장음표시 사용
121쪽
necessariae prorsus sunt, ut alterius mors licet praevisa et indirecto a nobis illata, nobis tamen non impuletur. In primis enim jure resisti aggressori nequit, si ipse justam causam, seu jus habeat nos nostraque invadendi, utpote magistratus ejusque ministri qui in sontes animadve lunt ; aut quisquis in extrema necessitate constitutus , qui etiam vi extorquere potest, quod suae vitae substentandae necessarium est, aliisque superfluum. Si enim ipsa natura juscuidam tribuit aggrediendi, eadem natura jus aufert a nobis ot resistendi: haec aliorum juri obligatio respondeat necesse est. Sin autem aggressor sit injustus, damnum autem quod timetur nec grave, nec admodum certum; aut si evidens et grave sit, alio mitiori medio declinari queat, immane pro sus et iniquum censendum est, nec non sibi ipsi periculosum ac publicae tranquillitati adversum, sine ulla necessitate certum gravissimumque occisiva de sensione damnum in
Aliqua disticulias exoriri potest, cum vaserrimi homines non vi et armis, sed calumniis et fraudibus aliorum jura perdere conantur; videtur enim aliquando unica evadendi via esse hujuscemodi homines de medio tollere. Sed salso omnino. Arma enim ab ipsa natura homini concessa ad caI mnias, fraudes et damna, quae inde provenire possunt, propulsanda, aequa et accommodata , sunt refutationes, argumenta, rectus rationis usus , quibus mendacia , erroresque deteguntur. Vis autem nonnisi ad vim repellendam apta et
conveniens natura sua est. Praeterea saepius incertum est ansraudes et calumnia o gravi detrimento nobis suturae sint ;calliditas enim facile in deceptorem recidit; et quamvis hic
et nunc nulla effulgeat spes ac ratio evadendi, veritas tamen et innocentia iusperato emergit. Fingamus porro ob gravedam lium, quod timeatur per calumnias et dolos malos ius rendii ni, licere aliquando insidiatorem perimere; cum nemo
aequus sit judex in causa sua; quisquis eisi jure accusatus, in judicium accersitus, a legitimo tribunali damnandus sibi
122쪽
licere arbitraretur accusatorem , testes, ipsumque judisem interseere; quod in maximum reipublieae detrimentum cederet ut irritam prorsus saceret magistratuum potestatem si . Iniquum ergo semper censendum est ad Daudes repellendas vita adhibere. Sin aliquando innocens a callido homine vincitur, vir bonus aequo animo patiatur humanae conditionis calamitatem, quemadmodum etiam destitutus corporis viribus
et inermis sortem et armatum invasorem propulsare non alens misere succumbit. Haec omnia, sicut cetera huius miserrimae vitae infortunia, toleranda nobis sunt.
Cum jamdiu quasi justa honoris rerumque suarum de sen
dendarum ratio, et illustre viri equestris facinus, detestabilis duellorum usus, fabricante diabolo, sit introductus, ut cruenta corporum morte etiam animarum perniciem tueretur C. Trid. sess. 25. e. 19. de Re rin.); hinc peropportunum censeo hac de re dedita opera disserere. Duellum itaque, graece μονομαχ 3α, est singulare certamen eae utraque parte sponte
1ὶ Ab Alexandro VII. damnata est prop. 18. α Licet interficere sal is sum accusatorem, salsos testes, ae etiam judicem, a quo iniqua certon imminet sententia, si alia via non potest innocens damnum vitare n. innoc. XI. damnavit prop. 30. u fas est viro honorato occidere in-v Vasorem, qui nititur calumniam inferre, si aliter haec ignominia vitarin nequit; idemque dicendum; si quis impingat alapam, vel suste percun tiat, et post impactam alapam, vel ictum sustis fugiat s. sin altero enim easu non esset defensio, sed ultio privata, quae nemini licet. Idemque Pontifex damnavit prop. 33. et Licitum est tam haeredi, quam legan tario contra injuste impedientem, ne vel haereditas adeatur, vel le-n gata solvantur, se taliter fidest defensione oecisiva defendere n Praeterea sub. n. 31. damnavit Innocentius a regulariter possum occidere v furem pro conservatione unius aurei s Et Alexander VII. pr. 32. a Nonis solum licitum est defendere defensione occisiva quae actu posside-- mus, sed etiam ad quae jus inchoatum hahemus, et quae nos posses
123쪽
eι ex eondicio susceptum, designato loco eι tempore ad oecisio nem, mutilationem auι vulnera instigenda. Duelli quidem natura non immutatur sive unus contra unum, sive plures adversus plures in certamen veniant itemque sive solemne instituatur servata nempe quadam forma circa tempus et locum securitatis, vulgo eampo staneo, adhibitis etiam testibus, patrinis, literis aut nuntiis provocatoriis j sive privatiin instituatur. Vera enim et specifica hujusce concertationis ratio consistit in eondicto , scilicet in provocatione spontanea unius ad cruentam pugnam, et alterius item spontanea acceptatione. Quare proprie dicti duelli rationem non habent rixae, et congressiones ex tempore ortae et susceptae ; n que singularis dimicatio, quae quamvis externam duelli sormam quoad tempus, locum aliasve circumstantias praeseserat; tamen ex una tantum parte spontanea sit, veluti si inrasor ut ait Grotius j eoncedat alteri licentiam dimicandi est
qui eum occisurus sine dimicatione.
