R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 580페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

De Cis se Mundo.

bus ostendimus.Fatemur ergo,in Scriptura aquarum nomine veras,d elementares aquas intelligi:infici mur tamen eas esse supra caelu aethereu, sed supra ae. rem rantum, supra infimam scilicet aeris regionem,ut explicatum est. Quae vero addit doctissimus Pater Molina,& falsa sunt,& supra a nobis refutata.

An ciuestia corpora moueantur a propriasma ;

PRae supponit quaestio moueri caelestia corpora

motu circulari, quod manifestum est, ex motu stellarum,quae eis insident quas moueri videmus,seruata semper eadem distantia inter sese, quod constar, non posse fieri, nisi corpus ipsum caeleste, cui assixae sunt motu circulari,euolueretur. Qu9d enim immoto caelo non moueantur, ut quidam decepit crediderunt , hac ratione conuincitur, si stella mouetur immoto orbe,vel mouetur intra proprium orbem , aut superficiem eius,sed ex utroque sequitur, aperte dari Vacuum:ergo. Probatur minor,quia si intra proprium Orbem mouetur,necesse est,unum locum relinquere,& ad alterum se transferre per motum. Costat Vero, non dari corpus aliuda quo relictus locus repleatur, permanebit igitur vacuusaEr pariter, si moueatur per

superficiem proprij orbismam inter illam,& superficiem alterius orbis immediati permanebit vacuum spatium,per quod mouetur,cum nec detur corpus, ii quo repleatrir. Quo praesupposito,in dubium reuocat,an moueatur caelum virtute formae substantialis propriae , tanquam principij cruientis intrinseci,vel solum ab in-ε telli

432쪽

telligentia, tanquam a principio externo, & quod

priori modo moueantur, sicut viventia effective a propria anima mouentur. Docuerunt nonnulli,quos Diuus Bona uentura in a.distinct. I artic. .quaest. 2.

tulit,& sequotus est Albertus Saxoniae 8. lib. Physicorum, quaest. vltima cui principio intrinseco alij ex antiquioribus Philosophis a Conimbricensibus citati a .lib.de caelo cap. I 3. quaest.F.artic. 2. atque etiam Vallesius controuersia ii. ad tyrones post medium, addiderunt intelligentiam, ita ut, vel motus idem, partim ab interno*rincipio effectivo, partim ab externo procederet, vel certe motus unus a dcxtra ad laeuain ab intelligentia,alter vero a laeua ad dexteram

a propria forma,vrasseruerunt alij. Probatur primo, quia si forma caelestis non praestat efiicientiam admotum;ergo nullum concursum praestare potest, &' sic erit otiosa, & ex consequenti frustr, eidem corpori concessa: Probatur sequela Prior , quia praetcractivum concursum, tum potes praestare passivum; nam ad motum,nec finalem,nec formalem, praestare manifestum est: Sed passivum concursum sola materia praestat, cum sit materialis causae proprius, ergo nullum praestabit forma. Probat Valle sus secundo, quia corpora grauia, & leuia ignobiliora sunt cauestibus; sed valde probabile est. moueri a propriis formis, tanquam a principiis essicientibus internis:ergo probabilius erit, hoc idem orbibus caesestibus este concedendum praesertim apud Aristotelem,qui intel ligentias veras eorum formas esse videtur docuisse. Opposita sententia , quod cauestia eorpora non moueantur a principio interno effectivo, sed ab externo,dumtaxat,quod est Angelus, seu intelligentia, communis est in utraque Schola Theologica.ac Philasophica uequantum ad utramque partem, ut Optime

433쪽

adnotauit Peretra noster, lib. 1 suae Philosophiae eap. I.&lib. 1.in Genesim,quaest.i6. asserens,quasi per m nus traditam fuisse inter antiquos Philosophos, &postea a Theologis acceptam , quod certe magnum - est vetitatis argumentum, praeterrim eius rei, quae non potest euidenti argumento conuinci. Eam enim tenuit in primis Diuus Thomas,quaest. 6.de potentia

arr. 3.& I. parte,q.7O.ari. 3.D.BOna.in a.dist. I . art. 3. quaest.2. Scotus ibidem quaest. ι.Durandus, quaest. 2..Egidius quaest. s. Albertus Magnus artic. 6.& I 2.Metaphysicae tractatu 2.cap. Io.Capicolus in χ. disputatione 9. quaest. I . artic. 3. Ferrariensis 3 .contra Gentes,

cap. 6. Sotus 2. libro Phy sicorum quaest. D. ibidem, Pater Toletus, & patres Con imbricenses a. libro de

Caelo,cap.1.quaest. F.Pater Suar. tomo I. Metaphysicae disputatione 18. Sectione 3. numero 36. luxta quam duo asserimus .Primum est,non esse possibilem natu- raliter potentiam, aut formam intrinsecam,1 qua caelum effective se moueat, quod probaui z D. Thomas

3. contra Gentes cap. 23. ratione 4. hoc argumento.

