R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 580페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

342 De Caelo, se inundo.

Posterior sententia asserit, caesum rotundam , seu sphaericam habere figuram omni ex parte perfectam: quam ante tempora Aristotelis in Italiam inuexisse referunt Pythagoram ,&in Ioniam Thalem Mile-

sum, & hos secutos fuisse Babylonios, Chaldaeos, &AEgyptios: Ptolomaeum 3. capite libro primo editio nis magnae, Alphraganum differentia 2.atque etiam Platonem in Timaeo. Postea vero Aristoteles in sua Schola Peripatetica eam ex professo docuit, atque probauit capis . huius libri, a qua in nostram Theolo-gscam ita emanauit,ut nemine dissentiente,eam amplectantur Scholastici omnes, tam antiqui, quam recentiores. Sed prius eam sequutus fuit Cicero secundo libro de natura Deorum,& post ipsum Diuus Hieronymus in commentariis capite 1 .epistola ad Ephesios, ubi grauiter eos reprehendit, qui caelum non omni ex parte rotundum faciunt, sed fornicis instar curuatum. Quam sententiam non solum ut probabiliorem , sed tanquam veram amplectimur, nec solum censemus, sacris literis non aduersari, sed emcaciter colligi ex illis verbis Eccles I .Sol occidit,oin Α- cum suum murtitur, ibique renascens Drat per meridiem,c ectitur ad εAquilonem, lamans uniuersa, in circuitu pergit 'iritus, ct in circulos suos reuertitur. Quae omnia praestare nequaquam posset, ni si sphaericam figuram haberet. valde etiam his similia sunt illa verba Ecclesiastici a . ubi diuina sapientia loquens ait:

G num caeli circuivi sola. Praeter rationes vero Aristotelis capite quarto,a nobis elucidatas,essicaciter probari potest ex astroru motibus, hoc modo:euides experientia docet stellas fixas circundare terram, seruantes semper eandem distantiam inter sese, & eas, quae prope Polum sunt,moueri in circulum respectu eius, intra nostrum orizontem, seruantes semper eandem

distan

362쪽

di stantiam ab stellis longius distantibus ab eodem

polo, non secus ac mouentur claui assixi corporisphaerico apud nos; ergo motus eosum vere circularis est, & ex consequenti ipsae circularem figuram ha bent, & caelum , cui assiguntur,& Sol, & Luna mouentur,tam respectu rerrae quam maris, paulatim aDcendentes ab orizonte usque ad medium caelum, deinde ad occasum perueniunt,paulatim descende tes, a quo iterum ad ortum circulari motu redeunt;

quod neri repugnaret,nisi caeli quibus affiguntur perfecte rotundi forent, &undique elementa complecterentur;quod euidenter ostenditur ex incrementis, ac decrementis Lunae, siue enim corniculata sit, siue plena , siue ad plenilunium tendat,per incrementum lucis, siue ab eo deficiat per decrementa,semper crescit, atque decrescit circulariter illuminata a sole, quod constat esse impossibile, nisi sit corpus circularis figurae. Propterea in exemplum demonstrationis; quia a posteriori procedentis hanc demonstrationem attulit Aristoteles i. libro de posteriori resolutione, capit. Io. Omne illud, quod in orbem augetur per illust rationem est corpus sphaericum, sed Luna hoc modo augetur per illustrationem a Sole ; ergo est corpus sphaericum, necesse est ergo, caelum, cui aD fixa est, corpus sphaericum esse. Et tandem experien tia constat,diuersis motibus, & quodammodo oppostis moueri planetas, ut inferius explicabimus, &isti motus diuersi necessario fieri debent supra polos, vel partes eorundem caelorum diuersas a Polis, siu- per quos mouetur caelum sydereum. Quod non posse fieri sine eorundem caelorum penetratione, vel

scissione, si figurae ovales forent, vel instar Cylindri, sacile a quocunque intelligi potest ,& solum posse saluari tales motus per circularem figuram sphaeri

