Philosophiae moralis institutiones Raphaelis Pacetti Tractatus 2. particularis De officiis

발행: 1846년

분량: 293페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

ου pellere omnes leges, et omnia iura permittunt. . . Tamen ,, id fieri debet cum moderamine inculpatae tutelae, et nonu ad sumendam vindictam, sed ad iniuriam propulsandam n. Idem habetur cap. Si vero 3 da sent. ereomunis. a Cum Fimω vi repellere omnes leges, et omnia jura permittant n. canonicis concordant civiles leges ut videro est Glossa in s

pra allatas decretales, nec non cap. Si perfodieris 3. de homicidio. Quid ergo evidentius ad rem nostram desiderari potest λ Si enim omnes leges et omnia iura, scilicet Lex naturalis ut superius demonstratum est, lex positiva divina ut infra videbimus, leges tandem canonicae, ac 'civiles iniquum vitae invasorem eum moderamine inculpatae tutelae jure ii tersei posse declarant, quis hoc licere ultra negabit Scio equidem quosdum, jansentanos praesertim, harum legum verba sophistice interpretatos suisse, rientes per eas leges non declarari immunem esse a peccato hominem qui sui dese dendi causa alium interficit, sed tantum immunem a poenis judicialibus contra homicidium latis, easque in foro tantum

externo valere: sed salsa omnino est hujusmodi interpretatio. Primo: quia cum sine ulla exceptione dicatur, omnes Is-ges et omnia jura id permittere, necessario includitur etiam lex naturalis , quae non externam judiciorum eivilium so mam, externumque forum spectat, sed intrinsecam actuum humanorum honestatem aut malitiam discernit et determinat. Seeundo: quia Ius canonicum de soro conscientiae loquitur,

tum quia si quidquam illiciti legibus civilibus aliquando pedimissum est, eas emendavit, tum etiam quia in laudato c. 3. de homisidio expresse agit de oeeisione coram Deo inculpata : recitato enim Exodi textu, concludit - non oreiditur fur diurnus sine eulpa; nocturnus autem sis eis. Tertio deniquo et quia mera tolleranιia in iis tantum actibus Iocum habet, qui sunt intrinsece mali, neque ulla supremae potestatis concessione cohonestari possint. Secus enim Principis multoque m

sis Dei venia et permissio aIiquid laetendi, est legitimum

112쪽

supremae potestatis auctoramentum iurisque communicatio. Iamvero non solum Deus, sed vel ipso Princeps civitatis, etiamsi jure naturae singulis hominibus non liceret iniquum vitae invasorem moderata defensione vi propulsare et inte ficere, posset tamen singulis subditis arma permittere ad suos invasores propulsandos, quemadmodum suis militibus, ac ministris concedit, et aliquando cuique indiscriminatim saeuia talem tribuit, praemio etiam proposito, latrones vel ad necem persequendi et in patriae hostes propugnandi. Ex quibus omnibus jure concludere possumus scatechismus Rom. De quinto praecepto. n. 8.) u Si quis salutis suae defen- ,, dendae causa, omni adhibita cautione, alterum inter

o mit, hac lege non occides) non teneri satis apparet u ij.

1ὶ Quatuor vel quinque Ecclesiae Patres ac praesertim Cyprianus,

Ambrosius, Augustinus, et Bernardus commemorantur tamquam aperti simi sententiae a nobis demonstratae oppugnatores. Quod si verum so-ret, tamen debita cum reverentia ab eorum opinione recedere de remus. Id autem non admodum certum est; imo, ut theologi doctissimi ostendunt, aliter eorum dicta explicari posse videntur. Cum autem s. Augustinus magna confidentia a philosophis passim asserri soleat, tamquam explorata et ceria Rus hac de re sententia sit; hine nonnulla dicenda censeo. En igitur s. Doctoris verba, quae decretoria habentur.

Consultus a Publicola viro illustri respondet sep 27. alias 134 . a Dei occidendis hominibus, ne ah alii a quisquam occidatur, non mihi pla-- eet consilium, nisi sorte sit miles, aut publica sanctione teneatur etc. . At aliud est asserere, aliud opinanter loqui: aliud est dicere non milis plaeet, allud est dicere, id pereatum esse: aliud est e silium, aliud praeeeptum. Ne mihi quidem placet consilium do suseipiendo munere

carnificis; non inde tamen sequitur, me censere, eum in exequenda capitis sententia peccare. Ceterum Augustinus ipse ad Macedonium seri-hens aperta demonstrat, enm qui evadendi necessitate iniquum aggressorem interficit nullo crimine se polluera. Ait enim: α Cum homo ab ho- ω mine occiditur, multum distat, utrum fiat noeendi eupiditate, vel in- ω lusis alii tuta auferendi, sicut fit ab inimico, sicut a latrone: an ulei- . Mendi vel obediendi ordine, sicut a judice, sicut a carnifice; an eva. . dendi vὐl subveniendi neeessitate, sicut interimitur latro a viatore, ho- ω stis a milite. Et aliquando qui causa mortis suit potius in culpa est, . quam ille qui occidit . . Igitur juxta Augustini sententiam, qui ex ne mitate defensione Meisiva se tuetur in eodem ordine est ac iudex, earnisex, miles,. qui certe homicidii erimine in suo munere fungendoe

