Institutiones theologiae dogmaticae, in duos tomos distributae. Opus postumum Nicolai Capassi in Regio Archigymnasio Neapolitano olim juris civilis antecessoris 1. 1

발행: 1754년

분량: 338페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

sM INsTITUTlONEs TMEOLOGIAEva in lapsus. recolit, & errata redarguit, de quo nos abunde supra.... Res Oudeo, Patres, ubi de facto agitur,.

errare possunt, distinguo; si de mero, & limplici facto agatur. ut verum admitto ; si de fa cto, quod est a jure inseparabile , falsum esse

assevero . Sunt enim quaestiones quidam facti, quae tamen ita jus ipsum involvunt, ut nemo

possit erraro in facto , quin fimul erret in jurea verbi caussa, Quaestio facti est, an libri, quos Ecclesia recipit pro Canonicis , sint Verbum Dei ; si vh, an libri, quos Ecclesia legit, scriptisnt a Prophetis, Apostolis, Evangelillis: alta

mgn implicat illam quaestionem iuris, an Deus verbum suum a Sacris Scriptoribus literis Con-sgnatum, Ecclesiae tradiderit ι unde qui negat libros istos esse sacros, & Canonicos , negat si mul Scripturam Sacram in Ecclesia ullam exin re . Ad rem igitur nostram , scire , quae fuerit Ecclesiae sententia singulis saeculis,est quidem cognitio secti, sed ita est a jure indivisa, ut non

pollit in una errari, quin & in alia erretur . Nam qui asserit dogma aliquod ab Ecclesia ex- .plodi tamquam haereticum . quod verh non est , vel putat sententiam aliquam spectare ad Fidem Catholicam , quae ad eam non spectar, non tantum in facto fallitur , sed quamvis ignora iis etiam in iure , dum autem ignorat, quaest vera Fides; vera enim Fides illa est, quam Ecclesia profitetur . Itaque s Patres universi

errassent, quum ut testes retulerunt, quae enis et sua aatate Fides Ecclesiae , consequenter esset dicendum errasse, quum docuerunt, quae esset

112쪽

LIBER IU. . 93e siet vera Fides, qui error in ipsa in Ecclesiam

refunderetur , quae xon biset rugom, nequσ

maculam .

Nunc ad singulas confirmationes respondendum est . Ad primam dicimus , Philaltrium non satis accuratum fuisse in recensendis haeresibus, sed in nonnullis deceptum fuisse; vel si modestius cum eo ligere velimus, in eo ca- thalogo referre voluit, non tantum haereses, verum etiam errores, in quos plerique, salva Fidei veritate, impingebant. Quamquam vero Philastrius, aliique , non ex Ecelesiae sententia. sed ex sua privata opinione aliquas , veluti haeretions traduxerint, quae Lamen haereticae non sunt, vel inter Fidei Capita recensuerint se tentias quasdam probabiles, & indifferentes a non ideo sequitur, Patres universos , aut mavXimam parcem errasse, quum testati sunt de Fide Ecclesiae suis temporibus. QAd secandam dico, S. Hieronymum non asserere, quod ipse Dallaeus affingit; Dogma Fidei esse , quod Anima hominis immediath

Deo creatur, quum in corpus iselanditur; sed tantum, quod Ecclesia sentiat, Animas non fuisse creatas ante corpora , & postmodum deside-derio corporum in terram delapsas, & alligastas humanis corporibus ; sed eas . Deo quotidie creari: an autem immediath, an Parentum opera cum ipsius corporibus propagentur,quae sto est, qua nihil Hieronymus de Fide proDun 'ciat . Disputeti enim ibi S. Doctor contra Origenistas , quorum partes tuebantur Johannes Ierololy mitanus, dc Rufinus . Error autem ori.

113쪽

M INsTiTUTIONEs TulloLIGIAE genistarum hic erat, Animas multis saeculis an- corpore creatas fuisse , & ob peccata in cor. Pora detrusas veluti in carceres. Sententia vero, quae dicebat Animas ex traduce fieri, non Origenistarum erat, sed autorum Ecclesiastico- Tum, ut patet ex S. Augustino, Hieronymi aequali, eamque ut minus probabilem Hieronymuν respuit, non tamen asserit ab Ecclesia damnatam : Notandum autem modo est, quod asse

rit Natalis Alex. tom. V. Histor. Eccles. sucul. s. CaP.4.ar. 3. f. Io. qui rem diffuse, & ex pro sim tractat: Illud tamen Antiquorum dubiam sunt eius verba de propagatione scilicet animarum per traducem non impedit , quin modo ab

