R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 580페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

per nostrum intellectum, inter omnipotentiam Din,& intellectum, ac voluntatem eiusdem, ut confideranti constabit. Ad confirmationem autem negamus, ex nostra distinctione inferri, voluntatem diuinam non rite, aut non concipi omnino perfectam : quinimmo persectissima est, & concipitur in ratione voluntatis,cum realiter,& identice claudat omnem perfectionem di uinam,& formaliter concipiatur;potens attingere perfectissimo modo quamlibet rationem obiecti voluntatis, in quo summa eius perfectio sita est, non in eo, quod ultra obiectum voluntatis diua-getur, & per suummet conceptum intelligatur exequi quicquid efficaciter vult. Alioquin perfectio voluntatis diuinae, ut per se ipsam formaliter intelligeret,cum intelligere efficaciter vult, & non per i 'rellectum , quod plane est falsum: & ramen non minus distat obiectum actus, & modus operandi potentiae executricis ab obiecto , actu, & modo operandi voluntatis,quam ab his differt obiectum actus, & modus operandi intellectus, ut ex dictis manifesto liquet.Non est ergo de persectione formali voluntatis diuinae, pol se se ipsa formaliter, & proxime res executioni mandare , cum hoc sit extra suum obiectum formalem,& proprium modum operandi. Ac proinde in Angelo hoc non pertinet ad eandem facultatem voluntatis,sed ad aliam distinctam. Testimonia denique sancti Thomae non suffragantur priori sententiae, & in illa solstione 4. nobis

. fauet, ut fatetur Pater VaEque Σ. In primis enim loquitur de Deo, de quo non est eadem omnino ratio ac de Angelo,ut ex Caietano, diximuudeinde primo loco,ut vidimus, nostram doctrinam disertis verbis tradit,tanquam veriorem scilicet, & postea aliam solutionem iuxta oppositam sententiam , probabilem adda

462쪽

adducit, ut saepe fieri solet. Denique illa verba intelligi possunt, ita ut sensus sit intellectum, & voluntatem diuinam, habere ration erit potentiae non formaliter, sed realiter,ideo enim dicis,eas faculteses habere rationem potentiae,secundum quod sunt principium effectivum, id est,non ut tales potentiae sunt, sed sub alia ratione sormati,quo tantummodo faculi tes , &attributa in Deo distinguutur, in doctrina Diui Thomae, vel potius intendit, eas facultates sormaliter habere suum potentiae & causalitatis executricis modum,no proxime,& immediate exequendo, sed quasi mediate imperando, & dirigendo. Et hic videtur germanus sensus illorum verborum. Ad secundum respondetur, sensum este de viribus animae tantum, Angelo competere intellectum,& voluntatem,id est, ea ratione,qua sunt in anima,in qua illae solum spiritales sunt, aliae autem maiestates , quae Angelo non conueniunt,ac si diceret, Angelo solum conueniunt facultates spiritales ; at ex his duς tantum sunt in anima , ergo ex facultatibus animae duae solum Angelo

competunt.

Tertium minoris momenti est, solum enim contendit D.Thomas non esse in Angelis vires sensiti uas& nutritiuas, sicut habet anima rationalis in corpore, sed tantum intellecti uas, hoc est, spiritales, quapropter Angelus appellari potest mens, & intellectiis, secus quam anima. Duo postrema loca Diui Thomae magis urgere videntur, verum cum in aliis adductis pro nostra sententia, illi expresse subscripserit, conandum nobis est , ea in bonum sensum interpretari . ne admittamus , Doctorem Angelicum adhuc iuniorem contrarium sibi extitisse, & ideo ad

'lud ex sinistione ad 1 . respondemus , ibi solum negasse Diuum Thomam, Angelis facultatem naturalem,

463쪽

ratem; quae scilicet non feratur ductu rationis, Mimperio voluntatis, atque adeo omnis facultas, &operatio Angeli reducitur a D. Thoma, ad intellectum , & voluntatem elicitive, seu imperatiue , &propterea in sequentibus verbis solum dicit, nullam vim esse in Angelo, quae non pertineat ad apprehensionem, & appetitum, hoc est, quae horum directionem fugiat: qua ratione dicitur Angelus , mouere solo suo imperio, quia scilicet , vult applicare potentiam executricem motus, sibi omnino subiectam,& hunc esse sensum huius loci ex eo mihi habeo persuasum, quod ill um confirmat, quia anima humana solo intellectu, & voluntate mouet corpus sibi uniis

tum, Cum tamen ex communi omnium selitentia anima moueat locaηrer corpus, per virtutem motricem superadditam. In ultimo autem loco tantum

docet Diuus Thomas probabiliter illud dici , quod

nos fatemur ,&eadem prorsus ratione, qua praecedens exponi potest : nam illud etiam confirmat ex eo, quod in nobis ad imperium voluntatis sequitutstatim motus membrorum, quod sine motrice faculurate ab intellectu,& voluntate distincta non euenit.

