장음표시 사용
381쪽
in coetiam conditos fuisse Angelos, ut communis sententia scholasticorum omnium tener. Neque de-
sui; qui a stirment, propterea Angelos vocatos fuisse a Deo astra matutina huius perfectissimi caesi Iob. 38. illis verbis , quibus eum interrogat: Ubi eras, cum me Ludarent Astra matutina, ct iubilarent omnes ΝΜ Deilacita sua praesentia illum illustrare. Colligitur secundo,ex supremo loco non nisi perfectissimo omnium corpori naturaliter debito, atque etiam ex persectissima luce, qua pollet, alterius quidem conditionis ac superioris ordinis, respectu lucis solaris, dc aliorum corporum , valde simili luce be
rorum corporum, cum sit eorum accommodatissimasides, quae proprietas eius est, perfectissimam naturam illius indicans, & ab hac proprietate vocatum Empyreum, hoc est igneum,non a calore nimio, sed ab eximia luce : & tandem ex immobilitate, nam adhuc ea inclinatione , quam caetera corpora caelestia habent ad motum carcre docent omnes. Constat vero,magnam perfectionem csse a motu penitus absolvi, & esse quasi omnino a mutatione liberum, sicut status beatorum,quibus sedem praestat, immutabilis, atque aeternus est ex propria conditione, sed si adeo inagna , atque eximia luce ex propria natura splender, quo fieri potest, ut ipsum oculis non inspicianuis : & ideo euidens nobis sit, quod sit in rerum
Respondet Richardus in 1.distinct. χ.quaest 2. ad 3. principalem causam esse, quod lux eius, quia perse istissima,excedit vim nostrae potentiae visiuae , &. cum solis oculis gloriosi corporis proportionem haber,Vel quia caelum crystalinum sua densitate impedit, ne videatur a nobis, propter nimiam distantiam, ac tan dem,quia subisahitur a Deo concursus generalis , ne
382쪽
Lib. II. Cap. V Ruasi III. 36 3
ὲ nobis videatur. Alij vero dicunt rationem c sse, quia solum ex parte interna diaphanum est, ex pars e vero extCrna nos respio ente nimis densum: & hanc densitatem impedire,ne ad nos lucem cisundat. Sed ratio. ne star ex parte miraculosiae sunt , ex parte nora convsonant naturae huius corporis,atquc ex parte sunt insufficientes quare melius respondet D.Thomas I .par.
re,quaest. 66. ari ic. 3. ad 4 his verbis : Potest aliter dici, quod babeat crium Em eum lucem non condensatam, ut radios emittat,sicut corpus Solis se magis sublium,vel habet claritatem gloria, qua non est conformis cum claritate
Circa finem, in quem fuerit a Deo conditum caelum Empyreum , coepimus iam ostendere , cuius rei gratia faeium fuerit ad supremum hoc caeseste corpus, videlicet, ut quasi Theatrum sit ad recipienda beata corpora in suis distinctis sedibus & veluti beatorum curia, & hunc esse praecipuum fincm . propicrquem creatum si a Deo,certum est apud nos. Sed an isimul, vel ex consequenti fuerit ordinatum ad praestandum influxum aliquem circa reliqua corpora, Clnullum prorsus habeat, quaestionem habet, & prior sententia denegat omnem influxum, primo , quia ex fine,in quem condita ςst res a Deo,colligi dcbet operatio eius, sed caesum hoc non est conditum propter inseriora corpora, sed in gratiam rerum supelioris, ac supernaturalis ordinis, nempe, Angelorum & hominum bearorum , ut quasi condigna sit sedes eorum: ergo nullam operationem , vel influxum habet circa in seriora corpora mam si aliquem habcret,ex hac parte diceretur in eortim obsequium condirum, atquc .ut eis deseruiret, quod videtur dignitati eius dero
383쪽
Omnino agunt,nisi ab alio mota, cum motus, Viminimum, sit eis conditio agendi,ut superius a nobis sta-rutum est,& ex se principio motus activo careant: sed caelum En pyreum ex propria natura est immobile, ut omnes statuunt:ergo nullum potest influxum habere circa alia corpora. Nec potest excogitari, qualisnamst hic influxus, aut operatio,nisi prorsus diuinando. Et hanc sententiam tenuit D. Thomas in a. dist. q. a. ad tertium,Alexander secunda parte,quaest. 47.& plures alij ex recentioribus eam sequuntur. Et ipse etiam Diuus Thomas I. parte quaest. 66.art. 3. ad 2. testatur,
