Institutiones theologiae dogmaticae, in duos tomos distributae. Opus postumum Nicolai Capassi in Regio Archigymnasio Neapolitano olim juris civilis antecessoris 1. 1

발행: 1754년

분량: 338페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

metaphora . uaod de simulacro Dei subdit Dallaeus, illud negavit Augustinus , posse in

Templo collocari ad exprimendam Dei naturam, quo sensa quidem nefas est : siqaidem summae dementiae est, Deum velle figura corporeae primere . Tandem Augustinum calumniatur Dallaeus, quum dicit, a S. Doctore doceri,omni peccatorum, aut infidelium opera esse pecca ta : quandoquidem idem Aug. suam mentem

plicat lib. V. de Civit. Cap. ia, ubi de hus Romanis inquit: Unde intelligi potes quem em volebant esse virtutis , O quo eam referebant , qui boni erant, ad bonorem scilicet . Illud ig tur bonum carpit in infidelibus , quod pravo fine turpatur . Usque modo a calumniis, Dallaei Augustinum vindicavimus; restat, ut aliquos Patres in vero sensu explicemus, Athanasius putavit adorari solius Dei esse, si eultam Latriae spectemus soli Deo debitum e de quoad scripturae libros, quos Adversarius ex- pnnxisse dicit a Canone , ut & fecit Cyrillus ,

legendus est Melchior Canu lib, II. de loς

De S. Hilario dicimus, eum de Christi DF

vinitate agentem adversus Arianos, sensum d loris ab ipsa Divinitate tantum removisse , ut patet ex Cap. XXXI. in Matthaeum contra Arianos , & ex lib. X. de Trinitate . Nee idem S. Doctor.Animam eorpoream putavit , ut fit

se appingit Dallaeus; nρm ex Tractatu in PaII 8. lib. X. num. 7. expressh dicit; M isitur a bac rationabili ct incorporali Mnimast nostrae

102쪽

L I s E a IV. 83fobstantia primum , quod ad imaginem Dei factumes . itaqae neque ipie neque Irenaeus cum chi.

hastis lensit. Demum perperam Calumniator,varios Hieronymo assingit errores: nam ubi in Comment. inHabacuc Cap. r. de propria individui eutusequam providentia agit, eam Deo non negat, sed curam dumtaxat benevolam illam adhiberi brutis , Ac inanimis , quae hominibus a Deo adhibetur . Quoad poenas attinet damna torum , eas aeternas esse firmissimh credidit Hieronymus in Cap. XXV. Mati . ubi aperte scri-hit. Prudens lector attende, quod is supplicia aeterna sint, ἐπ vita perpetua metum deinceps nos; babeae ruinarum . Et haec satis modo sint ad Hieronymum vindicandum et Legantur reliqua, quae restant in Panopia adursus Haereses is . faeculi Dissert. I8. Ar t. Natal. Alex. , &in HistSaecilii

4. cap. 6. num. Io. usq. ad I 3. Interim pro responsone, negamus potuisse universo P P. errare in aliquo Articulo Fidei: & quod calumniatur de Senatu , qui potest aegrotare totus.s quidem possent aegrotare singuli, hoc pacto a nobis diluitur , si Deus huiusmodi Senatui immunitatem , morbo pollicitus esset, quando . Deus verax est, possent ; quia igitur promisit

Ecclesiae spiritum. veritatis, adeoque immuni tatem ab errore, poterunt Patres,per quos Spiritus Dei docet Ecclesiam suam Omnem veritatem, errare singuli , sed non poterunt smul univers.

Urget Dallaeus, non tantum unus, Quos

vel plures, sed etiam omnes eiusdem saeculi Do

103쪽

84 INsTi TUTIONEs THEOLOGIAE tem : Nam Omnes ejusdena saeculi Patres, imbeius, quod Apostolicis temporibus fuit proximius, lenierunt cana Chiliastis, seu Millenariis, qui dccepti loco Apocalypsis Cap. XX. Et regniaverunt cum Iuu mille annis, putarunt post Resurrae cticnem, Christum in carne cum Sanctis regnatarum uer mille annus in voluptatibus, in gemmea Jerusalem cum gloria , dc uberrima rerum omnium copia, qui error Cerintho haeresia schae Originem debere dicitur; lta sensit Sanct. Justinus in Dialogo .cum Triphone , ubi sit, plerosque omnes illius faeculi Doctores in eadem senteistia fuso . Ita S. Iraeneus, Papias

