Philosophiae moralis institutiones Raphaelis Pacetti Tractatus 2. particularis De officiis

발행: 1846년

분량: 293페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

in eo non est, ui jurium defensio, ac suae causae decisio incerto sortis arbitrio committatur. Principes tunc legitimo bella gerunt, cum suae causae aequitate perspecta et cognita, nonnisi necessitate compulsi arma capiunt, alque undique ea subsidia sibi comparant, quae prudentia suggesserit, ut hostes quamvis inviti ad rationis jura reducantur, aut eorum pervicacia ac violentia comprimatur. Quod contra sit in

duello; qui enim illud suscipii, is posthabitis mitioribus

rationis mediis et prudentiae consiliis, ad arma proruit, et eX pacto, aequato marte, pares conditiones tribuit hosti, sibique facultatem adimit recedendi a certamine, auxilia ab aliis postulandi, aggressionem antevertendi, aliisque mediis propulsandi. At enim; etsi non omnimoda paritas inier bella et singularia certamina intercedat: haec tamen habetur inter duel-Ia , quae Principes adversus alios Principes aliquando ex condicto instituunt, et duella privatorum hominum inter se: si enim illa recte fieri possunt, cur non item haec P Numquid civitas adversus aliam civitatem , Princeps adversus Principem diversa jura , et ossicia habet ab iis , quae singulis hominibus natura tribuit, et imponit J Iia adversarii. Ultro equidem concedo, verissimum esse Wolfit criterium de statu nationum . eum eas tamquam personas morales considerat in naturae statu viventes , ita ut singulae

civitales cum suo imperio eadem justitiae et honestatis logo inter se consocientur; nec majora aut minora jura habere possit Princeps civitatis adversus alium Principem, quam quae singulis hominibus naturae lege tribuuntur: attamen, eodem Wolsio perspecte monente, cum natura individui humani diversa sit a natura corporis socialis, quod ex pluribus hominibus et familiis. sub suprema potestate constitutis eoaIeseit: hinc fit, ut ea ipsa jura et ossicia in eorum applicatione non raro novam quamdam sormam induant. Ita pinsecto in nostro casu contingit: ius enim defensionis tam in singulis hominibus, quam in imperiis idem est: usus au-

132쪽

tem istius juris non seinper eodem modo se habet. Itaque duellum aliquando cuidam populo minimum de malis esse po

test. v Si res bello digna agitur ait Grotius De jure belli et

u pacis l. III. c. 20. 43. ut multorum innocentium sa-n Ius , pro ea tolis viribus nitendum est . . . Una res estis quae condictum certamen justum et pium potest redderen ex una dumtaxat parte , ut qui justam causam fovet vi-D ctor sit futurus cum magna inuocentium strage: nihil enimis ei imputandum est, qui mavult ea ratione certare , quaen spem ipsi maxime probabilem ostendat u 1 . In duello autem privato maxima de malis semper habentur, quia ad minoris momenti bona, vel etiam sutilia ct vana defendenda, tam propria quam aliena vita stulte et inique contemnitur. Quae cum ita sint, concludendum est, in quo vi statu sive naturali, sive civili primariis justitia o Oisc iis duellum omnino adversari. Quapropter si originem insandae huius consuetudinis investigemus, non eam reperiemus apud Graecos et Romanos qui scientiis, politioribus disciplinis , et militari laudo prae ceteris floruerunt, penes quos si quod privati certaminis exemplum habetur contemptu et ignominia notatur Gon-

1ὶ Perillustre nobis praebet exemplum Horatiorum et Curiatiorum certamen. Cum enim sub levissimarum querelarum praetextu hellum horridum exarsisset civili simillimum bello prope inter parentes natosque, trojanam utramque prolem; nec ferox Tulli animus, nec concitatus populorum impetus retardari, et ad pacis studium reduci amplius posset, Iotius Suhetius Dietator in Cluilii inter eti locum subrogatus haec in colloquio Tullo exposuit a Iniurias, et non redditas res ex laedere, v quae repetitae sint . . . , causam hi jusce esse belli, audisse Videor . . .n Sed si vera potius quam dictu speciosa dicenda sunt, cupido imperiin duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat. Neque recte ann Perperam interpretor . . . Illud te, Tulli, monitum Vstlim. Etrusca resu quanta circa nos, teque maxime sit, quo propiores vos, hoc magisn scis. Multum illi terra, plurimum mari pollent. Memor esto, jam cum v signum pugnae dabis, has duas acies spectaculo fore; ut sessos, coit - η sectosque simul victorem ac victum aggrediantur. Itaque si nos diin amant; quoniam non contenti libertate certa, in dubiam imperii, ser, vitiique aleam imus; ineamus aliquam viam, qua utri utris imperentin sine magna clado, sine multo sanguine utriusque populi decerni pos-n sit. v Ilinc Horatiorum et Curatiorum duellum statutum fuit.