omnibus Catholicis asserendum sit. Animas a Deo creari is creando corporibus infundi, ut babetur inter Θnodi Cateranensis Decreta. Ad Tertiam respondeo , Johannem Thesesalonieensem diserth non assirmasse. Angelos se cundum Ecclesiae Fidem , esse corporeos , sed non esse Ecclesiae Fidem . quod sint incorporei, quia multi Sanctorum Patrum , corpora ipsis Iubtiliora tribuerunt. Sed etiam concesso, quod ita existimasset Iohannes , Ecclesiam Catholicam sentire, Angelos esse corporeos, fuisset hie

error privati Doctoris, non omnium Patrum,

eorum praecipvh , qui synodo VII. interfuerunt , quandoquidem illi in consessione Fidei , quae Actione quarta lecta suit, professi, suere se salutare,& honorate Uenerabiles Icones Sanctorum etiam , & incorporalium Angelorum , ut homines enim iustis apparuerint.

Ad Quartam dicimus, veris dixisse Auget-

114쪽

LIBER IV. 9ssinum, Ecclesiam universam id moria habui si

usque ad tem aora Cypriani , ut absque novo B ptiimo , venientes ab haereticis reciperet . Testimonium autem Firmiliani de Ecclesiis Ciliciae, & Cappadociae , quod eos rebaptizaverint, suspectum eis; quippe Firmilianus eandem rebaptizationis sententiam cum CIpriano Propugnavit . Sed etiam si illud, ut ingenu h dictum admittamus, quota pars orbis Christiani erantillae duae Ecclasiae 3 Aut cur non potuerunt , disciplina excidere, quae integra servabatur in reliquo corpore Ecclesiae 3 an non potuit illa consuetudo in praefatis Ecclesiis esse recens introducta , quod est verisimilius, quum nusquam legatur in illis Ecclesiis, ea de re prius motam fuisse controversiam ρ Denique ut demus,S. Au gustinum in hoc historiae capite deceptum esseς quid tum p non Patres singulos nos tuemur, sed

universum eorum coetum.

Ad id, quod additur ex eodem Augustino quasi iudicaverit , Eecte fiam sensisse , nul-

Ium Interpretem esse praeferendum septuaginta Senioribus ς Respondeo , quod neque Ecclesia decreto aliquo Synodali, aut lege lata statuit,

eorum Versionem cunctis anteponendam esse,ne

que id contendit Augustinus, cuius verba livi-dh, sed irrito , conatu Dallaeus detorquet. Hoc solum docet S. Doctor , Versionem illam, usa Apostolorum esse conse eratam , ab Ecclesia ad quotidianos usus adhiberi, secundum eam scripturam legi in sacris Conventibus Christianorum,

di ab Ecclesiasticis autoribus laudari . Quae omnia veri si h dicta esse constat ex S. Irenaeo

. . lib.

115쪽

96 . lasT UTIONEs ΤΗΕ6LocIAE lib. III. adversus haereses cap. 23. Cyrillo Ie- resolymitano Catile chesi IV. , & S. Hieronymo Quaestionibus in Genesim, & Commentario in Prophetiam Habacuc cap. ll. Ad quintam dicendum: in Folgentii ratiocinio, duas esse profositiones, unam praecipuam alteram incidentem . Prima est parvuli , si vh In utero Matrum vivere incipiunt, & ibi moriuntur, si vh quum de matribus nati sine Sacramento Baptismatis de hoc saeculo transeunt , aeterna poena damnantur . Secunda est, hanc Poenam esse ignis sempiterni cruciatus. Et primam quidem, merito Fulgentius, ut Fidei dogma protulit , oppositus errori Pelagianorum , qui dicebant , horum Animas in loco quodam 1 Regno Coelorum distincto , aeterna Beatitudine fruitvrys, quandoquidem nul- 'um in iis agnoscebant Originale peccatumr patet hoc ex ratione, quam adnectit , quia e si

Propriae actionis peccatum nullum habuerunt, Originalis tamen peccati damnationem carnali

conceptione, di natἱvitate traxerunt; ceterum

secundam propostionem , non ut Fidei eaput Proposuit, sed ut probabilem sententiam amplexus est: quod autem eas non clarius, & expressius distinxerit, sed unam in altera involverit , occasionem calumniandi Dallaeo praebuit .