113쪽

ARTICULUS II.

De legitima aliorum jurium defensione.

Quaeritur modo utrum liceat occisiva defensione uti ad reliqua etiam jura persecta tuenda P In hac disquisitione duae

sententiae maximopere inter se diversae distingui accurato debent: aliam enim viri summo ingenio, doctrina, et probitate retinent: alia nonnisi a mediocribus quibusdam, qui moralitatis nervos omnes relaxare student, proposita et defensa est. Isti licentiam immodicam cuique concedunt, ut sub quovis injuriae a se removendae praetextu, armis se suaque defendere possit. Quaestio autem philosopho digna haec alia

tantummodo est, utrum nempe, servatis omnibus conditionibus in moderamine ineulpatae tutelae praescriptis, liceat vim vi repellere non solum pro tuenda vita, verum etiam pro defensione jurium persectorum gravissimi momenti, quae in nostra possessione aetu sunt, quaeque iniquus aggressor Perdere nititur. Rem praeclaram certe saceret, qui omnia pedipeti mallet, quam . iniquum aggressorem morte compeScere. At quaeritur an homicidii crimine reus censendus sit, qui ne e. g. a praedonibus durissimae servituti perpetuo ma cipetur, aut ne domus sua magna ex parte expilari aut incendio deleri sinat, aut ad arcendam injuriam in castitatem aggressorem occidit Pu Pro pudicitia Grotius De Iur. Belli eic. l. 2. c. 1.η S. 7. in quin idem liceat fidest aggressorem moderata des sensiono occidereὶ controversiam vix habet, cum non tan-n tum communis aestimatio, sed et lex divina pudicitiamo vitae adaequet. Itaque Paulus Iurisconsultus dixit pudou rem tali facinore recte defendi l . Exemplum habemus in

l) Sent. i. g. Tit. 23. S. 3. u Qui latronem caedem si hi inserentem, o vel alium quemlibet stuprum inserentem occiderit, inaniri non Pla-n euii: alius enim vitam, alius pudorem publico facinoro defendit . . Duiligod by Corale

114쪽

11 in Tribuno Marii a milito occiso apud Ciceronem ) et Quini, tilianum: sed et a seminis occisorum in historiis extant la).

n Chariclea apud Heliodorum talem intersectionem vocat' o lλυνης νομον της εις σωρροσυνηυ υβρεούς justam defensionem ii ad arcendam injuriam in castitatem n : Ut brevius dicam: quae ad aequam suae vitae defensionem demonstrandam argumenta adducuntur, eadem aptari itidem possunt de sensio

ni pudicitiae. Atque in hoc sere omnes philosophi ac theo

logi consentiunt. Quamquam autem maxima eorum pars, qui vitam et pudicitiam vi occisiva recte defendi posse docent, idem sentiant de tutela bonorum sortunae , ne maximum ab invasoribus capiant detrimentum, attamen aliqui ab hac sententia recedendum esse censent. Mihi autem ut aperto dicam, priorum sententia recta et vera videtur 33. Quaero itaque ab istis, qui tenent recte interfici posse invasorem vitae, cur negent eadem argumentorum genera' vim habere pro defensione rerum suarum magni momenti P Unica vel saltem praecipua ratio haec est, quia inter vitam et vitam adest pro

