장음표시 사용
441쪽
ductos asseruisse,Aristotele motu primae sphaere Deo adscribere,non ut effcienti immediato, sed tanquam fini, eo quod Ir.Metaphysicae capite 7.textu 38.dixerit, Deum mouere primum orbem, ut id , quod amatur. Verum loca , nobis allata adeo expressa sunt,
ut interpretationcm non patiantur. Citatus vero ab his Doctoribus adstruit, Deum appeti, ut rerum omnium finem: quae ratio communis est, respectu Omnium motuum ,& non excludit motionem causae eLfectricis. Secundo animaduertendum est, suisse sententiam Abulensis ad caput 13. Exodi , quaestione s. existimantis , fieri nequaquam posse, ut Deus corpus aliquod se solo moueat; ducebatur autem in eam sententiam, quia cum motus localis sit quidpiam imperfectum, ut pote actus entis in potentia , u immediate a Deo solo procederet, aliqua actio diuina imperfecta esset, quod est plane absurdum, & impium. Et confirmari potest, quia infinita virtus mouet puncto temporis , teste Aristotele 8. Physicorum capite Io. textu 78. cum infinita proportione exsuperet quamlibet vim motricem crearam, at motus localis ex sua natura tempus exigit: implicationem ergo inuoluit, fieri a Deo , sed tamen hane sententiam erroris nomine coarguit Diuus Thomas I. parte quaestione Ios. articul. 2. & nulla prorsus ratione sustineri valet. Nequit enim sine errore negari posse Deum per se immediate essicere omnes determinatos effectus naturales, quos secundae causae naturales essicienter edunt: cum ipse earum omnium eirtutem, & essicacitatem in se excellentiori
hiodo contineat. Et si rationes Abulensis aliquid conuincerent, probarent sane de omnibus quibuscumque murationibus, cum omnibus sit intrinseca imper
442쪽
imperfectio viae,& tendentiae in terminum; ac proinde nihil prorsus Deus extra se unquam produxisset, cum nequeat intelligi aliquid produci sine aliqua actione,leu mutatione,saltem laxe sumpta.Ac proinde praedictae rationes nullius momenti sunt. Licet enim motus sit quid imperfectum, quia est via,& subiectum constituit in potentia, tamen in suo genere perfectum est; habens scilicet perfectionem, suae naturae congruentem , & ideo nullam dicit imperfectionem in agente,sed ita mobili, ut per se patet. Aristoteles item solum ibi loquitur de virtute infinita ex necessitate mouente, ac peoinde tota necessario applicatamo de libera exhibente concursum , iuxta exigentiam effectus producendi. His praemissis fuit quorundam opinio, teste Fracastorio in suis homocentricis cap. . sectione I. ex istimantium , uniuersam canorum machinam ab eadem intelligentia circumuolui; quae his argumentis potest confirmari .Primo,quia intelligentia mouens caelum, pr et stantioris longe naturae est,ut pote rotalis,& completa substantia, quam rationalis anima incompleta, & partialis , at una & eadem anima rationalis smul administrationes magis diuersas, qua sint motus caelestium orbium : ergo faciliori negotio, hos omnes pariter praestare poterit eadem intelligentia. Minor probatur,quia ipsam et anima rationalis secundu gradum vegeradi , coquit cibum in ventriculo, recoquit in iecore,& venis, & tandem in substantiam viventis conuertit. Praeterea eadem,secundu gradum senti edi, sensuu Operationes elicit, & corpus localiter mouet, ac denique secundum intelligendi gradum spirituales operationes appetedi, & intelligedi habet:quiae Omnia diuerset speciei,& generis sunt. Cu tamen omnes m tus locales cetioru eande sortiantur ratione, di speciem
443쪽
ab eadem praesentia eodem circulari modo adquisiota, emendicatam. Igitur , si illa, quae magis diuersa, & magis etiam perfecta sunt, anima rationalis valet attingete : non est cur intelligentiam perfectiorem valde ea , quae minoris perfectionis, &distriminis inter se sunt , exequi posse inficiemur. Quod si intelligentia una id valet efficere , plures ut pote superfluae non sunt , ad ii munus de
Secundo, caelum nulla ratione res stit intelligentiae mouenti I ac proinde non plus una, quam plures sphaerae conatui Angeli obsistunt: ergo quaelibet vis
motiva sat erit ad caelorum omnium conuersionem
efficiendam, ubi enim nulla adest repugnantia, aqualibet virtute etiam minima procedit actio. Antecedens probatur, quia non apparet, qua ratione possit corpus resistere, nisi per grauitatem , vel leuitatem, aut etiam per impulsum contrarium, sibi im- 'pressum. . corpora autem caelastia non sunt grauitate, aut leuitate praedita , ut in superioribus diximus, ne que impulsum aliunde habent, quam ab intelligentia; ergo ex se non habent, quo resistant virtuti impellenti Angeli, alias defatigaretur intelligentia mouens , quae proinde non potiretur beatitudine, quae
