R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 580페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

332 LV CHO, Mundo.

εaro falluntur, & fere semper eueniunt, ut ab ipsa praenuntiantur mi peritissimi in sua sint facultate, &maxima diligentia adhibita decernant in praenunciantes vero eosdem in particulari sepe decipiuntur, quia

frequenter experimur,aliter euenire, ac ab ipsis praenunciantur. Et ratio huius deceptionis est, quia universales cauis modificantur a particularibus, & proximis,a quibus productio effectuum maxime depen-' det,& ideo ex earum mutatione impediri potest : sed .constat, particulares causas non posse esse ab eis exploratas,in particulari;vt ventum nubis dissipantem. aut congregantem in hoc vel illo particulari terrae situ,tali tempore regnaturu,quod a nemine potest certo praecognosci, propter occultissimam eius causam,

iuxta illud Christi,Ioannis. Spiritus ubi vult stirat, ct

vocem eius audisseia nescis unde ventiat, aut quo vadat:ergo non possunt isti effectus in particulari certo prae cognosci:ex quo dependet, ut pluuiae tali tempore generetur,vel generari debeant,ex quo absque dubio contingit,praedictiones horum suturorum falsas reddi magna ex parre,& ideo certas non esse,etiam certitudine naturali,in quo assentior Patribus Conimbricensibus. Sed dissentio ab eisdem in alto,quod absque ulla distinctione negant, hos effectus praecogno i, aut praenunciari posse ab Astiologis certo iudicio, certitudine naturali sed probabili dnmtaxat,quod tamen negandum est, si sub tradita distinctione, quia iuyta primum membrum eius eficaciter probauimus posse eerio praenunciari, quamquam sub alio non certo,sed probabili iudicio possit. Superest Astrologorum fundamentum explicare.& ratione reddere, ob quam eorum praedictiones saepe sint eisdem futuris euentibus consentaneae, ita ut magna ex parte sic contingat,sicut ab eis praenuntia-

352쪽

tur,& verba quidem Genesec ab eis opposita, quibus stellae dicuntur a Deo cOui ς, ut sint in signa temporum, in duplici sensu intelliguntur a sacris expositoribus in eorundem commentariis.In priori quidem ita ut signa dicantur,imbrium, si citatum,ventorum, tempestatum, ac morborum , ea aliorum similium, quas in nauigando nautae,in serendo agricolae, ac in medendo medici obseruare possint,& ex corum obseruatione praecognoscςrς, ac praenunciare futuras euentus eiusdem conditionis,de quibus in ultima nostra assertione loquuti sumus,dantes eis, quod in uniuersali possint eos certo cognostere certitudine naturali,ut plurimum eueniente, aut raro deficiente; in particulari vero, solum iudicio ac praedictione probabili,non raro deficiente,ita exponunt D. Chryso mus,Theodoretus,Apolinarius, & Hugo. Posteri sensus non minus literae consonat,videlicet,ut dica tur,stellae a Deo conditae,ut signa forcnt, quibus o do, c diuiso temporum notaretur, hoc est, unde meridies,ac diei, noctisque horae signarentur:quia priusquam Stellar,Sol,& Luna fierent,nullum tale signum extabat in caelo; quem sensiam eisdem verbis tribuunt Beda, Iuncilius,Eucherius, &D.Thomas I .par. quaest.

Circa secundum .rtiplicem causam reddere possumus, Ob quam non raro consonant astrologorum praedictiones euentibus futurorum , quamuis maiori ex parte mendaces, atque vanae sint, sit autem prima, quam tradit Augustinus, .lib.confessionum,capite 3. quia Deus aliquando certas hominum mentes sic excitat, quasi instinctu quodam sibi incognito , ut nes, cientes proferant,quae considentes in ordine ad alios fines a Deo praestitutos audire oporteat. Quo fortas-'sis modo sortes,quibus ethnici uti uilebat,aliquando exhibe

