Institutiones theologiae dogmaticae, in duos tomos distributae. Opus postumum Nicolai Capassi in Regio Archigymnasio Neapolitano olim juris civilis antecessoris 1. 1

발행: 1754년

분량: 338페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

ior INsTITUTIONES THEOLOGi AE Austra sand de Moyse dixit Averroes ἰ Multa si titior , sed nihil probat; bene loquoretur Barbarus , si probaret . Probatio enim scientiam parit, non Fidem, & qui Deo credere se prosi

te uro credere debet etiam , quae non intel- .ligit . Si igitur tibi probavero, Moy seni fuisse

a Deo missum ; teneris ea , guae proposuit, credere , etiamsi mente hon assequaris . V e sana enim haec arrogantia est, velle a Deu rationem

quaerere dicti sui, quum to tisiit in Physicis,&Geometricis, quae ut vera a nobis admittuntur,

nee uim clard, distincteque percipiuntur, qua 'lis est divisio corporis hi infinitum , conjunctio animae horpori, & alia, ut de Geometricis taceam . Itaque recti iudicii est putare , quae homines a Deo inspirati dixerunt vera esse , ut in cumque liuelligi non possint, At non idcirco ad Mahanimetinam Barba-atem deflectendum esse, censemus , qui Religionem totam in gladio sitam habent , itὲ uts blata cuiusvis examinis facultate; homines brutescere cogant : Absit tanta vel stoliditas , vel immanitas, vel tyrannis . verae steligionis cultoribus . Sed nec omnia , ut Ethnici, vel nihil, ut Multam medani in Religione expendendum esse fatemur ; verum & sciendum, & creden dum par thr contendimus t credendum scilichis ne dii putatione doctrinam revelatam e sed sciendum, quidnam revelatum se . Ita rectis smi Apostolus II. ad Timotheum I. ra. ait tSeia. cui credidi. di certus si ι quia poteηs est depositum meum servare . Et perperam Iuliac

nus Apostata Christianis objiciebat i Vestes ess

232쪽

crede , vestrae δερι entice es . Cui repotiit Nazianzenus Oratione III. in Julianum , illud Pythagcrcorum , ipse dixit : quemadmodum enim si Pythagoras sui siet infallibilis, nihil ibis; et quaerendum de Dogmatum veritate , sed tantum , an

& quid dixisset ; ita quum Deus si certissime

verax , & infallibilis, nihil aliud quam , an , di quid dixerit , quaerendum. Venio nunc ad probationes .chiistiana Religio, neque res failsas ad credendum proponit, neque rebus veris F. dem adimit; vera est igitur . . Consequens de se patet : nam Religiones. quae falsa credenda proponunt , quales sunt

Gentilium, verae elie non possunt; neque Iudaica,quae licet vera proponat, non tamen ex in te gi O .plur: mis enim rebus veris, Fidem non habet: paria autem sunt credere salsum , di non credere verum ι Antecedens probatur. Religio Christiana

est, quae statuit, letum Nazarenum esse Messiam, ea. quae fecisse, ac docuisse, quac narrantur in histori .s novi Testamenti et Sed hae Historiae veraces sunt, erro & illa vera est . Probatur minor : verax est historia. quae res gestas i thnarrat, ut narrantur in multis Libris cc itaneis, et proximis aetati, qua res gestae sunt: Unde enim scimus , vixisse olim hominem nomine Caesarem , hellica. virtute praestantissimum pScilicet ex ipsius Commentariis , ex Cicerone,Biuto, Livio , velleio, Lucano , & aliis , qui

fuerunt ejus tempotis, vel aequales, vel sup

pares : Atqui tales sunt Historiae de Christigestis ; ergo veraceo.

233쪽

eso INsTi TUTIONEs THEOLOGIAllAd sirmandam alliumptionem , non utar testimoniis' domesticis , ne caussam infirmam sullinere vidi amur. Omissis igitur Evangelillis, tum Petro, Paulo, Jacobo, alii que Clicistianis, qui coetan et Derunt , & res a Christo gestas