Motus localis non potest emanare a forma, Ianquam a principio efficiente,nisi terminus,per talem motum per se comparatus , sit debitus formae eius, vel certe eidem corpori ,ratione tali, formae,ut euidenti inductione probari potest , per singulos motus locales elementorum, & aliorum corporum discurrente, &ratio id ostendit;quia inclinatio activa in motum, &speciem capit a termino naturaliter debito,tanquam a proprio actu,per quem perficitur,sed constat, nullam praesentiam,vel modum eius,quem potest cetium acquirere per motum , esse ei debitum ratione suaesormae satis persecte peream, quam habet supra omnia alia corpora , & ideo nullam aliam desiderantem, cum omnes sint eiusdem omnino rationis, ergo

434쪽

ergo non potest eis c motus caeso naturalis, ratione suae formς tanquam principio essiciente eius: sed non potest naturaliter dari potentia intrinseca ad motum, si is non sit naturaliter debitus mobili, ergo non est possibilis naturaliter talis potentia intrinseca caelo. . Neque fit satis argumento si dicatur, non cile cadomorum debitum ratione termini,sed ut eo medio fiat proximum inferioribus corporibus,ut ita approximatum possit influxum habere circa illa, & ea perficere,atque etiam se ipsum, in quantum virtutes eius per cxercitium suorum actuum perficiuntur Hoc inquam,non satisfacit, quia potentia motiua localis solum potest respicere per se praesentiam in loco , vel spatio loci,& solum per eam perfici,quemadmodum potentia calefactiva solum calorem,& ideo solum

ordinatur per se ad calefactionem : caeteri vero motus , vel actiones , & earum termini extra rationem

eius sunt,& per accidens ad illam se habent:ergo cum non possit esse debita cano alia praesentia localis, eripi inpossibile dari potentia ad illam caelo intrinsecam; cum haec nihil praeter pri sentiam localem secundum se respiciat. Nam quod corpus localiter motum fiat praesens his, aut illis temporibus , & quod praesens

possit alterare,corrumpere,vel generare, per accidens omnino est,respectu eiusdem localis motus, aut motiuae potentiae, quae ex hoc nihil prorsus variatur, de per se solum ordinatur ad perficiendum proprium corpus,cui concessa,& debita est. Est enim motus ex Aristotele s. libro Physicorum rextu r7. actus naObilis,prout mobile existit, id est, qui solum per se ordinatur ad perficiendum corpus,in ordine ad proprium terminu. Ergo idem est,non esse talem terminu per se potetiae debitu ,aut corpori,& no esse possibile talem morum, aut potentiam mortuam ad exi adquirendu . Pro

435쪽

Probatur tandem idem assertum, quia impossibile est, corpus esse violenter in loco sibi naturaliter debit cucum sit natur eius consentaneus . sed id sequitur in caelo , si ei concedatur virtus aqua effective moueatur:ergo contradictionem implicat dari, vel ab ea

moueri. Probatur minor,quia cum talis virtus,& motus,ab ea eliciendus sit naturalis;eo ipso, quod ab ea

cessauerit,permanebit in eodem loco violenter, cnm permaneat contra impetum propriς inclinationis:erit ergo in statu violento,quamdiu in eodem loco , aut

in eadem praesentia sibi debita, aut modo illius permanserit: siqnidem qualibet praesentia, aut modo illius dato ab interno impetu, aliam praesentiam, vel modum adipisci conatur: & ideo contra internum impetum ea caret,ac proinde cum violentia. Et urgeo argumentum hoc modo : Repugnat dari naturalem inclinationem ad actum,vel motum, nisi respectu alicuius formae determinatae, vel termini per eum comparandi:cum motus ex propria essentia sit fieri alicuius termini ; sed morus circularis caeli non tendit in aliquem determinatum terminum , vel praesentiam, quia caelum in nullam determinatam inclinatur, nec

in ulla quiescit sed solum postulat supremam , resipectu omnium corporum,quam constat habere,etiamsi non moueatur,& quam habuit in primo instanti, in quo conditum est a Deo,in quo non mouebatur: ergo repugnat dari naturalem inclinationem effectivam in caelo ad motum. Secundum assertum ; orbes cadestes a forma extrinseca mouentur, nempe ab intelligentiis: sic unanimiter omnes citati supra,ex quibus Diuus Thomas opusculo Io. arti c. 3.&opusculo I I .artic. χ. docet esse omnino certam sentetiam,st Physicis rationibus demonstratam;& de potcntia , quaestione 6. articulo 3.

