Institutiones theologiae dogmaticae, in duos tomos distributae. Opus postumum Nicolai Capassi in Regio Archigymnasio Neapolitano olim juris civilis antecessoris 1. 1

발행: 1754년

분량: 338페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

i 141 INSTITUTIONES THEOLOGIAE endantur in statera Metaphysica, nihil poneris habere et ceterum non negaverim ex eis Confici, ut ex effectis, & iis, quae posteriora sunta, atque etiam iis ex incommodis, & ablur dis, quae in contradicentium parte a Itera cer nuntur, Dei existentia probetur , ut hene innuit Petavius loc. cit. g. 3. Igitur prima ratio Damasceni talis est . Quidquid est, vel est creatum, Vel increatum : Omne autem creatum est

mutabile; nam cujus esse mutatione coepit , mutationi subjectum manet, sive corrum Patur ,svh mutetur voluntate et At quum omnia mu- . tari Videamus , etiam Angelos , erunt Omni' Creata ἔ ergo ab aliquo ς reata sunt , qui ip aerit increatus,& immutabilis Hoc argumentum peccat multiplici hi in ratione verae demonstrationis , nec Atheum convincit . Primo , quia supponit rationem Creationis, quam Atheus ignorat: nam per crearitionem , vel intelligitur productio ex nihilo simplicitdr , & haec repugnat, nam al Is Pollet quis , dum cogitat, non es e ; fi enim de nihilo

potest aliquid affirmari , hoc est , quod Potest

esse causa alicuius rei, poterit de nihilo assirma' cogitatio; adeoque dici, me dum cogito esse

nihil ; quod quum sit impossibile , impossibile

erit mihi cogitare , quod at quid fiat. ex nihilo. Vel intelligitur productio entis ex nihilo ra eo facta , & tunc supponitur Deus, antequam pro

belura

Secundum argumentum supponit existentiam rerum materialium , quam tamen scire no prosiam, nisi postquam novi existe aliam meam,

172쪽

LI3ER I. 14 & existentiam Dei: qui enim nescit, se existere, simul nescit esse affirmantem,aut negantem, duc est Certo se assimare,vel negare,qui vero Deum non novit , licet multa pro veris Labent, semper tamen Poteli dubitare , an tali natui . praeditus sit.

ut fallatur in omnibus, etiam quae evidentissima apparent; ideoque non potest habere certam scientiam alicujus rei , priusquam noverit autorem su ae originis . Denique responderet Aristoteles , Mundum e ste ab aeterno, ideoqiae nihil esse creatum a Secunda ratio sumitur ex necessario , &Contingente . Si enim l unt contingentia , quae possunt existere, & non e stere , dabitul ens. necessarium, quod est Deus. . Si enim omnia sup-POnantur contingentia , potuerunt Omnia non existere : qua suppositione facta , nullum ens es

set possibile , nec ipse Mundus : nam ut aliquid sit possibile , quid debet habere caussam, ii qua Iroduci possit, quia ' non ens , non potest esse caussa sui ipsius : sed ex suppositione , nullum ens existit ; ergo nullum ens est possibile Sed posset quis respondere ἔ Contingen tiam nihil esse in rebus ipsis,sed esse tantum deffinctum nostri intellectus, non autem quod ex par te rei possit existere, vel non existere . , quod Vulgo vocant contingens reale . Hac fortasse ratione , quidquid existit , non ex sua vi, sede Vi caussae producentis existir ; hoc est ex Vi potentiae Dei r qui quum ah aeterno decre- Verit , quae sint producenda, & nihil magis se necessarium, ut existat, quam quod Deus eX-

173쪽

x44 INsTITUTIONEs THEOLOGIAE fiturum decreverit; sequitur, necessitatem exi-sendi in rebus omnibus creatis, ab aeterno fuisse . Quod si dicas, esse contingentes , quia Deus potuit aliter decernere ; respondebit adversarius, quod quum in aeternitate non detur quando, nec aute , nec post , neque ulla affectio temporis; sequitur, Deum nunquam extitisse ante illa Decreta, ut potuerit aliud de

cernere .

Tertia ratio , quae manifestior dicitur 1.