portio, et in hoc casu i ut loquitur Genuensis, lex talionis,

1 Pro Milone. u Pudic Itiam eum eriperet militi Tribunus militumn in exercitu C. Marii, propinquus ejus Imperatoris, interfectus ab eon est, cui . . im inserebat. Facere enim probus adolescens periculose , n quam perpeti turpiter maluit. Atque hunc ille vir summus scelere so-u lutum perieulo liberavit 2ὶ Gregorius ,Turonen. l. s. His. refert. et Regem non modo vitam a. donasse, sed remunerationem tribuisse puellae, quae velut altera Ju-- dith, suae pudicitiae aggressorem occiderat v. 3ὶ Ne quis sorte putet, temere id a me affirmari, eum monitum Olo, innumeros pene esse doctores, qui huic sententiae subseribunt, adeo ut eruditissimus Grotius asserere non dubitaverit de jure B. et P. I. 2. c. 1. s. 12.) a hodie omnes serme tam iurisconsulti, quam theo-ο logi docent, recte hominem a nobis interfici posse rerum defendendam rum causa v : inter quos multi ingenio, doctrina, et sanctitate praestanteS e. g. D. . Thomas loco cit. ita disserit: qui occidit invasorem prodesensione propriae domus non est reus homicidii: ergo multo minus pro defensione vitae: eamdem sententiam docuit s. Antoninus 3. p. tit. 4. c. a. s. 15. et ut reliquos praeteream; s. Alsonsus De Ligorio hanc lue- tur tamquam probabilissimam et eommunem. Theol. mor. l. 3. t. 4. etc.

115쪽

12 quae est fundamentum justitiae, applieari potest; at ea quas

inter rem et vitam inaequalitas est, iniquam occisivam rerum defensionem Deit. Verum huiusmodi dissicultas ex non admodum clara et distincta idea justitiae tota pendet. Non enim necessaria est ad justitiam servandam materialis aequalitas, inter damnum, quod nobis imminet, et damnum quod invasori inferri oporteat, si bona haec nostra tueri velimus. Proportio quae defensionem violentam in culpatam et aequam laeti, in hoc tantum sita est, ut aggressoris occisio unica et necessaria ratio sit conservandi nostra haec persecta gravisque momenti jura; scilicet s ut perspecte ait s. Thomas a periori art. relatus nostra actio sit proportionata fini huis gravistimo, seu nostri juris tutelae; non autem attendendum est ad majorem vel aequalem damni quantitatem, quod pra ter nostram intentionem , et nonnisi invadentis vitio et v luntate evenit. Quis unquam injustitiae crimine redarguat divitem , qui ut a renuente debitore centum aureorum summam sibi vindicet, publicam auetoritatem adit, magnam ejus bonorum partem, hasta posita, minimi vendit, ut sua recipiat tanto cum graviori detrimento debitoris p Si haec eo tra justitiam dicas, omnium tribunalium regulas, quae jura creditorum ita tuentur, ad injuriam fovendam statulas esse

dicero itidem debes. Cur igitur actus illi, licet multo graviora inserant damna, justi sunt Quia proportionati, idest

necessarii ad jura creditoris tuenda et compensanda. Quamquam igitur major sit vitae perditio, quam rerum suarum etiamsi gravissimi momenti, tamen proportio iustitiae moderata defensione nullimode laeditur. Ceterum et hoc animadverti debet, quod quamvis vita hominis sit ordinis superioris prae bonis fortunae, quae non sunt nisi media ad vitae ipsius conservationem: nihilominus si consideretur, ut par est, non damnum unius individui , sed universae societatis, scilicet si consideretur in genero juseonservandi res suas contra injurias ab invasore intentatas,dieendum omnino, hoc ius maximopere praestare ipsi vitae

116쪽

113 injusti aggressoris. Si enim ius ita luendi res suas gravissimi

momenti individuo negetur, negari etiam debet jus hoc coactivunt ceteris societatis individuis, negandum itidem est Principi tam in criminibus civium comprimendis, quam in bellis adversus hostes gerendis, quando ageretur non de universi status de sensione, sed de aliis injuriis intentatis aut illatis, quae licet graves larent, non absolutam lamen reipublicae perniciem asserrent. Itaque cum jus defendendi res

suas Omnes, aut magnam eorum partem , sit in se gravis momenti , gravissimi autem si consideretur relate ad universae societatis incolumitatem : cumque actus sua de sendendi etiam vi occisiva cum moderamine inculpatae tutelae sit sini huic proportionatus, id est necessarius: Sequitur eumdem esse juStum. Sublata autem unica, vel potissima objectione, concludendum est, omnia rationis argumenta in superiori articulo exposita, quae demonstrant cuique esse ius vim in pro priam vitam impendentem vi propulsandi; cade in itidem va-Iero pro de sensione jurium ceterorum persector uni gravis mOnienti quae actu possidemus , et quae violentae aggressioni subjacere POSSunt. Iuvat etiam hic addere et aliud argumentum ex jure positivo. In eo enim non solum generale hoc criterium statuitur sine ulla iniuriarum specifica limitatione, nempe, vim ri repellere omnes leges et omnia jura permittunt, nec solum expresse dicitur licere vitae et pudicitiae invasorem occidere, ut superius vidimus: verum camdem etiam facultatem cuique asserunt vel tribuunt leges positivae, divina, canonica , et civilis adversus rerum nostrarum destructorem aut raptorem, quando gravis momenti damnum immineat. Primum recolenda sunt ea quae c. signi icasti 18. de homicidio superius retulimus; et scopum Innocentii III. consideremus. Consultus suit summus Pontifex circa canonicum quemdam regularem, qui insequutus larem fugientem secumque serentem pretiosam supellectilem a Tabernaculo abreptam, eum compre