secretis malis omnibus, bonorum omnium complexio est. Quod plane est absurdum: concludamus e go , omnia caelestia corpora ab una eademque intolligentia in orbem clari. opposita tamen sententia vera est, & expressa ab Aristotele. ir. Metaphysicae capitul. 8. a textu. ΑΠ ubi tot enumerat intelligentias motrices, quin orbes caelestes. Eandem sententiam supponunt semper Theologi ,&sequuntur etiam omnes Philoso
phi. Ratio efficax illius est, quia Angelus habet de
444쪽
terminatam sphaeram spatij, in qua potest esse praesens,maiorem, vel minorem, iuxta propriae naturae persectionem,ut docent Theologi,in a .distinct. 3 7.deI .Par.quaest. 3 2 Vnde ex eorum,& multorum Patrum
sententia nequit Angelus in caelo simul, & terra esse, ergo non potest idem Angelus simul omnibus canestibus orbibus,adesse,sed non potest eos impellere,&mouere,nisi eis adsit, ut per se patet. Quamuis enim necessarium non sit Angelum impellentem coniunctum,& immediatum esse,immediatione suppositi,ut aiunt,omnibus partibus mobilis, sed susticiat ei coniungi incerto situ,& inde impetum toti sphaerae communicare,tamen nec fieri, nec intelligi potest, ut ab eodem sita omnes orbes simul diuello modo & pro 'diuersis motibus compellat, cum stare non possit; quod impetus, seu impulsus corpori distanti imprimatur,quin corpori medio capaci etiam communieetur, ac proinde illud eodem motu ac aliud distatis moueatur, & ideo primum mobile cui intelligentia insidere dieeretur,simul cum proprio motu Omnium aliarum sphaerarum motibus agitaretur, quod & inauditum est, & experimento manifesto contrariues.
Quod si quis dicat, Angelum , licet eadem praesentiae non possit adesse omnibus c testibus sphaeris,ac proinde nec eadem existente omnes ad motum impellere,posse tamen eundem,multiplicatis praesentiis, cuilibet orbi,& omnibus simul saltε secundum aliquam ipartem determinatam assistere , & impetum inferre. Si hoc,inquam, dixerit non nemo, facile poterit explodi,quia etiam si aliqui existiment, posse Angelum simul esse in duobus locis, in adaequatis per contactum virtutis, ut ipsi loquuntur,hoc est,ita ut moueat corpora in duabus vltimis,&oppositis partibus spatii, cui adest, sine eo quod in medio illius spatij vii.
445쪽
tutem applicet, & moueat;tamen nullus fere hucunque asseruit, nec sustinere licet, posse eundem Angelum naturaliter simul adesse pluribus spatiis adaequatis suae virtuti,& in eis corpus agitare,& alias nullum illorum estet adaequatum, quandoquidem ultra illud ad aliud se extenderet virtus Angelica:&ideo plures Sancti Patres existimarunt, non posse esse simul Αngelum praesentem terrae,& caelo,quod de una,& pluribus praesentiis intellexerunt, secus si pluribus praesentiis adaequatis id posset contingere naturaliter, non bene inferrent Patres ex eo , quod Angeli in terra nonnunquam appareant, localiter intelligemtiam moueri,quod ipsi intendebant: immo etsi praesentiae distinctae inadaequatae essent, extra spatium tamen adaequatum, quia inde etiam sequeretur, per illas posse Angelum simul elle in cςlo,& in terra contra Patres, & licet praesentiae inadaequatae distinctae in eodem spatio adaequato continerentur, non posset unus Angelus naturaliter illis assici simul, sicut nec id
habere potest naturae viribus idem corpus ex ominnium sententia , uni enim rei una tantum praesentia naturaliter debetur. Ad supernaturalem autem virtutem confugere in naturalium rerum dispositione, &administratione, nec licet, nec decet Philosophum. Confirmatur praeterea , quia virtus Angeli finita est,& limitata,vi pote ortum ducens a limitata, & fi- Rita natura,& quae non valet quemlibet effectum attingere. Cum igitur tam insignis,& multiplex sit omnium caelestiu sphaeraru motus, non est,cur eidem Virtuti adscribatur: maxime,quia licet daremus omnes,
vel plures c testes orbes ab eadem intelligentia simul
moueri pose,congruentius tamen naturae est, plures effectus totales,& perfectos,pluribus causis attribuere: & ideo magis consonat naturis rerum , vs Deus cui
446쪽
