장음표시 사용
341쪽
possunt nisi eoruin, quae in mundo inseriori esseten. da sunt, quos ad futur os euetus vocamus: hi ergo per easdem stellas, vel earum aspectus, tanquam per signa significantur nobis, & ex consequenti ducunt nos in cognitionem eorum, & eis inspectis poterunt ab Astrologis cognosci, ac praenuntiari. Quod proculdubio satis erat congruum, ut viliu*rsalibus cor. poribus tanto inferioribus persecti 'ribus , quanto ab eis remotioribus, insgnis haec praerogatiua concederetur, ut quasi speculurn nobis forent in quo effecta omnia ab eisdem inferioribus procedentia inspicere,ac veluti praecognoscere possemuνὼ priusquaextra suas ca'sas procederent,sicut constat in essentia
diuina, eiusque idaeas persectius longe praecognosci a
Vt autem plane, ac distincte ostendamus; quidnam huic positioni,& usui eius concedendum sit, &ruid in utroque non solum damnandum, & execranum,sed euidenter falsum ostendendum,ex principiis verae Philosophiae has assertiones statuere, ac probare decrevimus.Prima sit, & quasi fundamentum caeterarum : impossibile est per virtutes , vel aspectus stellarum, liberum aliquem effectum , seu euentum, vel aliquo modo ex libertate nostra dependentem,
cerro cognoscere, & ex consequenti certo praenunciare euenturum sne euidenti periculo errandi, vel mentiendi, immo sine frequenti errore, vel mendacio. Hanc probo primo ratione, magna ex parre deducta ex doctrina Diui I hOmae 2.2. quaest.23. arr.3.& sic procedeti: vel stellae significant futuros euentus
liberos,tanquam signa eorum naturalia. vel supernaturalia,utrumque eit falsum:ergo falsum quoque est quod sint signa eorum; probatur minor, quia signum quodcunque naturale ,& corporeum, vel est essectus
342쪽
ctus tei,quam significat, vel procedit ab eadem causa cum eo. Exemplum prioris praebet fumus significans iignem, a quo tanquam hisectus procedit; posterioris vero Iris in nubibus formatus, qui serenitatem quandoque significat, & a causa eiusdem selenitatis simul, ut effectus procedit, ita ut eadem sit causa serenitatis,& Ιrissis eam significantis utrique communis ; sed
neutro ex his modis pollunt stellae, vel motus , aut dispositio earum, esse signa futurorum eventuu liberorum , aut ex lib. rtate depentiu ergo nec possunt naturaliter significare : minorem probo , quia impossibile est stollas, vel aspectus , seu dispositiones
earum esse effectus rerum,uel euentuum inferiorum,
eum isti nihil in cadestia corpora, vel stellas imprimere possint, vel immutationem aliquam in eis fac re, ut per sese est manifestum; sed nec possunt habere
aliquam causam cum eis communem,cuius sint comis munes effectus, quia prorsus omnis motus,aspectus,
ae dispositio stellarum procedit a sola causa superiori, effectus vero liberi, aut ex libertate dependentes, proceduntper se,& proprie, ac proxime a causa inferiori:quare nullam causa possunt habere communem, praeter diuinam prouidentiam , a qua constar, longe divcrso modo dependere:nam aspectus , ac dis spositio stellatum disponuntur tanquam naturales cauis ad unum determinatae, & absque ulla libertate,& necessario operantes. Liberi vero euentus, vel ex libertate dependentes disponuntur suturi per causas liberas, non necessario, nec ex determinatione ad unum operantes, sed ex indifferentia ad utrumlibet, a quibus proinde non eodem modo proueniunt,semper , sed variis, ac diuersis modis, & cum frequenti mutabilitate : impossibile est ergo esse causas narurales eorum , vel naturalia signa; Probatur conse-
343쪽
quentia, quia causa, vel signum eodem modo se habent semper, & quod ex determinatione ad unum operatur,vel significat,id causare, vel significare non potest , quod variis modis, & cum frequenti mutabilitate , ex propria conditione prouenire aptum est,& ita semperprouenit. Quod vero non sitit supernaturalia eorum signa evidentius est: nam si super. naturalia forent, repugnat plane, lumine naturali, aut per naturalem scientiam, vel notitiam ab astro' logis cognosci , ut ipsi iactant se pos cognoscere, sed per solam reuelationem, vel supernaturale lumen deberet cognosci:quod satis magnum absurdum
est, putare eis talem notitiam communicari, cum ex
