R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 580페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

192 De Go, o Mundo.

ergo per localem motum ab intelligentia nihil nouum habet, ut possit esse instrumentum eius, quod

ante illum non habuerit: quare ex motu non habet instrumentalem concursum ad hos effectus , sed solum applicationem ad corpora, circa quae acturum est. Constat vero ante morum, nihil prorsus ab intelligentia recipere, nec posse esse instrumentum eiu ad hos effectus se perfectiores producendos:ergo nec per motum erit instrumentum intelligentiae, & ideo nullo prorsus modo. Vltima igitur sententia asserit; cadum producere eiusmodi animalia,tanquam instrumentum primae causae, nempe Dei, quia non est excogitabilis alia causa, cuius instrumentum esse possit, sed quam virtutem instrumentariam habeat, vel a Deo accipiat, aut quonam modo ab eo eleuetur, sic explicat: Cum casum sit primum alterans, ac nobilissima pars mundi corporei,& nihilominus expers vitae, conueniens fuit, hanc illi secunditatis praerogatiuam ab auis

thore naturae dari , talemque virtutem ei communicari , ut ad omnium corporum viventium generationem concurreret, & ad quorundam generationem,

ranquam peculiare ipsius Dei instrumentum adhiberetur. Eiusmodi autem virtutem contulit ei Deus a sua primaeva origine, aut creatione. Et intelligitur esse si lis virtuti seminali, ita vi quemadmodum semini communicatur a vivente, , quo productum,atque decisum est,uirtus quςdam,per quam attingit generationem alterius viventis similis in specie, tanquam instrumcntum generantis squamuis semen ipsum non vivat, sed inferioris speciei, aut generis sit eadem similitudine communicata est corpori cauesti cum suo esse virtus, per quam attingere possit generationem viventium squamuis vitae expers sit j tanquam

312쪽

quam instrumentum ipsiusmet Dei, a quo immediate eam accipit per creationem. Haec est sententia Durandi in a. distinctione quintadecima , parte secunda distinctionis, quaestione secunda, quam prae fato modo explicant, & sequuntur Patres Conimbricenses secundo libro de caelo , capite tertio, quaestione sexta , articulo secundo , & nonnulli etiam recentiores cum eis hanc sententiam ambe

ctuntur.

Caeterum his praemissis haec virtus sine fundamento tribuitur caelo , & ad effectum concursus instrumentalis in Ordine ad generationem horum animalium imperfectorum , non est ei necessaria. Probatur' manifeste primum, quia cum foret virtus

naturalis si daretur dissicile creditu est, eam Artia .stotelem ignorasse, qui tam persectas habuit caelestes virtutes, sed in tota eius doctrina neque vestigium eius reperitur , ut quilibet in ea versatus facile iudicare potest: ergo alienum est ab eius mente, eam

tribuerC caelo, neque extat ratio alicuius momenti,

compellens nos talem virtutem multiplicare, sed ea sola necessitare excogitatur ab his aut horibus, quia sne illa non occurrit eis ratist' i qua tribuendi caelesti corpori instrumentari concursum ad gelae- rationem horum animalium. iunde eadem facilitare,qua ab eis ponitur, negari pu est, vel denegando ei talem concursum , & ex consequenti talem virturem, vel negando , quod sine illa non possit esse instrumentum Dei vel denique negando, quod per instrumentum aliquod concurrat Deus ad tales generationes,quia sicut plerosque effectus alios per se immediate producit,supplens defectus particulariu causaru,sic potest quispiam asserere,has generationeS per se immediate essicere, cum desint particulares cau-

313쪽

α94 De Celo, se Mundo.

De a quibus producantur. Itaque cum non sint multiplicandae virtutes sins urgenti necessitate,vel ratione, nec debet multiplicati talis virtus seminalis in caelo non compellente ratione, praesert im cum sit nobis prorsus incognita,de qua proinde non possi mus ni si diuinando loqui. Quod vero non sit necessaria probatur , quia certum eit apud Aristotelem, & omnes

caelum concurrere ad generationem animalium perfectorum,per virtutes alias,quas in eo agnouimus,uidelicet , per lucem, calorem ,& alias astrorum influentias: pro quo concursu praestando , nemo hucus. que talem virtutem seminalem incognitam addidit, praeter alias, quas in eo agnouimus , vel quas omnes fere in eo admittunt,ex effectibus conuicti,ergo multo minus debet necessaria existimari ad generationes animaliu impersectorum, sed sussicienter concurrere ad eas posse, existimandum est per easdem, per quas concurrit ad generationem animalium persetiorum , quod ex nostrae sententiae explicatione clarius constabit. Nostra igitur sententia solum admittit,caelum concurrere ad generationem imperfectorum animalium, quae ex putri materia generantur, tanquam instrumentum Dei,cui attribuuntur tales generationeS,tanquam causae praecipuae particulari de proximae. Vt autem instrumentum Dei sit ad eiu simodi effectus , non indiget virtute illa superaddita luci, & influentiis,sed