Posterior sententia , in fluxum aliquem circa alia corpora ei concedit, quam probabiliorem censet D. Thomas loco proxime citato, atque etiam quodlibeto 6.art. decimo nono,eaq; sequitur Magnus Albertus
dist. I Durandus,dist. 2. quaest.2. Et Richardus quaest. 3.circa tertium principale:& quidam alij, quos refert ipse:atque etiam Bonaventura,in a. dist. 2. parte 2.art. I.&quaest. i. numero f., quibus diuerso modo explicat ut influxus iste ; nam illi,quos Richardus retulit , empyreo tribuunt diuersitatem quorundam effectuum , qui in diuersis terrae partibus aequaliter ab utroque polo distantibus cernuntur . quia non ponsunt rates effectus astris,uel caelis mobilibus adscribi: nam si ex horum influxu procederent, necesse foret, in toto illo clymate contingere. Illi, vero,quorum Bona uentura meminit, voluerunt circa nobilissimum corpus sublunare, nempe humanum, agere,quem ad modum empyreum ipsem nobilissimum omnium superiorum est,ita ut materiam praeparet ad infusionem animae rationalis, sicut alia corpora caclestia inferiora eandem disponunt pro introductione animae vegeta
384쪽
Lib. II. Cap. V. Eu . III. 36s
tiuae,& sensitivae,& tandem D. Thomas hisce verbis explicat influxum caeli empyrei, I. parte,quaest. 66. artic. 3 .ad a. Potest dici,quod insuit in primum crium, quod mouetur non aliquidtransiens,ct adueniens per motum,sidaliquias um,ct stabile,puta virtutem,continendi, ct causandi,vel aliquid huiusmodi ad dignitatem pertinens.Probat D.Thomas primo,quia res quςlibet facta est propter aliquam operationem , ut docet plane Aristoteles,lib. 2.de caeso, cap. 3. textu II.& I. Ethicorum, cap. 7.& 9. atque etiam 9. Meἔaphysicae,c.9.textu in I. quod aliis verbis docuit D. Damascenus a. lib. orth. fidei, cap. 23. incongruum esse affirmans, aliquam dari in mundo substantiam penitus otiosam , hoc est, omni operatione vacantem,necessc est ergo,caelo empyreo aliquam operationem tribuere, Sc transeuntem quia dem,cum immanentis non sit capax , circa alia igitur Corpora operabitur,vel otiosum erit,quod non est admittendum-
Secundo , quia partes uniuersi habent inter sese Connexionem,& inferiora per superiora reguntur, administrantur:sed administratio non est intelligibilis,nisi media operatione,&influxu,ergo cum empy- reum sit pars uniuers,& perfectissima quidem,neces.se est ab ea dependere,ac regi aliquo modo inferiora corpora, quod non bene intelligitur , nisi media ope.
ratione,& influxu eius. Nostra in hac re sententia duabus assertionibus aperienda est. Prima, certum est hoc caesum aliquam operationem habere, & de operatione, quae sit simplex emanatio,vel resultantia effectus a causa,certum est, non dari creaturam ea carentem. quia nulla datur substantia creata accidentium incapax,quia intrinsec
est imperfectio eius,esse per accidentia perfectibilem, qua solus Deus caret: scd intima accidentia substan-
385쪽
tiae ; per qnae perficitur media emanatione ab eius ensentia,sunt propi ietates eius, quae proxime oriuntur ab eadent ei Icntia,tanquam ab efiicienti,ergo nequit creata substantia carere operatione,pro ut simpli ciremanationem comprehendi r,& propter hanc saltem condita dicitur, hoc est,ut se per eam perficiat. Cum ergo certum sit caelum hoc,quantumlibet pei sectissimum, habere essentiani specificam,certum esse dcbet, habere proprietates , quae sint accidentia ab ea Emanantes, ac proinde necesse est, habere operationem, prout comprehendit simplicem emanationcm , quae est quasi actio immancla s. Assertio secunda. yalde probabile nobis videtur, quod habeat veram ac propriam opeiationem , circa aliquod corpus se inserius, ac proprium influxum. Probatur utrumque hoc modo: omnes, quotquot caelum empyreum posuerunt,censent esse omnium perfectissimum , cui ideo supremum locum concedunt:
deinde esse lucidissimum,non solum, quia longe maiorem lucem habet quam Sol, sed quia longe persectiorem,& quasi ordinis su petrioris,valde si in i leni luci beatorum corporum iratione cuius congruum . ac