cuilibet orbi caelesti 1 uum Angelum motorem desiωgnauerit,quandoquidem cuilibet homini situm constituit Deus Angelum Custodem, cum tamen illud uniuersalius bonum sit, ut pote ad plura se extendes, quae est ratio Diui Thomae de spiritualibus creaturis articis. ad a. Denique scripturae loca, quae adstruere videntur intelligentias motrices caelorum, eadem similiter adstruunt ipsarum pluralitatem. Concludamus igitur, tot esse intelligentias mouentes caelos, quot sunt sphaerae mobiles. Hoc vero duobus modis intelligi potest,aut ita,ut non plures constituancur Angeli, caelorum motores,quim constituuntur orbes,quasi completi,& torales, octo videlicet iuxta nostram sententiam; seu decem, vel undecim, secundum aliorum placitum; aut potius ita, ut tot adstruantur intelligentiae mouentes, quovdesignantur orbes quasi partiales ; ecentrici, scilicet. concentrici,& deserentes .Et priorem partem id confirmat,quod pro uno corpore completo una videtur sufficere virtus motiua,maxime perfectioris,& altioris onge ordinis, sicut ad motum localem totius ani malis, etiam secundum diuersas sui partes,satis superque est una,& eadem vis motrix ipuus. Denique argumenta supra allata, quae intelligentiarum motricium multitudinem suadent,non plures, quam tota les orbes conuincunt Vero similius nihilominus mihi apparet,placitum Aristotelis Ιχ. Metaphysicae cap. 8.& aliorum fere omnium Philosophorum,constituentiu singulas intelligentias motrices pro singulis sphς-ris minoribus, seu minus praecipuis conflantibus maiores, & principales orbes. Huius asserti fundamentum, praeter Philosophorum, & Astronomornm immo,&Theologorum auctoritatem, illud debet esse,
quia ex eo sphaerae istae minores,& quasi partiales di-
447쪽
stinguuntur, quia diuersae percipiuntur situs positiό-nes,aspectus,& distantiae Astrorum inter se,& quoad nos.Haec vero omnia nequeunt nisi in diuersis orbibus constare: sed hoc idem conuincit, has sphaeris minus praecipuas diuersis motibus per se moueri, u- quidem per proprios motus diuersos hunc astrorum aspectum diuersium efficiunt. Consequens ergo necessario fit has omnes minores sphaeras propriis motibus,& inter se diuersis cieri:sed non possunt hi motus.& diuersi orbium quasi partialium ab eadem intelligetia causari, a qua orbis totalis circumuoluitur rergo tot ponendae sunt intelligentiae motrices, quot hάrae minores ctinstituuntur.Subsumptio haec viti-rba, in qua tantues potest esse difficultas , essicaciter probatur eadem sere ratione,qda supra stabilitum relinquimus,admittendas esse plutes intelligentias caelorum motrices.Quia scilicet huiusmodi effectus distincti distinctas etia causas per se exigunt axime cilvirtus Angeli mouentis suis sit circumscripta cancellis,quae proinde effectus adeo diuersos non valet attingere.Praeterea nequit idem Angelus, naturae viribus simul esse praesens omnibus minoribus sphaeris conflantibus eundem , totalem & maiorem orbem, neque eadem praesentia,cum per hanc tam vasto spatio respondere, & tam ingenti moli adaequari noupossit:alias simul una praesentia caelo,& terrae adesset, contra communem sensum Patrum, neque distinctis praesentiis,cum has simul eidem tei nullus communi
naturae lege concedat. Sed non potest Angelus has sphaeras simul impellere , nisi cuilibet secundum aliquam saltem partem assistat.Si enim uni mediante alia impetum imprimeret,nou posset non sphaerae illi
mediae eundem impetum , dc motum communicare.
si quidem illius capax est r ac proinde illa cieretur simul
448쪽
mul omnibus motibus, quibus aguntur aliae spha eae, quae ab illa media intelligentia impelluntur,quod inauditum est,& plane falium. Fateamur igitur necesse est,tot esse intelligentias motrice orbium, quot sunt minores sphaerae inter se distinctς,quarum numerum assignandum astronomis relinquamus, ex quibus alii
quadraginta septem, alij quinquapinta quinque, alij
aliter enumerant , dummodo nobiscum tantum Unoscant octo maiores orbes,qui circulariter feram
rur.Qus vero pro opposito modo philosophandi adfduximus parum urgent. Propter diuersitatem enim.& distantiam harum sphaerarum necessario exigunt, distinctas virtutes motrices pro diuersis motibus, ut probauimus:nec in hoc dimmitis est ratio de maioribusin minoribus sphaeris, de virtute aurem motrice animalis alia est ratio, eo quod cuilibet parti mobilis debite est approximata.quod virtuti motrici caelorum non contingit,ut satis ostendimus. Hic tamen animaduertendum duxi, Christiam, Philosopho non sussicere eas tantum intelligentias agnoscere, quae caelestibus sphaeris circumuoluendi assistunt, quarum numero contentus fuit Aristoteles Ia.Metaphysicae,tex. 7.& 48 m quo etsi lapsus,venia tamen dignus est,cum ex solis principiis naturalibus,
quibus ipse ducebatur,vix aliud colligi possit. Nobis.
