R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 580페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

61 ' De Caelo,o Mundo.

Lormam Lunae, & dispositionum eius I ergo sicut a principio educta fuit de potentia eius forma Solis, posset educi naturalitet forma Lunae;& induci dispo-Εtiones eius,ad quas etiam recipiendas habuit, & habet naturalem potentiam , & modo educi potvit naturaliter eadem Arma,& eaede dispositiones, & si eadem forma educi potuit tunc,ac modo potest,impossibile est capacitatem eiusdem materiae satiatam esse per formam,quam habet,cum potuerit habere aliam. Et urgeo argumentum, quia potentia materiae sublunaris habentis unam formam, ad recipiendam aliam quamcunque, nondum tamen habentis dispositiones alterius,sed eius tantum,quam habet,est potentia, seu Capacitas remota e radicalis;& tamen est principium sufficiens corruptionis compositi per illam : ergo qtuelibet materia caelestis, habens eandem capacitatem licet radicalem, atque remotamin respectu cuiuscunque alterius sumae caelestis sui concedit opposita

sententia, & conuincitur vi argumenti eam concedere ergo erit principium corruptionis eiusdem caeli.

Quare euidenter conuincitur contra eam, per locum

ab intrinseco omnia corpora caelestia habere principium radicate corruptionis, esseque corruptibilia ex

suis principiis essentialibus, si materiae sunt eiusdem speciei:falsum igitur reputandum hoc est. Ad primum argum. respondetur cum distinctione minoris:omnes enim formς caelorum habent eundem modum inamissibiliter informandi genericum, per quem distinguuntur a sublunaribus, non specificum, per quem inter se formaliter distinguuntur , ac

proinde earum materis,ut ex dictis constat.

Ad aliud respondetur,formas elementorum habere eqndem modum specificum, amissibiliter insormandi : formae veto caelorum licet habeant eundem modo

82쪽

Lib. I. Cap. II missi. IX. ' 63

modum genericum, gaudere tamen diuerso modo spe fico , in ordine ad quem materiae diuersitatem specificam rtiuntur.

quantitas caelorum, o corporum 2bi nanum sint eiusde leaei, vel diuersa. V Idebitur statim alicui, qiuestionem hanc difficultate carcre, praesertim cum non sit hucusque in schola agitata, nec proposita , nihilominus ex discursit eius patebit, difficultate non carere: nam affirmativam partem videntur probare haec argumenta.

Primum quia quantitas est proprietas consequens corpoream substantiam, vel materiam primam, sed tam haec quam substantia corporea caelestis, & sublunaris distinguuntur specie; ergo quantitates utriusque specie distingui debent.Secundo, ad rationem intrinsecam quantitatis spectat,esse receptiuam aliorum ac- , cidentium,sed hasc potentia receptiua, aut passiua diuersae speciei est in utraque quantitate: ergo distinguuntur specie: minorem probo,quia potentiae passuuae distinguuntur per diuersos actus, quos respiciunt: sed potentia passiua quantitatis caelestis ordinatur ad

recipienda accidentia,neque activa, neque contraria: quantitas vero sublunarium corporum sua natura est receptiua qualitatum activarum,& contrariarum;eT-go habent potentias passiuas diuersae speciei, & ideo

ipecie distinguuntur. Et urgeo argumentum hoc ΠΙΩ - dorinateria caelestis , & sublunaris eundem modum hebent compositionis ex partibus sublunaribus integrantibus.

83쪽

c ' De GD,Gr Mundo. grantibus,& nihilominus distinguuntur specie per diuersas capacitates, vel potentias passiuas, quas habent ad recipiendas formas substantiales:pari ergo ratione licet quantitates istae habeant eundem modum habendi partes extra partes: possunt differre specie per diuersas capacitates, vel potentias passivas recipiendi

accidentia valde diuersa. Communis tamen ,& vera sententia est, quantitatem corpoream caelestium , & sublunarium esse

eiusdem speciei atomae: ita Soncinas 8. libro Meta- physicae,quaest. I 3.ad 4.Probatur primo,quia ratio essentialis, & propria cuiuslibet accidentis colligitur euidentet ex effectu Hrmati,quem tribuit subiecto;vt propria ratio caloris ex eo quod natus est constituere subiectum formaliter calidum:ergo essentialis,& pr pria ratio quantitatis intelligenda est ex effectu formali, quem nata est tribuere substantiae : sed eundem effectum prorsus tribuit substantiae quantitas caelestis,& sublunaris,ergo erunt eiusdem speciei. Prob