363쪽

cam.Hanc igitur habere necessarium est. Iequo ea, quae sententia opposita attulit, aliquid aduersus nostram essiciunt,& in primis non significatur tabernaculi, vel fornicis , aut pellis nomine inscriptura figura caeli,sed ossicium;quas dicatur, sicut tentorium tabernaculum , vel camera obtegit ingredientes omnes , eos intra se recipiens, eodem pacto, caelum est quasi operimentum rerum omnium sub se degentium, & ideo veluti tabernaculum, siue tento rium,pellis,vel fornix.Nec etiam,cum dicitur Deum extendisse caelum, sicut pellem,designatur figura eius, sed facilitas condendi illud, & ideo sensus horum verborum est, quem D. Augustinus eadem verba exponens libr. de Genesi 2. ad literam afferr,tam facile Deo fuisse cetium condere,quam facile nobis est,complicatam pellem , quam maim tenemus extendere. Quem etiam sensum iudicauit plane Isaias ca. i. his. ce verbis: vi exten is veluti nihilum erios. Sed nec ratio Lactantis aliquid probat: na omnia corpora grauia in nostro, vel opposito Hemisphaerio degentia, suo pondere,& grauitate ad centrum mundi rondunt, a quo non nisi ascendendo contra eandem eorum inclinationem deuelli possunt, quare non magi S pendent, quae in terra consistunt apud antipodas, quam quae apud nos, & re vera nihil reperitur pendens in utroque Hemisphaerio. Ad secundum, negandum est, stellas in orizonte minus a nobis distare, vel propinquiores esse,qua duin medio caelo versantur, quin potius, ut ex astronomica proportione ostenditur,plus distant in OriZote. Quod vero maiores nobis appareant,cocedimus, negamus tamen,ratione huius esse maiorem propinquitatem earum : sed densitas medij ex vaporum, atque exhalationum congerie causata, maiorem illam ap

364쪽

parentiam assicit. Vt enim , locet Aristotelea tertio libro Metheororum capite c uarto,atque etiam Seneca libro naturalium quaesticii um capite septimo, Quo medium densius e maiora , atque propinquiora Videntur corpora omnia,quod docet experientia in his quae Per aquam cernuntur.Quod adeo verum est, ut etiam dum sunt in medio caelo,aliquando maiores, repost modum minores nobis videantur iuxta maiorem , vel minorem vaporum copiam medio permixtam , quare maiores apparent hyemali, quam verno

tempore, & flante austro, quam borea, quia plures ventus ille vapores excitat; Sol autem, & Luna plana quidem nobis apparent corpora, ob nimiam distantiam , propterquam facile visus decipitur circa figuram , quemadmodum circa magnitudinem : nam de utroque isto sydere iudicat, minoris longe magnitudinis esse,quam terram,immo quam turrim, vel aliud corpus apud nos degens.

Ad tertium dicimus, non posse ullo modo habere cetium figuram oualem,vel esse quasi cylindrium,quia repugnaretisub primo mobili,proprium motum conficere inferiores sphaeras , cum super diuersos Polos a Polis primi mobilis moueri de beant;quin , aut se perfringerent,aut mutuo se peruaderent,si talem figuram haberent.Et praeterea talem figuram habere debet cς-lum in ordine ad motum, ut ubicumque, & quomo documque construantur Poli,non sequatur ex motu eius vacuum, quod pater non habere ovalem , aut

quamlibet aliam figuram prςter rotundam .Quod vero additur, figuram sphaericam minimam esse inter omnes, distinguendum est, nam quoad loci occupationem,quam vocare possumus extrinsecam , siue ex, ternam capacitatem,verum est : quoad cauitatem vero,quae vocari potest interna capacitas,potius est om-

365쪽

3 4 6 De Celo, se Mundo.

nium capacissima.& talem debuit habere capacitatem Caelum potius, quam priorem in ordine ad finem , de effectus, propter quos conditum fuit a Deo.

