R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 580페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

3 8α De Caelo, se inundo.

singulam inferiorum sphaeram duplici motu rotari, quam tradit exprelle Aristoteles hoc χ. libro capite a.

Diuus Thomas ibidem, lectione II. & i 8.& omnes Philosophi,& Astrologi plane supponunt, quos citat Patres Conimbricenses supra, & Pater Clauius in capite I .sphaerae a pagina P .immo nec alia via constare possunt diuersi stellarum aspectus,coitus,& distantiq. Si enim motu tantum raptus ferrentur, aequabiliter semper,motuque, & distantia uniformi procederent. Cum tamen Astrologi certissime obseruauerint, planetas non semper in eodem puncto orizontis oriri, sed nunc iuxta lineam aequinoctialem,nunc vltra, cirraue,nec semper eodem temporis momento,sed tardiuatam per,ac denique inqquali inter se,& cum Stellis fixis distantia id quod stare nequit, nisi praeter impetum primi mobilis alius a propriis intelligentiis versus ortum inaequabiliter inferioribus sphaeris imprimatur.

Nortia in hac re sententia duplici assertione explicanda est. Prima sit,inferiores sphaerae proprie non mouentur simul duplici motu Physico.Hqc concluso est Doctorum secundae sententiae contra primam: quq hac ratione efficaciter probaturi Motus localis est acquisitio localis praesentiae,aut diuersi modi praesentiae, sed inferior orbis non adquirit plures praesentias simul. aut plures positiones parrium in loco ,sed unicam rantum versus Occidens, igitur non nisi unico motu movetur.Perspicua est consecutio:quia nequit simul ab eodem corpore eadem praesentia acquiri duplici motu opposito, aut quas opposito,neque id intelligi potest. Minor probatur: ex comuni enim omisntu sententia no potest id e corpus naturae viribus habere simia duas piaesentias locales, aut duas diuersas

posi

402쪽

Lib. II. Cap. V. G s. V. 383

positiones in eadem praesentia, sicut nec duo loca,igitur neque potest simul eas acquirere . quod namque haberi repugnat , ita de acquiri. Nequit igitur hoc

contingere, nisi cessante aliquo motu eo tempore, quo per alium quasi oppositum orbis tendat in partem oppositam. Hoc vero nullus dixit, dicereturque sine ullo fundamento contra experientiam, qua con istat; semper orbem in occasum moueri, & contra rationem,cum semper eadem proportione impellantur orbes, ac proinde ea dein ratione aequabiliter debeant semper moueri: Confirmatur quia inferior orbis nunquam reperitur simul praesens duobus spatiis totalibus, aut partialibus, sed in uno tantum spatio, eademque positione . ut perspicue obseruant astrologi, ergo neque adquirit simul duas praesentias, scuduos praesentiarum modos, duove loca : si enim duo simul adquireret, duo simul habere aliquando deprehenderetur. Ergo non mouetur simul duplici motu distincto. Affertio secunda: idem motus inferiorum orbium prouenit a propria intelligentia, & ab intelligentia

motrice primi mobilis,lta tamen,ut intelligentia propria non versus ortum, sed in occasum impellat. Prior conclusionis sars est auctorum secundae sententiae, &valde communis contra Vallesium 3. Physicorum capite s.& nonnullos recentiores. Probatur,quia non possunt non inseriores sphaerae rapi motu primi mobilis,cum illud concitatissime moueatur, & inferiores orbes perfecte comprehendat, qui ut pote prim σproximi, & contigui, solidaeque naturae apprime capaces sunt impetus recipiendi, ut cum illo circumuoluantur : Mouentur: ergo inferiores orbes ab intelligentia primi, id quod in ore omnium Philosepho arum,&Mathematicorum frequentissile est,& hac de

causa

403쪽

causa octaua,seu decima sphqra primum mobile num cupatur. At inferior sphaera etiam circunuoluitur a propria intelligentia, igitur illius motus ab utraque intelligentia procedit.Minor inconfessa est apud omnes constituentes tot motrices virtutes,quot sunt or-

bes caelestes: & ex eo constat, quia, ut infra dicemus, nequeunt ab una eadeque intelligentia tot orbes tam vastae molis simul diu et simode rotare.Et ulterius demonstratur, quia si inferiores sphaerae solo primi mo