sacris literis constet,Deum sibi reseruasse eorum prς- cognitionem. Temerarium igitur foret putare, vel praesumere sibi fuisse communicatam. Ex quo secundum argumentum desumi potest,non minus effieax , quia Angeli iuxta communem totius scholae consensum, per species sibi a Deo inditas i principio suae conditionis cognoscunt, immo perfecte comprehendunt caelum, stellas, aspectus, ac dispositiones,& motus earum, & quaecumque naturalia corpora in toto mundo facta a Deo; atque etiam vir- rures, & significationes naturales eorum , cum sint superiores substantiae, quibus debita est talis cogntestio; d constat ex sacris literis,non esse Angelis Comj municatam talem notitiam futurorum eventuum liberorum, aut ex litterate dependentium, ut mox ostendemus ; ergo nec in stellis , aut eorum aspectibus, vel dispositionibus, seu motibus , tanquam in signis eoru naturalibus continentur, nec eorum inspectionibus,aut ullo alio modo possut pereas ab Astrologis cognosci. Ac randem urgeri possitnt rationes
istae,quia impossibile est,signa falsitatis, aut mendacij
344쪽
Deo effiei,vel institui,sed euidenti experientia constat, Astrologos futura praenunciantes ex harum stellarum fatalium significatione,aspectu, vo dispositione saepe decipi, & saepe euadere falsas eorum praedictiones,vel ergo fatendu est,per eas no significari,vel certe falsa, ae deceptoria signa Deum condidisse, aut instituisse, nisi sorte ignorantiae eorundem Astrologorum adscribatur frequens earum deceptio , quod ipsi concedere renuunt. Probatur minor, quod decipiamur saepe: nam si puer sub tali aspectu 1, vel disse positione, si tu , ac motu talium planetarum , talem vitam, mores, tales successus,vel fortunam talem habiturus est , qualem ipsi certo praenunciant, euidens est, sub eisdem stellarum aspectibus, ac dispositionibus in eodem puncto plures alias concipi, aut oriri, quos necesse foret, easdem prosus conditiones habituros .exprimitur tamen habere valde diuersas ; ergo fallacia plane sunt signa, & in earum inspectiones, ac praedictiones eventuum, ubi constat, locum non habere natiuitatis moram, quam praetendunt, quia in eadem prorsus duratione, & in eodem puncto con
Probatur deinde ex sacris literis.Isaiae 4 I. An u-ciate, qua ventura fiunt, est sciem , quia δ' estis vos, &cap.46. Non est ultra Deus nec est issi mei,annuncias ab exordio nouissimum,ct ab initis,qua nec dumfacta sunt. Et expressius adhuc capit. 47. ubi Deus Babylonios,& Chaldaeos, hisce verbis reprehendit: Defecisti in multitudine consiliorum meorum, stent st saluent te ingures caeli, qui contemplabantur fdera, ut eκ eis annuntiarem ventura ibi. Quam reprehensionem iustissime possi,mus his applicare, qui astrologis futura ex eisdem causis praenuntiantibus fidem adhibent. Ex quibus locis Ecclina aduersus eosdem Astrologos saepe
345쪽
dissiniuit falsas, & commentitias esse tales eorum praedictiones futurorum eventuum, damnans, atque anathematitans iudiciariam facultatem,&. eius usum, Ut constat ex 2.part. decretorum capit. χώ. per primas quinque quaestiones,& in Concilio Bracha. I. cap. 9 & Toletano i .in assertione fidei aduersus Priscilla. num , & Alexa.dro tertio, ut habetur capite ex tuarium, de sacrilegiis Sacerdotum, ubi Sacerdotem: qui imprudentia magis , quam impietate per astrolabium eo animo constellationem obseruauiῖ, ut auctorem cuiusdam furti reprehenderet, hac poena mulctauit,ut per annum integrum non celebraret, mo
nens illud factum cum grauissimo scelere fuisse comiunctum. Denique Sixtus v. celebrem constitutionem edidit anno inillesimo quingentesimo octuagesimo sexto, nonis Ianuarij, & sui Pontificatus priamo,quae incipit:cali, ct terra σωtor Dem,Sc cuius titulus sic habet:Contra exerce tes: Astrologia sudiciaria amum, ct alia quacumque diuinationum genera, librosique dabis legetes, ac tenentes,per quam grauissimis verbis pro hibet omnem diuinationem, praedictionem, ac pr*nuntiationem futurorum eventuum liberorum , aut ex libertate dependentium, sapientissimis rationibus ostendens,non solum eas,sed artes quaslibet,a quibus
emanant, vanas esse, commentitias, perniciosas, & a primo mendaciorum omnium parente ortum habentes,quidquid astrologi, mathematici, genealiliaci, &planetari, eas profitentes,contendanr se ex vas iis stellarum signis , & aspectibus eas haurire. Merito ergo sancti Patres plura aduersus eosdem scripsere, ostendentes, sine fundamento prorsus in suis praedictioni. bus futurorum loqui, immo falsa confingere fundamenta, stellarum, ac virtutum caelestium, ut miseros
homines fidem eis adhibentes decipiant,D. Clemens
346쪽