uomodo Iphaerae calesci ab intelligentiis

IN hae quaestione nonnulla venient discutienda;

quae ad doctrinae traditae petsectionem desiderari videbantui ne in aliquo studiosis nostris deficiamus ex quibus unum, vel alterum verbum a Doctoribus obiterlprolatum reperies.Primum, & praecipvsi examinacl

464쪽

Lib. II. Cap. V. Et si XI. 66 I

minandum nobis erit ; quo impetu intelligentia caelum circumuoluat, deinde quo operandi modo naturali scilicet, an libero. Tertium denique qua applicatione,& praesentia id exequatur. Circa priorem quaestionis partem est prima opinio asserentium,intelligentiam essicere motum loc*lem,per impulsum mobili impressum.Ita docet Pater Ludovicos Molina I .part.quaest 34.artic. s.& obiter indicant Patres Conimbricenses a.de caelo, capite s quaest.1.articulo 4.in s. sequuntur aliqui recentiores. Quam sententiam probabilem iudicat Pater Suareet, rom. 2. Metaphysicae disput. s. sessione 6.num. 24. &eam P.Moli.intelligit tam de motu ipsiusmet Angeli, quam rei externae. Alij sine distinctione loquuntur. Haec sententia probari potest ex Sancto Thoma de spiritualibus creaturis,art.6 ad Ιχ. ubi sic habet: Dicendum , quod corpus caeleste, in quantum mouetur a substantia stirituali: est instrumentum eius sicut serra artis, ctc. At instrumenta artis mouentur per impulsum impressum ab artifice: ergo ex mente Diui Thomae caelvmouetur a sua intelligentia per impulsum, α idem potest colligi ex corpore articuli quatenus dicitur , Angelos uniri caelis per modum, quo motor unitur mobili,scilicet,in motoribus inferioribus, qui certe per impulsum corpora mouent localiter. Ratione etiam confirmari potest, quia proprius modus mouendi localiter ab extrinsi co,est per impulsum,ut in nobis pater. Sed intelligentia est motor caeli extrinsecus, igitur per impulsum caelum impellit, maxime cum caelu non minus sit impulsus capax, quam aliud corpus inserius, & non apparear,qua alia ratione possit a motore impelli. Secunda sententia est,Αngelum mobili assistentem

non imprimere illi impulsu sed mutum ipsum immedi

465쪽

446 De Caelo,ct Mundo.

mediate. Hanc amplectitur Pater Suarez loco citato numero χε.& videtur sententia Diui Thomae,supra,

qua mouet lentia corpora unitur eis secundum moueri tantum.Si autem intelligentia impulsum sphaeratim primeret,non secundum moueri tantum ei uniretur, sed in actu primo etiam,& per modum potentiae,per impulsum diceretur unita contra D.Thomam.Fundamentum huius sententiae,est,quia impulsus solum adstruitiar,ut instrumentum mouentis separati a mobili : at Angelus sphaerae mouendae adest, igitur necessarius non est impulsus, ac proinde inficiandus. Et hac ratione melius defenditur communis sententia scholasticorum cum Diuo Thoma assirmans,

corpora Angelis non subdi , nisi quoad motum

localem.

Nostra in hac re sententia media incedit via, iuxta quam duae extremae relatae verum habere , in concordiam redigi possunt. Quae duplici assertione explicanda est, quarum prima sit:.Intelligentia sussicienter coniuncta, & approximata mobili, non imprimit illi necessario impulsum, sed proxime motum,hoc affertum congruit secundae sententiae,&aliis fundamentis roboratur. Et confirmari potest, quia motrix facultas immediate, & per se est productiua motus,sed in Angelis est vis motiva secundum locum,ergo ab illa poterit immediate,& sine medio impulsu motus procedere. Illustratur maior. Primo, quia in animalibus ex communi sensu, virtute motrice praecise saepe prouenit motus, & in omnibus corporibus sublunaribus grauiras,& leuitas,quae sunt virtutes loco motivae, sussiciunt vero corpora sine impulis,et si illum per accidens producant, iuxta aliquorum sensentiam.Deinde potentia motrix ex propria