bilis raptu veherenturAquabili, aut proportionata celeritate inter se, & cum illo rotari necessarium foret, cum eodem modo semper raperetur, ac proinde semper planetae inserioribus sphqris assixi ab eodem Orizontis puncto ascenderet, & eorum quilibet eandem semper seruaret cum aliis distantiam,quoad punctum natiqitatis, & lineam,per quam pergit,cuius oppositum euidentibus obseruationibus Mathematici experiuntur.Fateamur ergo necesse est , in seriorum spha:- rarum motus non a solo motore primi mobilis, nec , solo proprio, sed ab utroque prouenire. Posterior pars nostrae assertionis , quam Vallasius supra cum aliis recentioribus contra plures alios tradidit , hac emeaci ratione a nobis probatur: Non est necessarius impetus a propria intelligentia impressiis inferiori orbi versus ortum, sed sat est impulsus eiusdem in Occidentalem plagam impellens, & hic est naturae ca li magis consentaneus,igitur hic,& non ille ponendus est. Antecedens, quoad priorem partem , probatur, & explicatur, quia ideo impulsus ille ponitur , suis auctoribus, quia inferior orbis retrotrahi deprehenditur comparatione primi mobilis,

seu quod in idem recidit in planeta illi insidens

relate ad inerrantem stellam: sed hoc stare potest ex eo solum , Qqod impetus illi impressus a primo mo-

404쪽

Lib. II. Cap. R. Auae . 3 s s

bili, & propria intelligentia non adeo essicax sit ad illum circunuoluendum, ac impetus illatus ipsi primo mobili ad huius volutionem,ut per se patet: igitur impulsus ille versus ortum necessarius non est; uterque tamen ille impetus essicit motum in occasum non per eandem lineam, & in eisdem polis , ac primum mobile:quamuis enim ad id inclinet rapientis impetus; attemperatur tamen impetu propria intelligentiae illius sphaerae inferioris, per lineam gyrativam mouere conantis, quae etiam omnino id non assequitur, sed ex utroque impetu quasi attemperato per lineam aliquam gyrativam mediam inter lineam primi mobilis, & propriam particularis sphaerae haec fertur, non eadem , qua primum mobile , velocitate : quae attemperatio specialis diuersiaque est pro

qualibet inferiori sphaera, quia quaelibet speciali impetu , specialique via'propria intelligentia impellitur,& ideo quaelibet sphaera propriis polis,& per propriam lineam , propriaque velocitate in orbem sertur : quae omnia pro influxuum diuersitate congruenter attemperata sunt. Secunda illius antecedentis pars de congruitate huius impulsus probatur primo, quia impetus ille versus ortum impressis aliquo modo eox contrarias impulsui a primo mobili impresso versus,occasum, utpote in contrariam partem inclinam ,quae contrarieras,& pugna parum consentanea est corpori incorruptibili , qualibet alia contrarietate experti. Deinde ille impetus perpetuo fraudaretur suo effectu per se, cum nunquam cadestis sphaera moueatur proprie versus Orientem , siquidem semper voluitur in occasum ,& nequit simul in duas partes, Praesertim oppositas serri, ut prima allertione ostendimus. Denique si intelligentiae inferiorum orbium

405쪽

illos impellerent in Orientem , non possent non multum retardare primum mobile , cum illi contigui sint, ob quod ab ipso rapiunturi ingentis magnitudinis , & vehementer in contrariam partem, impendentes; quod quidem non deprehenditur,parum enim detinetur , ne absoluat perfecte circulitionem spatio viginti quatuor horarum; id quod prouenit ex eo, quod inferiores orbes. nonnihil obsistunt per impetus sibi impressos, ne a propria linea gyrativa, per quam moueri exigunt ad lineam primi mobilis extrahantur, cuius ratione media pergunt via, ut diximus. Et sane incredibile est , & sine urgenti necessitate nequaquam adstruendum; intelligentiam primi mobilis imotricem non solum rotare ingentem illam magnitudinem sui orbis, & simul rapere vastam reliquam molem inferiorum omnium sphaerarum, sed etiam id praestare contra oppositos impetus ab aliis motricibus intelligentiis impressos. Est enim magna nimis persectio limitatae creaturae cancellos praetergrediens. Ex dictis ad argumenta in contrarium adducta santis constat , iam enim demonstrauimus qua ratione diuersias planetarum distantias, & coitu inter se , &cum stellis fixis, motuum etiam inaequalitatem constare possint, & reduci optime in duplicem illum impetum cuilibet inferiori orbi , duplici intelligentia versus occasum impressum, ob cuius diuersitarem di sipari celeritate in diuersisque Polis, quaelibet inferior sphaera intra superioris ambitum, & ca-tuitareis in Orientalem plagam pergit, & hac ratione intelligendi sunt antiqui Doctores, praesertim Aristotes es, & Diuus Thomas, qui in uniuersum aD seruerimi, inferiores sphaeras duplici motu moveri, quia scilicet a duplici virtute motrice, propria,& rapientis