inquit:

436쪽

inquit: fidei sententiam esse,quod substantiae separatae, siue Angeli, moueant corpora caelestia. Bonaventura supra vocat sententiam fidei cosentaneam, illam statuit Aristoteles 8.Physicorum,capite s.textu Ja .&libro i 2;Metaphrsicae capite 8.text. 3. Plato I. de legibus,cum reliquis ferme omnibus utriusque Scholq;

qui eam confirmarunt, ex ordine inter res creatas costituto, qui in eo maxime positus est, quod inseriora per superiora in propriis fuctionibus regatur, & corporalis creatura coniungatur cum spiritali,atq; adeo, sicut in paruo mundo, homine videlicet, corpus per spiritu gubernatur, simili modo in maiori in udo coistingar. Quae ratio probata est sacris etia Doctoribus ex quibus ea utuntur D. Dionysius cap.s.c testis Hierarchiae, & de Diuinis nominibus capite octavo, D. Gregorius quarto Dialogorum, capite A. D. Augustinus tertio de Trinitate capite quarto cum aliis. Idem

etiam Philosophi sibi habuerunt persuasum. Quia

eum caelestium orbium motus, mira aequabilitate, dcconstantia,perfici obseruarent,non nisi ab intelligentiis a materiae concretione semotis,circvuolui corpora caelestia, consulto iudicarur:immo hine illi aditum ad intelligentiarum notitiam inuenere,qui fere omni

ex parte praeclusus illis esset, solis principiis Philosophieis ducti, si nullam haberent effetentiam, circa

morus caelestium orbium , cum nee ex cause, vel aliis effectibus;in Angelorum notitiam possent rite peruenire, nec alias constaret connexio rerum sensibilium, seu intelligibilium, seu mundi corporei,& incolpo rei,quam sateri necesse est. Quod etiam confirmatur ex illo Iob 9.capite: Sub Po curuantur, qui portam orbem. Iuxta quorundam in terpretationem , qui id de Angelis intelligunt filo motu coelestem mundum continuo circunuoluenti-

437쪽

hus. Et de eisdem non incongrue intelligi potest

illud eiusdem Iob capite 26.Columna cali contremiscunt, ct pavent ad nutum eius.Et aliud ex capite 3 8.Cum malaudarent astra marinina,st inbularent omnes sit, Dei.Hi denique videntur esse virtutes caelorum , quae in die iudicij movebuntur iuxta Matth. 24. subiungo vitimam, & essicacem rationem hoc modo:Corpora eae lestia motu circulari perpetuis euoluuntur,ut in principio quaestionis ex communi consensu, & manifesta experientia stabilitum reliquimus, sed. non mouentur a principio sibi totrinseco , ut etiam in primo aia serto essicacibus rationibus probatum manet. Igitur

suidens est, moueri a principio extrinseco , seu assistente serma; siquidem nullum est medium inter principium intrinsecum , & extrinsecum. At hoc principium extrinsecum motus caeli nullum aliud congruenter potest esse, nisi Angelus. Ergo ipse est principium essiciens coelestis motus. Haec ultima minor, in qua est dissicultas , probatur; quia hoc principium nequit esse corporeum,cum nullum eiusmodi naturaliter sit supra caelum, neque in ipso caelo ςsse queat , sine penetratione viribus naturae impossibili, siquidem tam ipsum, quam c*lum propriis

quantitatis dimensionibus praeditum foret. A corpore vero aliquo sublunari caelum localiter moueri,& merum figmentum a nullo unquam excogitatum,& plane absurdum esse , quis non videat Supe est ergo , ut , substantia aliqua persecta a materia ,& corpore immuni coelum circumagatur. Haec

autem non est Deus ipse se solo , quandoquidem hoc per Angeius praestare optime potest, sicut innumera alia munia , & ossicia per suas creaturas, ipso cum illis concurrente, administrat. Quod naturis rerum, ordini, & connexioni uniuerti valde

438쪽

congruit: per Angelos ergo id praestat, cum non super sit alia substantia spiritualis completa ad id munus exequendum. Angelos vero posse pyopria virtute mouere localiter caelos in consesso apud omnes est. Sunt enim insignis virtutis, & essicacit iis , & quibus, ut pote longe perfectioribus , su duntur omnia corpora, saltem quoad motum loca. lem. Concludamus igitur, caelestes orbes a sermis extrinsece assistentibus, seu ab intelligentiis localiter