tur minor,quia formalis effectus quantitatis est, constituere partes substantiae extensas extensione molis, aut quod idem est,constituere eas radicaliter impenetrabises,quod constat eodem modo praestare utramque quantitatem suae substantiae:ergo erunt eiusdem speciei, nec distinguuntur ratione potentiae passiuae diuersae,per quam una potest recipere qualitates adhi-uas,& contrarias, alia vero non:in quo decipitur plane prior sententia, quia secundum se accipiantur quantitates istae, utraque potest eadem accidentia recipere, quod euidenter constaret , si Deus separaret utramque a propria substantia,sicut separat quantitatem panis in Eucharistiareunc enim nulla pollet ratio repugnantiae assignari, cum circa quantitatem caeli

possit naturaliter agere ignis ei applicatus,& produ

cere

84쪽

' Lib. I. Cup. II. dis,ZIT. 6s

cete in ea calorem,sicut producit naturaliter In quantitate hostiae consecratae : ergo quod non possit naturaliter recipere similia accidentia, dum est in proprio subiecta,non prouenit ex parte eius; sed substan tiae ca estis, quae non est eorum capax,Vt mo Linem

detur:quare ex parte potentiae passiuae non potest siu- mi differentia specifica harum quantitatum. Et potest hoc exemplo valde simili ostendi, quia quantitas sublunatis corporis potest naturaliter diuidi in partes integrantes , & actu diuiditur, quoties eodem modo uiuiditur substantia, in qua est,& tamen quantitas corporis caelestis dum in eo est, non potest diuidi naturaliter , quod non ex parte eius prouenire affirmant omnes, cum sir euidens separatam per miraculum a suo corpore posse diuidi natur liter , sicut diuiditur

quantitas Euctu'sthe; s insocruptibilitate substantiae caelestis, cui inhaeret,& quae diuidi naturaliter non potest:ergaeileavimII cause prouenit, quod non potest suscipere accidenti activa.& contraria, & non

ab effencta ei ει : i e fise porei ut sumi argumem tum ex hoe ad se Ris istinasonem specificam

eius i quantitate sublunari. Secundo Communis est , re vera dientantia ' lii quantilabis ii Mad tres, is quantitatis colli- φάμη corpus sim at metiub gobstrui quantitatis cini i m Q ac permanentissiqui n idantv liuuae distinctari spe cie , nec superfi

probatur quia praedicament

85쪽

vel utrique substantiae, non eisdem , ut specie distinctis. Itaque quasi proprietas subalterna censetur, sicut sensibilitas respectu hominis, & equi non atoma, ut est risibilitas respectu hominis , unde ex diuersitate materiae,auit substantiae, non infertur diuersitas speci

- Ad secundum neganda est minor,iuxta doctrinam traditam, ex qua e stat, potentiam passiuam utriusque quantitatis esse eiusdem prorsus rationis eorundem accidentium per se receptiuam, licet quantitati canesti repugnet per accidens suscipere qualitates. contrarias disponentes ad corruptionem , quia substantia caeli, cui inhaeret quantitas incorruptibilis est, ex quo constat ad confirmationem. N

Textus Aristotelis. l nox'

BreuiseXlARistoteles in praesenticapit. intendit constitue re discrimen inter caelum , & alia' eorpora , ex omnibus speciebus motuum, & mutationum, localis videlicet, generationis, corruptionis , alterationis, augmenti ,& diminutionis. Diuiditur autem caput hoc in duas partes , nam in priori id ostenchoratio nibus ι in posteriori vero authoritatibus, & praeterdicta in praecedentibus capitibus . unum aliud asserit esse praesupponendum , videlicet, quid sit corpus graue, quid leue, quid grauissimum uti quid leuissimum:quorum rationes ex professo assest ε. lib.huius operis

Di ili s

86쪽

Lib. I. Cap. III. Textus expositio. 67

operis : graue corpus esse asserit,quod natum est moueri ad medium mundi, hoc est ad centrum ae, quod natum est moueri a medis,seu a centio:graui .