ESTIO II.

De numero taesessum phararum. PRae supponendum est, ne in quaestione de nomine

haereamus,nomen caelum, quas aequivocum esse, plures,ac diuersas habens significationes:nam primo accipitur pro superiore parte aeris,luxta illud Psalm. Volucres cieti.Secundo accipitur pro globo includendo omnes caelos,si plures sent, idque frequenter in Scriptura utente nomine singulari, ut dum dicitur Marthaei 6. um,ct terra transibunt. Tertio ex multorum sententia accipitur pro corp*re caelesti supremo, ac perfectissimo quod Empyreum vocantin vicum dicitur Diuus Paulus qssumptus ad tertium caelum I. Cor. r s.Vltimo sumirue pro quolibet orbe, seu sphaera caelesti mobili, ut Psalmo i 8. Laudate eum crii criorum:&iuxta hanc vltimam acceptionem-procedit Praesens controuersia de numero caelorum. Circa quam duo sunt hoc ordine discutienda;primum, an ipsi raecaelestes sint plures , vel una tantum ; postremum

supposito quod sint plures , quo numero defi

niantur.

Et circa primum tenet prior sententia,unicam esse sphaeram caelestem cui assixae sunt stellae, & cum quibus mouetur de Oriente ad Occidens: habet vero in profunditate cauitates quasdam,canalibus similes, in quibus inclusi; sunt planerae,& per quas mouentur, motu quidem proprio ab Occidente ad Oriens: admotum vero totius caeli ab Oilente ad Occidens, &motus

366쪽

motus prior est,quasi piscium, in mari. Ita sentit D. Chrysostomus homilia η.in Genesin, ubi ait,eos, qui

multos caelos dicere audent diuinae Scripturae auctoritati contradicere,cum Moyses unum tantum c lumesse docuerit,ita scribens. In principio creauit Deus ca-lum,ct terram Cuius sententiae adhaeret Acatius in I.

ca P. Genesis , & Andraeas Cisalpinus lib. 3.Peripateticarum quaestionum , quaest. 4. & adhuc ex recentioriabus non desunt, quibus placeat fundamentum huius sententiae.Praeter verba Scripturae, videtur esse, quia varij motus ccclestes,variaeque influentiae in haec inferiora saluari possunt, cum unico orbe caelesti modo explicato se habente;ergo non debent plures admitti; nam res,praesertim grauissimae,praecipuaeque uniuersi partes,non debent sine grauissima,vrgentique necessitate multiplicari. Communis tamen sententia scholae tenet, plures esse orbes caelestes : ita senserunt omnes ferme anti

quiores plialosophi,AEgyptij,Chaldaei, Locrensis Py

tagoricus,Plato io.libro de Republica, Aristoteles Ia. Metaphysicae c. 8.tex. 7.& ex sanctis Patribus omnes ferme,qui de hac re loquuntur. Aug. lib. Io.de Genesi, c.r9.& in Psal. 2. Ambrosiuslib.2.Hexameron,cap.2. Basilius homil. 3.HexameromDamascenus a. lib. Orthodoxae fidei, cap. 6. & 7. D. Thom. I. pari. quaest. 68.artic. .Theodoretus quaest. I I .in Genes.& omnes quotquot Hlum Empyreum ponunt:cum euidens sit,

praeter illud dari caelum stellatum, & id videntur Astronomi tanquam certum praesupponere. Quam sententiam imprimis colligo ex sacra Pagina, quae multis in locis in plurali numero de caelo loquitur

Psalmo I 8. Laudate eum cris calorum, Ar omnia, qua

367쪽

3 8 ne Cis Mundo.