466쪽

pria ratione generica, & specita ca proxime, SP essentialiter respicit motum, &vbi, tanquam propriam causalitatem,& effectum, a quibus speciem desumit, sicut calefactiva facultas calefactionem & calorem,& reliquae similiter. Igitur sicut a caeteris virtutibus immediate procedit actio,& effectus, tribuentes speciem, ita a facultate motrice intelligentiae , quam esse necessario adstruendam ostendimus quaestione praecedenti, ex quo liquet consequentia prioris syllogi semi,videlicet, a facultate motiua Angeli posse immediate , & proxime oriri morum localem , ac proinde quoties mobile debite approximatum est, sine interjacente impulsu,motus eueniet. Quod videtur conuincere saltem de motu ipsius mei intelligentiae, contra Patrem Molinam , cum ibi nil omnino obstare

possit,& adsit sufficiens virtus, & applicatio: sed minus effiaciter procedit ratio,de motu caelestis sphaerς, aut alterius rei spiritualis, vel corporeae, Angelo immediate coniunct*licet enim non sit tam stricta coniunctio,& proportio, ac in priori casu,suffciens proculdubio existit ad hunc effectum , quia cum motus localis non sit actio immanens, sed transiens, sicut calefactio,effectrix illius viae sola subiecti contiguitate,

nimis contenta est. Quemadmodum non plures exigit calor,& aliae facultates,actione transeunti operatrices,non igitur est necessarius impulsus,cum approximatum est mobile sufficienter intelligentiae motri-Ci,ac proinde nec ponendus , tum quia superuaca- Deus, tum quia ex communi sensu nil Angelus corporibus imprimit praeter lationem,uel ut plurimum, id ,quod ad motum necessario exigitur. Diximus inclusiue intelligentiam sufficienter coniunctam, quia si dest sufficiens,& debita applicatio, aut ratione separationis,aut magnitudinis corporis,alia est ratio,vt iiam

Diuili od by Cooste

467쪽

4 8 De Cis, o Mundo.

iam a periemus. Secunda conclusio .quoties intelligentia a mobili

diuulsa illud agitat,id praestat per impulsus impressionem. Quae assertio conita Patrem Suareet supra,in si- ne,congruit primae sententiae, illiusque fundamentis fulcitur, & ulterius corroboratur. Quia motor corporum per impulsum agitat corpus a se distans, ut cum communi scholae sensu diximus,8. Physicorum, ergo sine fundamento id intelligentiae detrahemus, cum altioris,& efficacioris virtutis sit, praesertim admouendum localiter. Denique implicat aliquid moueri,quin omnibus partibus,secudum quas mouetur, motus inhaereat,sicut repugnat, conssilui album sine albedine: sed intelligentia ad tam ma am distantiam localiter moliet, ad quam non possit motus ab ipsa immediate ρstens pertingere: igitur in illis partibus remotioribuι alia virtus ponenda est, a qua m tus illarum proueniat. Minor, in qua difficultas sita est,illuitratur,quia intelligentia motrix primi mobilis,v. g. ex aliqua illius parte,cui tantum adhaeret, ut statim dicemus, integrum illud mobile circumuoluit,immo & eodem motu inseriores sphaeras rapit,sed nequit intelligi eadem actio procedens a potentia, existente in illo loco, per se ipsam attingere extremas. partes valde inter se,& potentia dissidentes; & ab tim implicat illa eadem actione, & motu cieri inserioreS Orbes, quia nςc potest motus transilire de suta iecto in subiectum , nec reproducere aliam actio nem, vel motum in alio subiecto, siquidem actionis.

Es haec , & terminus eidem semper inhaerent subiecto,igitui in his partibus seu mobilibus extra sphaeram immediate processionis motus a potentia Angeli existentibus, necessario. ab ipso producitur impuli usa

468쪽

sus, quo ut instrumento uratur ad lationem peragendam. Quanta vero sit sphaera facultatis motricis

intelligentiae, in qua per se ipsam immediate sine

consortio instrumenti motum eliciat, nequit a nobis certo definiri. Illud tamen nobis statutum videtur , scilicet, intra illam sphaeram integrum coelestem orbem non claudi, esset enim limitatae virtutis nimia perfectio: in reliquis vero partibus , impulsum intelligentia imprimit, media facultate motrice, tanquam ratione producendi in ordine ad motum, ad quem ordinatur mediate , v et immediate,aut tanquam conditione praerequisita, qui impulsus producitur, medio alio producto , in proximioribus partibus, licet in his non esset omnino necessarius , ut probauimus: ille tamen & virtus motiva, cum Voluntati Angeli subdantur, ita producuntur, & attemperantur mobili , ut ex eis constans, ut aequabilis oriatur motus caesi iuxta ipsius voluntatis impe

rium.