Quod autem in re nostra praecipue animadverti debet illud est , ut bene distinguatur duellum ex causa publica , seu ad commune civitatis bonum pertinenti susceptum , et suprema civili potestato expresse aut tacite consentiente, aduello privata ratione et voluntato inito. Nemini dubium , quin certamen illud ad graviores publicas calamitates tollendas aliaque reipublicae bona procuranda, summis potestatibus annuentibus, liceat quandoque institui; id quo illustribus historiae sacrae, ecclesiasticae et civilis omnium sere populorum exemplis confirmatur 2j.
1ὶ u Puta inter singulos utrinque ut Aenaeam et Turnum, Menen laum et Paridem ; inter binos utrinque ut inter Aetolos , et Eleos; n inter ternos utrinque ut inter Horatios Romanos, et Curiatios Alba - η nos; inter tricenos utrinque ut inter Lacedaemonios et Argivos Gron tius de. I. B. et P. I. 3. e. 20. S. 43.ὶ 2ὶ Neminem profecto Iatet singulare certamen Davidis cum Goliath. Simili de causa Heraelium Imp. cum Cosroae filio concertasse ex historia accepimus; ac S. Wencestaum Boemiae ducem adversus ducem Cori mensem duellum iniisse, visosque Angelos arma ministrantes, et ad-Diuitiaco by Corale
124쪽
Non ita profecto censendum est de duello privatim et sponte sua suscepto. Consuetudo isthaec ut sapientissimus Cardinalis Gerditius magno eruditionis apparatu demonstrat in opere cui tit. Des combais singuliersi haec inquam consuetudo pugnae singularis et privatae veteribus fere incognita aut improbata, sequioribus saeculis a barbaris in Euro-Pam invecta, quaeque antea morum seritate, ignorantia ac superstitione alta est et roborata, postea philosophos etiam quosdam ac theologos lautores habuit. Quorum alii docuerunt i licitum esse in statu hominis naturali acceptare et offerren duellum ad servandas cum honore facultates, quando alion remedio eorum dactura propulsari nequit ii idque, addunt, u applicari etiam posse statui civitatis male ordinatae, in quai,.nimirum vel negligentia vel malitia magistratus justitiati aperte denegatur M. Alii autem ex gravi metu amissionissamae vel ossicii quemque, ac virum militarem praesertim , duellum acceptare aut ad illud provocare iure posse, aiunt, etiam in optime eonstituta republica; id quo magnopero con- dueere ad militum virtutem excitandam, magnosque animos
efformandos. Alii denique, qui privati hujusmodi certaminis
honestatem asserere non audent, defendunt tamen ii excusariu posse etiam honoris tuendi, vel humanae vili pensionis vii, tandae gratia, duellum acceptantes, vel ad illud provocanii tes, quando certo sciunt pugnam non eSSe Sequuturam ,
,, utpote ab aliis impediendam si) n.
