R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 580페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

6.ex men re Aristotelis, his verbis: ε viseextum dicendum, quod secundum Philosophum in A. Phsicorum, motor cali est in aliqua parte eius, or non in toto,st sic non circuit gyrum caesi. Quae lectore indigent, non expositore. Ratio prioris est, quia intelligentia sicut est determinatae naturae,ita etiam virtutis limiratae, in ordine

ad praesentiam localem,quam virtutem plane excedit ubi in toto orbe, ut per se patet, & alias posset simul Angelus naturae viribus caelo, & terrae adesse, cum plus inter se dissideant partes eiusdem orbis, quam earum aliquae & terra. Sequelam vero & falsam esse,& contra sanctos Patres, & Scholasticos,supra ostendimus. Secunda autem pars ex eo constat, quia nec decet naturam intelligentiae beatae, ut tam celeri &rapido motu, cum sua sphaera continuo agitetur, nec

id est ulla ratione necessarium , siquidem eo modo quo diximus potest impellere & indesinenter orbem mouere, cum nulli parti sit physice unita, sed non propterea inficiamur,posse intelligentiam motricem mutare spatium, sed tantum id esse necessarium ad

exequendum motum.

Quantum vero ad spatium, & praesentiam moto-etis Angeli nihil potest certo definiri: communitet. dici solet esse in aliqua parte superficiei conuexae sui orbis, quia inde optime videtur posse impellere, &ideo mincupatur forma assistens, quasi exterius coniuncta. Posset etiam non incongrue affirmari intelligentiam existere , in aliqua parte profunditatis propriae sphaerae, quia ex illa facilius in omnes sphaerae partes, utpote sibi propinquiores impetum transiiceret, maxime cum intelligentia spiritalis omnes caeli partes sine impedimento possit transmeare. Forma vero assistens dicit ut , non quia extra canum sit, sed

quia illud non informat tanquam proprium subiectum

472쪽

s Lib. II. Cap. n. Textus expositio. 413

ctum, de materia:finito autem rotationis tempore ad communem beatorum sedem motrices mentes, sicut & custodes, hominum perfecto munere se reci

pient. . . .. fli. i

Textus Aristotelis. c motum inius uniformem, se non dissormem esse, demonstrem M vom M.

Breuis expositio textu S.INtentum Aristotelis est in praesenti capite proba.re motum primi mobilis ; & aliarum sphaerarum quatenus ab ipse rapiuntur de hoc enim loquitutinesse uniforme, & qquabilis semper velocitatis. Quod

probat aliquibus argumentis Et haec est summa totius capitis, quod ideo diuisione non indiger. Prima ratio Aristotelis est motus inaequalis habet intensionem velocitatis, statum & decrementum eiusdem, qui status est , aut in principio motus, aut in medio, vel fine, ut in diuersis motibus videre est. At motus Caeli,utpote circularis, & aeternus, principio, fine, aemedio caret: ergo & inaequabilitate. Praeterea in a quabilitas motus prouenit a mouente, vel a mobili, neutro tamen potest prouenire in caelo, cum hoc incorruptibile sit;ac proinde semper eodem modo,&motor eadem semper virtute moueat. Tertio, non est motus caeli inaequabilis secundum totam sphaeram, quia talis remissio ab imbecillitate proueniret, nec quoad partes, alias stellae octauae sphaerae non semper eandem inter se distantiam seruarent, Tandem, motus caelestis non posset infinito tempore au-

473쪽

geo, & infinito diminui, alioqui e stet infinitus & indetqrminatus , & nec haberet certos terminos, ne tempus praefixum, sed nec augeri, & remitti potest quadamvicissitudine, quia nulla huius vicissitudinis ratio afferri potest,& sensu ab omnibus perciperetur. Doctrina huius capitis satis perspicua est, soluestui imaduertendum, motum caeli esse uniformem, &aequabilem , secundum omnes partes non aequalitate spatij quod decurritur,quandoquide tempore aequali partes polis viciniores minus spatii m peragrant,maius vero distantiores, sed aequalitate temporis, quod consumitur in tali spatio peragrando. In quo sensu Ariltoteles,& reliqui Philosophi loquuntur,id quod experimento constat, alioqui fion pollent Astrologi Certo praenunciare, quo die,&-hora futurae essent Solis,& Luna Mypses,&syderum coniunctiones,quod vim sensibus affert.Id autem ex eo euenit, quod Angelus pro sua libertate ita suam virtutem moxricem,& impetum attemperat per continuam impressiohe, ut rerum natura, & indefectibilis aequabilitas motus caelestis exigit , quoties autem insoliti planetarum coitus, & aspectus stellarum, stationesque caelorum deprehensae sunt, id praeter statutam rerum legem, &supernaturali creatoris vi contingit.