Sancto Thoma I. parte , quaest. II. arti c. 3. sumitur ex ratione morus . Quidquid enim movetur, ab alio moVetur, & hoc rursus ab alio; igitur ne procedatur in infinitum, necesse est pervenire ad aliquod primum movens , quod a Nullo moveatur ; & hoc omnes intelligunt

Deum .

Sed hoc argumentum a motu desumptum, Philolophorum disputationibus, ac Scholis ma' gis Congruit, quam instituto a nobis operi , ut notat Petavius : Praesertim quum ad illud perpoliendum nonnulla requirantur, quae ex Na-

rarae , philosophiaeque principiis arcessenda

Iunt; quae reapse demonstrationi , nequaquam nituntur . Praetersa cum Atheis res agitur, qui ponunt .materiam aeternam , & infinitam : quod etsi impium sit dicere, tam n dicunt . Igitur ad argumentum reponere possunt et vel permotum intellegitur quaecunque mutatio , etiam quae animac contingit, Sc cum Molinistis, hoe esse falsum, blaterabunt : quia humana Voluntas se ipsim m3 vel ad actus sbi proprios: vel intelligitur motus corporum , & omisso quod

174쪽

LIBER II. 14 argumentum sumitur , rebus in demonstratis; supponit enim existentiam subita.itiae cori Leae ,,& modorum ipsius , d cet Atheus , qui Ponit materiam aeternam, & infinitam : id quod movetur, ab alio moveri, si loquamur de par- tibus materiae, ea enim . est naturae lex, ut quidquid quies it semper quiet cat , doaec ab alio ad motam impellatur ; non autena si loquamur de materia , haec emm quum iu PPO-nitur aeterna, non potuit ab alio moveri, neque agnoscit primum motorem quum in aeternitate non sit primum , & ultimum, adeoque motus materiae est in natu sis. Particularia vero Corpora , quum moventur', ab alia quidem moventur , sed inde non sit , Per veniendum esse ad Primum Movens Immobile, 'possunt enim unum ab alio moveri in infinitum : uam quum vacuum nusquam si, nisi in Capite Epicureorum , quumque gorpora se tangant inequitur, in omni motu integi u In circulum corporum si uria moveri, quod in Physicis est demonstratum, iEt haec quidem sant argumenta, quotquQt videre licuit selectiora quibus nituntur Theo iugi probare existentiam Dei; superest igituis ut ad 'Metaphysicos recurramus, qai certas, ac firmas suggerere nobis poterus e demonstra tiones ad affirmandam Dei exi mentiam . Uerum, antequam ad haec sermonem convertamus erit operae pretium dissicultatem amoverer quam ex lacris lite iis , adversus nostrum Consilium intorquenta Aiunt, Dei existentiam, posse demonstra ri ex creaturis ; atque hanc propositionem adeo

175쪽

46 INsTITUTIONEs THEOLOGIAE esse certam , ut d recentioribus, Gat Par Juve ninus absolute pronunci et , sententiam negan tem , aliqua censura notandam esse et propterea quod ex prel se advertatur Sacrae Paginae. Discitur enim Sapientiae XIII. Vanos esse homines, qui Deum ex ipsius. Operibus non potuerunt intelligere . Quoniam a magnitudine, speciei, Mereaturae cognoscibiliter, poterit Creator etiam

videri Et Jobi XV D. haec habentur : Interroga jumenta , ct docebunt te volatilia Coeli, ct iudicabunt tib=, loquere terrae , ct respondebit tibi, is narrabunt pisces maris; quis igu0rat, quod omnia haec manus Domini fecerit p. de Cap. XXX. eiusdem libr : Omnes homines vident eum, - qu siue intuetur procul. Denique Apostolus, Cap. I. ad Romanos ait : Invisibilia ipsius a Crea- itura Mundi per ea , quae facta sunt intellecta conspiciuntur ; sempiterna quoque virtus ejus& Divinitas ita ut sint inexcusabiles , quia quum cognovissent Deum , non sicut Deu

Respondeo , nos non negare per Opificium Mundi posse argui Creatorem ; sed dicimus id. genus argumenti satis esse ad probandam, non autem ad demonstrandam Dei existentiam Praeterea stat etiam Scripturae sensus, si monia

stretur Deus ex creatura, scilicet ex mentis hu- imanae existen tia : Hinc pro Comperto habemus. D sdem creatarum rerum vestigiis & ipsos

Gentilet Philosoplios ad Dei notitiam pervenisse, ut ex Apost. in Epist. ad Romanos , demonstrat, Petavius lib. i. det De Cap. I. 3, 9. PRO

176쪽

. PROPOSITIO PRIMA.

