장음표시 사용
101쪽
98sacultates natura tribuat homini, easque velit revera sartas tectasque; consequens est ut eadem naturae lex non solum absolute prohibeat, ne quis unquam ulla in parte, et sub quovis praetextu aliena jura laedat, ut superius demonstratum est, verum singulis hominibus una cum illis juribus laculi tem etiam tribuat se suaque tuendi servandique contra injurias, quas sibi inserre aliquis attentaret, vel recuperandi quao sibi invito ablata, aut corrupta alterius injuria suerint. Porro
hoc defensionis et vindieationis jus , ut dicitur, cum sit medium, quo uniuscujusque proprietates salvae consistere possint, tantum extendi debet, quantum opportunitas ac necessitas postulat; adeo ut si nec ratione nec aliis mitioribus modis illae servari possint, etiam vi injuriam liceat propuI-gare. Cum autem ratio sit hominis propria: vis autem cete inris quoque animantibus communis; recurrendum est ad posterius modium, si uti non licet superiori. Ceterum in civili societate, ubi ex natura supremi r giminis, si ni rectius et emcacius injuriae removeantur et comprimantur, jus eoactivum Principi reservatum est, nihil aliud subditis per se in consueto rerum cursu licere potest
si sorte discrimen aliquod sibi imminere ex aliorum fraudo aut violentia noverint, aut injuria jam illata sit nisi publicam ac supremam auctoritatem adire, ejusque opem implorare. Haec quidem omnia in quovis non absurdo philosophiaesrstemate rata et perspecta sunt.
At quaestio inter philosophos, iurisperitos, ac theologos
magna animorum eontentione agitata est, utrum aliquando vitae rerumque nostrarum discrimen etiam in civili statu ius nobis praebeat violentae atque etiam , cruentae defensionis contra aggressores: scilicet utrum defensio jure a nobis fiori possit cum damno, mutilatione, occisione eorum, qui nos nostraque inique laedere conentur, et quibus in circumstantiis, et qua ratione liceat, aut contra.
Fuerunt quidam, qui sine ullo inculpatae tutelae moderamine, jus seu potius licentiam occisi vac desensionis im
102쪽
pudentissime adstruere conati sunt, quos in serius refutabo. Quaestio autem inter saniores philosophos in hoc versatur , utrum nempe vitae rerumque nostrarum invasor, si nulla alia periculum evadendi ratio praesto sit, jure possit interfici. Primum autem do vitae, tum do reliquorum jurium de- sensione disseram.
De visae defensione riplex quoad vitae defensionem philosophorum sententia est. Nonnulli contendunt, si absque iniqui aggressoris nece vita servari nequeat, legem naturae jubero occisivam de semsionem, adeo ut qui eam negligat, et invasoris armis succumbat tamquam sulcida sit habendus. Ita Buddaeus, Samuel Cocceius, et Buri emachius sensere. Lacedemones etiam eos, qui se se ignaviter defenderent, magistratuum animadversioni subjecerunt. Alii contra assirmarunt, nulla unquam de causano ad vitam quidem tuendam Iicero injustum aggressorem perimere, idque homicidii crimen esse. Denique maxima i philosophorum pars unanimi consensione tenet, iniquum invasorem jure interfici posse vitae servandae causa. Quorum sententiae inhaerens thesim hanc de sendendam propono.
Injustum ae violentum vitae aggressorem occisiva defensione propulsare licet, eum moderamine tamen inculpatae tutelae.
Ut probe intelligatur valor hujus propositionis qua, ut
perspicuum est, secunda sententia dimete impugnatur, quamquam et levissima illa prima nonnullorum opinio uno tempore
obliqua refellatur declarandum in primis est quid moderass) prima, inquam, quoque sententia, quae suae vitae desensionem obligatoriam noli, hac nostra thesi indirecte refellitur. Cum enim vitae nostrae defensionem ιiem assirmemus, non obligationem, sed jus latitummodo hujusce defensionis nobis .esse, demonstrabimus. Ex iis autem, quae parte u ..dicta sumi, aperte patesse philosophos istos veram sulci dii rationem ignorare: aliud est enim praeceptum a maιιtrum de suae vitae
103쪽
minis nomine veniat. Adeo ut defensio censeri possit eum moderamine inculpatae tutelae facta, necesse est, ut invasor l. sit injustus; II. damnum ab eo intentatum evidens et grave; III, quod nullo alio medio nisi vi removeri possit.