Diuiti

406쪽

pientis orbis, partim per lineam huius, partim per propriam, hoc est , per mediam inter utramque ob utriusque impetus attemperationem cientur,est enim diuersus motus, & per diuersiam lineam , ac esset, si a sola propria intelligentia, aut solo primi mobilis raptu rotaretur, quod videtur M prcssisse Aristoteles textu illo 3 s. relato pro secunda sententia hisce

verbis: In his enim, quae fiunt sub ilώ id est, primo calo

plures lationes in υnam iam conuenire. Ac si diceret, cst unus motus inserioris sphaerae a virtute tamen composita ex duabus diuertum motum seorsum postulantibus. Nonnunquam etiam Aristoteles, & Diuus Thomas tum citatis locis, tum alibi plures motus

attribuunt cuilibet inferiori orbi totali scilicet, qui componitur ex pluribus partialibus, quorum cuilibet suus proprius motus conuenit, & ideo omnes smul totali orbi dicuntur conuenire. Et similiter, cum docent, has sphaeras i n Orientem etiam ferri propriae intelligentiae impetu, ex eo id assirmant, quia licet haec in occasum impellat, segniori tamen impetu, &l per specialem lineam gyrativam, quapropter minori velocitate orbis circunfertur , ac proinde comparatione primi mobilis celerius pergentis , e contrario moueri, & retromeare dicitur eo modo, quo debilis potentia positiva relate ad peris sectam potentiam impotentia nuncupatur, & aliquo modo contraria. Nec aliquid unquam dictis aduersum in his D ' ctoribus per otium consultis inuenire potui.

407쪽

De Caelo,o Mundo.

An planetae,seu errantesstilia,santpartes continua,componentes orbes,quibus infident, ct ad motum eorum moueantur. -

RAtionem dubitandi praebuerut planetae, propter

difformitatem quandam in propriis eorum motibus ostensam , quam non ostendunt firmamentiastra iratione cuius difformitatis,nunc propinquiores

terrae, nunc vero remotiores ab ea apparent,& ex Consequenti, nunc maiores, nunc vero minores. Ut

igitur Phaenomenas has,seu appaxitiones saluare possint astronomi, singulis planetis concesserunt peculiares orbes,ac discontinuos inter sese,& a principali, eoque minores, ex quibusque idem praecipuus quodammodo componatur;ac tandem, qui propriis in tibus ac distinctis a motu pius moueantur,non tamenecentricos, sed concentricos, hoc est, habentes eundem centrum aliorum orbium, qui est centrum totius inmdi.Pro hac sententia citantur Eudoxius,Cal-leppus, Ciuillusahiletus in libris de caelo : Fracastorius,in libro de homocentricis,Auerroes Ape, immo& Aristoteles 11.libr. Meraphysicae,text.43.& 46. Astrologorum sententias recitauit,& haec est prima

sententia.

Alij vero putantes Phaenomenas omnes,seu varias appaririones non posse saluari per solos orbes proprios , ac discontinuos concentricos, posuerunt eos ecentricos, hos est, diuersum centrum habentes inter sese, & communi totius mundi, addideruntque ita hosce minores orbes se habere respeetu planetae, ut unus eorum sit ei proprius,cui insit.lste minor or-

, bis

408쪽

Lib. II. Cap. V. Erasin. 389

bis vocatur quasi sphaerula,aut epicyclus, in quo mouetur planeta,ab Oriente in Occidentem habens mois tum eius tanquam proprium. Et haec est a sententia. Alii tandem, & non pauci, Phaenomenas omnes.seu varias planetarum apparitiones veras esse ne- .gant , sed apparentes tantum esse censent ex variis modis, quibus vapores inter planetam , & visum in-xercedunt, quorum ratione decepti , videntur sibi propinquiores interdum, & matbrescinterdum vero remotiores,& minores,ac propterea non esse propter illas multiplicandos orbes planetarum , aut ponen

dos plures , quasi partiales, ex quibus singuli eorum orbes componantur, quia non sunt multiplicanda corpora spraesertim incorruptibilia, & adeo perfe- cta in sine urgenti secessitate, quae non probatur adesse in re praesenti. . .