per eas potest eleuari a Deo, & instrumentalem concursum praestarem ordine ad rates effectus vitales. Haec nostra sententia sufficienter probata est, ex aliarum resutatione, quod vero caelum possit eleuari, ut instrumentum Dei, ad hos effectus, per virtutes has ordinarias sic explico. Certum est apud Aristotelem,& Omnes, caelum per virtutem naturalem, Solis praecipuri

314쪽

Lib. II. Cap. III. Qu . II. 29 s

tipue,concurrere ad omnes generationes animalium,

etiam perfectorum , quem concursum explicuit Aristoteles a. libro Physicor. rextu 26. illis vel bis : Soloe homo generant hominem. Quem concursum specialitea confert per luce, & calorem a luce productum, calefaciendo, ac fouendo semen, iuuandoque seminalem eius virtutem, ut disponat, & organizet materiam, quod praestare no n posset tali consortio , auxilioque destitutum. Calor autem Solis, quamuis eiusdem sit speciei cum elementati, caeterum quia virrus est superioris, atque eminentioris causae longe perfectior est, secundum rationem indiuidualem, ratione cuius excellentiores habet eis istus, quos non potest attingere elementaris, ut ostendit frugum,ac fructuum omnium procreatio , ad quam deseruire non potest calor elementaris. Cuius perpulchrum, ac simillimum mihi sumo exemplum in calore naturali viventium corporum, de quo etiam tenet probabilior sententia, eiusdem esse speciei cum elementari, per

lana vero indiuidualem dissetentiam , quam habet

ex eo,quod animae,atque corporis viventis virtus est,

ut ad uvales effectus edendos instrumentum esse possit viralis potentiae generativae, aut nutritiuae , quo snon potest attingere calor elementaris, ut secundo i i-bro de anima probauimus. Pari ergo ratione de calore Solis necessario fatendum est , comparatione Clementaris, quamuis non omnino attingat effectus caloris vitalis , potest tamen, & vere concurrit cum CO,eumque fouet ad eos praestandos. Et haec quidem Consideranda sunt ex parte caelestis virtutis; aliud ve-το ex parte animalium , quae ex purri materia fiunt, quae adeo sunt imperfecta, atque ipfimae sortis in ordine viIalium corporum, ut eorum animae dispositiones longe inferiores, atque imperfectiores, postu-

315쪽

lent in materia pro sui eductione ex potentia eius & inductione in ea, & praecipue minorem loDge, ac sere nullius momenti organi Zationem in corpore, usque adeo ut minimam pollulet diuersitatem partium, &quasi homogeneum sit in pluribus eorum,

vi constat in quibusdam taperfectissimis reptilis generis. Quo fit, ut calor Solis, & abae eius virtutes, quae multum iuuant seminal m virtutem perfectorum animalium ad disponendam, & organiciandam materiam , sufficere possint ad inducendas imperfectissimas dispositiones, & organiZationes in materia pro inductione, & introductione impet fectissimae animae, & ita possint cile instrumenta Dei, ab

eoque eleuari, ad talem animam ed condam , arque in roducendam in materia, &. consequei,ter ad eorumdem animalium generationem, quod sensit plane Diuus Thomas I .parte, quaest. II. articulo unico ad i. hisce verbis. In naturali generatione animalium primcipium aEtinum, ct virtus forimatiua quas in semine in his, qua ex semine genErantur,loco cuius vi tutis in his,qua ex putrefactione generantur,est virtus caelestis. Atque criam Scotus ,& Bonaventura locis quaestione sequenti citandis: sic autem explicatam conclusionem, probo hac ratione: Agens quodcumque potest inducere in subtemim , vel materiam omnes di Dpositiones rcquiluas,susticientes pro aliqua sorma substatui ali, potest eam educere de potentia eius.

vcl . eam unire Citam materiae , aut ramquam causa

p aecipua eius , sit non excedat perfectionem propriae speciei, ant tamquam instrumentum .agQn is perfectioris : sed cor ora caelestia sujs vjrtutibus possunt inducere omnes dispo sitiones requisitas, & sussicientes pro formis imperfectorum animalium,quae eX Putri materia nunc L ςrgo pastuqt eas ex potentia talis

e materia:

316쪽

Lib. II. Cap. III. II. 297

materiae educere atque in ea introducere compositaque generare., licet non tanquam propria, aut praeci

pua causa, quia perfectionem propriae speciei superant,furem ut initium .nta Dei. Maiorem probo,quia forma substantialis naturali sequela consequitur, sufficientes dispositiones in materia nam in iistic finem a nasura Oidinantu : ergo agens,quod eas potest inducere poterit eandem formam educere, & compositum producere,tanquam praecipua,vel laltem instrumentalis causa. Minor vero sic probatur,corpora caelestia suis virtutibus continet omnes primas qualitates, atque etia secudas,ex earum permixtione Ortas, quas Omnes passim producunt in corporibus inferioribus,possunt etiam iuuare virtutem vitalem, ac seminalem ad organizandam materiam,pro eductione,&introductione animarum , ctiam animalium perfectorum, ut nuper Ostendimus: ergo possunt eandem

disponere. N organizare imperfectissima illa organietatione sufficieti pro animabus impei sectissimis educendis atque inducendis in materia,& proinde compositae generare, tanquam instrumera Dei: nam ad talem actionem instrumetale non requiritur vita, quε- admodum in semine non tequiritur vita,neque Virtus

seminalis & vitalis;& si daretur illa virtus quas seminalis, qtia vltima sententia ponit in caelo,ur per illam possit esse instrumentum Dei: ad generationem imis

perfectorum animalium,non esset vitalis,neque ut Vitalem eam ponit, & nihilominus ratione utriusque concurrunt semen,& caelestia corpora , iuxta eandem .sententia m, ut instrumenta ad generationem animalium:ergo lux, & calor caelestis cum reliquis virtutibus caelorum, concurrere possunt ad generationem imperfectorum animalium, tanquam instrumenta

Dei etiam si vitales non sint. Ad generationem vero

317쪽

as 8 De Gelo,o Mundo.

animalium persectorum , licet aliquo modo concur-'rant, non sunt tamen lassicientia instrumenta, quia perfectiores longe dispositiones , & organizationem postulat materia pro introductione animarum persectarum, quae sine semine nequit induci naturaliter.

AESTIO III

iam animalia ex putri materia genita sint eiusdem petiei cum animalibus eiusdem nominis' i ex semine productis.

ΡRo utraque quaestionis parte extant non solum testimonia Aristot.sed rationes magni momenti,& propterea grauissimi auctores patrocinium utriusque susceperunt. Pro parte quidem negame, quod non possint esse eiusdem speciei , est testimonium Aristot.3 .lib.de historia animalium,cap.I.circa finem sic loquentis:Qua autem persi,vel in animali,vel in ter-r vel in stirpe,vel etiam in eorum ipsorum partibus Creant ri eademque maris, ac 'mina , sexu distincta siunt, his coeuntibus gignitur quidem aliquid, sed ex quo nihil a plius gigni posit,v.g. coitu pediculorum tendes dicta procreantur, musicarum veramculi subcum, genus verimiculorum cui steriem referens ex quibus nec ea, qua generarunt,

proueniunt, nec aliud ullum animal ,sed iὰ, quod sium semdes totum persis iant: Ex quo testimonio colligitur animalia haee ex putri materia genita virtutem habere generandi tibi similia ex semine, sic vero ab eis genita,carere tali virtute. Ex quo ego infero specie, differre , & illationem probo: quia potentia generandi vitalis est , & ex virtute animae sensitiuae emanat, permodii proprietatis,& generatio viventis est actus vi-ι talis.

318쪽

Lib. II. Cap. III. III. 299

talis.Illa ergo anima, ex cuius virtute emanat, ess ninti aliter est persectior anima aliorum animalium ca-Ientium tali virtute,& operatione,quia ex perfectiori potentia,& operatione perfectior essentia colligitur: sed anima essentialiter perfectior conitituit animatum corpus essentialiter perfectius, & proinde diuersae speciei,ergo animalia ex putri materia gentra spe- cic differunt ab his, quae ex semine generantur, ex mente Aristotelis esticaci ratione comprobara. Secundo, quia pro effectibus determinatae speciei designauit natura determinatas causas, per quas pro ducerentur , ita vi non nisi per virtutem earum produci possint, quod est intrinsecam connexionem habere cum eis, ut constat ex caeteris speciebus animalium, quae non nisi a determinatis causis , ac determinalis modo operantibus producuntur;ergo impossibile est,eandem speciem animalium indistexenter produci ab his,vel illis causis,aut hoc,vel illo modo operantibus I quare non erunt eiusdemspeciei ea , quae fiunt ab aliis animalibus, ex semine cum his , quae non producutur ab aliis animalibus,sed ab aliis causi diuersis, nec ex semine, sed ex putri materia, immo eu uno ex his modis produci valeant,superfluit alter, natura vero nihil admittit superfluu. Quare hanc par-- , rem sequuntur Averroes octauo libro physicorum, commento 46. Iandii. septimo Metaphysicae,quaest.II. AEgidius secundo libro in Hexameron, cap. 28. Handiensis,septimo Metaphysicae,quaest. I .artic. quarto.