Tres ergo conditiones attendendae sunt, scilicet causa, --dus, ac tempus eum aggressionis, tum defensionis. Causa a
gressionis debet esse injusta, idest sine iure, licet sine invadentis malitia et crimino sit intentata: causa autem defensionis est solummodo jus perseelum gravis momenti, quod
hic et nunc in nostra potestate seu possessione sit, utpote vitae nostrae custodia, de qua primum disserimus. Nodus aggressionis violentus sit oportet, scilicet non fraude, ei cumventione, et calumnia, sed vi illatae: e contra vero modus eam repellendi mitissimus esse debet, nonnisi autem ex necessitate vis locum habere potest, et quantum istis est
ad injuriam propulsandam , adeo ut si minis , elamoribus, aut hae ulo deterreri invasor possit, iniquus eris si gladio
perfodias. Denique violentae defensionis tempus tamdiu pe durat, quamdiu aggressio et grave periculum est tmminens: nunquam vero in civili societate, qua vivimus, ius viole lae defensionis nobis est ob aggressionem quae in posterum
eura, aliud nestativum de non inferenda sibi morte; aliud est diraeta et ex proposito, aliud indirecte et praeter intentionem agere; aliud est sibi
mortem inferre: aliud permittere sui oecisionem ab altero patrandam. Iam vero omittere suae vita8 defensionem, vel quoquo modo sui ipsius occisionem permittere non in odium vitae, sed ad alium honestum, eumque gravis imum finem consequendum, non solum sulcidii crimine omnino vacat, verum etiam absoluta aliquando obligatio est, plerumque εutem est heroicae virtutis actus, quo dari nequit major: utpote si quis, ne iniquus aggressor maximo cum aeternae vitas discrimine in suo saeinora cumbat, suam malit vitam invadentis crudelitati relinquere, quam eum non dere. 1) Haec omnia non speculativo sed praeti eo criterio ita usui ae-eommodanda sunt, ut si qui inique impetitur aperte noverit so suaque sine invadentis occisione, sed alia mitiori ratione eerto servare Po8se, non iterat eum occidere: liceat tamen, si nulla alia sit, vel saltem non plane certa evadendi via appareat ei, qui in angustias adactus est; etiamsi re maturius in se considerata, postea eognoscatur, ad suae vital tute Im, si ionem aggressoris naeessariam non sui se Diuitiam by Cooste
104쪽
Quibus omnibus ad quaestionis statum declarandum praemissis, dico, propositam thesim duplici argumentorum genere evidenter demonstrari, ex iure inquam naturali seu intrinsecis rationibus , et ex positivo iure , scilicet divino, ecclesiastico, et civili. Alterum hoc ex legum positivarum auctoritate petitum argumenti genus in praesenti quaestione maximi faciendum est: nam et evidentius confirmat quod ratio et jus naturale demonstrat; et si sorte alicui rationis momenta non satis firma et aperta videantur ad thesis veritatem demonstrandam; suprema tamen tam divina, quam humana Principum auctoritas squorum certe proprium est morte etiam plectendi iniquos societatis perturbatores inn centibus inique oppressis violentae defensionis ius expresso eommunicaret, quemadmodum Princeps suis militibus aliisque ministris ad hostes et latrones persequendos et interimendos arma tribuit. Itaque utrumque argumenti genus etiam seorsi in consideratum ad thesis propositae veritatem demonstrandam validissimum est. Λ primo igitur exordiamur. Triplici rationis argumento propositae thesis veritas evidenter demonstratur; primo quia violenta vitae defensio cum
moderamine inculpatae tutelae nullam legem, nulliusque i ra violat, id autem licere censendum est, quod nulli adve satur legis obligationi: secundo quia hujusmodi defensionis ius non modo legi nulli adversatur, quin immo aequitati naturali consorme et ab ipsa lege generali societatis sancitum est. Quapropter tertio loco apparebit jus hoc tamquam primitivam atque , ut ita dicam, instinctivam naturae vocem, omnibus data occasione certo manifestari. Itaque in primis certum est, homicidium, illum nempe actum, quo vel ulciscendi vel iniusto aliquid auferendi aut consequendi libidine, sine ulla suae tutelae necessitate aliquis intersciatur, horribile esse facinus: quia gravissimam illam naturae legem non Oeeides homicida directe violans uno
eodemque actu supremum vitae et mortis dominium unius
Dei proprium usurpat; iustitiae et charitatis legem adversua