Hieropolitanus , Apollinaris ; proxima aetate idem sensit Tertullianus , deindE Victorinus , Ut drantius, Sulpitius Severus , aliique ; adeo ut F. Hieronymus non ausus sit eam sententiam penitus damnare , ait enim: uuia molli Eoclesiasticorum virorum , ct Marores ita dixerunt ,σ unu quisque tu sito sensu iabundat . At, quod spes illa Ch dia si arum merum delirium fuerit , nemo hodie dubitat, & affatim demonstrarunt olim Dionysius Alexandrinus , Gregorius Nagian nus, & Gennadius Massiliensis, ut tradit Trithemius in libro de Ecclesiasticis Scriptori

Urget praeterea in eundem errorem, quod scilicet in ultima die , ignis omnes homines resuscitatos expiabit, etiam improbos, consentiust Hilarius , Lactantius, Augustinus, Hieronymus,. A.mbrosus , Caesarius Arelatensis, sebius , Emissenus, Eligius Novio mens s. aInque , ur ipse Bellar minus agnoscit lib. II. de

104쪽

L r B EI n IV. 8s Purgatorio Cap. I. g t.: unde sortasse est, quod scripst Eicem Syrus in libello cle variis inferni tormentis , quod damnati exclam: unt in

vocantes Sanctos . Omnes : Salvete omues Sancti,

falsete Apuioli , Propistae , ac Mart 'res , μύe te Patriarctarum coetus , LIUe Mouachorum agmen , falve ct tu Domina Sancta Dei G nitriYVirgo . Atque hinc etiam illud videtur deri- vallis , quod plurimi sancti Patres preces pro damnat s approbarant , & velut utiles commendarunt, Johannes Chrysostomus homilia LX ll. in Johannem , & alibi, S. Augustinus in Enchiri 'dio Cap. CX., Damascenus in oratione de his, qui cum fide decesse iunt, Prudentius, aliique. Insuper urget, communem fuisse senten'tiam , animas Sanctorum statim a morte, & ante Resurrectionem, Dei visione non frui . Ita Clemens Romanus, Iullinus Martyr, Irenaeus, Tertullianus, Origenes, Chr3sostomus , Lactantius, Thoodo retus, Victorinus, Prucentius Ambrosius , Oecumenius, Theophila lusi, Berrnardus, & Johannes Vicesimus Secundas , ut notat Stapletonus de scripturae autoritate con tra witaliorum lib. I. Cap. r. sectione g. sa men in Florentino Concilio magna conquilitione facta , ut Fidei dogma desinitum est. Justorum animas ante diem Judicii. Dei visione fui :censentus igitur Patrum ad res Fidei stabiliendas, nullius est autoritatis. Respondeor quod attinet ad fabulam Regni Mi Ilenarii, perThristum in terram regendi post Resurrectionem , non fuisse communem sente miam Patrum, ut testatur idem Justimas,

105쪽

86 INsTi τυτioNEs THEOLOεIAE cujus automate Dallaeus abutitur , ait enim, Plurimos sua aetate contrariam opinionem Pro-

Pugna se . Constat quoque ex Ecclesiastiea historia, fuisse Dionysum Alexandrinum, qui storule post Iustinum , sed non integro saeculo M. Ipso junior est, Egyptium quemdam Episcopum nomine Nepotem, qui hanc de Millenario Chrisi Regno fabesiam praedicabat , tamquam No 'vatorem exagitasse ; quod satis suadet, sententiam illam fuisse Ecclesiae Fidei adversam, &doctrinae a maioribus accepta eis Eadem est respondendi ratio omnibus argumentis, quae Dallaeus intorquet; Nunquam enim efficiet, ut omnes prorsus Patres in eundem erroram impegerint, quod improbi post Risurrectionem, igne sint expiandi paucorum fulserror , sed certe non fuit neque Hilarii, neque Hieronymi , neque Augustini , neque Ambrosii, ut probat sellarminus loco in oboiectione adducto ; qui inquit, adductos PP. videri sano modo intelligi posse : Nam aliqui eorum per ignem non intelligunt ignem Purgatorium , sed ignem divini judicii, quomodo i qui rast Paulus in priori Epistola ad Cor. Cap. III. quum ait ; Uniuscujusque opus quale sit , i is

probabit . Sed esto aliqui errarint hae in re, ut Origenes , & sit error , si malit etiam complurium , non autem est omnium p idque iatis est pro nostra eon lusione tuenda. Quod Animae Sanctorum ante judicium novi nsmum , non gaudeant visione eatifica, communem sententiam fuisse, falsum est : contrarium

eatim docuere Chrysostomus, Augustinus Mie

106쪽

ronymus, Theodoretus , Ambrosius, Bernardus;& callide nimis Calvinianus Minister eos ad partes suas trahere conatur , hoc enim dumtaxat praefati Doctores senserunt , beatitudinem consumma tam , quae ab Anima in Corpus derivatur , dissi rei ad tempus generalis Resurrectionis, quum totus homo beatus erit, quod nostrarum partium Theologi luculenter ostenderunt.