Achillinus quaestionibus de phy siognomia,& videtur

etiam eandem tenere Diuus Thomas, pluribus suae doctrinae locis: sed praesertim in prima distin. IO.art. primo in corpore his verbis:2 n enim idem in oecie esta natura , ct ab a te ire per putrefa nem, ct seminatio-η- , oec. & de potentia, quaest. 3. artic. II. ad I.

319쪽

ubi lic ait: Nec oportet eorum, qua sunt in genere, siste eis disserant,esse eundem modum procedendi in esse, ut patet per animalia generata ex semine ex putres actione,qua in genere conueniunt,re specie disserunt.Et tandem I. parte, quaest. 7 l. artic. unico ad primum, sic inquiens: Illa, qua naturaliter generantur ex semine, non posunt naturaliter sine semine generari. Opposita vero pars quod sint eiusdem speciei, expressa videtur in doctrina Arist.duobus praesertim locis T. Metaphysicae , textu 23. ubi habet haec verba: Harum autem, quaedam etiam a caseusium, se a fortuna perinde atque in his,quae a natura sunt inuadam enim ex

ctione t i. problematum,quaest.64. um ob causam,inquit, animantium alia non solum coitu ed etiastote natura procreantur, alia coitu duntaxat proueniunt, ut Oomo, ct equus. Et probatur hac ratione satis emcaci, quia ex accidemibus eiusdein omnino rationis , essicaciter colligitura bstatias esse eiusdem rationis,&ellemiae: sed animalia ex semineac ex putri materia genita habent accidentia omnia eiusdem conditionis, eandem figuram, eundem calorem , eandem membrorum distinctionem, & magnitudinem motum ac Caeteras operationes, modumque operandi eundem: ergo pertinent ad eandem speciem ; dc ita sentit Diuus Thomas I. lib. Metaphysicae, lectione sexta poli medium; ubi ex profes disputans presens dubium,assert sententiam Averrois omnino negantis. quod idem secudum speciem possit naturaliter produci ex semine, aut ex putri materia. Deinde affert sententiam Aui- cenae oppositam,nempe, quod omnia animalia, tam perfecta, quam imperfecta, utroque modo possint naturaliter produci,&aliquando producantur. Vtraque vero reiicit,& medium sequitur, tanquam Ari-

stotelis

320쪽

Lib. II. Cap. Ira diu . III. 3or

stotelis propriam,quod perfecta non possint , nisi ex semine produci,imperfecta vero quae sunt vicina pla' tis utroque modo produci possint,intra eandem speciem, ita ut sicut accidit plantam produci sine semino virtute Solis,& illa eadem sic producta semen emittit cuius virtute producitur altera intra eandem spe ciem,pari ratione producuntur aliquando imperfecta animalia ex putri materia virtute Solis, & distincta quidem in marem,& foemindira, quae per semin lem propagationem producunt animal eiusdem spe ciet. Eandem tenet,& probat Scotus, utraque reiecta, in prima distinctione secunda,quaestione septima,circa medium β. Ad primum argumentum principale dico,quod Avicena:asseritque esse exprestam Diui Augustini tertio libro de Trinit te,cap. 4. & Io. & Diui Ambrosii de incarnatione Verbi ad finem. Richardi in L.distinctione I 7.quaest. 2. circa secundum principale. Oham in χ.quaest.23.Theophrasti t. lib.deplantis ca. i .& est communis in Schola,& vera,quam efficaciter probat ratio dubitandi in fauorem eius posita,atque desumpta ex Scoto, ubi supra. Ad testimonium Aristotelis pro parte negante r spondeo,non sequi ex eo,quod quςdam animalia imperfecta ex semine producta nequeant per seminationem generare sibi similia, esse diuersae speciei ab hiου, quae generantur ex putri materia sub eodem nomine: nam ex accidenti aliquo prouenire potest, quod operatio generati uete potentiae impediatur, vel ex imper-isectione seminis,ex quo fiunt,quod poteneia generativa careat, sicut videmus in hominibus , & aliis animalibus imperfectis , de quibus constat , non

generare alia , nec tamen propterea negamus, esse

eiusdem speciei cum caeteris sibi similia generantibus.

SEARCH

MENU NAVIGATION