105쪽
singulos homines latam maximopero conculcat; in universam denique societatem et in regiminis civilis jura perduellionis
crimino reus constituitur. Occisio autem de qua loquimur diversae 'prorsus naturae est: qui enim occisiva defensione soluetur gravissima de causa. ad suam nempe caedem arcendam necessitate 'coactus, cum nulla alia detur evadendi ratio, I invitus ae praeter intentionem hosti in sui perniciem v Iuntariam' irruenti arma tamquam propugnaculum objicit; qui si vhale discrimen coeco furore subire in eoque perseverare velit, ipsi imputanda est suas vitae perditio, non ilIi qui interficit. Etenim ut sapientissime disserit D. Thomas s 64. a. 7. in Corp. Nihil prohibet unius actus essa duos essectus,u quorum alter solum sit in intentione; alius vero sit praeterus intentionem'. Morales autem aetus recipiunt speciem secu dum id quod intenditur; non autem ab eo quod est praeter intentionem. Ex actu ergo alicujus se defendentis duplex EDo secius sequi potest; unus quidem conservatio propriae vin tae; alius autem occisio invadentis. Actus ergo hujusmodi exu hoc 'quod intonditur conservatio propriae vitaoi non habetii rationem illiciti, eum hoc sit cuilibet naturale, quod se con-s j servet quantum: potest.' Potest tamen aliquis actus ex bonan intentione proyoniens illicitus reddi, si non sit proportion -ixi tus sint, ut ideor si aliquis ad defendendam propriam vitam is, utatur majori.violentia, quam oportet, 'erit illicitum. Si vero moderato violoni iam repellat, erit licita defensio, nam n secundum 'iura vim vi ropellere licet eum' moderamino
.u inculpataoi tutelae. Nec est necessarium ad salutem, utu homo actum moderatae tutelae praetermittat ad vitandam oecisionem GaIterius: quia plus tenetur homo Iitae suae
i iv provide ito, quam vitae alienae in. r. st ' ..
' Non igitu hi supremo Dei in hominum vitam dominio omlcisiva haoc dolatisio ultimode opponitur. Sed ne publicum quidem socibialis' honum perturbat, quasi regiminis: civilis jura violentur. Etenim homo e statu naturali in civilem transiens suam naturam , et jura sua persecta non amittit, sed
106쪽
sub legum ei publicae potestatis tutela ponit. Quamquam ergo jus coactivum in iis omnibus circumstantiis, in quibus publica auctoritas civium jura tueri valet, Principis potestati reservatum sit; attamen cum iniqua et violenta aggressio talis est, ut qui eam patitur, nullam publici auxilii spem et copiam h/bere possit, ac vitae discrimen imminens sit et irreparabile nisi vis vi repellatur, tunc naturale privatae do- sensionis jus reviviscit. ii Silent enim leges inter arma necu se expectari jubent, cum ei qui expectare velit, anto in-n justa poena luenda sit, quam justa repetenda u. Deterrima quiem esset bonorum civium conditio , si eorum vita nulla neque publiea neque privata tutela defendi posset, et omnibu si qui in latrones inciderent, aut illorum telis aut judicum sententiis i essφι pereund m. Civile tunc regimen iniquis aggressoribus cautioni et praesidio laret; quod contra hominis naturam, contra societatis finem, contra naturalem aequitatem esse, nemo non videt.
Tandem neque jura privatorum moderata hac defensi ne laeduntur. . Quia neque justitiae legem, neque legem charitatis ea violat. Non justitiam, tum quia vita innocentis
potioris vel saltem aequalis momenti est, ac vita aggressoris,plin enim tenetur homo vitae suae providere, quam vitae alienae; tum multo magis quia ille actus dicitur justus qui juri
apprime cohaeret, eiqueiproportionatus eat ut rectissimo ait D. Τοmas laudaturi; cum autem defensio occisiva necessaria est ad vitae nostrae tutelam, tunc ea nullimode limites excedit, sed juri 'itae conservandast proportionata est: ideoque justa. Maxima quidem quae in nostram thesim seri possit dis-scultas ea est, quae ex charitatis lege desumitur, quae primo aspectu decretoria videtur,1et nonnullos summi ingenii viros in contrariam sententiam adduxit. Etenim aiunt moraliter certum est iniquum invasorem in facinore occisum in aeternam miseriam prolapsurum. Qui ergo eum interficit, is bonorum ordinem subvertit, i et legem charitatis violat, quia ne suum temporale bonum amittat, in aeternam perditionem
107쪽
invasorem non solum prolabi sinit, sed actu suo positi re impellit.