- Textus Aristotelis.

De his autem quaepelia vocantur deinceps diacendum esse videtur, ora. Breuis expositio teXtus. AGgreditur iam Philosophus disputationem de

partibus caeli, nempe de stellis. Et diuiditui caput

474쪽

put in duas partes: in prima explicat naturam, figuram, & motum astrorum; in secunda quandam dubitationem mouet,& soluit. Et quod ad primam attinet,breuiter dicit,rationi consentaneum esse, ut stellae eandem cum caelo naturam sortiantur,& idem intelligit de figura,& motu earum.Quod veterum Philosophonim teitimonio comprobat. Qui licet falso existimauerint, stellas esse igneae naturae,consequenter tamen , cum caelum ipsum igneum posuerint. In secunda parte capitis obiicit hac ratione,nullum co pus emittit, quod in se non habet, at stellae ignem emittunt, sunt igitur igneae. Respondet, stellas non emittere a se ignem : sed earum motu excitari , sicut contingit in corporibus sublunaribus, licet haec calefiant,non stellae,quia distantes,& ignis incapaces.Ne ex hoc sequitur,inquir,quod sicut caelestium sphaerarum motus aequabilis semper est . ita aer aequabiliter semper incalescat, quia caloris incrementum prouenit etiam ex maiori solis accessu , & radiorum reflexione, quae non semper eadem contingit. Vnde non intendit Aristoteles, ut adnotat D. Thomas hic lectione Io. unicam causam caloris caelestis inferioris esse aeris motum, & attritionem ortam a motu caelestium sphaerarum, sed etiam ad id concurrere radiorum luminis reflexionem.

Amorum naturae sint eiusdem rationis cum suis orbibus, o intersi.

QVaestio haec procedit. tam de stellis fixis , seu

inerrantibus,quim de errantibus,& planetis .Et

475쪽

missa opinione cuius meminit Aristoteles hoc ca.7. Philosophorum ipso antiquiorum,afferentium caelos& astra eiusdem substantiae cu sublunari mundo esse, quos,& ipserum inter se dissensiones, referunt Patres

7 inter eos qui asserunt,tam astra, qua caelestes sphaeras , ox quinta Peripatetica substantia constare dissi- diu est. Num stellae in eadem infima specie cum suis orbibus conueniant. Et assii malivam partem in uniuersum tenet Massiuachus ib. de sphaera mota,Auer-roes commentario 79. huius libri. Albertus Magnus

nullis. Quae sententia probari potest primo ex Aristotele in hoc capit. 7. dicente, stellas eandem cum suis orbibus naturam sortiri, quod de identitate sp cifica videtur intelligendum ; identitatem enim geneticam etiam habent cum sublunaribus, si quidem in genere corporis cum illis conueniunt. Ratio praecipua , immo , & unica huius sententiae esse videtur, quia nullum est sufficiens fundamentum eiusmodi distinctionis specificae inter stellas, & proprios orbes,igitur no est ad struenda, cum sint partes eorumdem corporum simplicium, sicut aqua est pars aquae,& aer aeris. Antecedens probatur,quia si aliquod esset diuersitatis principium,seu signum a posteriori, maxime maior astrorum densitas,intensior lux, & perspicua effecisum diuersitas, adde diuersum planet rum motum: sed horum nihil ad hoc cogit, ac proinde non est,cur hanc specificam distinctionem admi tamus. Elucidatur minor: nam in primis illa omnia accidentia duntaxat sunt,& ideo non valent essentialem diuersitatem per se inducere.Deindoneque illam

distin

476쪽

Lib. II. Cap. VII. Eu . I. 4s I

distinctionem constitutam praemittunt, quia in diuertis partibus homogeneis aquae,V. g.contingere solet,eadem accidentium disscnsio,cum possit una rare- fieri,illuminari, aut localiter cieri, & per has qualitates diuerses edere effectus;altera existente densa, tenebrosa,immota,& similes effectus non producente. Igitur,haec omnia in astris, & eorum orbibus, cum

specifica unitate stare possunt. Secunda sententia asserit, Planetas Sole excepto)sue discontinuentur , suo epicylo,ut Luna, siue non, va reliqui, specie nequaquam distingui ab illo , nec differente,bene tamen a caeteris orbibus; stellas vero fixas ab octaua sphaera non differre.Ita docent Patres