117쪽

1 14

Iiensum ut multitudino circuinventum, eum res jam in tuto essent, tam cri fossorio arrepto tu capite percusserat, ceteris quoque eum plectentibus: quare sur illo interiit; respondet Innocentius u Quamquam vim vi repellere omnes leges et M omnia jura permittant; quia tamen id fieri debet cum imos deramine inculpatae tutelae, non ad sumendam vindictam,1, sed ad injuriam propulsandam, non videtur idem sacerdosi, a poena homicidii penitus excusari v Igitur non redarguit S. Pontifex Canonici agendi rationem, ex eo quod res illas pretiosas vi defundere praesumpserit; sed tantum quia ad Sumendam vindictam, potius quam ad injuriam propulsandam majori, quam oportuit, iolentia usus sit: redarguit, inquam, desectum moderaminis , non negat , imo expreSSeasserit jus de sensionis violentae, si necesse sit. Λd dii S. Λlsonsus de Ligorio idem probari ex capite Dilaeto de seni. cxcoin. in s. ubi dicitur u Licuit utique ipsit, Decano, si praedictus Ballivus eum bonis suis mundanisi, injuriose cxpoliare praesumpserit . . . . se tueri n. Deiu- de subditur u et quoniam adversus ejus nimiam potentiamu sussiciens temporalis defensio sibi sorte non aderat D. Ex quo insert Ligoriusj supponit Papa potuisse armis saecularibus se defendere, si vires suppetebant. Tandem operae pretium est diligenter expendere verba Legis divinae per Morsen Iatae. ii Si effringens fur domum ii sive sussodiens lacrii inventus, et accepto vulnere mortuus D fuerit, percussor non erit reus sanguinis. Quod si orto solon Iluc secerit homicidium perpetravit u Exod. 22. Cui congruit lex Solonis a Demostone adversus Timocratem commemorata, nec non lex romana XIL Tabularum et Platonis scitum nono de legibus. Ita quu leges istae omnes in hoc conveniunt; ut distinctu nocturno a diurno lare , illum noctu deprehensum

1l aurisconsultiis Cajus L. itaque 4. 1. ss. ad leg. Aquil. inquitis Lεx XII. Tabularum furem nooui deprehEusum occidere permittit:. , ut tamen idipsunt. cum clamore testificetur . . . . Interdiu autem clen prelieusiim ita perinittit Occidere, si is se telo defendati ut tamen aeque

is cum clamore testificetur u . .

118쪽

sino homicidii crimine intersci possa statuant; diurnum non item, nisi sorte, iii xta leges roinarias, telo se defendat. Quo

posito, priusquam examen intimius instituamus de legum ratione, simplex et vera harum inter prolatio haec mihi videtur esse. Lux mosaica , legesque civiles aliquo in casu rerum nostrarum larem , aut vastatorum jure intorsici posse sanciunt: orgo si tempus est ullum jure furem interficiendi, il- Iud profecto est, quo res meae omnes, aut magna eX parte adeo periclitentur, ut, nisi lar interficiatur, periturae sint. Sin autem rem penitius consideremus, intelligemus nihil aliud eas leges significare voluisse, quam aequam esse viOIentam rerum suarum defensionem cum moderamine incuI- palae tutelae. Νonnulli suorunt, qui leges omnes positivas , cum eas de iniquo vitae aut pudicitiae invasore, tum hanc de suro necessaria defensiono interfecto, pro soro mere externo ita latas fuisse putaverint, ut nonnisi de criminis tolerantia intelligendae sint, quatenus nempe aggressoris interfector, positis certis conditionibus, non quidem a peccato immunis declaretur, sed a poena tantum civili liberetur. Quae autem superius dixi satis esse videntur ad salsam horum interpretationem repudiandam. Verum nonnulla hic addere juvat ad naturam harum legum recte determinandam , ut aequivocatio omnis tollatur, et res nostra aperte confirmetur.