Quibus respondeo: certum quidem est, omnia mundi hujus bona posthabenda esse spirituali et aeternae sive n strae sive aliorum saluti: verum non ineonsulto id fieri do-bet , sed rationis ordine servato. Iam vero rationis regula haec est, omnium Sapientium consensione recepta, ut ii t v neatur quisque proximo in exιrema necessitate spirituali nonu autem in voluntario discrimineὶ constituto succurrere etiam n cum certo vitae periculo: dummodo Sit aeque eerta spesn illum Iuvandi, neque gravius inde malum immineat. u Si una lantum ex hisce tribus conditionibus desit, lex charitatis non jubet cum gravissimo suo damno alienae spiritualis
salutis euram suscipere. Λtqui in nostro easu omnes omnino desunt. Iniquus enim invasor in extrema necessitate constitulus nou'est, eum ipse libere in suae perditionis discrimen ruat, a quo potest Scipsum eripere desistendo ab apgrcssione. Νeque certa omnino est perditio ejus aeterna; n que certa habetur spes juvandi ejusdem spiritualem vitam si eaedem facinoroso homini permittamus. Est autem principium certum, utenti jure suo aliorum maliliam obesse non posse nec debere. Secus enim ne Principi quidem liceret berulum cum insidelibus, aut patriae rebellibus gerere, neque latrones et sicarios qui privatorum vitae insidiantur ad necemis persequi posset, neque unquam eapitali supplicio puniro impoenitentem reum. Fingamus autem neque privatis hominibus, eademque de causa neque supremae civili potestati licere defensionem de qua disputamus, sequeretur universae reipublicae perturbatio, bonorum pernicies, pessimorum impunitas i gravissimumque et universale malum ne dum immineret, sed certo eveniret. Quare concludendum est non solum naturae lege licere iniquum vitae invasorem cum m deramine inculpatae tutelae perimere, quia neque Dei, n
que principis jura laedit, neque ossiciis justitiae aut charitatis opponitur; sed aliud etiam perillustre argumentum indo
108쪽
deduci, sellicet jus hoe oeeisivae defensionis generali justitiae et societatis lege necessario includi et sanetri. Et re quidem vera: generali justitiae et foetetatis lege sancitum est, ut quisque suam vitam ceteraque quae ad eam pertinent integra sibi habeat; Daudes autem et iniquae vi lentiae arceantur, et societas tranquillo consistat: uno verbo publicam privatamque hominum selicitatem lex naturae i tendit et vult; idquo revera et efficaci decreto sancit, seia licet ad hunc finem, qua meliori fieri possit ratione, obtianendum omnia media necessaria tribuit; ideoque si iniqui privatorum jurium violatores et societatis perturbatores nullo alio rationali medio in ossicio contineri possint, etiam vi quantum ad finem illum nocesse est, comprimi iure possint. Atqui in subita ac violenta latronis et iniqui cujusvis aggre
sione , vis occisiva eum moderamine inculpatae tutelae n eessaria omnino est ut innocentium vita servetur, et facinus aggressorum re Vera comprimatur, ac societas tranquillo sahabeat: ergo vis occisiva his limitibus cireumferipta non solum conformis ac necessaria est incolumitati privatorum, verum eliam publieo societatis bono et tranquillitati. Secus enim deesset medium necessarium quo arceantur et compriamantur crimina, et vita ceteraque honorum jura tamquam
certa et parata praeda iniquorum ae impotentium libidini
Adeo autem certum est naturalem legem velle omnino ius coactivum quantum satis est ad privatorum universaeque societatis tutelam, ut quo rectius et essicacius jura singulorum sarta tectaque sint et iniqui vi coerceantur, ac repet
Iantur, lex ipsa naturae Principis potestati concesserit jus gladii. Quacunque enim ratione placeat investigare originem supremae civilis auctoritatis sive a positiva Dei institutione,' sive a libera hominum conventione et sociali pacto, sive ab ipsa civilis societatis natura derivetur), semper confitendum
est, omnem potestatem esse a Deo, in aedifleationem et non m
destruetio m. Omnium ergo Prineipis iurium norina in eo
109쪽
ellato continetur salus populi suprema lan esto : ea inquam omnia facta, dicta, consilia, facultates, quae sint huic icohaerent, in Prinei pis juribus sunt habenda, quae ab eo declinant extra jus sunt. Atqui omnibus latentibus vel ipsis advorsariis nostris, vi occisiva in latrones, et in quosque suh-ditorum et civitatis perturbatores qui aliter coerceri nequeant, jure utitur Princeps ejusque ministri: ergo vis ad injuriam propellendam etiam cum iuvadentis occisione, si necesse sit, iam privatae, quam publicae societatis incolumitati consormis et necessaria est: ergo in ipsa justitiae et societatis lege ius hoc inclusum et sancitum est: cujus usus in consueta reipublicao administratione Principi reservatus est, ut ipse rectius et ess cacius, quam per se possunt singuli homines ,
publicam et praevalentem Vim exerceat. .
