장음표시 사용
391쪽
tionem, at corporis caelestis species in uno indiuiduoi conseruari potest, eum illud lit incorruptibile ι ergo, non sunt plures orbes caelestes eiusdem speciei ex mente Aristot. Ratione etiam probatur primo , quia . sulunari mundo corpora, quae naturae ordine diuersa exigunt loca specie diuersa sunt, ut inductione constat in .elementis, sed singuli orbes caelestes ordine naturae exigunt diuersa loca ; ergo specie inter se differunt. Secundo, materiae caelestium sphaerarum inter se specie differunt, ut probauimuS. ad cap. a. libro I. quaest. 8. Elgo formae a quibus illae speciem sumunt potiori iure dissidebunt specie inter se, ac proinde composita ex illis coalescentia,& alia caelestia corpora essent corruptioni obnoxia, ut ibi inferebamus. Tertio id ipsum roboratur , ex diuersitate accidentium ; maxime motuum singulorum orisbium , quae quoties alicui corpori prae aliis, ex natura rei conueniunt perspicue denotant, distinctionem
saltem specificam principij substantialis , & haec fuit unica via Philosophiae agnoscendi substantiarum distinctionis, ortum, & interitum. quae omnia aeque probant, specificam diuersitatem inter orbes minores , & quasi partiales, de quibus infra, ac inter maiorem , & veluti totales sphaeras, ut expendenti constabit. His igitur praesuppositis, quaerimus, an quo eleuatiores sint eo sint nobiliores,seu an idem sit ordo Crus inter caelestes orbes , &ordo persectionis,vel nobilitatis. Et prima sententia tenet, non esse uniuersaliter Verum, quod idem sit ordo situs, & dignitatis . inter sphaeras caelestes, qua mouentur ; sed in eis dun-caxat, praeter orbem Solis: nam constat ex multi rudine , varietate, ac nobilitate effectuum ; quos producere videmus, nobiliorem planetarum Omnium
392쪽
solem esse, & ex consequenti ipsius orbem perfectiorem omnium corporum caelestium , quae mouentur : nam globi caelestes ut testatur Aristoten tes I 2. Metaphysicae capit. 8 I. textu 48. propter sy-dera, quae suo motu secum deferunt , facta sunt,& tamen ex communi sententia , Sol, & caelum, cui affigitur, quartum tenet locum ergo non potest uniuersie verum esse , quod idem sit ordo dignitatis ,& situs. Ita sentit Richardus in h. distinctione 3 s. quaestione s. circa secundum principale, non paucos Astrologos sequutus. Quorum sententiam amplectuntur etiam Patres Con imbricenses, a. libro de caelo, capite s. quaest. 2. articul. 2. Addunt tamen aequa forte probabilitate dici posse, inter omnes sphaeras eundem esse ordinem dignitatis, ac perfectionis, non includendo planetas,quia valde probabile est, Solem non esse continuum eidem orbi , cum quo mouetur, sed contiguum duntaxar, necesse eiusdem speciei, sed diuerse ,& nobilioris lon- g. naturae propterea Sol, quamuiε perfectior sit cunctis orbibus mobilibus, atque etiam cunctis planetis.quae in eis,& cum eis mouenturiorbis tamen solaris eundem cum caeteris situs, & disnitatis seruat
Secunda sententia absolute docet,inter orbes cςlestes,& planetas eundem esse ordinem perfectionis,achius. Hanc amplecti videtur Diuus Thomas I 2. liis bro Meraphysicae ad tex. 4. & cum eo alij: quam in rimis colligunt ex doctrina D. Dionysij s.capite cae. estis Hierarchiae,& ex Aristotele Α.Lb.Physicorum, text.49. hoc modo: Idem ordo , qui reperitur interea, ex quibus constat superior mundus, nempe, Angelicus , & inferior, nempe , elementaris, reperiri debet interea, ex quibus constat mundus medius
393쪽
nempe caelestis, sed inter ea , cx quibus componitur mundus Angelicus; & inter ca , ex quibus componitur elementaris, idim est ordo situs perfectionis:ergo idem etiam cile debet inter corpora caelestia : probatur minor, quia suprema Hierarchia in ordine est etiam persectione supremi, & eodem modo media , & infima apud D.Dionysum, & apud Aristotelem idem est ordo situs, & dignitatis inter elementa: nam ignis situ excellens est omnium perfectissimus, & sicut terra obtinet infimum locum , sic etiam est omnium imperfectissima. Atistoteles 11. Metaphysicae capit.8. textu ΑΑ. docet ex. presse ordinem intelligentiarum mouentium case
stes sphaeras, esse secundum ordinem motuum , &mobilium, ita ut pro cuiusque sphaerae natura suus respondeat motor, nempe inseriori ac imperfectiori inferior ae imperfectior, superiori vero , ac perfectiori superior, ac persectior motor: sentit igitur aperte eundein esse ordinem situs,& dignitatis inter omnes sphaeras casestes: nam valde incongruum