Vt autem veram in re dissicili sententiam statuamus,explicare oportet quonam modo excogitari possit compositio haec eiusdem totalis orbis ex multis partialibus motui planetae ita acommodata, ut per eam saluari possint uniuersae apparitiones, circa eum contingentes, ita ergo excogitatur ab omnibus semime Astronomiae peritis , ut quilibet orbis cuius m-que planetae compositus su ex tribus saltem minoribus orbibus, quasi partialibus , discontinuis,& inaequalibus inter sese, quia prius c5tinetur quodammOdo ab altero,& necesse est, contenium minorem esse continente. Ex his autem tribus orbibus unus dicitue 'ecentricus simpliciter , quia utraque eius superficies, tam concaua quam connexa;habet centrum diuersum a centro sui orbis totalis , ac totius mundi, habetque

iste idem orbis eandem profunditatem, seu grossi-riem omni ex parte , atque immensus est intra profunditatem, atque grossitiem sui orbis totalis, voca-

409쪽

De Ciuo, se Mundo.

turque deserens planetam, vel cui planeta proxime insidet. Hunc orbem simpliciter ecentricum circundant duo alii orbes,etiam partialesInum versus convexum eius,& alter versus cocauum,sed diuersae profunditatis, aut grossiti ei ambomam superior necessario eit valde tenuis ex ea parte, qua ecentricus orbis quem circundar, maxIme a centro mundi distat, ma-γimam vero profunditatem habet ex parte opposita: E conrrario vero inferior orbis,&quasi concauus,&inturnus, & ita fit, ut convexa supel ficies superioris orbis,& concaua inferioris ; idem centrum habeant,qqod totalis orbis planetae, centrum videlicet totius mundi; concaua vero superioris,& convexa inferioris idem habent centrum, quod orbis simpliciterecentricus , quem circundant, ratione cuius hi duo extremi orbes ecentricum circunscribentes dici solent Gentrici secundum quid, quia secundum unam tantum superficiem diuersum centrum habent a centro mundi, hi etiam duo orbes non mouentur m ru eiusdem ecentrici, aut planetae ab eo delati, sed motu alio diuerso. Et tandem in eodem ecentrico planetam deserente datur rotunda quaedam pars omnino solida,ac rotunda, quasi paruulus quidam orbiculus,quem epicrclom vocant, & in quo planeta reuoluitur ab Oriente in Occidentem:eiusmodi autem epicyclos attribuendos esse censent astronomi,omni bus planetis, propter Solem , cui sufficere arbitrantur orbes proprii,quorum ratione lassicienter saluantur omnes apparitiones eius. Lunae vero ac Mercurio tribuunt motus alios , de quibus curandum

non est.

Hanc vero compositionem orbium planetarum recentiores tertiae sententiae existimant, non esse ne cessaria pro motibus eorundem planetarum : alij ramen

410쪽

Lib. II. Cap. V. 391

men Omnino impossibilem: probatur hoc primo: nam positis duobus his orbiculis e centricis , & inaequalis grossiti ei, sequitur ex motu eoru penetratio,vel scisinso utriusque , vel certe admittendum esse Vacuum; probatur consequentia, quia cum utrumque moueatur, necesse est, partes grossiores aliquando coniungi, & aliquando etiam partes delicatiores,& aliquando etiam utrasque separari, sed non possunt coniungi nisi ex parte se penetrando;cum non detur spatium sufficiens in quo simul extendantur, sed eandem saltem partem idem spatium occupare, necessarium sit,

quod est ex parte se penetrare: dum vero coniungan rur tenuiores partes,minus spatiu quam grossiores occupabunt,immo quam grossiores unius,& tenuiores alterius in alia parte motus coniunctae: ex quo

constat sequi, aliquam partem spatis occupatam inconcursu grossiorum utriusque , vel grossiorum

unius ; & tenuiorum alterius; permanere vacuam inconcursu tenuiorum utriusque. Secundo, ex eisdem orbibus ex parte saltim ecentrici sequitur, moueri caelestia corpora motu Tecto, qui vocatur ad medium, aduersias expressam sententiam Aristotelis a. libro de caelo capite a. afferentis. motum ad medium, & a medio conuenire solis cor poribus sublunaribus , motum vero circa medium soli corpori caelesti. Probatur consequentia, quia his ecentricis positis, necesse est planetam permotum aliquando esse terrae proximum, aliquando remotum , remotum quidem fuerit in puncto superiori illius orbis,qui convexum ecentrici circumscribit:proximum vero terrae planeta erit; dum in puncto inferiori opposito fuerit, mouebitur ergo a puncto distanti a centro ad punctum proximum,quod est moperi ab uno in alterum locum,seu spatium respectu

SEARCH

MENU NAVIGATION