Conimbricenses a. de caelo cap.7. quaest. I .art. 2.de SO-le vero dixerant cap. s. quaest.2.aeque probabile esse a suo orbe discerni ila specie distingui. Primum probant, quia caeli, sicuti elementa,specie distinguuntur pro ratione situum,& locorum. At planetae, epicycli, ac sphaerae differentes,eundem situm inter se habent idemque percurrunt spatium,secus inferiores, aut se inperiores orbes,igitur illa inter se eandem habent speciem,ab his vero diuersam. Secundum, & eadem ratione,&argumentis primae sententiae fulcitur; quod tamen fatentur hi Doctores esse contra Diuum

Thomam. Velior tamen nobis semper visa est sententia Diui Thomae,a.de caelo, lectione ID.dubio χ.Soncinati I. Metaphysicae,quaest. Io. Fonsecς,tom. 2. Metaphysiri, quaest. I .ad 3 .Patris Molinae, I larte, tractatu de operibus dierum,disputatione I s.& aliorum, adstruenD

specificam distinctionem inter quodlibet astrum, seu planetam , & suum orbem totalem; aut partialem .i Quae senthntia infertur,& probatur efficaciter ex his, quae diximus cum pluribus Doctoribus, lib. I. cap. 2.

477쪽

quaest. 8. videlicet, materias caelorum inter se specie differre ex diuersa ratione formali respiciendi proprias formas , & alias caesos fore corruptioni obnoxios , quod eodem prorsus modo sequitur, si aliquae sphqrae discontinuet,seu astra eiusde speciei constituerentur,ut legenti ibi dicta constabitaesset enim materia huius sphaerae capax format alterius incompassibilis cum priori in eadem materia, ac proinde ex natura sua haec sphaera esset corruptibilis. Quod si materiae quorumlibet orbium caelestium & astrorum specie differunt, potiori iure dissidebunt formae,&composita,quae a formis speciem desumunt. Hic etiam vim habent,quae quaest. 4. praecedentis tractatus adduximus, ad probandum sphaeras caelestes specie inter se differre.Et confirmatur primo, de sphaerulis,& planetis discontinuis quia ideo haec corpora inter se,& a suis orbibus realiter discernuntur,quia diuersis motibus cientur,quibus diuersas exhibent apparitiones : sed inde etiam infertur, diuersitas specifica corporum mobilium:ergo haec adstruenda est inter illa. Minor probatur, quia eidem corpori simplici secundum speciem solum potest naturaliter conuenire Vna acquisitio termini,& unus modus acquirendi, & existendi in illo,ut constat in elementis,& eorum partibus, quarum quaelibet separata, sicut, & coniuncta, ad idem ubi,& per eandem lineam, ac eodem modos per nata est tendere. At sphaerae caelestes, orbiculi , & planetae, per diuersam lineam ex natura sua agitari exigunt , diuersam termini acquiasitionem , seu diuersum iacquirendi modum per petuo habent, ac alia corpora caelestia , , quibus

realiter distinguuntur i igitur ab eisdem differunt specie , siue enim motus ipsi specie inter se dissideant, ut fatemur Patres Conimbricenses ., siue secus,

sufficien

478쪽

Lib. II. Cap. VII. diu . I. 6y'

sufficienter indicant specificam mobilium corporum maxime simplicium, distinctionem. Et certe potior distinctionis ratio petitur a diuersitate motus quam astuum, & locorum discrimine unde eam inter orbes decerpunt Conimbricenses ipsi. Secundo in uniuersum confirmatur, quia unicum principium discernendi a posteriori diuersas rerum naturas, & essentias semper extitit propriorum accidentium,& effectuum diuersitas, quod maxime vim

habet in corporibus simplicibus; sed quilibet planeta,& astrum habet accidentia propria, & inseparabilia

densitatis,& luminis,ac orbis,cui in sidet, & diuersus effectus, de proprius illi attribuitur, necessario ergo infertur astra quςlibet a propriis orbibus essentialiter differre.& consequenter realiter discotinuari.& idem insertur de astris ipsis inter se, maxime de planetis, quibus diuersi effectus. & stus conueniunt: & idem dicendum est de stellis fixis , ob priores praesertim

rationes, licet Pater Molina super hoc non iudicauerit in uniuersum necessariam quod amplius constabit ex solutione argumentorum aliarum Opi

nionum.