accommodatissimum eorum domicilium est , ergo valde probabile est, quod primum caelum, & forte plures alios eximia luce persundat, quia cum sit corporea, non videtur negandum quod inscrtorcs caditalis illius actioni, sint capaces,eamque recipiant intensiorem quidem, vel remissiorem, iuxta maiorem propinquitatem. vel elongationem;& cum illuminatio haec sit vera,ac propria operatio,& lumen productum realis effectus in eis receptus,effectiveque productus a caeso empyreo proprie etiam dicitur influere
An vero, propter illuminationem, aliam habeat opera
386쪽
Lib. II. Cap. V. Eu . III. 3 67
operationem, quam ponunt aliae opiniones,lubricum
est,& mihi valde in cortum , ita ut diuinare videatur eas illi tribuere : nam specialis ille influxus , Circa introductionem animς rationalis in corpore nullo sundamento. innititur, quia ita posset quispiam dicere, quod ad conseruationem hominis specialem influxum praestae t , vel ad conseruationcm aliarum speciorum,in fluxus etiam pro effemium varietate in hac, vel illa terrae regione producendorum, potius quam in alia, virtutibus stellarum tribui potest, non Solis, sed modificatis per diuersam proprietatem, ant Virtutem, in his terrae partibus existentcm, & non in aliis. quare non erit pro his essectibus necessarius influxus
empyrei. Quod vero D. Thomas docet , empyreum influere in caelum sibi proximum aliquid fixum , &stabile,ut virtutem continedi,& causandi, vel aliquid huiusmodi, ad illuminationem a nobis explicatam referri debet, per quam forte auge ur virvus eiusdem caeli,ita ut influxum aliquem habeat in inferiora corpora,quem non haberet,vel non ita perfecte, nisi petlumen ab empyreo receptum. Vnde fit,nostram sententiam, esse valde consentaneam Diuo Thomae, Scargumentis ab eo adductis eam plane confirmari, ut consideranti facile constabit. Argumentis vcro ali rum opinionum negauimus cssectuum illorum varietarem Empyreo tribuendam. Restat nunc,argumenta primae opinionis denegatis Empyreo omnem influxum,soluere,& antecedens
prioris, quod Empyreum non sit factum propter in feriora corpora, distinguendum est, nam propter in tam,tanquam propiti praecipuum finem, verum est. quia finis praecipuus,cuius gratia Deus illud condidit potius fuit,ut congrua sedes, condignumque domicilium omnium beatorum foret,& quas eui is, aut ci-
387쪽
uitas Regi: consequenter vero,quia pars uniuersi est, caeteris pari ibus aliquo modo uniri debuit, quod non nisi media aliqua operatione transeunti circa reliquas partes, vel aliquam illarum fieri potest, ex qua non potest dici,in obsequium earum factum , cum per illam potius ab eo perficiamur, quam ipsum ab eis. Si vero in Obsequium totius uniuersi factum fuisse velit quis concedcre,nihil ex eo imperfectionis contrahetrium quia totum uniuersum Empyreo persectius iudicatur,sicut totum qualibet eius parte , Ut pote eam cum caeteris omnibus includens; tim etiam,quia beati omnes,tam homines,quam Angeli ad uniuersum, tanquam partes eius pertinere est in aperto: cum ergo conditum fuerit Empyreum in obsequium eorum, mirum non est,immo necessarium in obsequium uniuersi conditum fui ila,neutrum namque dignitati eius derogat. Maior vero posterioris argumenti, quod corpora caelestia nihil omnino agant,nisi mota ab alio, plane falsa est,cum certo teneamus, illuminarurum Solem omnino in motum loealiter post diem iudici j,& superius ostenderimus, caelestia corpora non selum medio motu locali agere in inferiora corpora, sed cessante omnino motu eorum .Quod vero vulgo dici, soletn Illum corpus mouere non motum , interpretantur Patres Conimbricenses a lib. de caelo cap. 3. quaest. a. Art. 2.asserensos,necessarium non esse, quod actu moueatur, ut aliud moueat; sed quod moueri possit. Empyreum vero,licet non moueatur, potest tamen moueri,sed id sufficere, vi aliquo modo in inferiora induat ; verum non est necellari iam per locum ab intrinseco, ut unum corpus moueat aliud, quod ipsummet mouens possit moueri: hoc est , ut aliquam habeat naturalem inclinationem activam, aut passiuam
388쪽
ad motum quia mouens , Ut mouens, Vel agens, ut agens,non mouetur , ut docet expresse Aristoteles, 3.