Deus existit. ..

triti generis , sunt argumenta Metanhysicorum, inter quos eminet Caithesius iadimam autem est huiusmodi. Quod G aliqua re verum est, s v. potest assumari de ipsa , id COstinetur in natura, seu. conceptu illius rei quod ex .e edo evidens. ἰ sed in idea, seu conceptu cujusque rei continetur existentia , vel possibilis, vel necessaria , quandoquidem nihil concipere passumus nisi lub ratione existet tis ergo in. natura, si vh conceptu Entis sum-mh persecti continetur existentia necessaria nam alias conciperetur imperfectum , contra quod supponitur concipi , est enim existentia radix omnium per monum; immo ipsae perfectiones nihil aliud sunt, nisi modi existendi iEtsi vel ob haec demonstratio non admodum videbitur emc x iis, qui. solent eas tan . . .' tum res contemPlari, quae producuntur a causea

sis , & ita iudicant ea, quae gito existunt, seliquae paucis migent ad existendum, cito perire, ea vero, ad quorum e Xistentiam. Pluia requiruntur , non it, facilh existere . Tamen animadvertere deberent, nos hic non loqui de rebus , quae a cuussis externis fiunt , sed de primo Ente perfectissimo , cujus ideam habemus, quum habeamus ideam perfectionum , ut summae scientiae , summae potentiae, &c. hoc autem K et a nulla

177쪽

148 INsTi TU Tl ONER THEOLOGIAE nulla causa ex rua produci poteti: nam quae fiant a cauilis externis, sive pauca , livd mul ta ad ea requirantur, quidquid habent realita tis , sud persectionis, id omne debetur virtuti Caussae externae . ideoque eorum exilientia non oritur ex perfectione 1ua , sed ex perfectione tantum caussae externae . At vero Ens, quod

perfectissimum concipitur , quidquid persectionis habet, nulli caussae externae debet, ideo que eius existentia, sequitur ex sola ipsius natura; hoc est, eius existentia nihil al: ud est, nisi ejusdem essentia . Perfectio igitur rei non tollit eius existentiam , sed contra ponit et im- Persectio veta tollit existentiam ; itaque de nullius rei existentia certiores est e possumus, quam de existentia Entis summa periecti , hoc est Dei; nam si eius essentia excludit omnem imia persectionem , & absolutam persectonem involvit , eo ipso tollit omnem caussam dubitandi de ipsius existentia , & summam eius certitudinem exhibet, quod meditanti set perspicuum . Vide eundem Carthesium meditatione

V., & in fine responsionis ad primas objectiones.

Secundum argumentum. Navmus ideam Del : nam per Deum nihil aliud intelligimus , nisi substantiam summδ persectam , in qua nihil pland concipimus, quod defectum aliquem, vel limitationem persectionis involvat . Ideae autem nomine, non intelligitur imago in phantas a corporea depicta, hoc est in aliqua parte cerebri emcta, sed intelligitur forma illa cogitationis , per cujus immediatam perceptionem sum

178쪽

LIBER II. I 49sumiconscids eju sdem cogitationis; ita ut nihil possim exprimere intelligendo id, quod dico, quin ex hoc iplo certum sit, in me else ideam ejus , quod verbis illis significatur . His posuis,

quum ego expertus cognoverim, me multis imperi est onibus premi , coni cius en: m mihi fusa, me desiderare , dubitare, timere , dolere, qui- hus equidem carerem , si undique perscinis essem ; constat igitur in me esse ideas perfectiolium .' nam idea privationis dependet ab idea

positivi, quum non possit in aliquo e ne idea tenebrarum, nisi ex idea lucis'; ideoque si rem propius insipiciamus , prior est in nobis idea Entis perfecti is mi , quam idea propriae exi-stcntiae.