Νοs itaque contra eos omnes, qui non seris barbarorum moribus aut vulgi sensu et approbatione, aut supersti-
versario dixisse ne serias. Et ut mittam Filippunt VI. Valesium ab Edua do III. Angliae Rege, Franciscum I. Regem Galliae a Carolo V. Imperatore provocatos ec; quis ignorat tergeminam Horatiorum et Curatiorum pugnam, quis tercentorum Argivorum cum totidem Spartanis due Ium, aliosque omnium scriptorum praeeoniis commendatos p 1ὶ Hasce omnes salsas opiniones recensuit, et damnavit Benediactias XlV. iii sua Constitutione, quae incipit Detestabiιem, edita die 13
125쪽
itono ducit 4 duellum commendabant; sed contra eos tantummodo, qui duelli honestatem ex juris naturalis principiis
tueri conantur, hanc demonstrandam thesim proponimus. Prinatum certamen seu duellum legi naιurali essentialiter
Ut autem variae superius recensitae opiniones distinctius et plenius relatentur, primum duplici ex ratione argumento utar, quorum alterum demonstrn bit, ossiciis hominis etiam in naturali statu considerati, alterum ossiciis eicis duellum essentialiter adversari: denique non solum sapientum, et politiorum populorum sententia, verum etiam utriusque supremae potestatis, civilis nempe et ecclesiasticae auctoritato id confirmabitur. Et primum quoad hominis ossicia, certum perspectum- quo cuique sanae mentis homini est, facinus illud naturae legi essentialiter adversari, quo quis absque gravissima camsa, et absque ulla necessitato vel suae vitae discrimen temere subire audeat, vel alteri moriem inferro conetur: id enim et supremo Dei dominio, et gravi suae vitae conse vandae obligationi, ac sundamentali societatis humanae legi omnino repugnat. Iam vero qui non pro salute communi ac suprema Potestato impellente, sed sponte sua ob vanum honoris idolum aut sub privatae utilitatis praetextu duellum exeondicto suscipit, statuto nempe Ioeo, tempore , armis ec., is uno eodemque actu et temere seipsum objicit gravissimo periculo mortis, ab alterutro ex duellantibus certe oppetendae; et re mature perpensa , ac magno temporis intervallo Praeparata, alterum interficere nititur. Quisquis ergo vel offert, vel acceptat, vel tandem singulare subit certamen, Primaria erga su et erga alios osticia iniquissime violat.
At enim v vir militaris , qui nisi osserat et acceptetii duellum tamquam formidolosus, timidus, abiectus, et ad
lin Apud barbaros rudioresque populos opinio invaluerat, in singularibus certaminibus Deum illi victoriam concessurum, qui pro veritate, justitia et honestate in diserimen veniret. Diuiligod by Corale
126쪽
123n ossicia militaria ineptus haberetur ; indeque ossicio, quon se suosque Sustentat, privaretur , vel promotionis aliasn sibi debitae ac promeritae spe perpetuo carere deberet,n culpa et poena Vacat, sive osserat, sive acceptet duel-n lum n. Ita prop. I. ex quinque damnatis a Benedicto XIV. loco cit.). Hoc enim in easu adeo gravis causa intercedere videtur, quae honorato ac sorti viro vitae ipsi anteferenda sit. In duello autem suscipiendo necesse non est odii et ultionis desiderium fovere; imo vir sortis nonnisi ad honorem suum, aliaque jura defendenda animum intendit, suaeque vitae et alienae praeter intentionem et in directe discrimen subit. Verum in inculpata sui defensione adnotavimus, praeter iniquam ac violentam aggressionem, duo alia necessario requiri 1. causam gravem, scilicet Iaesionem, quam invasorinserre conatur, magni momenti esse debere: 2. grave hoc damnum nullo alio mitiori modo nisi invadetitis morte propulsari posse. Quae duae conditiones etiam necessariae sunt in propriae vitae discrimine iure subeundo. Atqui in duello privato neutrum unquam contingit; quae enim maximae fingi possunt privati certaminis causae, timidi nempe abjectique animi nota, et ossicii militaris privatio, vanissimae sunt. Etenim fama in bonis quidem est, si verae virtutis landamentum habeat, secus vana gloria et malum est. Si enim c. g. vulgus laudet tamquam magnanimos et honoratos, qui graviter irascuntur inimicis et ulciscuntur injurias; aut Iiberales censeat, qui inconsulte largiantur, et Iuxuriose sua bona in convivia, ludos, et parasitos alendos disperdant, contra vero mites et patientes injuriae, aut qui parce , continenter ac prudenter vivunt, eos abjectos , Viles , a Varos , et sordidos dictitet: nunquid vir sapiens ad salsam stultorum laudem sibi captandam erroribus multitudinis imperitae ae depravatae inserviendum putabit 2 Itaque si certum esset quod non tam facile concederem) eum qui osseri vel acceptat duellum strenui ac sortis viri gloriam , qui autem certamen illud subire recusat, vilis ei abjecti infamiam conse-
127쪽