eodem modo narrant ; advocabimus testes Et-.hnicos, & Judaeos, Christiani nominis hostes infensos . Non tamen singula Christi, & Apostolorum Acta expendemus, quod nimis longum esset, & alias ab Eusebio in Demonstratione Evangelica abunde praestitum , 1ed illustriora tantum gesta memorabimus. Fuisse olim in Judaea virum quemdam nomine Iesum, nemo sani sincipitis negaverit. Quamphirimi enim Gentiles, de hoc tellantur, Suetonius, Tacitus, Plinius junior, Celsus, La clanus , aliique . Natum in Bethlehem , po obant Tabulae Censuales Romanorum, quae quum in Archiviis servarentur, confidentir earum Fidem appellabant, Ju stinus Apologia II., & Tertullianus contra Marcionem . Testes etiam sunt Helena , & Constantinus, qui speluncam , ubi Christus natus praedicabatur, Templo, & Do- Mariis decorarunt. Novam Stellam post ChrisΗOrtum apparuisse , & ad eum venisse Magos, fatetur ipse Iulianus Apostata, lichi ad caussas naturales recurrat . Nerodis, ob suspicionem Regni , immanem saevitiam in pueros , & uipsum filium suum , fidem facit Augustus illoceti hri dicto e Prae stat Herodis porcum esse , quam silium ; de quo Macrobius II. Saturnalium A.

J esum suisse Prophetam, novisse, ac mae

234쪽

nunciasse sutura, tradit phlegon Trallianus. Hadriani Augusti Libertus in Chionicis . Μirac-la pati asse, fatentur Hebraei in Thanitude,& Christianorum inimicissimi Celius, oc Jaiianus , licet ad incantationes, & praeitigias re . fert Celsus : Julianus rem verbis elevare stu deat, ut Patet ex Origene lib. I l. contra Celsum, & Cyri Ilo Lib. VI. contra Julianum . Fuis 1 e Cruci aifixum , testatur Taςittis Lib. XU. An natium, ubi de Chiusfanis loquens , ait et Autor ejus nominis Christus, qui Tiberio imperitante,per Procuratorem Pontium Pilatum , supplicio offectus erat.

Sed magnum suggerit argumentum, mira bilis illa Sulis defeetio , & ingens terraemotus squae Christo momente contingerunt. Meminit citatus Phlegon Lib. XIlI. Chronicor um ad annum i V. Olympiadis acia. , qui incidit in an-nam XVIII. Tiberii , quo mortuus est Christus, ait autem; Dies, hora sexta, ita in tenebrosam nectem versus, ut Stellae in Coelo visae sint, terraeque motus in isthinia , multo aedes Nicaeae subvertit. Eadem apud Thallum reperiri III. 1 biloriarum , aliosque Gentiles, testatur Eusebius ; hinc Tertu Ilianus in Apologetico Cap. XXI. huius prodigiosae defectionis testes citat ipsas Paganorum tabulas : eum , inquit, Mundi essum in Muriviis vestris habetis. Et S.Luclinus Martyr Antiochenus coram Praeside Nicomediae constanthr, ait : Confidite Annales v siros, invenietis Pilati temporibus , aetim pateretur Cbrisus, media die fugatum Solem , ct interruptum diem . Quid p Quod in Sinarum mo

235쪽

etos INsTITUTioNEs THEOLOGIAE numentis notatum reperitur ad id tempus, quo Cli isti mors circa mensem Aprilem, Solare di. Iiquium praeter naturae leges contigisse ; qua observasione Quambrufum Sinarum Imperatorem magnopere Commotum fuisse , refert HAdrianus Gressonius in hi ltoria Sisensi Fuisse autem non Ordinariam, sed portontosam Eclypsim, demonstrat Petavius Libro X. de Domina Temporum Cap. XXIV Accedit praeclarum Josephi de Christo

testimonium , Fuit autem Flavius Iosephus He-hraeus , Sacerdotum genere prognatus , lecta Pharisaeus i quam praeter alias, Chrillus incessiserat : isque Vespasianum Juda:cae gentis hostem implacabilem , vel Messiam esse credidit, vel credere simulavit . Hic autem. historicus Lib. XVIII. Antiquitatum Cap. 4. ingenue de

Christo scripsit . fuisse eum virum sapientem , si

tamen virum dicere oportet . ircbilia fecisse , eorumque fuisse Magi'nm , qui vera libynter, amplectuntur, plurimoque tume Iudaeis, tum e Gentilibus ad st protraxissi : a primoribus tandem fisae gentis eccusatam , is Pilato ad crucem d ιmnatum , post tertium diem redivivumi suis apparuisse quum Diuini Vates haec , ali aquae permulta admiranda de is prae xi seni Quid potuit clarius a Christiano proferri