simu,quod natu est esseisib omnibus,quq ad medium

seu motu deorsum mouetur ut rerra)leuissimul,quod natum est esse supra omnia, quae sursum mouentur hoc est , immediate infra lunam. Hoc praesupposiis probat,quod cςlum non sit graue,aut leue,quia si hau

beroz grauitatem, moueretur naturaliter ad medium, seu ad centrum motu recto, sicut elementa grauiatsed talis motus naturalis est elementis, ut terret , & aquς ergo cςliam eiser eiusdem naturς cum ' elementis. Si veto caelo conuenit motus deorsum praeter naturam; ergo motus sursum contrarius motui deorsum erit ei

naturalis', & s motus sursum sit ei praeter naturam, motus deorsum erit ei naturalis.Et ita equiluce fumesse de natura elementorum , quia cum pro dat mo tus a natura mobilis, eiusdem naturae debent esse illa corpo ,quibus ide motus est naturalis. Ex dictis colligit,non solum integrum corpus caeseste carere grauitate,ae leuitate, sed & quamlibet partem eius quia eadem est natura totius,& partis, quant om adstῆε, εe ideo si pars aliqua caeli separaretur ab eo , noti tabueretur separata motu sursum, necdeorsum:quia motus isti solum possitnt conuenire corpori graui,aut leui. Probat deinde,caesiuim non esse generabile,aut corruptibile,sic:Generatio,&c rubio fidant ex cotrariis,& inter contraria:sed caelo non conueniunt contrari, motus,vr insetius ostendet; ermi nec potes hconuenire,qubd generetur alit emisipatur,unde probat,non posse augeri aut diminui. quia quod augetur ex parte feneratur,& quod minuitur eX parte corrupitur,cum arencin accidant,nisi cum acqissitione, vel perditio

87쪽

Dr Caelo, se Mundo.

gliare eatis aluetationem propriam : quia lige, utpote qualitates contrarias,disponit ad cortuptionem. - 1 la putarior parte cap. authoritate probat, e tum esse ingenerabile,& diuerse naturς a corporibus aliis: illud quidem, quia apud omnes nationes etiam Barbaras,cauum sedes Dei vocatum est, ex eo quod omnes arbutantur, terno Deo,ςternam quoque,& nunquam inrorituram deberi sedem. Cui accedit, quod Astronomi a principio,quo motum caeli, α astrorum ζperunt contemplari,nullam unquam mutationem, vel miaimam adnotarunt,aut in motu supremi orbis, aut alimum sibi subditorum. Quod veris diuersae na- amisit caeluna a sublunaribus.tenuerunt antiqui Phil ophi , ,qui propterea vocarunt caelestia corpora inligi , non qtiasi ignita , ut male interpretatus est 4s; Moras post eum Tollius lib.de natur.Deo.sed quasi semper,ac perpetu0 currentia, tanquam sua na-

f LGligit tandem Aristoteles , praeter haee quinque simpljcia corpora, nempe, caelum . &.clementa , non damaliud in natura rerum, quia nec dasux tilius mo- β. ηplex , praetex circularem,& quatuor rectos: , perfectionem mundi in his quin Sus ς' poribus sic miliam, consistere. 1 sy

88쪽

bere Dei voluntate perpetuo conservandos: quave Deum se eos alloquentem introducit: Natum etenim estis dissolubilia, voluntate autem mea indissolubilia nentiqua .ra en vos ulla mortis fata perimentrium mea tu ras maius, potentisi vobis est vinculum ad perpetuitatem vestram quam ad illud suusEM, tunc cum Ignebamini, sistata,cyc. Platonem seciuuti sunt omnes illi Philosophi a nobis citati, qui caeleitia corpora eiusdeurusia curae cum elementis esse crediderunt.Immo ea sanctis Patribus plures,atque grauissimi,Basilius homilia i . Sc. 3 .in Genesim,Ambrouus lib. I. Hexameron capite εώ Chrysostomus homilia p.& Io. ad populum Antiochenum, Damascenus 2.libro Fidei,capti e 6 Iustinus Philosophus & Martyr oratione Paraenetica ad G res , & in opusculo contra Aristotelem , immo ex sacris literis eam accepisse Platonem docet in paraen. ad Gentes , Irenaeus libro .cap. I 6. Theodoxctus -- per 8. caput Epistolae ad Romanos, Genad. de Ecclesiast. dogmat. capit. . Eucuin. & Catherin.in a. Epi stola D. Petri,cap. 3. Eug.lib. . pexennis Philosophias capite 49.Probatur primo ex sacra pagina,in qua in si nuatur, cados aliquando corrumpendos : sed constar.