foret, & Angelorum dignitati dii num , quod perfectior moueret jm perfectiorem, atque inferiorem sphaeram , & imperfectior superiorem , ac perse
Probatur ratione : prim' ex effectu : nam eo dignior est causa, quo digniores producit effectus, cum in eius virtute contineri debeant : sed quo planetae eleuatiorem situm habent, eo nobilioreseaunt effectus, & pariter sphaerae, quibus insident si istae habent distinctum influxum a planetis: in ergo
idem prorsus est ordo dignitatis, & situs inter eos. Probatur minor, quia astrologi tribuunt Saturno vim conseruandi res fixas,& permanentes; & inclinandi ad altissimarum rerum contemplationem, iuxta
394쪽
iuxta propriam capacitatem: Marti vero fortibus viris praesidere, quos nobilissimos effectus esse, per se
Secundo,corpus,quod continet aliud, comparatur ad illud,sicut forma ad mareriam, & ex consequenti, tanquam dignius indigniori,ut testis est Aristoteles 4. lib.Physicorum,cap.s.textu Α9. ex quo colligit olementum , quo superius est, eo est nobilioris naturae, quia inferius continet : sed sphaera se perior, atque etiam planeta continet, ac circundat inferiorem non secus atque elementum superius: ergo necesse est nobiliorem esse, & proinde eundem esse ordinem situs,& nobilitatis inter omnes, urgeo argumentum ex
firmamento, seu stellata sphaera, variis stellis praedira, effectu, visuque insignibus atque etiam ex Zodiaco circulo duodecim signis splendente, sub qub planetae omnes incedunt, & unde conseruatio omnium rerum corruptibilium,omnium temporum vicissitudi- .nes, totius terrae.fructus, animantium omnium procreatio , ac denique totus hic mundus inferior dependet, quod proinde nobilius multo esse debet ca teris omnibus sphaeris inserioribus, atque etiam planetis omnibus in eis, & cum eis motis. Cuius etiam supremam dignitatem colligere licet ex dignitate suprema motus, per quem caeteras omnes sphaeras, ac planetas secum rapit, & morum diurnum explere facit. Eodemque argumento probatur de reliquis iuxta ordinem situs, qui idem proinde erit, ac dignitatis inter Omnes,nulla sphaer nulloque plane
Nostra sententia asserit, eun4em esse situs, ac dignitatis ordinem,inter omnes sphaeras caelestes, secus vero inter astra: ita autem nobis sentiendum esse iudicamus, quia essicaciora nobis videntur argumenvi
395쪽
posterioris sententiae, quantum pertinet ad ordinem
sphaerarum,quarum superiores continent,atque comprehendunt inferiores, quod non videtur stare posse, nisi nobiliores sint, cum naturalis comprehensio maiorem perfectionem importet,ut in elementis est m nifestum. Excogitare vero, quod Deus secerit sphaeram Solis quantitate minorem, dignitate vero, aut perfectione superiore,fundameto rationis caret,quia si maior capacitas superiorum postulat maiorem perfectionem , aut maior persectio maiore capacitatem;& sphaera Solis perfectior est superioribus,ex propria
natura postulabat capacitatem maiorem :quare necesse est fateri, non esse factam a Deo eum ea quantitate, quam natura eius postulabat,quod sine miraculo non potuit contingere; miracula vero in naturali rerum
conditione ponere, alienum est 1 recta Philosophia. Caeteris quoque argumentis non bene potest satisfieri, quantum ad ordinem sphaerarum pertinet,ut ea percurrenti facile c5stabit,& propterea iudicamus, quantum ad hanc partem, discedendum esse a priori sententia. A posteriori vero sententia discedendum duxi, quantum ad planetas: inter quos non viderurnobis necessarium eundem esse ordinem situs,& perfectionis; nam de singulis stellis fixis certum mihi videtur nemine in dubium reuocatum, nobilitate vinci a quocunque planeta, ut ostendunt nobiliores. atque euidentiores effectus, quos planetae edunt, &quos nemo concedit stellis singulis firmamenti, neque alios tanrae persectionis, & tamen istae situ excellunt omnes planetas. Et randem cum Sole nemo audebit comparare quamlibet stellam firmamenti, quam tameti secundum ordinem situs eo superiorem nouit: non est ergo necessarium, eundem esse ordinem situs, & dignitatis inter planetas. Cui addo, nec
396쪽
inter eos unum continere alterum eumve comprehendere,vt propterea iudicandum sit,eum nobilitate vincere,sicut inter sphaeras contingit. Bene ergo p.