ωArum.Sed ratione probatur ex motu Stellarum, Se Planetarum , nam planetae in suo motu nec ullum inter sese,neque cum stellis ordinem seruanr. Et ex priori sequitur non esse in eodem orbe,sed in diuersis modo motis, cx posteriori voro non esse in eodem orbe cum stellis,& ex utroque plures esse orbes cςlestes.At dicunt Oppositae sententiat Patroni in eodem quidem orbe moueri stellasiatque planetas propriis motibus, atque etiam motu totius caeli,non ita ut ei sint assixae: , sed sicut pisces in mari aquam penetrandO,seu peruadendo,nec enim ad unum,nec alterum motum necesse est,esse caelo afixas, nam pisces in aqua utrumque motum habent,etiamsi non assigantur, sed discontinui sint,propriam quidem peruadendo,ac diuidendo aquam:& praeterea mota aqua versus quamlibet dis ferentiam loci eos secum rapit: ita ergo de stellis, ac planetis intelligi potest. Sed argumentum secundum probat,hoc esse falsum,& impossibilemam vel stellae mouentur diuidendo caelum. vel per quosdam circulos,& quasi canales,quos a natura habet, sed utrumque est falsum.Primum quidem, quia ex eo sequitur, caelum esse corruptibile, nam per diuisionem tandem corrumpitur corpus di ullum in minutissimas partes,

praesertim si no sit fluidum & facile dissipabile. Quod

non habere caelum docent vexba illa l*b.cap.37. quibus dicitur,caelum esse quasi aere fusum, quod est esset selidissimum corpus.Si vero mouentur non diuidendo caelum,sed quasi per canales, quos ii natura habet, hinc quaeram,an cauitates illae,siue canales sint vacui omni corpore,vel aliquo pleni. Si primum, dabitur

vacuum in natura rerum,contra totam Scholam Philosophicam, & essicacissimas rationes, quas suo loco attulimus. Si vero sint pleni corpore aliquo, aut tale corpus est eiusdem naturae cum caelo , vel diuersae, si

eiusdem

368쪽

eiusdem,falsum est, quod semper diuidatur per morum, quia sequitur elle corruptibile, si vero sit naturae diuersie,sequitur violentet ibi detineri. Dabitur ergo aliquid violentum a natura, atque etiam in eo statu perpetuo permansurum,& utrumque est falsum. Impugnatur tandem , quia stellae in tuo motu retinem eandem distantiam inter sese,sicut claui aiuxi moti in corpore sphaerico: ergo neeessario fatendum est,caelo

assixas esse. Diuum autem Chrysostomum conatur exponere , & conciliare cum commoviententia D. Thomas I .parte, quaest.68.arti.4. aien S,nomine unius c,li intelligere unum corpus , quod est supra terram,& aquam,plures sphaeras particulares,atque distinctas continens,quas communis sententia aliorum Patrum in plurali numero plures caelos vocat. Sacrae literae

iuxta propriet m Hebraicae linguae , in qua magis consuetum est , caelum in numero plurali significati, quam in singulari,passim loquuntur in eodem plurali numero , caelos caelorum , ad diuinas laudes e citandas , quo pacto eas intelligit idem Chrysostomus.

Praesiupposito ergo,quod plures sint sphaerae caelestes,quaerimus secundo,quo numero definiantur, de qua re se dubitasse asseruit Augustinus. Et quidem duas tantum posuisse reperio. In qua sententia fuit D.Theodoretus quaest.2I .in Gencsim, ubi haec verba scripsit: cui non credit fecundum caelum esse recitam semitam,tran gredituri,qui mero plures nominare conatur,adha-

duos tantum calos numerat,alterum fastum ante lucem, a terum factum post lucem ex natura aquarum. Atque etiam D.Damascenus 1.lib. Orthodoxae fidei,cap. 6.ubi aere excepto,duos tantum caesos assignauit. Alii vero tres posuere,ut D.Ambrosius 2.libro Hexameroni capite etiam

369쪽

3so De Caelo, se Mundo.