Istae quidem leges non tradunt popula doctrinam domoribus, neque sunt regulae ad conscientiam cujusque dirigendam; sed sunt regulae judicibus propositae, quae Spectant formam et praxim judiciorum in tribunali servandam. Etenim si pro regulis conscientiae accipiantur, salsae et iniquae prorsus forent, quod nefas dictu est: quia licentiam concederent interficiendi larem nocturnum etiamsi inermem, diurnum si cum telo se defendat: contingere autem Deile potest, ut non solum nocturnus fur sine telo, sed et diurnus, etiamsi armis, et sociis protectus, absque ejus

caede domo excludi et propulsari possit; quem si quis

119쪽

116 interficiat, reus certe homicidii foret. Sunt itaque Ioges illae pro iudicibus constitutae, quae supponunt doctrinam de juribus et osticiis naturalibus , in iisque totae insistunt; sed nonnisi praxim sorensem judiciorum in criminibus discernendis prudentissimo criterio regunt, et moderantur. Scientia enim legislativa et judiciaria est scientia mixta , cou- stans ex principiis juris naturalis, et ex regulis a consueto rerum humanarum cursu, et experientia depromptis. Itaque

ut judices generali et prudentissimo, quoad fieri possit, criterio discernere valeant homicidium voluntarium ei criminosum ab occisione praeter Voluntatem et inculpata : haec

regula ponitur de diurno, et nocturno lare, de clamoribus, de telo. Moraliter enim impossibile censori debet, in civili societate furem de die et sine armis deprehensum nullo alio mitiori medio nisi morte comprimi et repelli posse, nullam, que aliam rationem praesto esse sua defendendi, aut recuperandi. Cum vero nocturna defensio plena sit pericuIi, et dissicilius sperari possit vicinorum aut magistratuum auxilium et testimonium; ideo praesumptio lavet inculpatae defensioni in nocturni suris occisione. Quare leges istae nom, nisi generale prudentiae forensis criterium sanciunt, quo decernere possint judices , utrum occisio suris ex necessitate ot cum moderamine inculpatae tutelae, an immoderata violentia lacla sit. Iustitiae ergo principium et norma, cui Ieges illae necessario innituntur, quamque probant, haec procul dubio est; iniquum rerum nostrarum gravis mom'nti aggressorem , aut destructorem interfici jure posse, si nullantia ratione ac mitiori medio nostra bona defendi possint.

ARTICULUS III.

De illegitima jurium defensione. Haec omnia quae do justa Sui rerumque Suarum defensiona diximus, aptari certo nequeunt alteri sententiae, initio

120쪽

hujus capitis commemoratae, quae liberam se suaque armis defendendi licentiam cuique concedit. Nonnulli enim impudentissime docuerunt, licere rerum suarum in Vasorem perimere, si vo hae corti juris sint et a nobis actu possessae, sive de iis dominium tantummodo habeamus, imo etiam si ad eas jus inchoatum, ut aiunt, nobis tantum sit; sive damnum sit love, sive grave; sive illud inferre quis conetur, sive jam intulerit; sive fraude et calumniis, sive armis in aggressioneu latur. Quae quidem pseudo- moralistarum opiniones repudiandae omnino sunt non modo quia ab Ecclesiae tribunali expresse damnatae quod satis esse deberet cuique christiano philosopho , nec solum quia supra relatis omnibus positivis legibus directo adversantur, quae nonnisi gravissimis de causis iniqui invasoris vim vi repellere permittunt, cum mode

ramine tamen inculpatae tutelae; verum etiam quia ipsa ratio eas salsas, et iniquas apertissime revincit. Etenim cum gravissima extet naturae Iex neminem laedendi; unde ea, quae est 'omnium temporalium injuriarum maxima, hominis nempe occisio, abscisse Vetatur; sequitur, si unquam liceat hominem scienter interficere, necesse esse, ut haec tria omnino concurrant: 1. ut occisio sit praeter voluntatem, scilicet, quamquam ex nostra actione praovideatur Blterius mors secutura, tamen nostra intentio alio directa sit; quod evenit in vero rerum conflictu et collisione, quando actio aliqua sut ait laudatus D. Τhomas j duos essectus

producit, quorum alter sit in intentione, e. g. sui rerumque suarum conservatio, alter praeter intentionem, ut invadentis occisio, 2. ut actus ex bona intentione proveniens sit proportionatus fini, seu necessarius in casu nostro jurium Suorum incolumitati, 3. tandem ut defensio cum occisione etiam aggressoris non repugnet, imo consentanea sit non solum privatae cujusque incolumitati, verum etiam universae 1

eietatis hono. Atqui si aggressor non sit injustus, ac Viο- lentus, nec damnum grave et ovidens sit, idque alio mitiori medio propulsari possit, desunt illae conditiones, quae

SEARCH

MENU NAVIGATION