장음표시 사용
331쪽
que musim per accidens ullo modo influere inesse. ctum per accidens, quia sicut sequitur, praeter inclinationem & intentionem causae per se, ita sequitur praeter operationem, & consequenter praeter eius innfluxum , quia influxus agentis non est aliud, quam ipsemet operatio , pro ut a se procedens. Operatri vero non potest nisi ex inclinatione agentis , atque ex intentione eius procedere. Quare sicut casualis effectus non potest per operationem procedero, qua producitur effectus per se, ita nec ex influxu per se, praeter quem non datur atrer influxus eius , sicut neu datur alia operatio, sed sine operatione ,& influxu agentis per se, subsequitur effectus per accidens. Λquo vero agente, vel per quam operationem i& induxum producatur.Responden non possie produci ab ullo agente, naturali, particulari, vel uniuersali, nec per concursum eius , quia omne agens naturale Ope situr ex determinatione ad unum , hoc est, ad eum dumtaxat effectum, in quem ordinatur natura, & ininclinatio eius ,& cum neque ordinςtur ad concur sum cum alia causa, neque ad impedimentum inseuum,vel passivum eius, hoc est,nec ad eam impediendam,nec xx ab ea impediatur,sed utrumque sit praeter inclinationem, & intentionem eius,non potest conini cursus,vel impedimetum per operationem, seu actua
lem concursum eius fieri; & ex sonsequenti neq; ςDfectus per accidens,vel cassalis, qui ex tali concursit eius cu altero sequitur;necesse est,dari aliqva causam liberam.& uniuersalissimam,a qua per se fiat;liberam quidem ut possit per se illum intendςpe, cum probatum sit, non posse intendia causa naturali, propter.
intrinsecum modum operandi, s* detςrminatione ad unum : uniuersalissimam vero, hoc est, primam,
a qua intrinsecam dependentiam habeant effectus
332쪽
Lib. II. CV. III. Eu . IV. 3 3
omnes,concursus omnes,& omnium causarum operationesin proinde cuius concursum nullus effectus, nullus concursus , nulla operatio aliarum causarum
effugere possit,iaeque elle ullo modo in rerum natura nisi per concursum eius fiat & conseruetur. Ab hac igitur sola causa intenduntur, & fiunt per se effectus, sol cursus,omnesve occursus aliarum,& impedimenta omnia,quae vicissim sibi praestant, & effectus omnes per accidens . atque casuales, quae sine concursu ullius alterius causae uniuersalis vel particularis sequuntur, sed per solum concursum primae , respectu cuius nihil per accidens,casuale nihil ,nihil fortuitum vocari debet,nec potest. sed omnia dependent per se, & fiunt per se ab ea, & solum vocamur aliqui effectus casuales, vel per accidens, aut fortuiti; respecta aliarum causarum,a quibus sicut intendi non polliant,
sic nec fieri,vel produci. Ex quo infero, quod si haec
prima causa, nempe, Deus optimus,& maximus, non foret libera,sed naturalis,ex determinatione ad unum agens,repugnaret prorsus, per concursum eius sequi effectus per accidens,vel casuales,& ideo nihil casuale, aut pc t accidens daretur, nec dari posset in narura rerum , quia non possct per concursam alicuius camis fieri, sine ullo vero concursu sequi. non est intellia
a Vt autem clarius,ac facilius expediatur fondamen-rum oppositae sententiae, adnotanda est distinctio inter causas naturaliter operantes,&liberas , quod illae operantur,ex determinatione ad unum, & propterea 'eos dum*axat effectus intendere. edere possunt, in quos virtus eius naturaliter incli natur,& non alios,&ad eos tantum influxum praestare possinit: liberae vero indeterminarae, atque indifferentes sunt ad plures effectus, & quemlibet eorum intendere valent. Vnde
333쪽
circa eum quoque effectum,qui ex concursu duarum
causarum sese impedientium sequitur,versari per se possunt,& si subsint potestati earum,per se intendere.& per se producere , & cum omnia subsint potestati
diuinae voluntatis,omnes effectus per se aliarum causarum,vel per accidens eos consequentes, potest in
sendere per se; & vere omnes per se intendit, &per se producit , neque ullus est , qui influxum
eius effugere valeat, quantumlibet praeter intentionem causiarum naturalium, uniuersalium, & particularium , atque etiam liberarum sequatur , &sasualis, aut per accidens, respectu earum iure vocetur. Ex hoc discrimine sequitur aliud, inter causam primam ex una parte, & caelestia corpora ex altera, quantum ad cocursum causarum sese impedientium.