tuir perfectior planeta in loco inferiori collocari,abia quo prςiudicio suae nobilitatis ; quia partes ex propria
natura ordinantur ad perfectionem,& bonum totius, cuius gratia fiunt, & fiunt quidem propter operatiO-uem propriam, iuxta proloquium Aristotelis, ut per eam totum ipsum perficiant. Talis ergo situs debetur cuique planetae in uniueris,qualis congruit exercitio propriae operationis, & iste est conueniens propriae Perfectioni,multitudo itaque,varietas, & excellentia operationum solarium,quasi medium locum postulat in uniuerso;nam si superiorem haberet,nec illumin re,neque suo calore fouere posset sublunaria corpora, sed remisse quidem,propter nimiam distantiam;quare frigescerent omnia,& caloris defectu perirent,ne que possent virales operationes fieri,nec ideo species viventium corporum conseruari, neque homines lucis defectu proprias exercere operationes ; ergo sicut iste naturalis est ei, quemadmodum naturale est sita virtute uniuersale bonum totius uniuersi respicere,&quantum potest iuuare, ae perficere, & ex conse quenti bonum singularum partium.quibus constat. Et haec multitudo,vatietas,atque excellentia ope. rationum,& effectuum plane conuincit nobilitatem naturae Solaris prae caeteris astris.& sphaeris.Quod est enim corpus caeleste3quod astrumῖquis planeta quem sua operatione,atque effectu Sol non perficiat ξ nullum prosecto:caelestes omnes sphaeras, planetas omnes,omniaque astra,suo lumine perfundit, atque collustrar,usque adeo,ut non pauci arbitrentur, nec micam luminis a se habere,sed quidquid habent, a Sole mendicare. Quod est etiam sublunare corpus, quod
397쪽
ab initio suae generationis non incipiat iuuari, ueri, de perfici a Soleὶ immo quod Sole deficiente,produci possit in natura rerum 3 Atque etiam iam productum, conteruariὶnullum prosecto. De homine i pis creaturarum omnium corporearum perfectissimo protulit Arai toteles secundo libro Physicorum,non a solo parente , sed a Sole simul progigni , ita ut quasi alterum eius parentem eum vocare possimus. Audiamus sacrain Paginam Solis excellentiam his verbis egregie extollentem. Ecclesiast. 43. Sol in 'ecita annuntians in exitu as admirabile,opin excelsi, in meridiano exurit temram , er in conoectu ardoris eius quis poterit sustinere ' &paucis interpolitis: Magnus Dominus , qui fecit illum. Audiamus otiam D. Dionysium , eximium Philosophum,atque praeclarum Theologum, .cap. de diuinis nominibus,non longe a principio, eiusdem Solis en-comia,sic prosequentem: Ra ct diuina bonitatis manifesta imago magniniaste,ct totus splendens, ct superlucens Sol, secundum multam resonantiam boni,st omnia quacunque participare imo possunt, luminat, cryuperextensium habet lumeu ad omnem extendens visibilem, ct Fursum propriorum radiorum stlendores.sic post pauca addit. Sed ct generationem visibilium corporum confert,ad vitam mouet, ct nutrit in augetist perficis,ct mundat,2 renouat. Quibus ad Solis naturam commendandam,& super astra omnia,caelestiaque corpora efferoda,nihil elegantius, nihil lapientius proferri potuit.Quos omnes effectus non sola fide sapientium hominum , sed euidenti experientia nouimus: de caeteris vero astriS,planetiS, atque corporibus caelestibus , nec tot, nec tam Varios, neque tantae nobilitatis experti sumus ; neque tantorum virorum testimonio comprobare possumus. Cum ergo ex effectuum nobilitate mensurari debeat
398쪽
primum nobilitatis locu obtinere inter astra Omnia, plenetas omnes,omniaque cauestia corpora: scd constat non habere supremum.1itum, ergo dicamus necesse est,non esse eundem ordinem nobilitatis S situs inter planetas , nec inter planetas,stellis, & sphaeras caelestes, quamuis facta comparatione inter solas/ sphaeras idem sit. Neque argumenta aliarum opinionum aliquid enficiunt:prioris quidem probant tantum de Sole, non eodem modo ordinari cum caeteris planetis,aut sphqris caelestibus secundum situm,ac secundum nobilit
tem: de sphaera tame eius comparatione aliarum non
probant esse nobiliorem, quia neque est certum Solem esse partem eius, neque ei continuum, sed nec eiusdem speciei quae probare oportebat , Ut probaretur , non esse eundem ordinem situs , & persectionis inter sphueras caelestes. Quod intelligo, etiamsi quartum caelum tribus orbibus constet, ut assierit haec sententia, de quibus omnibus moY erit statuendum.