lib. Physicorum, inde probans, quod actio non sit in
agente,sed in passio,ex quo sequitur,non esse necessarium, per locum ab intrinseco mouens moueri posse, quia aliud mouere nihil ponit intrinsecum in mouente,hoc est, nullum actum, nec ullam potentiam;ergo nec dicit necessariam connexionem , cum motione passiua,neque potentia eius.Quod etiam conuincitur exemplo Dei, & Angelorum;nam Deus propriissime dicitur mouere omnia; in ea agere , & tamen nec mouetur ipse,nec moueri potest: Angeli etiam mouet corpora caelestia, & nec mouentur ipsi , nec habent vllam inclinationem ad motum huiusmodirex quibus
infero, quod etiamsi per impossibile exegitemus,
unum corpus nullo modo posse moueri a-se, nec ab
alio per se,nec per accidens, nihilominus posset aliud mouere: uniuersalis ergo illa propositio falsa proba-xur , & propterea non repugnat empyreum omnino immotum in inferiora agere. Praeterea affero, caelum empyreum nullam prorsus inclinationem habere ad motum localem, sed immobile esse localiter,ex propria natura,& solum praeter naturam moueri posse : quia cum creatura sit, potentiam obedientialem habet respectu Dei, ut ab eo moueatu ; Angelum vero arbitror non posse eum mouere per virtutem naturalem, quia cum si ex propria natura omnium beatorum sedes: non subdurur virtuti naturali Angelorum, quantum ad motum localem;nam uniuersale bonum totius curiae caelestis , quale est immobilitas,& quietum omnium beatorum domicilium , superioris ordinis est , respectu naturalis virtutis Angelorum, valdeque eam excedit: sicut extrahere integrum elementum, aut caeleste
389쪽
corpus , propria sede, naturales vires unius Angeli, immo, & omnium , superat, eo modo, quo libro A. Physicorum ostendimus, easdem superare, quod vacuum efiiciat. Circa figuram caeli empyrei non conueniunt re- Centiores pauci, qui de ea loquuntur, sed quidam aD serunt , non esse rotundum , sicut caelestia corpora, quae movemur, quod videntur colligere ex illo Apocalypsis ai. Ciuinu in quadro posita est. Nomine
enim ciuitatis caelum videtur intelligendum , cui additur magis esse accommodatam pro beatorum sede quadratam figuram, quam circularem maiorisque ca-- pacitatis ad continendum tam magnam corporum multitudinem. Et hanc partem sequuntur Patres Co- nimbricenses, Σ. libro de caelo, capite s. quaestione I .articulo:2. Alij vero non putant, argumenta haec
probare, diuersam figulam tribuendam esse huic caelo a circulari, qua praedita sunt alia, sed omnia esse debere eiusdem circularis figurae, cum sint quasi unus globus, & praeterea, quia supposito , quod empy-
reum aliquo modo influit in inferiora, quamuis non medio motu accommodatior est figura circularis, ad influendum, quia caetera, circa quae influit, aequaliter , aut saltem secundum proportionem , eius influ-Xum recipere poterunt constat vero non posse, si quadratam figuram habeat. Ego vero utramque partem valde incertam iudico,& argumenta earum valde infirma,quae ideo cuique facile soluenda relinquo,& liberam electionem utriusque partis.
390쪽
quositu eleuatiora sunt corpora caesia, eo sint natura perfectiora.
ΡRae supponit praesens controuersia ordinem caelorum, secundum situm,quem licet varinm,& dis inersum posuerunt antiquiores Philosophi, Astrologi ac Mathematici, inualuit iam in schola , & tanquam communis sententia in explicatione sphaerae recepta est ea, quae talem ordinem situs in eis statuit, ut infimum sit caelum Lunae, secundum Mercurij, tertium Veneris,quartum Solis, quintum Martis, sextum Iouis,septimum Saturni,octauum firmametum, ira vocatum , quia stellas firmiter inhaerentes, seu fixas, quς proprium motum non habent,contineat,& propterea a Graeci , A planes, id est, errans appellatur: nonum vero, ac decimum, quae ab aliis adduntur, aqueum caelum , siue crystallinum communi nomine nuncupantur, eo quod translucidi admodum , ac perspicui sint, ut equarum, aut crystalli quod quasi congelata aqua censetur in similitudinem reserant,& vim refrigerandi habere censeantur, super quos Empyreum collocant, sicut apud nos supra firma mentum nam in quacunque opinione supremum locum ei concedi debet. 9 Secundo praesupponit Α-
uerroes,hoc libr. comment. pari. 9. Iand. quaest. I 2.& Duran. in a. distinction. i . orbes caelestes inter se esse specie diuersos , id quod docet Alberi. Magn.