Deum nihil prorsus ex 'opria uatiira incorruptibi te destruere: ergo ii destruendi sunt a Deo , sua sunt

natura corruptibiles. Probatur maior ex illo Iob i Homo postquam dormierit', non resurget donec arte Q. rur caelum , & Psalmo Io I. Opera manuum tuarum i

sunt ωsi, ipsi peribunt. Esaiae et . & 3 I. Tabescet omnis militia caelorum , ct caeli sicut fumus liquescent, & Lu.

cae 2D Caium, or terra transdum. Apocalypsis vi Vidi caelum nouum , ct terram Bouam ; prius enim crium, loe prior terra iam abιit. Et tandem 2. Petri 3. ubi caeli, qui nunc sunt, dicuntur igni reseruatiinidiem iudi-

89쪽

o De Calo, or Mundo.

fur, in quo Gli magno impetu transient, Hementa vero Ore soluentur, & post pauca: Cali ardentes fluentur, ct Hementa ignis ardore tabessent. Quibus Verbis exclusa videtur expositio eorum, qui caelorum nomine aerem intelligi hac in parte docent, nam cum caeli distinguantur ab elementis , non potest locum ha re talis expositio, quamuis aliis in locis admittatur. Et tandem D. Clemens libro a. & 3. recogniti num, refert Petrum dixisse, supremum caelum, quod sedes est beatorum, omnino immutatum permansurum; sydereum vero, quod aspicimuς, in consummatione saeculi dissoluendum. Probatur etiam

ratione ex principio illo Aristotelis 8. libro Physi-cbrum, Capue IO. textu 78. quod virtus finita non potest persistere in motu tempore infinito , cum proportio seruari debeat inter virtutem mouentem, ac tempus, quo durat motus; sed constat, virtutem caelestis corporis esse finitam; ergo repugnat durare in motu tempore infinito a parte post,&ex consequenti repugnabit durare tempore infinito in suo esse , a quo emanat motus e quare necesse est aliquando fore corrumpendam. Quod potest urgeri hoc modo , coelum non selum est finitae virtutis; sed habentis contrarium rergo erit corruptibile:probatur anrecedens ex)accidentibus eius, ut ex densi-xate, & raritate naturali, enumerata ab Aristotele x. libro de generatione , inter secundas qualitates, quae nataraliter oriuntur ex permixtione prima, rum : necesse est igitur , has ponere in caelo, quae cum sint proprie contrariae, & activae, mutuo possunt se expellere ; quod non fiet sine corruptione subiecti. Secunda opinio tenet, corpora caelestia non posse naturaliter corrumpi, quia naturalia corruptio

90쪽

Lib. I. Cap. III. I. 71

fieri debet ab agente naturali, per inductionem contrariarum dispositionum in materia , quibus expel , latur forma praeexistens , & introducatur alia, &ideo corrumpatur compositum, & genererur aliud, aut etiam per diuisionem totius compositi in partes integrantes , in quibus non possit conseruari eius . forma et sed neutro ex his modis potest corrumpi caelum , nec generari ; quia forma caeli in r-mat materiam omnino independenter a contrariis

dispositionibus, ut a primis qualitatibus, quia neque his mediis introducta fuit a principio, neque

ab eis conseruatur, sed a propriis contrario carentibus et ergo non potest ab aliquo agente naturali per eandem inductionem corrumpi , sed nec per diuisio--nem in partes integrantes, quia nullum est sublunare agens,potens sua virtute caelum diuidere.Unde fit, quod si aliquo ex his modis corrumperetur, non rei naturalissed supernaturalis corruptio, a Deo immediate essicienda:nihilominus verum non est, corpora caelestia sua natura esse ingenerabilia, & incorruptibilia, quia naturale principium corruptionis habent, nempe, materiam ex se capacem contrariis dispositionibus: facta enim sunt, Deo in principio ex materia praeexistente sub sormae aquae per generationem , & in die Iudicii mnouanda sunt Pori aduentum nouae formae sustantialis . sola antiqua materia aquae in eis permanente, & ideo substantialiter corrumpenda, ut plane sigaificant testimonia sacrae paginae , iniconfirmationem primae sententiaeirelata. Ita sentiunt nonnulli de omnibus corporibus caelestibus, praeter Empyraeum. quos sequitur uoster Molina I .pari. tractatu de opere sex dierum , disputatio, ne Io. addens, non repugnare doctrinae Ari

SEARCH

MENU NAVIGATION