Praeterea id ipsum apprimo confirmatur ex jure bellico: quelibet enim perseeta foetetas , i seu populus, aut respublica supremo regimini parens, est veluti corpus morale, pluribus membris constans sub regimine supremi capitis, idest unaquaeque civitas aut natio, est persona moralis ab una et suprema mente, voluntate, ac vi informata et directa. Quapropter singulae respublicae, et nationes inter se in aequalitate naturali constitutae sunt, et ea ipsa iustitiae, beneficie tiae et honestatis lege, qua singuli homines natura inter se consociati sunt, singulae quoque nationes, et populi obliga tur: neque Princeps adversus alium Principem, aut civitas adversus aliam civitatem potiora vel minora iura et obligationes habere unquam potest, quam ea ipsa jura et obligationes quas singulis hominibus inter se natura tribuit, et ponit. Atqui omnes uno ore fatentur philosophi, cui quo supremo Principi, et reipublieae integrum esse jus belli, quo adversus hostes armis se tueri possint, eosquρ si populi satius .id postulet ad internecionem usque persequi. Nulla enim somni naturalia jura , si ea ab iniquis violari impune possent; et naturae lex oppressoribus licentiam essraenem con- .cederet , innocentes omni praesidio destitutos relinqueret.
Generali ergo iustitiae et societatis Iege tam hominibus in
110쪽
civili statu copulatis personam moralem essorinantibus, quam singulis seorsim consideratis jus coactivum aggressorem propulsandi cum moderamino inculpatae tutelae necessario tria butum est si). ' . Atque haec adeo praeclara sunt, ut, data occasione, quasi instinctu et voce naturae jus hoc defensionis cuiquacerto innoteseant. Est enim haec non scripta sed nata Dae
s inquiebat Tullius pro Milone ), ad quam non docti sed
i, facti, non instituti sed imbuti sumus, ut si vita nostran in aliquas insidias , si in vim, sit in tela aut Iatronum ,
v aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio tesset ex. u pediendae salutis . . .. Hoc et ratio doctis, et necessitasu barbaris, et mos gentibus, et seris . natura ipsa praescrin psit, ut omnem', semper vim, quacumque 'ope possent au corpore, a capite, i a Vita i sua propulsarent. v . iAliud superest argumentorum genus ex legum positiv rum auctoritato petitum: quae enim hucusque ratione demonstravi, ea Iegesi istae omnes apprime confirmant. Paucis autem me expediam; res enim perspicua est. Et sane cap. Styn easti 18 de homi sio expresse declaratur a Fim vi re
1J At enim dicent sortasse Buddaeus, aliique quos superius recen sui; si suae vitae defensio cum moderamine iuculpatae tutelae est medium necessarium ad finem legis socialis obtinendum, concludendum Est, eam Non tantum licere, sed naturae lege omnino praesoriptam esse. Verum haec dissievitas ulieo evanescit, si distinguatur jus defensionis a iuris ipsius usu. Necesse quidem est ex demonstratis ut et supremi Princi-Pes, et singuli quoque homines in articulo necessitatis jus coactivum defensionis habeant; non inde tamen sequitur, omnes et singulos semper eo jure uti debere; ita etiam in civili societate unicuique jus esse oportet adeundi Magistratum ad sua iura a debitoribus recuperanda; verum si quis suo jure uti nolit, sed sua malit debitori relinquere, quam vi eum cogere, nihil certe detrimenti indo capiet Respublica , sed potius ejus litaralitas commendabitur. Contingere tamen aliquando
violenta suae vitae defensio per accidens praescripta sit, Deo
praetermitti possit; utpote si quis iniquo impetum saciat in
sua statione excubantem, aut in Imperatorem , aut in aliuini quemque cui aliorum tutela credita sit: tunc enim publicae salutis causa, et muneris sui ratio postulat, ut vis vi repellatur: eique dicendum esset cum Seneca vitam tibi ipsti m nest , muιιιε negas. ' ν .