Tanta igitur fuit vitae, Doctrinae, ac Miraculorum Christi fama. quae Gentos iam omnes persuaserat, ut mirum uon sit, Romanos Imperatores adhuc Gentiles censuisse . eum inter Deos referendum, divinosque illi honores tribuisse . Primum quidem Tiberius de rebus a Chri-

236쪽

.. L E a Bina III. 3ο Ich sto supra hominis vires gestis,ai Pilato certior factus, ad Senatum retulit, ut inter Deos eooptaretur . Abnuix quidem Sepatos , si v Pr0pter Hebraeorum infamiam, quam pridem notaverat Cicero in Oratione pro Flacco, sive ob iupplicii dedecus, quo Jesus extinctus fuit, si v ε quod extera Sacra recipi, iam vetitum es- sed, ut Livius tradit Lib. XXIX. sud saod Verius puto, noluit Deus Sanctissimum Filii stanomen tam foetla societate , Doem' numque colluvio dehonestari . Quodcumque tamensi, perseve ravit Tiberius in sententia , & benevolentia erga Christianos , poenasque con stituit adversus eoium accusatores . De hac rhautorem habemus Tertullianum in Apologe lico Cap. V.& XXI. Christianum sand Scripto, rem , sed nullius mendacii, coargRendum, quum haec obiecerit ipsi Mnatui, Populoque Romano, qui rei falsidiatem. Dcith. deprehenditiet ex Commentariis publicis, iisque potissimum , qui hus res sub Pilato gestae continebantur ,&quo rum Fidem, non semel impborat Justinus Apologia II. Similia detentato Christi Cultu ab Hadriano , & Alexandro Severo narrat Lampridius a

M. attinet ad Apostolorum praedicationem, lichi externis te stimoniis deficiamur. rem tamen omnem prodigiis , atque Altdsimi

dextera expeditam fuisse , tot, tantaque credi bilitaris argumenta evidenthr commonstrant, ut

non snat, vel mens, vel pudor de hoc nullatenus dubitare . Et primo quidem, Apostolos veraces fuisse, ratio suadetis enim negas, er ,

237쪽

ao 8 INsTIorioNEs THEOLOGIAE vel ipsi decepti fuerant , vel alios decipiebantidie utrum admitti potest et non Primum , quia quum Petrus, V. gr. Praedicabat , Christum cς surrexisse a mortuis, non potuit in eo decipi, quum fuerit testis oculatus . Unde Johannes

histoliam tuam ita conclusit Hic est Discipulus ille ; qui testimonium pei bibet de bis , ct scripsit baec, ct .simus, quia verum es tesimonium ejus . In Capite autem praecedente scri-Pserat et Multa quidem. ct alio fiρna fecit δε- sus in conspectu Discipularum suorum , quae που suur scripta in libro hoc . Non iecundum , quia

nullus mendaciorum sator, tantam sibi placere velit, ut ad fabulas suas eonfirmandas, per atro' eissima supplicia, denique animam agere, non

aecuset.

Secundo. Si Apostolicae praedicationis circumstantiae omnes excutiantur, clarissimh constabit, nihil aliud fuisse, nisi Divinae veritatis, Ac potentiae instrumenta , qua e portentis, &miraculis innumeris, Mundum ad veram Religionem adduxerint . Si numerum Personaram inspicias , duodecim reperies , quot nimi' Tum ad familiam , vel oppidulum instiuendum vix, essent satis : si conditionem, homines videris de ima faece vulgi, rerum omnium ege nos, sine sacculo, sine pera, sine amicis, omni bus denique destitutos, quae apud homines in pretio sunt. Si eos, ad quos missi fuerunt, deprehendes. orbem nunquam magis literatum, nee tantum simplicem populum, sed νiros do- elissimos : iis aures primum , mox intellectum

238쪽

praebere captivum: neque enim in rure, si et pago Apostoli praedicarunt, sed Athenis, Romae , ubi & ingenia, & litei ae potissimum fio-

rebant .