Ilisurgit iterum . Sententia Patrum Ilerumque incerta est, & ambigua; sed & si cet-to de ea constaret, non est infallibilis, nec exintra erroris aleam constituta . Veritas autem Religionis debet certissimh confiare , ut in ea possit animus acquiescere, propositum autem sic probat . Duo sunt locorum genera, quae a id Patres Occurrunt , vel enim , ut testes tiarrant ea, quae Ecclesia sua ipsorum aetate credebat. , aut gerebat, vel ut Doctores , quid ip si sentiant, exponunt: neutra autem specie infab

libiles esse poterunt; nam dato. quod dum de iure disputant i vel nunquam , vel rarissimherrant, ubi tamen de facto agitur , falli , Merrare possunt: at scire quis fuerit Ecclesiae sensus singulis aetatibus, cognitio est facti , non iuris, historiae est , non Fidei caput; itaque eo-xum testimonia in hoc genere, non sunt absoluth vera.

Confirmat hoc Dallaeus, primo exemplo Philastrii Brixiensis Episcopi, qui in Cathalogo

haereseon multa recenset , quae ab Ecclesia, fuisse damnata, ab omni veri specie abhorret, ut Cap XLI. tamquam haereticos notat eos. qui

107쪽

88 INsTiT IONEs THEOLOGIAE Epistollam aci Hebraeos Pauli esse negant; Cap.79. haere iis ecs insimulat , qui negant omnes Pia mos ab uno Davide fuisse compositos: Cap. 82. Pronunciat, contrarium esse Fidei Catholicae puta ia , Stellas e se Coelo infixas, non autem in vel puraim d locis ab conditis repente iussa

Secundo id confirmat exemplo S. Hieronymi, qxii testatur credidisse Ecclesiam, Animas hominum a Deo immediate creari, quum eas in corpora infundit; ita in Epistola ci. adversus errorem Johannis Ierosolymitani, & libro Il. Apologiae contra Rufinum . At S. Augustinus in contrariam sententiam aperth inclinat, quae statuit, Animam cum corpore simul seri, & de patre in filium traduci. Hoc autem satis ottendit tunc temporis nihil ea de re Ecclesiam definisse . Hieronymus vero, ut erat animo in Rufinum concitato, facith pronunciavit , eam sententiam esse ab universa Ecclesia receptam, cui serosque videbat ejas aetatis adhaerere

Dcctores.

Tertio addit exemplum Iohannis Thessλ- Ioescentis Episcopi , cuius liber productus est,& lectus in Concilio Nicaeno II. , Oecu menico Vii., actiones. , ubi haec habentur τὶ Sax us dixit: de Angelis , o Archangelis, ct eorum potestatibus, quibus ct animas nostras a un-

dem intellig/biles, sed non omnino corporis ex re ras , o iuvis itos, tit vos Gentiles dicitis , verum reho corpore prae distos , ct ce=eo , sive igneo,

108쪽

L I 8 η R IV. 39θ inistros eius ignem tirentem. Subditque in eadem sententia fuisse.Basilium cognomento Magnum, Athanasum , & Methodium , quibus accenseri potest Augustinus, qui Epist.CXU. ad Nebridium docet, Angelos esse aerea, si v. aetherea animantia; & in libro de Ecclesiasticis Dogmatibus Cap. XI. ait, Nihil incorporeum,

o inuisibili natura credeudum, nisi Deum solum;

Et Cap. XII., statuit, Omnem Creaturam corpoream esse. Cardinalis quoque Ca jetanus in Commentario Epistolae ad Epheseos Cap. II. dixit, Daemones esse Spiritus aereos, quae lane opinio a Schola Platonica originem trahit ; cujus amor Johannem Thessalonicensem impulit, ut illam toti Catholicae Ecclesiae adscriberet. Quarto idem firmat exemplo S. Augustini , qui pluribus in locis fatetur, consuetudinem fuisse Ecclesiae Universae ante Cypriani tem Pora , ut venientes ab haereticis, quibus ensent baptizath, reciperentur in Ecclesia absque iteratione baptismi . At vero Firmilianus in Epistola ad S. Cyprianum docet , in Ecclesia Ciliciae, di Cappadociae a tempore supra hominum memoriam aliud observatum Diise .