Ad ultimam concedimus , Venerabilem Bedala falsum fuisse in adscribendis toti Ecclesiae illis sententiis de aetate Chri mi annorum triginta trium, & de die Passionis , ut & nullo merito eos culpat, ac haerese 9s arguit, qui contra

116쪽

L a E R. IV. 97tra sentiunt, quandoquidem ob variantes de ea re Patrum opiniones , certum nihil Ecclelia definivit . Uerum jam saepius repetitum eit, nos singulorum Patrum errores defendendos non suscepisse , neque singulorum caulam agere , sed Universitatis .

CAPUT QUINTUM

JAM ad eum pervenimus scopum , in quem

omnia haereticoram scommata , ac viru-

. lentae obtrectationes collineant, hoc est, ad Romanum Pontificem, ejusque Sedem , q ima Donatistae olim Cathedram psilentiae vocabant, Waldenses purpuratam moeretricem , w.clelas Satanae Onagogam, hodierni Protestantes β-hum Antichrigii, & ipsum Papam eAntichri suiu appellant, ut olim Convicii caussa Berengarius, Pontificem , Pontificem , ct Pulpiscem dieere consuevit , ut de aliis taceam . Quamquam enim Sectarii laepissim h non minus inter se , quam 1 nob s dissident in aliis Fidei Dogmatibus, in hoc tamen omnes conspirant, & totis viribus, totaque animi contentione student, Romanam sedem evertere. Omnibus tamen facem praetulerunt Graeci, quorum aemulatio, & Ihperbia non ante destitit cum hac Sede Bellum gerere , quam 4ps h Turcarum Imperatore oppressi, Religionem s-mul , & dignitatem am 'runt . Etenim usque ab anno 38 i. Episcopum Constantinopolitunum

G qui

117쪽

s 3 INsTiTUTIeFES THEOLOGIAE quia antea ne Patriarcha quidem erat, au si sunt Praeferre tribus Patria ichis Orientis, oc secun dum facere a Romano Pontifice . Deinde anno 4s s. sacere poem , ut Pater ex actione 1 6. Synodi Casee donentis, postmodum Gregorii Magni

aetate circa annum sexcentesmum Episco Pum novae Romae vocare caeperunt Oecumenicum,hoc est Orbis terrarum, sive Univertatem Episcopum. . Tandem Veio annis Io 34.palam edixerunt, RO-

manum Epitcopum propter additionem factam bymbolo Constantinopolitano particulae, Filio inque , jam de gradu excidi ile , & luminum,taae Primum Episcoporum omnium, esse Pontificem Constantinopolitanum. Omnia igitur Monstrorum genera. nobis sese offerunt sontra Papam. Pugnantia , quae utinam olim a Domino purificata, Petrus Occidat, & manducet, ut ipsi praesigniscatum in linteo illo magno , in quo erant Omnia quadrupedia . &serpentia terrae,& volatilia Coeli, ut refert Lucas Actorum X. Vers. I 2. 3ος autem maximum est argumentum , quod Sancta Sedes sngulari providentia Dei , ac protectione munita est, quod tot Pagaporum , haereticorum , Scbismaticorum , ac Principum etiam Christi,norum persequutionibus; eius autoiitas di Maiestas ne dum non eversis , labefactata , aut in minuta suerit, sed semper magis, ac magis creve, it, ac soruerit. Quinimo hoc ipsum, quod filii huius mundi tam immani odio eam insectentur , ostendit, eam ver4 Sedem esse Petri, quem Christus speciali nomine dilexit,quod

Salvator idem professus est Iohannis XV., A

118쪽

Lia ER V. 99 mundus Vos odit, scitote quia me priorem vo-bιs odio habuit , α ibidem : Iuta elegι vos demaudo , propterea odit vos mundus . Sed ut rem pressius actingamus, oportet,ut primum de Primata Petri aramas, deinde de succeisione Romani Pontificis in eundem.