vero Scholasticorum,& Sanctorum Patrum consensus, & ipsa fidei veritas coni rium suadet. Qu' daperte sumitur ex lob. 21 .Nunquid est numerus militum Nin'Apocalypsis s. ubi dicitur Angelorum numerus esse millia millium,de idem ostenditur ex custodia Angelorum , singulis enim hominibus singuli Angeli
Custodes deputantur, ut constat ex Matth. 8. Angeli eorum semper vident faciem Patris mei adiuncta Sanctorum Patrum expositione, & traditione Ecclosiae. Et ratio
449쪽
racioad ipsum comprobar. Natura enim rerum si iure exigere videtur, Ne substantiae spirituales completae tam paruo numero claudantur , siquidem --demmet in rebus materialibus perfectione valde diL. similibus, maiorem pluralitatem, & numerum assequitur. Sed hoc uberius confirmare caelestis disciplinae ratio non postulat, & ideo Theologis missum s cimus,qui cum Diuus Thomas I .parte quaest.IO. arta 3 & aliis locis id ex instituto versant.Illud autem silentio praetereundem non est,uidelicet, Angelos caelestium orbium motores elle eae ordine virtutum. Distinguuntur enim Angeli ex sententia Theolog rum , & Sanctorum Patrum iuxta doctrinam Diui Dionysi, cap.6. & 7. caelestis Ierarchiae, in tres Ierarchias,quarum primae proprium est illuminari, & doceri , Deo,ipsique intimius adhaerere cognitione, &amore, partiturque in tres ordines,seu Choros,in Seraptimos scilicet,Cherubinos,&Thronos.Tertiae autem proprium est, homines custodire, & instituere, quae etiam complectitur alios tres ordine videlicer, Principatu3,Archangelos,& Angelos.Secunda denique est,quae immediate illuminatur a prima de unuuersalibus rebus, quae ad hominum gubernationem pertinent ,& potestatem habet in Angelos tertiae Ierarchiaedilis iniungens,quae ab ipsis executioni mandanda sunt, quae similiter amplectitur tres Angel rum ordines.Dominationes nempe, quae nullum immediate ministerium exequuntur,sed dominium , &potestatem exercent circa duos alios ordines eiuLdem Ierarchiae, & circa omnes tertiae. Τertius ordo est, Potestatum, quae gubernandi potentiam habent, tantum circa Angelos tertiae Ierarchiae:secundus vero Angelorum ordo, & modius huius Ierarchiae est eorum Angelorum,qui ea exequumur muncra, quae ad
450쪽
Lib. II. Cap. V. Et si M. 43 I
ad totius uniuersi ordinem, di communem omnium causarum dispositionem pertinent, ad quae magna virtus requiritur,& ideo hi Angeli virtutes appellantur:ex hoc igitur ordine dicimus, tale intelligentias rotantes caelos,ut probabile visum est Diuo Thomae
3.Contra Gentes cap. 8o.& opuscul. Io.artic.17.& Q-mitur ex Dionysio lupra cap.8.dicente:Virtutum nomen diuinam quandam, & inconcussam vim ad caelestes operationes obeundas prae se ferre:& ratio est, quia motus orbium caelestium maxime pertinent ad communem mundi ordinem,& gubernationem,quq
Angelis huius ordinis a Deo commista dicitur. Idem colligitur ex illo Praefatij, Crii caelorumque virtutes, &ex 24 Matt.Virtutes Glorum movebuntur, quo loco virtutum nomine Angelos caelorum motores significari dicit D.Thomas ibi. Argumenta autem adducta pro sententia negante pluralitatem intelligentiarum mouentium calestes orbes,sicilem habent solutionem. Ad primum fatemur ingenue intelligentias cailorum motrices persectioris longe naturae esse,quam anima rationalem, &hanc etiam functiones persectiores,& magis inter se dissidentes,quam sint caelorum motus habere. Infi- Ciamur tamen eandem intelligentiam posse simul rotare omnes caelestes sphaeras, non est enim eadem proportio Angeli ad caelestia corpora , & animae rationalis ad suum corpus: nam anima rationalis eadem indivisibilis immediate informat totum corpus, &singulas eius partes , unde recte & absque ulla confusione potest in diuersis partibus,& per diuersas potentias , omnia illa munera quantumuis diuersa praestare.Angelus vero nequit esse praesens secundum
substantiam omnibus cailestibus sphaeris , sed insitu quodam determinato, ex quo si diuerso modo ad diuersos