Quod caeleste corpus solum potest esse causa per se
effectus unius planetae impedientis alterum, in effectum vero subsequutum ex impedimento per talem effectum praestito, nullum influxum habere potest, quia praerer intentionem totius caeli,& omnium partium eius sequitur. Constat enim, nec totum caelum, nec aliquam eius partem intendere concursum planerarum sese impedientium , nec extinctionem messium . nec terrae sterilitatem subsecuram , ex impedimento pluuiae suturae intentae ab uno planeta , & impeditae per concursum alterius. Causa autem prima, eiusque essicax voluntas non solum intendit,& concurrit ad effectum causiae impedientis,&ad impedimentum per eum praestitum, sed concursum utriusque per se vult,per se intendit ter se essicit; atque etiam effectum ex tali impedimento per accidensin casu subsecutum, vult per se, intendit per se, produeit per se. Caeterum D.Thomas de solo effectu unius plane-
334쪽
tae, per quem impeditur alter cum eo concurrens lo- .uitur,& in eo solum similitudinem c testis,corporis cum diuina voluntate assignare intendit,non in cςteris, de quibus ingenue fatetur alio loco a nobis citato, praeter intentionem caeli esse;& ideo etiam cominparatione eius casualis elle,& vocari.
Om, se quonam modo cessia corpora in intellectum,ct voluntatem nostram
CΙrca naturam intellectus humani errauerunt Empedocles,Democritus atque Homerus, putantes,materiale quid esse,aut corporeum, sicut sensum, ut testatur, Aristoteles 2.lib.de anima cap. 3 textu IFO. Ex quo errore in alterum incidisse necessarium fuit,videlicet,non minus intellectum, eiusque opera tiones,quam sensum subiici influentiis caelestibus, ita ut sicut directe circa sensuum opera imprimere valent,pariter circa intellectum,& operationes eius, &consequenter eirca voluntatem,quia eiusdem Ordinis
sunt potentiae istae. Ex qua sententia processit proloquium illud Homeri relatum ibidem ab Aristoteler
Talis mim mens sterrestrium hominum, qualim indies inducit pater hominumque, deorumque: hoc est, Iupiter: quem summum Deum appellabant, per eum intelli gentes totum caelum,ut docet Augustinus, 4. lib. de Ciuitate- . Et hinc etiam processit Stoicorum error, qui putabant,cogitationem nostri inxellectus causari ex hoc,quod sensibiles corporum imagines ei imprimunturiscut literat. imprimuntur papyro,etiam si nihil efficiat,ut Boetius refert s. lib.de consolatione, M
335쪽
ex ipso D.Thoma 3.lib.contra Gentes cap.8η. &propterea , cum subditus sit influentiis caelestibus, tanquam uniuersali agenti circa eum operanti, CX ea rum impressionibus fiunt in nobis eaedem Oper tiones intellectus , & ex consequenti operationes Voluntatis, circa quas influxum habebunt caelestia
Quod probari potest ex duobus.ex priori quidem
quia non videtur,aliam causam designari polle acrioris ingenij unius hominis,& hebetioris alterius, ni siquiae ille sub melioribus, magisque propitiis astris co-ceptus sit: quod Ptolomaeus in Centiloquio significabat, dicens, cum Mercurius in alicuius natiuitate fuerit in aliqua domorum Saluini, & ipse sortis in suo elle , dat bonitatem intelligentiae medullitus itirebus;ergo bona ingenij qualitas, operationesqueeius ex caelesti influentia dependet,& ex eius impressione
procedit, & ex consequenti bona operatio volunta tis ab intellectu motae.Ex posteriori vero, quia constat,d mones,qui puri spirituales sunt,allici,& fugari, quibusdam herbis,ac lapidibus, quae idcirco ad magicae artis usum conferunt, nec possunt effectus isti intelligi absque impressione aliquaab eisdem corporibus , virtute stellarum, sub quarum constellatione applicantur,facta circa eosdem dςmones.Quod confirmat Psellus in libro de daemon.asserens, nihil fere nasci sub Luna, quod non ad alliciendos daemones
'Duplici tamen assertione soluenda est quaestio proposita : & prior sit, corpora caelestia non possum
agere in voluntatem,aut operationes eius directe, &per se, aut immediate, nec etiam circa intellectum,
aliquid in eis immediate imprimendo, & oppositum est error in fide. Assertionem hanc tenet communi1 Scho
336쪽
scholasticorum consensus,in a.diltin. IJ.Diuus Thomas s.contra gentes,cap. 86.8c 8S. I. pari. quaest. III . artic.I.& I 2. quaest. I9.artic. s. ex quibus locis duplicem rationem satis efficacem deducere possumus; prior talis est:corpus propria virtute non potest agere per se,& directe,in spiritum,sed caelum est corpus, &anima rationalis,eiusque potentiae intellectus, & vOluntatis, atque etia haru operationes spiritualcs sunt, ergo no potest circa illas operare; vel influere caesum propria virtute per se, & directe: maior est euidens, quia corpus propria virtute nullum potest effectum producere,nis corporeum , cum debeant proportio.