PROPOSITIO PRIMA

Petrus Apostolus fuit Ecclesiae Caput, . di Princeps loco Chri iti , ab iplo

Ciarallo constitutus ,

P Raecipuus Seripturae locus , qui afl boeDogma probandum afferri solet , est ex Mattha 'vangelii Cap. XUI. Tu es Petrus , super hia petram aed stabo EPclesi.im meam , ct tibi dabo Claues Retσι Coelorum , ct quod- cstmque ligaveris super terram , erit ligatum θin Coelis .ct quodcumque frueris super terram erit solstam ct in Coelis . Mirum tamen et , quot cavillationibus haeretici hunc locum divexarint . Erasmus in Commentaria eiusd m, censuit, nomine petrae intelligi unumquemque Fidelem. Centuriatores Magdehurgenses scam ti Lutherum in libro de pote late Pastae , ajunt, petram illam esse Fidem, seu consessior em Petri . Calvinus lib. IV. institutionum Cali UI. Vult petram non esse Petrum, ut Catholici suntiant, sed ipsum Christum . . Ut autem verus sensus eius loci pateat. animadvertendum est, quod lingua Syriaca, qua G a Chri- .

119쪽

sco INOPTUTIONEs THEOLOG ME Christus loquebatur , Petrus dicitur Cephas , sive Petra . Johannis I. vers. 42. Tu es Sion si ius rina, tu vocaberis Cephas, quod interpreta tur Petrus talaec aurem diversitas nascitur ex eo , quod interpres sequutus est textum, non Syriacum, sed Graecum ; Graece autem lapis dicitur Petros mascul: nh , idemque Petra saemininh: quum vero loqueretur de homine, maluit Graecus tribuere et mneu masculinui; Petros, quam Petra. Dixit ergo Christus: Tu es

Cepha , ct super boc Cepha , latine ad verbum, Tu es Petra , ct seper hanc Petram aedi MoEcclesiam ; loquius igitur est .de perlona Petri, non de ejus Fide , nec de quolibet Fideli.

- . Praeterea firmatur haec interpretatio to- ...tius Eeclesiae consensu, Patrumque tam Graecorum , quam Latinorum. Conciliun Calcedonense Actione ii l. vocat Petrum PA uni, ct crepidinem Ecclesiae Catholice in hymno Dominicae ad Laudes, quem S. Ambrosi est e, i P testatur Augustinus lib. Retrach. XII. , canitur Hoc, id est gallo, ipsa petra Ecclesiae, canente culpam diluit Oii genes Horinilia U. in Exodum:

Vide magno ille Eeclesiae fundamento , ct pe-ιrse sibilissimae , funer quam Grastis fundavit Ecclesiam, quid dicatur a Domino : Modieae Fidei ctiare dubitasti λ Elegantissim h Chrγsosto- .mus H .mil a IV. in Caput 6. Isaiae : Iuid antem

Petrus rosis Ecclesiae , ille vehemens cinator Chri- si, illo sermone indoctus, Cr Rethoricorum victoritae, qui Gra eg cam sapientiam non alit r, quam araneorum telam dissolvit. ille qui Sagesnam in;

st in mare, ἐπ pisatus es orbem . Epiphani us

120쪽

- LIBER U. ICI in Anchorato : Dominus codsit.i: Petrum primu u ωρω νDrxm petram sirmatu , saper quam Eal Dei a discata es . Nihil dici potvit expres is .'Brevitatis autem studio, omittimii 3 Athana:ium , Basilium , Nanaianaenum , aliosque, quos vulere potes apud Bellarminum. Erasmus ad tuendam expositionem tuam, utitur testimo mo Origenis, Tractatu l. in Matthaeum , ubi ait: Petra' est omnis imitator Co i

clesia Dei. At non videt , non ad literam rei Pi cere Origene in , ut in loco a nobis citato , sed exponere hunc locum allegorich. Si enim qui Dque Fidelis e stet petra ill a , super quam Ecclesia fundat est, quisque est et fundamentum : ubi ighur reliquum aedificium Z Erasmus absurdum censidit, Ecesesiam fundati super Petrum, quod

merus e tiet homo ; quomodo super Omnem hominem aedificari non erit absurdum δ' Calvinus pro sua interpretatione probanda,

affert Apostodum I. ad Cor nihlos II l. Fnudameπ-trem reliud nemo potess ponere . praeter id, quo p ζαm est , quod est Christis P is . Manifestum est letitur, petram Usi e Christum, super quam Eccletia aediscata est. Addit S. Augustinum Trae tu tillimo in Iohannem , ubi scribit : Super hi re st tram , quam confessus est , aed sic 'borcsesiim meam . Uem alibi repetit moliba. Retractationum Cap. a .retiactat, quod ari cubi dixerat , Ecclesiam aediscitam a Te super Petrum, docetque dicendum, super Christo aedificatam

esse a

Res pondeo, Christum esse verissimum Ec i G 3 cle

SEARCH

MENU NAVIGATION