papa lib. 9.recognitionum. D. August.lib.7.consessionum,cap. 6. D. Gregor.Homilia, Io.in Evang. Epiphantaein plures alios citat Pererius,noster Rubius quoque lib. 2 de diuinatione. LEx hac autem assertione insertur primo , nec ponse bos planetarios suturos effectus, etiam ex hominβlibertate non dependentes, sed casu euenientes certo praecognoscere ex syderum dispositione, & inspectione, ut quod a lapide cadente interficiatur homo, vel animali aliquo terram effodiente manifestetur thesaurus.Probatur hac ratiane, effectus isti casnales non habent praeter primam ullam causam certam perse,nec naturalem,& ex determiRatione ad unum ope rantem ; nam ideo dicuntur per accidens, vel casu euenire: ergo nec possunt contineri, nec nMuraliter
fgnificari per stellas, vel alias causas naturales inseriores,vel superio resiquare nec excogitari potest illud p incipium,in quo vel ex quo possint certo cognosci, vel deduci aut praenunciari antequam fiant, vel eueniant; unde sequitur temeritate,& vanitate plenas esse eorum praedictiones,vanosque,& temerarios esse eos certo praenuntiantes. Secundo infertur, non posse planetarios certi alicuius hominis, regni. ciuitatis, casus, aur fortunam, aliasve circunstantias humanarum rerum, vel nego tiorum certo cognoscere,nec praenunciare. Probatur
ex duobus, ex priori quidem , quia horum plura de pendent ex libera voluntate unius, vel plurium hominum , sed cadestia corpora non influunt per se inhumanam libertater, , ut luperiori quaestione ostedimus;ergo nec possunt effectus ex ea dependetes corto cognosci,ac praenucigri ab homine,immo pec ab Angelo , seclusa diuina reuelatione: ex posteriori vero, quia ex ea parte,qua non dependent ab humana libetis
347쪽
tate, nullam habent causam naturalem per se; nec certam , aut determinatam, nec ex determinatione
ad unum operantem , in qua possint certo praecognosci. Infertur tertio,non posse eos,qui Physio nomicam
aut Chiromatiar artem profitentur, ex vultu hominis; nec ex lineis manuum,certo cognoscere,aut plla nunciare futuros hominis mores,fortunam, aut successus
alios, quod sic ostendo. Quamuis lineae istae, vultus, aut aliqua alia eorporis dispositio, aliquo modo indicare possit inclinationem hominis ad haec, vel alia vitia,vel ad hanc,vel illam virtutem,aut manifestare aliquam aliam passionem , semi et tamen relinquuntur
particulares actus virtutu , aut vitiorum in potestate voluntatis eius, ex quibus cum dependeant mores, exitus virae, aut successus eius, praecognosci repugnat certO,aut pramunciari, quae vero ad bonam, vel
malam fortunam ut aiunt) pertinent, partim ex eadem libertate dependent, partim casu alia sunt, & ex utroque repugnat certo praecognosci. Quarto infero , non posse planetarios ex aspectu , vel dispositione syderum, aut planetarum , Cer- .
O cognoscere, aut praenuntiare cuiuscunque hominis temperamentum , aut innatam propensionem,
, aut inclinationem; quod esticaciter probari potest, quia licet sydera influxum habeant circa haec , quia
corpora per se sunt ν non sunt tamen integra eorum
causia , sed plura alia ad ea concurrunt, videlicet di positiones materiae, virtus formatrix, & aliae causae particulares quibus males catur concursus caelestis,sed non possimi omnes has causas,& dispositiones squia magna ex parte occultae sunt) exploratas habere: ergo nec possunt qualitatem affectus certo cognoscere,& his explicata sunt o nia,quoru cognitio eis
348쪽
Lib. II. Cap. III. di sin. 329
eis denegatur, & quoi um certa pra nuntiatio damnatur. Supersunt igi ur explicanda, quae certo , vel magna saltem probabilitate praecognoscere, ac praenuia tiare possunt. Sit igitur asseetio secunda:syderum , planetarumque omni u ortus,& occasus,aspectus, & ecclypses,&id genus alia ad statum caeli pertinetia,certo possunt praecognoscere altrologi,ac praenunciare, multo etiarempore,antequam eueniant, sicuti expressit Sixtus Papa V. in eadem constitutione citata non longe a principio, hisce verbis: tum euentibin ex naturalibuδcausis necessario,HIstequenter prouenientibus, qua ad diuinationem non pertinent dumtaxat exceptis. Et ratione probatur: quia Isthaec omnia non ex libero arbitrio, nec ex inferioribus causis modificantibus,sed ex sola dispositione,ordine,ac motu caelorum , stellarumque dependent, in quibus suas habent determinatas , certas ac naturales causas, quas absque do bio possimi exploratas habere per scientiam ipsam astrologiae- &multo tetnpore antequam fiant;ergo possunt ea certo cognoscere,ac praedicere, sine ulla temeritate, aut errandi periculo,certitudine quidem physica,vel naturali: nam cum possit Deus immutare leges, & motus, ac dispostiones astrorum,pro suo beneplacito, sicut fecisse costat in bello Iosue,in horologio AchaΣ,&in sanctissima morte Saluatoris nostri, potest etiam deficere, quod per astrologiam cognoscunt, principiis