353쪽

334 De Curiis Mundo.

exhibebant futuroruta significationem, sed casuale

utrumque reputanduci est. secundam causam affert etiam Diuus Augustinus,1 .libro de Ciuitate,capite T. hisce verbis: nisi immerito traditur,cum Astrologi mirabiliter multa vera respondent, occulto instinctu feri δε--num,mn bonorum, quorum cura est,has falsas, oe noxia opiniores de astralibubfutis instrere humarus mentibus, atque si ars,non horoscopi notati,cst instini arte, qua nulla est. Daemones vero nec stellarum intuitu , nec aliunde futura contingentia,certo praecognoscere possunt, ut egregie Diuus Thomas, i .parto,quaestione TI .articulo 2.ex communi scholasticorum consensu docet, &probat:nec proinde planetaxij ex eorum suggestione. de ideo eius odi pr dictiones eis suggerur,aequivoca oratione, & quae ih diuersas partes interpretari potest, utuntur,ita ut si res in oppositum euenerit, non ipsorum falsitati,aut ignoratiae adscribatur,sed interis pretu inscitiae, tale fuit oraculu illud,quod Eaci reddiderui:, io te, Eacida, Romanos vincere posse. Postrema causa,& sorte non minus vera,est,quia ex multis praenunciatis,impossibile est,quin unum,aut alismi casu eueniat et planetarii vero nimis multa quotidie praedicunt, ex quibus licet casu, respectu pr nunciationum eorum plura tamen coineidunt cum his,quae ex aliis causis eueniunt;bene igitur stare potest, quod fallaces sint eorum praedictiones , & nihilominus plura ex his , quae praenunciant casu , & per accidens, coincidant, cum euentibus per se inten-- tis,& per se productis

S propriis

354쪽

Lib. II. Cap. IV. Texim expositis. 33 s

Textus Aristotclis. Figuram autem sphaericam necesse es habere

Breuis expositio textu λ

INtendit Aristoteles capite praesenti docere, Cui snam sit figurae caeleste corpus, nec eget diuisione, quia in eo solum statuit unicam conclusionem, eamque probat tribus argumetis. Conclusio talis est: Caelum habet sphaericam,seu rotundam figuram ἱ quam probat primo hac ratione; ptima figura debetur primo corpori, sed caelum est primum corpus , cum sit omnium nobilissimum,ergo debetur ei prima figura: at sphqrica figura est prima,hoc est perfectissima omnium figurarum,tam earum,quae in planiS,quam qua in solidis corporibus cernuntur,cum simplicior sit utpote una tantum linea, aut unica superficie constans, mi nihil addi potest,cum tamen aliae figurae pluribus contineantur lineis,aut superficiebus, ut patet: ergo haec debetur caelesti corpori Secunda ratio procedit ex communi consensu Asbologorum, qui duplici via procedant, in constituendis figuris, nam quidam corpora diuidunt in superficies, ex quibus componi consent, & hi solam figuram sphericam,inter solidas,non res luunt in plures superficies ἰcaeteras vero in multas resoluunt, ut pyramidem in quatuor triangulares; alij vero ordinem figurarum assignant,secundum species numerosum,accommodando figuras numeris, iuxta quorum sententiam circulus, tanquam simplicissima figura

rum, '

355쪽

Ium, accommodatur unitati etiam simplicissimae in genere numerorum I iuxta utramque igitur sententiam,sphaerica figura censetur simplicissima, ideoque prima, primoque corpori quod est caeleste 2 debita,

colligit Aristoteles ex rotunditate primi caeli caeteras caelestes sphaeras sub eo contentas, atque etiam elementaria corpora,eadem rotunda figura praedita esse, quia illud, quod rotundo adaequatur, eique continguum est,& omni ex parte ab eo continetur, eiusdem figurae debet esse: sed constat se se habere sphaeras omnes caelestes ,respectu Lunaris sphaerae I Omnes ergo habent figuram sphaericam. Tertia ratio procedit ex motu hoc modo, corpuScaeleste mouetur motu circulari, ita ut una etias pars succedat in spatio alterius; si igitur non haberet figuram circularem,sed aliquam ex rectis lineis,habentesque angulos inter sese distantes , fieret, ut in spatio unius anguli alter succederet,& ideo spatium hoe nunc esset corpore plenum,nempe dum ipsum occupat angulas, & postmodum vacuum , cum iam nomoccupetur ab angulo sed soli interuallo interiecto inter angulos correspondeat: quare sequitur supra caelum dari locum, dari vacuum, dari spatium corporeum,in quo cxtendi possit c0rpus,quod constat esse salsum , quia cum caelum fit ultimum , ac supremum corpus, nihil horum supra, aut extra ipsem dari potest,& eadem absurda sequi asserit, siue caelum dicatur habere ovalem, siue pyramidalem, vel quamlibet aliam figuram ab sphaerica diuersam. Urget deinde

argumentum primo,quia euidens est, motum caeli e Lia omnium motuum velocissimum quia minus tempus, quiim caeteri consumit: necesse est ergo talem

motum breuissimum fieri per breuissimatu lineam, qualis est circulatis, ex iis scilicet, quae percurri posisunt

