed hequit planeta impediens intendit concursum, quia agens solum intendit producere effectum proprium , ad quem producendum ex propria natura inclinatur ; quod ergo incurrat in agens aliud,cyius effectum impediat,praeter inclinationem eius est,ergo praeter intentionem,quia

solum intendit id, ad quod nat*ra ipsum inclinat, &cum sit etiam praeter eam , quod planeta alter eo agente Occurrat, repugnat ex intentione, & inclina' tione eius,esse occursum eius,& ex consequenti,concursum utriusque, quem proinde repugnabit inten

dere. . . . . -

Et tandem, quod talis concursus non sca toto caelo intentus, probatur,quia totum caesum non agit, neque concurrit ad effectus inseriores nisi . per aliquam sui partem, si ergo a nulla parte agente potest intendit ergo neque a toto caeso, & si . concursum intendi repugnat, ex consequenti repugnabit, intendi effectum , quod ex eodem concursu praecise sequitur ,&aliam causam non habet. Quod efficaciter satis colligi potest ex doctrina Aristotelis

330쪽

in libro de diuinat. per somnium, ubi fatetur, cinlestia corpora impediri aliquando a suis effectibus, & ideo, quod ex impedimento sequitur non esse effectum illorum , quia uniuersalirer verum esse arbitratur , non produci a causa per se operante illud, quod per accidens sequitur ex effectu per se eius, ut hisce verbis testatur, 6. hbro Metaphysicae, rex. 4.

Neque enim qui facit domum,facit simul, qua accidunt domui facta.

Et si dicatur per accidens saltem produci,ideo causam per accidens habere aliquem concursum , circa effecium per accidens subsequutum ex effectu, quem producit per se , sed casualem illum vocari, quia non est per se intentus, nec per se productus a tali causa, neque ab alia cania per se.Vnde sequitur, negari nora posse,quod caelestia corpora habeant concursum ali quem , circa essectus per accidens subsequutos, ex concursu, & effeEtu,quem per se intendunt,ac per se producunt; alioqui dabitur effcctus extra causas, vel non productus ab aliqua causa, quod patet esse absurdum. Consequentia vero probatur, quia causa, nihil producit , nisi per concursum: si ergo nulla causa concurrit ad casuales effectus , a nulla causa producentur , vel si ab aliqua, sine concursu producentur, quod exemplo declaratur. Impedit planeta unus per effectum siceitatis effectum alterius planerae, de ex tali impedimento sequitur per accidens & casepisectus alter, ut extinctio memum, & sterili ras terrae, cuius erit causa per accidens idemmet planeta innuens 41ccitatem, ad cuius productionem per accidens sequitur ι habebit igitur respectu talis eskistus per accidens secutum concursum saltem per ae

cidens. . c . . . . . . :ι

Respondeo , nec dari influxum per accidens, De-

SEARCH

MENU NAVIGATION