Quod S a Sanctis Patribus Baslio in Epistola ad Amphilochium Cap. I. , & aliis post Tertullianum lib. de pudicitia Cap. XlX admisium fuit.

Praeterea idem Augustinus lib. XVIII. de Civitate Dei Cap. 43. comparans versonem Scripturae factam ii Hieronymo cum vel sone septuaginta Interpretum ait : Eecisae Chri Gitot hominum autoritati, ab Eleazaro luxc Pontisce, ad hoc tanrum opsis EMIorum , nemiuem Friia

109쪽

so INsTi TUTIONEs THEOLOGIAE Iudicant praeferendum . Suum, inquit Daliseus .er sibi eonsentientium judicium pro/Ecclesiorum illius tempυris judicio , obtrudit ; Ecclesiae enim ipsae ubi, & quando sie judicarunt Z nullum Ecclesiarum istius saeculi suisse hujus generis judicium , satis ostendit, vel sequentium Ecclesiarum fides, quae Hieronymi versionem ab icatis septuaginta Interpretibus , tandem prae tulit a Quinto exemplo S. Fulgentia , qui in lib. de Fide ad Petrum Cap. XXVII. hoc dogma veluti certum Fidei articulum proponit, quod Animae puerorum sine Baptismo decedentium, aeternis suppliciis affligdntur, ait enim : Firmis sime tene, ct nullatenus dubites etiam parvulos, qui fine Sacramento Baptismatis de hoe faeeulo transeunt, ignis aeterni supplicio puniendos . Ct tat Gratianus in Can. Firmissime de Consecrat. distinct. 3. . & licet falso eam autoritatem Augu-1hino adscribat . fuit tamen hie in eadem se gentia ι ut patet ex Epistola ipsius XXVIII., & sermone XIV. de verbis Apostoli Cap.III., ut & alii Sancti Patres. 'quos allegat Petavius tomo I. Dogmatum Theologicorum lib. IX. cap. Io. 3 Sisti s. Atqui Catholicam Ecclesiam non ita pro certo definisse,satis constat ex Theologicorum Consetasu ; quo posterioribus saeculis illa opinio reiecta. est,& Gregorius Ariminens s , qui in secundum distinct.X XXIII. quaest. 3. eam recen ta v it ,- appellatus fuit parvulorum tormext m . sexto exemplo Venerab. Bedae , qui iii libro de Ratione temporum Cap. LXV. ait: Ha

110쪽

L I a x x IV. 'pissiuam triginta tribus annis , inque ad suae tempora passionis vixisse, ct mox sancta quidem Fomana Apostolica Ecclesia bancse Fidem tenere , ct ipsis testatur indiculis , quae fuis in Coe-

reis annatim insci ibere solet. Praeterea in eodem loco haec habet: quod Dominus decima quinta Luna, ferι a sexta , Crocem ascenderit , o c. nulli licere dubitare catholico . Ceterum Petavius in notis ad Epiphanium pag. D 3.& I43. prolixe ostendit, has duas sententias , quas tamquam de Fide Ecclesiae essent tradit Beda , nihil minus esse . quam quod ille dicit . Sequitur ergo Patres in agnoscendis Fidei Capitibus, passim sui se deceptOS. Secundam partem suae propositionis, quod scilicet Patres, quum tanquam Doctores, quid ipsi sentiant, eX ponunt, non sunt in fallibiles,lousta oratione probare nititur Dallaeus. Tum quia non fuerunt assiati Spiritu Sancto , ut Scriptores librorum Canonicorum', sed ut homines licet Sancti, & erud Iti , errori fuerunt Oh

noxii . Tum quis ipsi Sancti Patres negarit suis assertionibus in iis, quae de Religione pronun ciant, fidenter' adhaerendum esse; unde neph monent suae aetatis homines, ne sne praevio examine si a dicta suspiciant . qum in rem Origenis , & Cyrilli adfert testimonia . Tum

etiam . quia multa occurrunt inter opera Sanctorum patrum , quae r ptim scripis sunt,quaedam etiam extemporaria , ut credibile t autores ipsos multa in iis fuisse emendatures , si Iecognoscere licuisset. Tum flentque sngulos eo

SEARCH

MENU NAVIGATION