Nunc ita procedit demon st ratio . Habemus ideam Dei: Sed realitas obie a va cuiusque ex nostris id eis , hoc est ipsa entitas rei reprae lentatae per ideam, quatenus est in idea, requirit caussam , in qua eadem ipsa realitas contineatur , non tantum 6bjecti vh , ut est in idea, sed , vel formaliter, quando scilicst Ob- -- lectum ideae tale est, quale illud percipimus, vel eminentδr quando scilicet Objectum .. non

quidem est tale, sed tantum , ut possit vlius 'vic m supplere . Quod ut clarius percipiatur:

exemplo utendum est . Unde icimus v. gr. Coelum existere ; an quia illud videmus p At vi fio non tangit mentem , nisi quatenus est in idea, hoc est non tamquam imago in phantasia depicta , sed qu tenus inhaeret menti , & informat mente m i 'sam , conversam in illam cere

bri partem . Sed neque ob hanc ideam posta

179쪽

mus judicate Coclum existere, nisi quia Gmnis idea debet habere caussam suae realitatis objectivae realii dr existentem , quam caussam judicamus es. ipsum Coelum. At vero realitas objictiva ideae Dei , nec

Drmalithr, nec eminenter continetur m. Nobis: neque enim Nos tales.sumus , vel persectius , hoc est eminenthr , vel aequh pei ficte , seu formaliter continemus realitatem Entis perfectissimi , seu omnium pei sectionum , quae in id ea Dei objective continentur . quae eadem ratio facit, ne possit contineri in aliquo alio, praeterquam in ipib Deo : si enim supponatur, nihil vel minus esse in caussa ν quam in effectu, jam mihil in caussa, erit caussa effectus : nulla adtem rcs, nec ulla rei perfectio actu existetis, potest habere nihil, sub rem non existentem Pro caussae suae existentiae . quod est evidens; igitur linec idea Dei, quae in nobis est, quum non pollit hahere nihil pro caussa , non nosmetipibs, non aliquid aliud , quod sit ipso Deo - minus perfectum G sequitur debere habere Dexm ipsum pro caussa ; itaque Deus exissita Tertia vero Cartheci demonstratio, quoniam difficultet tes aliquot pati posse videbatur;

ideo ad removendum omne offendiculum, Consentaneum visum si, primum duas alias propositiones demonstrare , ex quibus vis illius demon strationis pendet . Prima autem haec est. Quanto res est perfectior ex natura sua , tan

180쪽

LIBER II. Is existentiam , eo est perfectior . i Probatur . Quia in id ea , seu concepi cujuscumque rei continetur existentia, ut supra dictum est; si igitur ponamus A esse rem, quae habet decem gradus persectionis , eju/CUnceptus involvit.Plus existentiae , quam si supponamus habere quinque gradus peifectionis: nam quum de nihilo nullam pollimus asti mare existenti 4m , quo magis cogitatione detrahimus ejus Perfect Oni, tantum negamus de possibilitate ejus existentiae: tanto magis enim de nihilo participare concipimus ; igitur si concipimus gradus pei sectionas ipsius diminui usq; ad ciphram , sive gerum , nullam continebit existentiam, hoc est impossibilem existentiam: Si vero concipimus pei sectionis gradus augeri in infinitum , continebit iam mam existentiam, hoc est maxime necessaliam ; mum autem haec duo separari non possint ἰ sequitur rem , quo magis natura sua involvit necessariam existentiam, eo esse Perfectiorem, quod erat pri 'um.

Secunda Propositio est. Qui habet prisn-tiam se conservandi, ejus natura involvit existentiam necessariam. Probatur : Qui habet vim se conservandi,habet vim se creandi; ex eo en intiquo ego nunc cogito, non sequitur necessario me esse cogitaturum postea Conceptus enim,quem habeo meae cogitationis , non continet necessariam exilientiam cogitationis; nam possum clarὲ,Scdistbacth concipere cogitionem , quamvis suppomnam,eam non existere. Quum autem omnis caussa

debeat continere perfectionem effectus; sequitur dari aliquid , vel in nobis , vel extra nos,

SEARCH

MENU NAVIGATION