Superest, ut argumenta prioris sententiae diluamus; Ad primum negamus, formam caeli esse frustra, etiam si non sit principium essiciens localis motus, plura enim alia munera habet in genere causae formalis, de essicientis etiam. Constituit namque simul cum materia compositum caeleste , & est principium essiciens saltem instrumentale naturalium, passionum ,& proprietatum caeli , nec non mediis propriis potentiis, & qualitatibus activis effective concurrit ad plures effectus,qui caelo attribuuntur. Ad secundum , concesso antecedenti, neganda est consequentia. Non enim negamus corporibus caelestibus potentiam internam effectivam motus localis, propter eorum imperfectionem, sed quia natur liter non possunt non esse in proprio loco; neque ab illo extrahi queunt. Virtus autem motiua maxime in non viventibus , solum potest esse ad adquirendum proprium locum,& alias nunquam esset caelum statu naturali,sed in violento,ut supra probauimus, necesse ergo est , ut caelestia corpora tantum moueantur ab intelligentiis,quas sormas selum extrinsecas, & caelo assistentes posuit Aristoteles , ut legenti constabit. Cum quo tamen stat, quod naturaliter moueantur, quia ut partes uniuersi naturaliter habent proia

439쪽

ψιο De Caelo Mundo.

penitonem, ut , potentia naturali persectioris ordinis in bonum inferiorem circumuoluantur. Quam inferiorum gubernationem , & exteriorem exequutionem, sphaeris caelestibus Deus commisit, i pso cum ipsis concurrente, semper tamen internam earundem directionem sibi reseruauit.Quo sensu intelligitur illud Iob 3 3. suem tantatuis alium sub terram, aut quem possit super orbem, quem fabricat μι est, cte. Et An eodem sensu loquitur Diuus Gregorius ibi,& Boetius libro 4.de consolatione Philosoph prosa

n quilibet orbis causis a propria intesii-

gentia moueatur.

QVamuis praecedenti quaestione stabilitum sit,

orbes caelestes ab intelligentiis moueri, adhuc seiscitandum relinquitur,an ab una omnes,vel singuli singulis cieantur, quod in praesenti examinandum proponimus. Sed antequam in hac re varias proponamus sententias, nonnulla tanquam certa iam apud omnes praemittenda sunt, ut elarius postea & inoffenso pede Curramus.Primum statuendum est,Deum se solo non mouere aliquod caeleste corpus, quod ut certum suinponunt Omnes Doctor. communiter cum Bonaventura in a.distinctione I .articulo 4.quaestione I.& D. Thoma opusculo I . capite m. in uniuersum asserente, nullum corpus moueri immediate a solo Deo, quoad motus, qui facultati naturae subduntur. Cuius ratio sumitur ex ordine diuinae sapiemiae, & prouidentiae,quem supra ex patribus Gregor. Dionys. Au

gustin.

440쪽

gustin.& aliis ratum, & firmum esse diximus, ut sci. licet ima a mediis,id est, coi pora sublunaria a caelestibus,& media i summis, hoc est, caelestia ab Angelis

moueantur. Sine fundamento autem ab hoc ordine primum mobile, aliudve corpus eaeleste, exciperetur; maxime cum alticcis ordinis munera, qualia sunt,

quae ad intellectum illustrandum,& excirandum voluntatem spectant,ipsis Angelis, immo.& hominibus Deus saepe commiserit. Cum igitur possit Deus per Angelum primum mobile rotare , sicut Angelorum opera caeteras sphaeras circumuoluit, si quidem me non exce dit virtutem Angelicam , ut supra ex comitiunt consensu diximus,sine ullo prorsus fundamento, immo Plane contra rationem inficiabitur quis, motum piissii mobilis ab Angelo prouenire. Qua propter in hoc plane errauit Aristoteles, existimans motorem primi mobilis specialeth, & immediatum esse Deum. Vt testatur Pletho. capit. 1. libro de iis, quibus Aristoteles a Platone dissidet. Alexander, &Simplicius 8 Physicorum,Diuus Thomas I 1. Meta- physicae ad textum alii, quos citant, & sequuntur Patres Conimbricenses in a. de caelo capite s.

, quaestione 6.artic. 2.& constat ex 8. Physicorum, ca- ,

pite ultimo, ubi docet; Deum in parte supremi globi , quae velocius agitatur, insidere; quia scilicet eiusmodi motus ab eo efficitur. Praeterea apud Aristotelem, primus motor est omnis mutationis expers, quod soli Deo conuenit, deinde 8. Physicorum ex motu primi orbis, primuris, sempiternumque motorem intulit,& si .Metaphysicae capit.8. textu 1.inter intelligentias mouentes caelum , Deum recensuit. Non me latet. Avicenam Bonaventuram, Aureolum, Scotum , Heruaeum, & Ferrariensem, relatos a Co-

nimbricensibus i maiori pietate, quam probabilitate

SEARCH

MENU NAVIGATION