At fortassh, res ad credendum faciles, ad agendum,suaves proponerent 3 Nihil minus. Quistenim credendum y Deum uni Trinum , Deum carnem factum, crucifixum , redivivum : Homines in Adamo peccasse omnes, Deo conciliari per lavacrum , & his similia , quae omnem captum, & humanam superant Fidem . Quae fieri praecipiebant pCasth, sobrid vivendum ,superfluum erogandum, inimicis benefaciendum,& alia, quae sensum dictamini penitus repugnant . Forth hi mines in probitatem tunc inclinati nihil corruptius et Romani piaesertim, ut Sallustius, Livius, Iuvenalis declamant . UDque adeo verum , quod ait Apostolus I. ad Cois

rinthios I. uuae stulta sunt Mundi elegit Deus, tit confundat Sapientes: ct infirma Mundi elegit

Deus , ut confundat fortia. Neque dieas; Muhamed Arabem, Camelorum pastorem , literarum omnium expertem, VII. Saeculo ineunte , novam Religionem infinitae multitudini persuasisse. Ne . inquam, dicas ; constat enim ex Historiis Maearae , Cedreni, Pauli Diaconi, aliorumque. Muhamed, duδὲ vidua divite, mercatorem factum , imperitum ipsum, imperitissimae multitudini imposuisse, primum illusionibus quibusdam , & praestigiis ; cui rei multum opera sua priasuere ida Iudaei Apostatae. & duo christiani Hae-πetici Sergius , & Iohannes . legem scripsit ,

O quam

239쪽

cis distinctam edidit, ut stolidae plebi suavitate cantus, esset plausibili Ur . Fabulatur , eam si-hi a Deo missam , non semel totam , sed ut Sy- . hillae folia , diversis icc s, & temporibus , ac senteimis abruptis, ne quis in ea rationem , Ortdinem , vel consequentiam curiosius inquirereta, Mox vi, & armis bellu ina secta propagata est, imposito praeterea tyrannico mandato, nihil examinandi , nihil dijudicandi; itaque ejus incrementum violentiae debetur, non Praedica tioni . Vae enim Multam edanis, si ratione agendum esset.

Sapienter, igitur Augustinus Libro XXII. de Civit. Dei Cap. s. ad Evangelii praedicationem respiciens, ait t. Stupentibus , vel doctis, vel. indoctis , jam crediderunt , ct docti , ct indoctis. Si rem exedibilem crediderunt, videaut, quamsint solidi, est non credunt; si autem res rueredibilis credita es ; etiam hoc utique ineredibile es , sic creditum esse, quod incredibise est. Et paulo posti ou perites Gam lica , nou armatos Dialectica, non. Rhetoxica insatos . pycas ores , Christis cam . retibus Fidei , ρd mare hujus, saeculi paucis nos imisit; atquωπ ex onmi genere tam multoμ ρises , ct taηto mirabiliores , quanto rariores etiam ipses strilinophos coepit. Alludit autem S. Doctor ad ,historiam Evangelicam Lucες V.; ubi quum Apostoli per totam noctem labo lates, . nihil coepi sient , ait ad Dominum Relamon verseo tuo laxabo retestatim ingens, rithium copia capta est et miranti- ,

240쪽

L i E E R III. 2 I Ibiis autem cunctis, Christus Petro Irq ait: Noli . rigere, ea hoc jam eris homin s capi us . Sedicet, si capiendi erant homines propriis ApostolCrum viribus, seu La Omuis impenderetur laboriquod autem incredibilis copia capta sit : hoc ideo, quia retia laxarunt in nomine Christ i , hoc estiri brachio sorti, & virtute Omnipotentis; OPOrtuit igitur prodigiis, ac miraculis suprὲ naturam editis, perculios homines, Apostolis Fidem habuisse ; neque sit thr sieri potuisse. intelligibile est . Concludit ergo subtilithr Augustinus loco citato : Si Miracula facta esse non credunt: hoc unum nobis grande Miraculum suspicit, quoae terrarum Orbis, e ullis miraculis crediit. Vide etiam Chrysostomum in oratione, quod C. risus sit Deus.

Tertio Christianorum fervens in Deum pietos, insignis in homines caritas, mirabilis in tormentis constantia, fatentibus vel ipsis Paganis, magnum praebet credibilitatis argumentum. Illustre est in hac re plinii testimonium X. Epi stolarum 97.Is dum Ponti, Bithyniaeque Pro consul esset, a Traiano petiit, quomodo agered Pheret cum Chri ilianis, quorum superstitio, non tantum Civitates , sed vicos etiam , & pago pervagabatur , ait et se per tormetita quaesisse, cssius criminis essent rei . nec aliud deplehendisse , nisi quod statis diebus anth lucem con- ω irent: carmeα Christo , quasi Deo , dice- Te t , seque Sacramento, non in scelus aliquod Obstringere , sed3 ne harta , ne latrocinia , ne adulteria committerent , ne Fidem fallerentne depositum. abnegarent , mox cihum cape O a rent

SEARCH

MENU NAVIGATION