nari effectus, & causa , & si spiritualem producerer, foret effectus sua causa principali persectior, sed spirituale subiectum incapax est effectus corporei in se recipiendi,cum sit ordinis superioris: ergo non potest illum recipere corpore, nec proinde hoc in illud
agere, minor vero non est minus euidens ex parte caeli, quod corporeum sit, & concessa ab aduersariis, ex parte vero animae,quod sit spiritualis, probata est a nobis in nostris libris de anima,ergo vera erit asseitio nostra. Secunda ratio sumitur,ex D. Damasceno, a. libro orthodoxae fidei, capite 7. ubi tener, & probat inertionem nostram hoc modo: corpora cetlestia operantur n ruraliter, hoc est, ex determinatione ad unum,& absque electione, vel libertate, si ergo in volunt rem nostram per se, & directe eam mouendo,ad propriam operationem agerent, naturalis quoque,ac determinara,ad unu foret operatio eius, non ergo libera,nec ex electione,quod non solum fidei contrarium
est, sed euidenti experientiae: quare plane falsum est, quod caelestia corpora, per se immediate, seu directe Uanx, in voluntatem nostram, vel operationes eius. Quod
337쪽
Quod vero contrarium asserere, sit error in fide Catholica probari potest,ex multis locis sacrae paginae, ex quibus plane deducitur,scientiam,sapientiam, atque intelligentiam, non , caelo, vel astris accipere
hominem,sed a Deo mouente intellectum eius,ac dirigente operationes eiusdem,& voluntatem non solum ex eodem excitati, moueri, ac dirigi, in sitis actibus, sed tanquam causam liberam eorum, ita ut non modo naturali moueatur, vel ex instinctu naturae, sicut bruta,atque caetera inanimata mouetur, sed ingenua excitatione,ac motione,quam recipere,vel respicere, operari, vel operationem suspendere in eiussit potestate situm. Iob enim as. Vbi est Deus, qui fecit me,qui dedit carmina in nocte, qui docet nos seuperiumenta terra, ct super volucres caeli erudit nos. Et Psalmo 9 3 .de Deo etiam dicituta. ut docet hominem scientiam. Geneis sis . Subter te erit appetitus eius, ct tu dominaberis illiu quibus additur Ieremiae Io. Iuxta viasgentium no fite discere,ct asignis ini nolite metuere, quae timent gentes. Et sancti Patres ubicumque de influxu caeli circa humanam voluntatem loquuntur, constanter tenent eandem veritatem,quam definiuit Ecclesia in Concilio Bracha. I.c. q.& Io. aduersus Priscillianistas haere
Assertio posterior communis etiam scholastico rum,quam tenet,& explicat Diuus Thomas, eisiem locis citatis: indirecte,&quasi remote, & per accides influunt corpora caelestia in intellectam, & voluntatem,actusque harum potentiarum, qui cum dependeant a sensibus,& eorum operationibus, sub genere rerum materialium constitutis, per quandam redundantiam attinguntur ab influxu caelorum, quatenus per hunc aliquid imprimitur circa organa sensuum, ex qua impressione variatur modus oper di illorum,
338쪽
& appetitus sensitivi, unde redudare solet non parua , variatio circa intellectum,& voluntatem. Ita tamen hoc est intelligendum , ut per talem influxum caeli circa organa sensuum,& eorum operationes non ponsit etiam indirecte cogi, vel necessitari voluntas, sed quocunque ejus influxu praesupposito, organum
tuum non sic laedente, ut ordinatam eius operatio. nem tollatin in potcstate voluntatis positum este, agere, vel non agere, & iptegram, atque illaesam permanere voluntatem eius. Vbi illud ad riere necesse est, quod egregie adnotauit Diuus Thomas I. par.quaest. I I J.a c.1. videlicet in hoc versari maximum discrimen, inter Angelos & animam nostram, quod licet omnes sint spirituales substanti et,diuersa tamen ratio ne,quia Angeli sunt spirituales substantiae complerae, atque perfectae,non dependentes a corpore, nec potentes illud informare,quare nec a caeso possunt, et iam in directe,& per accidens dependere. Anima vero rationalis,etsi secundum entitatem,& substantiam sit spiritualis,incompleta tamen,& partialis, quae essentialiter potcst informare corpus, & dum actu ipsum in imat, dependet ab eo in suis operationibus aliquo modo, atque ex consequenti voluntas, quanquam magis remote: unde sequitur,circa Angelos nihil agere posse caesum directe, nec per se, aut etiam per accides aliquid eis imprimere,quarc neque in suis operationibus ullo prorsus mod Eb eo dependent. anima vero , propter dependentiam, quam habet a corpore,dum illum informar, indirecte, remote, reler accidens,ab eo dependet in operationibus: intelectus,& voluntatis.