eius in eodem ordine, motu , ac dispositione caelorum innitentibus, per supernaturalem potentiaris Dei. Assertio ultima, morbos , frigora , tempestates, sterilitatem terrae, pluuias, siccitates, ac terrae motus uniueaesiles, possunt saepe praecognoscere astrologi,ac praenuntiare certa quidem cognitione, ea cor
349쪽
titudine,quam habere pollum,naturales causae,acn turales scientiae,non quidem nunquam deficiente,sed Iaro,Vs plurimum vero Queniente.Haec etiam absque dubio continetur,& colligitur, euidenter ex illis vermbis Sixti QuintL.Futuras euentibus ex naturalibus causis Mecessario, vel frequenter euenientibus: nam per effectus euenientes necessario intelligit effectus caelestes, &de his locuta est affertio nostra praecedens, & naturaliter deficere repugnat,non dependetes ex vilis causis in se rioribus,sed soba ex naturali, ac necessaria dispo- 'stione,& motu caesorum, no impedibili naturaliter, quare talis euetus naturali deficere repugnat,per effectus vero frequeter euenietes ex causis naruralies, noeosde effectus,qui in Glis,caelis atq; stellis fiui,na istino solu frequenter eueniunt, sed semper, & ideo non possunt naturaliter, sed per miraculum dumtaxat impediri,aut deficere ; sed eos,qui ex naturalibus causis inferioribus,aut sublunaribus proueniunt, de quibus constat, aliquando licet raro) deficere, ut constat de hyemali frigore,& pluuia, de verna serenitate & calore,ac de procreatione fructuum , quae nihilominus certitudinem naturale habere dicuntur, quamuis infimam , sufficientem tamen ad generandam naturalem scientiam. Hos igitur effectus, & per hanc certitudinem posse sane praecognoscere, & praenunciare
astrologos,aio, quia causas habent certas,& determinatas, atque ex determinatione ad unum operantes,
quas uti proportionatas) possent exploratas habere; sed addidi in uniuersali, quia effectus isti dupliciter
sumi possunt, nempe in ordine ad totam terram , vel saltem ad regionem aliquam magnam eius, ut ad Europam,vel aliam eiustiem extensionis,aut similis, at-' que etiam in ordine ad magnum temporis spatium,ut ad annum,aut quid simile, aut in ordine ad unam vel alteram
350쪽
Lib. II. Cap. III. Eu . n. 33 I
alteram prouinciam peculiarem,aut ciuitatem, & ad paruum , magisque determinatum tempuS, nempe unius dies,vel unius Lunae quadrantis:& modo priori uniuersaliter dicuntur considerari magis , vel minus, pro maiori, vel minori extensione : morbos igitur,
tempestates,sterilitatem terrae,aut terraemotus, iuxta priorem considerationem certo possunt praecognoscere,aut Praenunciare; iuxta posteriorem vero, non Certo,etiam certitudine naturali effectuum raro deficientium, sed sola probabilitate, etiam frequenter deficiente.Rationε vero huius differentiae assigno, quia licet easdem habeant causas effectus isti,utroq; modo cosiderati sed no eode impedibiles, nam in ordine ad
tota terra,vel maxima parte eius,& ad magnu teporis spatium raro impediuntur, frequenter vero cx toto. vel maxima ex parte, si in ordine ad unam, vel alteram ciuitatem, ac terminos eius, vel etiam in ordine ad paruum , magisque determinatum tempus accipiantur. Quod efficaciter potest a posteriori probari:
nam experimur,rarissime contingere sterilitatem to 'tius terrae, vel partis eius maximae, ut quod fructus nullibi prorsus procreentur,aut in tota Europa, quod per totam terram,aut Europam totam , pestis grasse-tur,vel plumae deficiant,in Bethica vero aut Castellana prouincia,vel intra terminos huius, vel illius ciui-rMis,ac pro paruo tempore quadratis Lunar,vel unius diei, non raro, sed frequenter aliquid horum euenit; ergo naturales causae facilius impediri possunt,& impediuntur modo posteriori consideratae , modo veris priori raro, quare certo possiunt effectus, vel priuatio eorum praecognosci,& praenunciari in causis naturalibus modo priori, modo vero posteriori, probabilirantum cognitione saepe deficiente:& hinc est, quod Astrologi hos euentus praenunciantes tu uniuersali