Et iuxta dicta intelligitur ex proprio, & germano sensu Diuus Thomas citatus pro prima sententia, vere enim erigit impulsum intelligetiae pro motu sphat rae caelestis , sed quatenus deest debita mobilis approximatio,non secus, & ide contingit in motu inferi rum,ut patet. Ad rationem respondeo , Angelum ita esse motorem extrinsecum, ut debite sit applicatus per suam virtutem motricem,& sibi ipsi,dum mouetur , & sphaerae caelesti secundum aliquas partes, &ideo sine impulsu motum in eis eliciet, pro distantioribus vero,defectu applicationis indiget impulsu, cuius fatemur esse capax caelum, inficiamur tamen non posse aliter moueri. i x ιAd fundamenta secundae sententiae, quatenus nostrae aduersantur, facile est respondere. Et primo D.

469쪽

Thoinas solum negat intelligentiae unionem, quae non sit per motum,aut in ordine ad motum, sine informatione propria , quod duplici modo relato conIingere potest. Ad rationem i dicimus, impulsum requiri ad motum mobilis separati, aut non debito modo applicati, qua ratione exigitur in caelo, ut

explicuimus. Doctores autem communiter negant,

corpora subdi intelligentiis quoad aliquam formam,

j quae non si motus,aut prinei pium,seu terminus motus, quibus nos libenter subscribimus. In calce huius quaestionis aduertendum est ; nonnullos carpere Aristotelem test: Diuo I homa, quaestione i6.articulo Io. quasi dixerit intelligentiam rotare suam sphaeram, non secundum intellectus regulam, sed necessitate naturae impetum impertiendo; cuius fundamentum potuit esse, quia Ia. Metaphysicae capite 8.asseruit Philosophus, intelligentiam quoad virtutem motivam ita suo orbi commensuratam esse, ut alium superiorem mouere non possit. Quod confirmari pollet ex nostra doctrina, iuxta quam cum intelligentia moueat per potentiam a voluntate di stinctam , & etiam per impulsum, mirum non est, si naturali impetu & determinatione impellat, ac proinde quantum potest, ita ut intelligentia motrix inserioris orbis non postat superiorem agitare. Verum etsi fundamentum Aristotelis nobis non probetur . inde tamen non necessatio infertur , intelligentias necessario mouere, aut id Phlissophum existimasse. Fundamentum autem falsum est, quia sne fundamento , & contra communem sensum : licet enim Deus ita essicet e potuerit, ut scilicet unaquaeque intelligentia tantum valeat propriam sphaeram impellere, nulla pxorsus extat ratio, ut factum putemus,immo oppositum 0aturis rerum magis congruit. Verum

470쪽

Verum cum id contingere potuerit, etiam si intelligentiae liberae mouerent caelos,Vr patet,non bene infertur ex eo, quod Aristoteles dixerit, intelligentiae virtutem ita suo orbi commensurari,ut nil vilia pos- sit agitare, eum sensisse, intelligentias necessario impellere , sed cuiusuis fuerit hoc placitum , falsitatis

conuincitur. Quia ut quaestione ro. retulimus. Diuus

Thomas cum omnibus scholasticis perspicue docent, Angelum mouere corpora imperio voluntatis, seu per intellectum & voluntatem , quod intelligendum est, aut de potentia proxima motiva, ut plures ibi citati volunt,vel saltem de facultate dirigente, & imperante, ut nos stabilivimus. Neque aliud potest cum sundamento dici, neque apparet , quo talis determinatio oriatur,ni substantia omnino intellectuali,cum etiam . in nobis , immo & in brutis applicatio virtutis motricis, & impressio impulsus imperio appetitus subdantur, & hoc ad persectionem spectat, ac proinde naturae Angelicae perfectiori iniuste detrahetur. Neque ideo verendum est,Angelos a motu caelorum cessaturos pro sua libertate ante diem iudicij, urget enim lex illis a Deo imposira de permanentia &aequabilitate motus, id rerum natura & ordine enixσ

Vltimo kire oportet id,quod in superioribus obi.

ter. ρ ttigimus , intelligentiam circumuoluentem orisbem , non toti orbi, sed determinatae tantum illius parti assidere, non quia eidem parti coni inuo adhaerens cum ipsa in gyrum i feratur, sed ita ut ex eadem

deperminata parta spatii impellat partes illac successive transeuntes, & quasi fluentes , his mediis orbem integrum do supra explicaro. Hic videtur communis sensus, & v x ramque partcm expressit sanctus Thomas de spiritualibus creaturis articulo 6.ad

SEARCH

MENU NAVIGATION