quuturum; tunc considerandum esset utrum hoc vulgi iudicium et laudatio vel exprobratio verae virtuti et vitio respondeat. Hoc autem loco agitur de militari virtute et de verae sortitudinis existimatione. Iam vero sicut ceterae morales virtutes medium tenent inter duo opposita vitia , ita animi sortitudo,
ut ait Aristoteles, est mediocritas inter metum et audaciam. Igitur non solum timiditas sortitudini adversatur; verum etiam i ea animi elatio quae cernitur in periculis et laboribus, si ii justitia vacat, propugnatque non pro salute communi Sed n pro suis commodis , in vitio est: non enim modo id vir-n tutis non est, sed potius immanitatis omnem humanitatemn repellentis. Itaque probe dcfinitur a stoicis sortitudo, cum v eam virtutem esse dicant propugnantem pro aequitate . . .n Praeclarum igitur Platonis illud . . . animus paratus adii periculum, si sua cupiditate non utilitate communi impellitur,n audaciae potius nomen habet, quam fortitudinis n. Cic. do osti. I. I. c. 19.) Atqui in duello privato, non pro salute et utilitate communi, sed pro suis commodis, suaque cupiditate propugnatur: ergo duellantium facinus a sapientibus audaciae potius nomen habet, quam sortitudinis. Si igitur a quibusdam, vel etiam pluribus depravatae mentis ac facinorosis hominibus duellum in laude ponitur, vir sapiens ac Vere
sortis contemnat stultorum sententiam.
At grave admodum viro militari est contemptui esse multitudini etsi salso. Ergo no duellum inire debebit Minime sane; sed aliis mediis aequis et ad animi firmitatem ac
sortitudinem demonstrandam aptis , si ei praesto sint in ,
1ὶ Mniti moralistae suggerunt virum militarem ad duellum provo eatum ad timiditatis suspicionem prorsus delendam, strenue respondere posse: duellum utpote a civilibus divinisque legibus vetitum equidem recuso. Scito autem, me sicut antea diu noctuque de more mea negotia Palam acturum: si quis vero me improviso invadere attentaverit, iniquam aggressionem Propulsare sum paratus. Vel etiam vir militaris eo ipso dum per provocationem contumeliis assicitur, utpote publicam personam gerens, et violatae legis ultor a Principe constitutus, posset illi- eo Provocatorem aggredi, armis eum exuere, et in Vincula ponere.
128쪽
utatur: nunquam vero duellum subeat, quod non eius sortitudinem, sed iniquam insanientis animi audaciam, ulciscendi libidinem, et cum suae tum alienae vitae prodigalitatem
Τaedet vero me in altera objectionis parte de vanissima ossicii militaris amittendi formidine vel minimum immorari. Id enim apud barbaros ac seros populos, vel sub impiissimo lyranno contingere fortasse poterit, at in civilibus imperiis, in quibus vel contra duellum lex expresso Sancita est, vel ad summum ejus abusus tuleratur , qui fieri tam facito posse censemus. ut Vir militaris, in suo munere rite exercendo ceteroquin probatus, de gradu et osticio dejiciatur, quia quod omnes leges et jura vetant, id agere noluerit PQuamquam autem ab iniquo magistratu, vel imperatore haec injuria timeretur, tamen damnum levissimum censendum so-ret in comparatione eorum, quae in duello imminent. Etenim duellantes non solum aliorum sed Suam quoque Vitam , et una cum vita ea ipsa bona, osticia nempe, promotiones, vel
alia hujusmodi, de quibus certant, in discrimen ponunt; quonihil dementius excogitari potest. Quid 2 Si duellum iniens certo sciat, pugnam non eSse sequuturam utpote ab aliis impediendam, nonne excusatione dignus putabitur P Minimo sane: quod enim fieri non decet, id nec cogitare, aut moliri aequum est. Cum autem ex dictis et dicendis singularia certamina naturae legi omnino repugnent , improbum est, se ad rem iniquam perpetrandam paratum praebere; eoque magis quia ad alterius peccatum, qui do impediendo duelli exitu ignarus est, lamenta praebet
Νon solum autem primariis hominis ossiciis, verum etiam essentiali civilis regiminis constitutioni privata certamina adversantur. Etenim civile regimen. ut sapienter monet L chius, tribus rebus veluti essentiali landamento innititur; l, LUibus, quae sunt universalis norma et communis justi
129쪽
et injusti mensura , quaeque uniformitatem in civilem statum inducunt; 2. Tribunali auctoritate praedito subditorum querelas et lites pacifica ratione componendi juxta legum Ordinationem: 3. denique Suprema potestate ex omnium civium conjunctione et viribus conflata, quae non modo externorum hostium impetus reprimat, arceatque; sed interno etiam regimini, et tranquillitati prospiciens leges ac Magistratus injustitiae administratione tueatur, eorumque mandata faciat. Triplex itaque haec auctoritas legislativa, judiciaria, coacti τα, cuique persectae reipublicae essentialis, emcit, ut in civili eorpore una sit mens, una voluntas, unaque Suprema Vis et coactio.