356쪽

Lib: It c . V. tenus expositio. 1 3 7

sunt ab eodem puncto incipiendo, & ad idem redeundo; ergo canum, quod ex propria natura in circulo velocissime fertur circularem figuram habere oporrer. urget secundo,quia licue clementa non sint inter sese continua. nihil vacuum inter ea reperitur, sed omni ex parte se contingunt, atque correspondent, aqua complectitur terram, aquam aer, aerem ignis, & concauum Lunae omnia: sed constat de aqua& terra,esse corpora rotunda; de terraiquidem experientia inferius ostendenda;de aqua vero probat,quia ad humiliorem semper locum conssuit, neque unquam quiescit,donec aeque a centro mundi distet, &par debet es e ratio de aere,.& igne , propter immediatam continentiam , necesse est ergo,cadum Lunae

omnia complectentem globosam habere figuram, &pariter superiores sphaeras; ex quibus inseri totum mundum sphaericum esse.

- Textus Aristotelis. . Ruoniam aatem est dupliciter in circulo

moueri,

Breuis expositio textuS.INtendit Aristoteles capite praesenti,causam redde

re,ob quam motus caeli fiat versus anteriorem partem, hoc est, versus liqmisphaerium nostrum, hoc igitur inquirit ,& soluit, quia in sempiternis, quale est caelum , ac motus eius, cum semper eodem modo se habeant,nihil casu fit, sed ex instituto naturae omnia, aliquam igitur in eadem habere debent causam, cum nihil cit,quod causam non habeat, praeter primam, a

357쪽

338 . De CEois Mundo. '

qua dependent omnia,quod igitur caelum sic mouea.

tur,versus anteriorem partem,& non alio modo,Causam aliquam habere necesse est,& eam merito inquirit.Sed videri posset alicui,reprehensione dignum,talem causiam adeo dissicilem inuestigare velle: nam stultitiae signum est, possibile existimare causas omnium, etiam dissicilium inuenire,vel certe arrogantis animi.qui se omnia explicaturum confidit. Respondet nihilominus non statim incusandos esse qui difficiles quaestiones excitant, sed inspiciendum , quo animo id faciant; nam fi animo ostentandi ingenium, famamque inaniter occupandi, reprehensione dignierunt, si vero inueniendae veritatis desiderio ducantur , maxima est habenda eis gratia, si quid ingenio, ac labore reperiat,quod aut verum sit,aut saltem vero simile videatur. Respodet igitur dubio proposito, afferens naturam semper inrendere id , quod optimum est, primaria scilicet intentione:nam contingit, primaria impediri, & tunc cum optima non possit.

quasi secundaria intentione deteriora intendit, & fa- sit, ut contingit in monstri productione; melius autem, ac praestantius reputatur, quod caelum versus anteriorem parte,nostrumque hemisphaerium, a dextro in sinistrum moueatur, quam modo opposito: nam dextrum digniorem partem denotar, a digniori vero motum incipere,in idemque peruenire,praestantius est , & haec est integra huius capitis sententia. Sed aduersus eandem rationem dubitat Diuus Thomas, quia videtur in ea Aristoteles vitioisi circulo vii; docuerat autem in superioribus, dextru caeli in nostro Oriente esse, quia inde incipit motus eius, nunc vero probat, caelum moueri , nostro Oriente, quia ibi est dextrum,& respondet,distinctionem par-rium caeli,in ordine ad motum,causam esse, ob quam

358쪽

ab una potius, quam ab altera incipiat motus; quam distinctionem evicit intelligentia,prius applicans virtutem uni, quam alteri, quod vero motus ab illa potius,quam ab alia incipiat, non causa, sed signum distinctionis earundem partium est, absque vitioso autem circulo fieri potest,ut id, quod prius , signo probatum est,rursus probetur per causam, quia probatio prior a posteriori procedit,posterior vero a priori,&hoc modo processit inpraesentiarum Aristoteles, cum

in superioribus a signo,vel effectu,& ideo posteriori processerit.

Iractatus de figura, numero, ordine, o motibuι

corporum caelestium.

An caeleste corpus sphaerica seu rotundusigura praeditum sit.