Ad primam partem argumenti propositi, aduersus
nostram sententiam respondeo , maius ingenij acumen ex ipsa natura unius,& alterius animae praecipue proue
339쪽
prouenire,quae licet eiusdem speciei sint,ex differentiis tamen indiuidualibus quaedam sunt perfectiores aliis,quamuis non ita necessario,quin reperiri possint aliquae eiusdem perfectionis,ctia indiuidualis, ut copiose ostendimus in nostris comentariis super secundum librum de anima.Iuuant tamen maxime meliora organa,ac dispositiones sensuum, & hac parte iuuant' etiam maximae influentiae caelestes,& signa,in quibus concipiuntur diuersi homines, atque etiam bonum temperamentum progenitorum, ex quibus solum infert ut modiri indirecte, atque remote agendi caelorum in intellectum,& voluntatem concessum, & explicatum in nostra secunda assertione. Ad secundam parrem negamus,quod daemones alliciatur herbis, &lapidibus,quia haec aliquid in eos imprimant, sed solum in quantum signa quaedam sunt ex maleficorum pacto tacito vel express. cum eis intro, cuius virtute accedere , vel recedere suis temporibus dicuntur pro effectibus edendis. Quod uero Psellus ex hoc intulit, de rebus suis Lunae aspectu ortis, planant
Posim ne Astrologi ex sederum obseematione
futura certo praecognoscere, ac
praenuntiare. iΑStrologi,diuinatores deiudiciatij multa se iactat
certo praedicere, priusquam eueniant, non so-um naturaliter,& necessario euentura, sed casu , atque fortuito, immo, & quae ex humana libertate dependent; posse autem se illa certo praecognoscere, aiunt,in aspectibus quarundam stellarum, quas fata-
340쪽
Lib. II. Cap. III. dis . n. 321
les vocant, non quia stellae istae, vel earum facies,ant asipe chus tales effectus futuros essiciant, sed quia eos, quamuis ab aliis causis eviciendos , quasi denotant, vel significant instar literarum: ipsi vero iudiciari j, aut diuinatores easdem aspicientes , quasi se
in eis aspectis legere arbitratur laturos euentus, eo Dque certo praedicere; ut vero alicuius hominis mores, fortunam, successiis, ac exitus eorum, certo possint .eidem praenunciare , certis quibusdam instrumentis, aut rebus utuntur , sub aspectu determinatae cuiusdam stellae, aut planetae, in puncto natiuitatis eius regnantis, seu praedominantis , aut talem alium situm habentis, ut certam stellam in tali distantia Solis, vel dispositione inspicientis, attemperatis, seu iuxta positis, & iuxta significationem huius, vel harum stellarum, censent sibi iudicandum de inclinationibus, aut propensionibus naturalibus talis hominis ; ex quibus colligunt, tales esse futuros mores eius, & vitam , successisque in ea interuenientes, &hinc assiimare audent, in Principem, vel Regem eligendum, aut etiam suminum Ecclesiae pastorem, vel successus contrarios aduersae fortunae hisiturum, quos constat, ex libera, sicu liberis hominum voluntatibus dependere. Hanc autem suam positionem videntur fundasse in illis verbis sacrae pagina: Genesis i. Fiant luminaria in firmam to cali, er dividant
diem, O noctem, s sint insigna, ct tempora, ct dies,ctaunos, & paucis interpositis, Fecitque Deus duo luminaria magna,iaminare muin, ut praeset diei, ct luminare mimu, ut praeest noEti, s struas: Quas ideo colligunt factas elle a Deo, ut sint in signa futurorum eventuum : habentque pro se Origenem , ita exponentes, vi testatur Eusebius Caesariensis lib. 6. de prae- Parasioue Euangclica, cap. 9. Esse autem signa non