Argumentaetiam posterioris sententiae maiori ex parte solum probant facta comparatione inter solas sphaeras. Quae vero de peculiaribus, atque excellentioribus enectibus aliorum planetarunt assumunt astrologi ad probandum, nobiliores esse Sole, commentitia plane sunt, ut bene adnotarunt Patres Cois nimbricenses secundo libro de caelo,capitulo F.quqst. secundo art.-licet vera forent,falsum tamen,quod nobiliores effectibus a Sole emanantibus: nam uniuersalioressunt isti, cum non solum ad inferiorem mundum,sed ad superiorem quoquo extendantur, &modo longe nobiliori eos producit Sol,quam firmamentum cum suis stellis producat alios.
Quod etiam de signis Zodiaci affertur confirmat portu
399쪽
potius maiorem nobilitatem Solis supra firmamentum , & stellas eius, cum effecta illa, quae ex eis sequuntur,Soli potius nobiliori modo adscribi debeat, quam firmamento,atque stellis eius. Ac tandem,quod de persectione continentis, aut comprehedentis cor pus supra contentum, vel comprehensum affertur, probat quidem,sed de solis sphaeris, inter quas continentia, ac circunscriptio locum habet,non tamen de planetis,quae neque se continent, nec circunscribunt
ut satis per se est manifestum sed nec est certum, sed valde dubium,quod continui sint cum sphqris,& ideo
tanquam partes earum se habeant, ut propterea s quatur superiorem sphaeram eo ipso, quod inferio. Fem continet planetam ei continuum,ac eius partem contineat: sed probabilius forte est oppositum; quare neque ex hac parte probatur, eundem esse ordinem situs, & nobilitatis, facta comparatione planetarum cum sphaeris sed de his plenius,& planius mox loquemur.Et de distinctione specifica orbium, & astrorum dicemus paulo inferius
Q. V AESTIO V. An quodlibet Gesti corpus seb primo mobili com
tentum duplici motu moveatur. Communis est sententia Astrologorum, Ac Philosophorum, caelestes sphaeras praeter primam duplici agitari latione, altera, qua a primi mobili
rapiuntur ; altera , per impetum a propria intelligentia impressim. Manifesto enim 'experimento compertum est,Solem,Lunam,& caeteros planetas ab Oriente in Occidens motu diurno cieri: ad sensum enim constat,tam stellas fixas, ut m errantes ab ortu
400쪽
supra nostrum orizontem ascendere, pergere deinde in occasum,& iterum in Oriente,nasci. Sed non minus exploratum est, dissimili quodam gradu retro- meare,&non semper ab eodem Orientis puncto ascendere per nostrum orizontem, sed modo ab uno postea tardius ab alio mutata inter se & eu stellis distantia; quod quidem nequit contingere, nisi praeter motum raptus primi mobilis aliis propriis, & distinctis inaequaliter planetarum Orbes pergant. Haec ramen communis sententia non eodem modo ab omnibus intelligitur. Quidam enim vulgari trutina rem expendentes existimarunt, inferiores orbes duplici motu distincto , & quasi modo opposito simul in orbem cieri: ita ut proprio motu, a propria intelligentia in Orientem tendant, ac simul ab intelligentia primi mobilis motrice in contrariam partem versus Occidentem rapiantur.Ita ex recentioribus multi,quos sequi videntur Patres Conimbricenses hic cap.F.quaest. 6.art. I. qui omnes sibi habuerunt persuasum , hune esse sensum communis sententiae Sancti I horna , Doctorumque omnium mentem. Quorum fundamentum est,quia aliter non apparet, qua ratione stare possent ea,quae in caelis perspicue deprehendi di
Alij tamen propius ad veritatem accedentes ita communem sententiam intelligunt, ut quilibet orbis inferior in rigore,& proprietare phy sica unico dumtaxat motu moveatur , qui tamen a duplici virtute motrice opposita;seu a duplici intelligentia e contrario impellente procedat, propria altera orientem versus imprimente impetum, altera primi mobilis in contrarium rapiente.Et prior pars statim probabitur. Secundam vero ita suadere conantur, quia nisi hoc detur,intelligi nequit communis sententia adstruens sngu