Quae cum ita sint apparet , omnia quidem crimina societatis ordinem , et tranquillitatem perturbare, et contra supremam potestatum quodammodo insurgere: non autem essenii alia societatis sundamenta, et regiminis supremi auctoritatem subvertero intendunt: surtum enim, homicidium, aliaque hujusmodi non tamquam honesta facinora habent; sed qui talia agunt, non admodum solliciti de supremae auctoritatis animadversione, ad explendas suas cupiditates ea sa-ciunt. At duellantes iniquum aut ineptum et imbecillum ad . sua jura defendenda politicum regimen et magistratum da- centes, se ipsos iudices ac vindices constituunt, remque honestam et praeclaram se agere jactitant. Privata ergo certamina praecipua fundamenta, quibus universus rei publicae o do innititur, aperte et directe impetunt.
Quare nihil insipientius eo, quod duelli laudatores dictitare solent, cum id in militibus praesertim magnopere valere aiunt, ad militarem virtutem alendam et exercituum ac civitatis robur firmandum. Primo enim salso putant singulare certamen sortitudinis indicium esse, cum contra ex Platonis, Aristotelis, Ciceronis ac sapientium omnium doctrina, audaciae potius et insaniae nomen mereatur. Dein Vero militum virtus et exercituum robur nascitur, firmatur, augetur, non privatis militum odiis et concertationibus, sed se
130쪽
vala Ordinis disciplina, obedientia, atque indissolubili virium
conjunctione. Verum nonnulli oppositae sententiae patroni inquiunt, in statu civitalis male ordinatae, in qua nimirum vel negligemtιa, vel malitia magistratus justitia aperte denegatur, duellum ex necessitate institui jure pol est ad accidentalem civilis ra-giminis desectum omendandum.
Haec objectio duplici vitio laborat: primo enim si quoties pri ala sententia censea inus, malu a magistratibus rempublicam ad in inistrari, nostraque privata jura vel oscitantia,
vel impuritia, vel malitia negligi ac violari; toties judiciariam ut coactiva ui potestatem nobis usurpare liceret universa supremi regiminis auctoritas inutilis fieret ac prorsus E anescere l. 2. Dalo autem, quod ob publicas calamitates et subversionem contingere aliquando possit, ut civitatis status in anarchiam prolabatur ac singuli cives sui juris fiant, tunc contra iniquos invasores quisque se suaque etiam vi tueri posset, cum moderamino inculpa lac tutelae , nunquam Vero
stultam et iniquam duelli concertationem inire. Insistunt autem adversarii dicendo: homo in statu naturali, vel anarchico constitutus eadem illa iura adversus alios homines habet, quibus praoditae sunt singulae respublicae, ct nationes inter se: atqui unaquaeque respublica honoris et jurium suorum tuendi gratia bellum alteri indieere aut a copiare jure potest; quamvis incertus bellorum, exitus Sit, saepiusquo contingat, ut qui justum bellum gyrit praepotentium iniquorum armis et imperio subjiciatur: similii igitur ratione duellum seu pugna singularis, in i statu naturae Veliroi publicae male ordinatae ob in , anarchiam prolapsae, justa, et honesta dicenda est. Quibus respondeo; qua inquam in statu hominis naturali jus privatae de sensionis et compensationis latius pateat, et,
aequiparari quodammodo possit juri bellico gentium: tamen justa bella nihil commune habent cum duello privato, quolux condicto iustituitur. Legitima enim belli gerendi facultas