etiam 2. ubi tertium caelum negare se non posse ait, plures vero non addit:quod videtur valde consentaneum doctrinae Diui Pauli a .ad Corinthios 12. sic de se loquentis: Scio hominem raptum usque ad tertium calum Praesertim,si per tertium caelum intelligatur Empyreum, ut D. Thomas cum aliis intelligit 22.q.i7s. art. 3 .hisce verbis: Et sic tertiu catum dicitur Em reum,

quod dicitur territim respectu caeli aerei , ct calis deret , vel potius respectu casisderet, ct respectu cali aqueν ,siue Γν

gallini,cte. Consonat etiam rationi desumptae ex illo, quod docet Aristoteles,libro I 2.Metaphysicae, capite 8.textu 48.videlicet,motum caeli esse propter mosum astri ei assi xi. Ex quo argui se potest, supra caelum Empyreum nullum est astru, cu cadum hoc sit supremum:ergo nulla est sphaera caelestis, nisi absque fine aliquo, & fundamento velit quis eam ponere:ergo si Empyreum omnino est tertium, ultra quod non est aliud,tres dumtaxat numerati possunt spherae cael stes,ut sentit D.Ambrosus. Alij tandem, sphaeras octo numerandas censent: septem quidem; quibus septem planetae assixae sunt, videlicet,primam Lunae,secundam Mercurij,veneris tertiam,Quartam Solis,Martis quintam,Iouis sextam Saturni septimam,octauam vero pro stellis , quas fixas vocant,quia in hac octaua sphqra firmiter insidet,

di motu eius mouentur, & propterea firmamentum vocatur.Quare de eis costar,distare plus a terra,quam planetas, hunc numerum sphaerarum caelestium po-isuere omnes ferme AEgyptij,& Chaldaei,Tim s Locrensis Pythagoricus, Plato Io. libro de Republica,&tan m Aristoteles i2.libro Metaphysicae cap.8.textu 3.3c sic omnes intellexerunt,caelum bydereum, sicut

est octauum,ita esse ultimum, aut etiam primum,&Cum censuerint,moueri omnes,sanum hoc vocarunt

mobile

370쪽

Lib. IL Cap. V. H. 3yr

mobile primum,quod suo motu rapit caeteroS, illos que motus complore iacit viginti quatuor horarum spatio , quamuis pr*prios motus tardiores habeant. Fundamcntum huius sententiae potissimum cst,diue si motus planetarum , qui conrinua obseruatione cognoscuntur: nam septem planetae aliquando inter sese separari conspiciunt ur, atque etiam aliquando sibi viciniores fieri, ut in Sole, & Luna cunctis est manifestum,neciale est ergo,vel este orbes distinctos, vel diuersis orbibus assixos cile, in quibus moueantur, quia ropugnat in eodem motu eiusdem sphaerae hanc diuersitatem, immo oppositionem inter partes reperiri, & numerus iste caelestium Orbium diu receptus

fuit in Schola, sed progressu temporis Astronomi, plures,ut Ptolomaeus Alexandrinus,Alphraganus, &alij diuturna obseruatione se cognoui ite testati sunt, caelum bydereum . seu firmamentum nonnihil retrogredi versus partem Occidentalem centum annis uno radu,unde collexeruiar,non esse primum mobile,sed n0c motu se mouere ab Occidente in Orientem, sex millibus annorum perfici edo talem motum sibi proprium:motum vero diurnum ab alio corpore caelesti superiori habere,quia repugnat, morus adeo oppositos posse conuenire eidem corpori, nisi alter conueniat ei ex propria natura ; alter vero quia rapitur Icorpore superiori,& propterea necessario addendum

esse aliud caelum, quod sit primum mobile secum rapiens stellatum,& alios inseriores planetarum, eosq; compellens ad compellendum suum motum spatio vigintiquatuor horarum, quamuis proprios tardiores habeant.Post vero Astronomi posteriores, ut Thebitius,Alphonsus Hispaniarum Rex, Georgius Purba-cbius , & Ioannes Monte Regius, praeter hos duos

motus in eode firmamento cognitos, tertiu animaduerte

SEARCH

MENU NAVIGATION