ΜAgna fuit inter veteres Philosophos dissensio

circa figuram caeli, ut Theodoretus in libro de materia, & mundo , atque etiam Plutarchus secundo libro de placitis Philosophorum testantur: nam quidam figuram, quasi oualem ei tribuebant, alij testudini similem, alij denique diuersas ab his, immo apud Sanctos Patres non fuit concors sententia; sed placet, varios omnes modos sentiendi ad duas extremas classes referre breuitatis gratia. Prior igitur sententia denegat caelo rotundam figuram, eiqueefibuit figuram potius cuiusdam tentorij, quam hemicycli vocant, aut fornicis, ita sensit expresse Diuus Chrysostomus homilia I . & I7. epistolae ad He braeos , quibus locis reprehendit eos, qui rotundam

359쪽

ei concedunt ex illis verbis : Taberitamsi vera, quoa fixit Dominio, sic loquens: Vbi sunt,qui dicunt, moueri caelum,est qui pronuntiant 'haricum esse, utraque enim harsunt sublata pςr verbum,fxit: In eadem fere sententia fuit Diuus Basilius, Homilia prima Hexameron post medium, ubi sic de caelo loquitur:De gura quoque μὴ eis sunt ea qua idem illa dixis,Dei gloriam enarrando, qui

constituit,anquit,caelum infornicem.QDrum sententiam sequuntur alij sacrarum laterarum expositor , quos retulit Diuus Damascenus secundo libro orthodoxae fidei capite sexto, atque etiam Lactantius libro tertio diuinarum institinionum,capite vigesimo quarto,ubi deridet eos , qui caelum omni ex p*rte rotundum posuete: In quos acrius inuehitur Procopius Gazeus in

Commentariis super Genesim, capite primo & decimo septimo ; exponens prima illa verba Genesis: Iaprincipio creauit Deus caelum, ct terram. Asserensque eorum sententiam alienam esse a fide Catholica,ideo aduersus eam in primis utuntur variis sacrae paginae restimoniis.Chrysostomus quidem obiicit verba illa, ex capite octauo epistolae ad Hebraeos: Alii vero alia expressiora ex Psalmo ros: Extendens caelum siculpe lem Vbi pellis nomine idem, quod tentorium designatur: quibus expressiora adhuc sunt alia ex capi te quadragesimo Isaiae: Expandit caelossicut tabernacu iam ad habitandum. Arguit deinde ratione Lactantius,quia si talis figurae caelum foret, eandem haberet

terra, quam constat, undequaque ab eo contineri,&quasi circunscribi,&propterea eiusdem est figurae: quod ideo absurdum est, quia ex eo fieret corpora omnia, quae apud nos sunt, seu opposita Omnia

pendere.

Secundo potest probari ex stellis fixis , de quibus

experientia docet, non semper aeque distare a terra, I

360쪽

sed diuersis temporibus diuersam habere ili stantiam, quia dum prope orizontem versantur, maiores ap-i Parent,cuius non potest alia ratio designari, nisi qui tunc propinquiores cernuntur; Sol praeterea,& Luna nostris oculis non sub sphaerica figura;sed sub plana apparent, puro etiam , ac sereno aere : ergo non sunt rotunda corpora, sed alterius figurae ex planis,& ex consequenti caesum, cuius partes sunt, vel cui assixa, vel saltem cui accommodata. Ac tandem si caelo tribuenda est rotunda figura , maxime propter rationem Aristotelis, quia sequeretur ex motu eius, extra caelum dari locum,& vacuum, sed nihil horum sequeretur,si Oualem haberet figuram,uel iu- stat inlindri esset; nihil ergo obstar, quin aliquam ex his figuram habeat,potiusquam sphaericam.Probatur minor, quia si in figura oui, aut Cylindri designetur, axis ab uno apice ad alterum traductus, ita ut caelum circa utrumque apicem, tanquam circa polos volva tur, nunquam dabitur locus , vel spatium , sine corpore . & idec nes vacuum , ut consideranti patebit. Urgerique potest argumentum , quia capacissima figura debetur cano , cum sub se complectatur totum inferiorem mundum, sed figura sphaerica secundum hanc extensionem , aut capacit tem est Omnium minima , ut docet Archimedes in libro de Isopcremetris: ergo alia potius, quam sphaerica figura caelo tribuenda est ,& sorte quadrata erit congruentior, ob maiorem capacitatem, ac firmitatem , quarum ratione eam plures caelo concedunt Empyreo, ut in calce huiusce quaestionis videbitur.

Et propter haec fortasse dubius haesit Diuus Augustinus libro secundo de si nesi ad literam, capitq

SEARCH

MENU NAVIGATION