Ad testimonium Aristotelis in fauorem prioris sententiae adductum respondetur,ripsum plane loqui de identitate generica stet larum cum suis orbibus,

tum enim contendit, eas non esse sublunaris naturae,

sed alterius quintae substantiae,sicut caesum ipsam sunt affixae. A d rationem pro eadem sententia nega mus antecedes primi enthymematis,& minorem syllogismi in antecedentis confirmationem adducti. Ad illius vero minoris elucidationem non defuerunt aliqui relati a D.Thoma,quaest.67.artie. 3. qui sutilibus quibusdam argumentis ducti existimarunt,lucem CD i

479쪽

quos facile distinguerentur astra ab sphaeris caelestibus per lucem,verum hac via non est soluendum argumentum, verissime enim Peripatetica schola cum Aristotele a. de anima cap. 7. contra Academicam te net,lucem esse accidentariam formam,& qualitatem, cum sub aspectum cadat, remissionem, & intensionem patiatur, & cum alia forma substantiali aeris, v. g.in eadem materia existat. quorum nullum substantiali formae conuenire potestilux praeterea transmeat

perspicua corpora, & in instanti per totum spatium porrigitur, quae corpori plane repugnant. Alij vero fatentur argumento ex diuersitate luminis non posse colligi distinctionem astrorum Sole excepto in a pro' priis orbibus: existimant enim,quidquid luminis singulae stellae habent,id totum a Sole haurire,quod alii

ad Lunam restringunt. Horum tamen sententia falsa est.Quamuis enim contra Avicenam,& Macrobium verum iudicemus,omnes stellas tam fixas,quam planetas lumen a Sole mutuari , id quod de Luna fatentur omnes,& luce clarius est,cum pro vario ad Solem aspectu varie illustretur, diuersasque induat figuras, unde idem insertur de reliquis astris.Et confirmatur, quia planetae,quo magis Soli propinquiores sunt, eo caeteris paribus magis lucent,ut in Marte, & Venere compertum est. Quapropter in medio planetarum Sol videtui collocatus, ut inde tam illis, quam fixis' 'πς hunen commode diffundant.Quamuis,inquam Iioc verum sit, non minus verum puto,cum D. Thoma hic sectione 1 o. post medium , tam stellas fixas, quam planetas aliquid ex se lucis possidere. Si enim alicui astro ignoto lux esset deneganda, maxime Lu nae, & ideo illi praesertim eam detraxerunt auctores citati, Anaximander,Antipho,& Cleomedes,at Lunquequit denegari, ergo multo minus reliquis astris.

480쪽

Minor ex eo liquet, quod dum Ecclypsim Luna patitur,non nihil in ea lucis depreheditur, cum tunc etiarubeat,& tamen a Sole tunc temporis non illuminatur. interdum vero pars Lunae a Sole non illuminata nobis non apparet,quia licet aliquid habeat lucis,nimio Solis splendore obscuratur, sicuti interdiu obscurant ut reliquat stellae, in quibus non deprehenditur desectus lucis, quia illustrationi Solis nec terra, nec aliquid aliud impedimento esse potest , Sc ideo, omnino semper ab ipso irradiantur:& si in Venere,&Mercurio aliquis discessus lucis Solis contingit, non deprehenditur,& quia valde exiguus, & quia eorum natura lux uberior est, quam Lunae:in qua eria,maxime in plenilunio,secudu partes aliquas lucis defectus seu macula deprehenditur, quia scilicet illius partes inaequalis sunt desitatis, dc densiores plus luminis r flectunt, minus autem rariores, cum faciliorem tr techum radiis solariis praebeant. Nos igitur ad praedictam minorem fatemur,denissitatem, & propriam astrorum lucem accidentia esse, ac proinde non constituere diuersitatem specificam illorum inter se,& , propriis orbibus, nec illam effectuum dissimilitudo causat,contendimus tamen eam distinctionem supponi.& ex his a posteriori deduci, non quia lux, & densisas unius astri non sit eiusdem speciei cum densitate,& luce alterius,aut ipsius orbis.

immo,& cum sublunaribus, ut bene D. Thom. et o aliis,in .distin h. 44. quaest. 2. arti c. q. nullum enim extat specifici discriminis fundametum,cum eIusdeni prorsus rationis in se formaliter omnia lumina appareant. Immo contrarium conuincitur ex eo, quod lucmen reliquorum astrorum, de inferiorum etiam corporum intenditur a lumine Solis,quae vero se intemdunt , in eandem coeunt entitatem,& rationem, ut

Per se

SEARCH

MENU NAVIGATION