133쪽

130sulendus hac in re card. Gerdilii opus su p. laud. ; verum

historicorum omnium consensione eertum est, morem hunc

seu potius corruptelam a barbaris praesertim septemtrionalibus in Europam invectam, et apud Longobardos, Germanos, Francos, Danos ac Sequanos eum abusum invaluisse, ut querelae, quas aequitas et toga componere debet, armis dissol-Vantur , ac praecidantur. Si igitur hac nostra etiam aetato aliquod malae hujusce consuetudinis exemplum videmus, tamquam surculus barbarorum jure meritoque habendus ost; quem insana incredulorum philosophia conservat et alit. Hinc sactum est, ut a civilibus omnium moratiorum populorum legibus privata certamina, severissimis appositis poenis prohibeantur si . Ecclesia autem per summos Pontifices et concilia semper improbavit, ac practer alias poenas, non solum duellantes, sed sautores omnes excommunicationis et perpetuae maledictionis vinculo obstrinxit; ut videro est in Sess. 25. C. Tridentini de reform. cap. 19. s 2 . Ac tandem Bene-

1ὶ In iure civili vetere Romano privata certamina proscripta Sunt L. Num lusus. T ad L. Aquil.; Et Constantinus M. in L. uni c. c. de gladiator. L. 11. Inde Brunnemannus in legem hanc ait qui iluella ineunt laesae majestatis res sunt. In jure Romano novo Leopoldus prohibuit monomachiam 3ub poena eapitis; quae constitutio anno 1668. in comitiis Imperialibus ratiliabita est ac confirmata. statuta Galliae severissima edita suerunt, ut duellorum abusus latissime propagatus comprimeretur; constat enim, reserente Theophilo narnando Τom. a. de virtvt. et vitiis l. 5. Sec. 3. o. 3. intra annos tristinia tot hoe seraIι modo in hoc uno Regno eecidisse, ut eae iis numerosissimus eaee reisus potuisset eo vari. Atque ita a ceteris sere omnibus civitatibus sancitum est, ita ut barbari eum duellorum morem generali Gentium execratione reprobatum esse merito concludat Henricus Cocceius in com. ad Grot, . 2. e. s. S. I.

2J Solomnes contra Duellantes constitutiones editae sunt a RR.PP. Iulio II., Leone X., Clemente VII., Pio V, Gregorio XIlI. Clem n- te VIII. Alexandeo Vlli. et Benedicto XIV. Itemque decreta pluri an conciliorum ac praesertim C. Lateranensis an. 1213. C. Toletani an. 4γ3. et c. Tridentini. Porro quae sint poenae duello impositae ita ex Tridentino colligit S. Alsonsus De Ligorio a l. Excommunicatio ipso taciton incurrenda, et Pontifici reservata, quam etiam incurrunt patrini, con-n sulentes lintellige efficaciter, secus si non persuaserint, ut hens aitu Elbel de hom. n. l. 22. , item favorem praetantes, Domini dantes Io- v eum; ac etiam spectatores, non quidem illi qui obiter transeundo ibi Diuitiaco by Corale

134쪽

dictus XIV. in cit. const. Delestabilem, resutatis, et damna tis variis opinionibus, quas sophistaeiprivati certaminis sautores protulerunt, utpote sollicitus Christi fidelium Pastor at loquens Imperatorem, cunctosque catholicos neges et Principes ita concludit u Enixe obtestamur in Domino, ut con- ,, junctis studiis et animis exitiosae duellorum licentiae, quan regnorum tranquillitas, populorum securitas atque incolun mitas, neque corporum solum, sed quae nullo pretio ae-n stimari potest, aeterna animarum vita, certo periclitatur,n omni nisu et constantia, vehementer Obsistant . . . Nam n si delinquentes aut oscitanter serant, aut molliter puniant, D alieno sese crimine polluent . . . Vani enim et salsi h is noris idolo humanas litari victimas non impune seret su-n premus omnium judex Deus; rationem ab iis aliquando exa-n cturus, quorum est divina et humana iura tueri sibi quos creditorum hominum vitam servare vi.

DE K IURIARUM PUNITIONE, ET COMPENSATIONE.

In quovis crimine, quo quis injuriam alteri intulerit, duo

mala distingui debent, aliud subjectinum, scilicet iniqua nocentis voluntas, aliud objectivum, idest damnum, seu maleficium alteri illatum. Quare lex illa justitiae, quae jura unicuique tribuit ac tuetur, ut ordinis perturbatio emendetur, atque aequilibrium restituatur, duplici huic morbo duplex apponit remedium: viti alae enim hominis voluntati per vin-n reperiuntur, sed qui de industria spectant, et sua praesentia quo-n dammodo approbant, et animant duellantes, prout Gregorius XIII., et v Clemens VIII, explicant Tridentinum. II. poena est proscriptio omniumn bonorum, cum perpetua infamia .... IlI. est privatio sepulturae eea, clesiasticae, si duellantes in ipso consiletu decedant. Exeipiunt El- ω hel num 142. Tamb. Dian. c. si alibi moriantur, vel si ante mortem ii signum praebeant poenitentiae. Sed in praelata Bulla Detestabilem, etiam, isti privantur sepultura ecclesiastica, qnamvis, ut ibi dieitur, sa ra'. mentia muniti Meesserinι. u

135쪽

dicationem seu poenam medetur; injuriam autem alteri illa tam debita compensatione reparandam esse jubet. Primum orgo de vindicatione seu poena , dein de maleficii. compeu

satione disseremus.

ARTICULUS I.

De injuriarum punition 8 3eu poena.

Frotius, qui de poena criminibus infligenda dedita opera pertractat sDe jure belli et pacis I. 2. c. 20. sapienter monet,

in primis poenae ideam accurate desiniendam esse; quia oriago ejus et natura minus intellecta multis errasionibus causam dedis. Itaque poena, si nominis hujus proprietas consideretur,

nihil aliud valet nisi id quod corpus praegravat ac frangit,

et doloris sensu animum aisicii: de in transfertur ad quemvis animi moerorem et aegritudinem significandam, uno verbo poena generali sua significatione est malum passionis. Verum poena in sensu legali ac morali est actualis criminum vindicatio, scilicet malum passionis, quod infligitur ob malum actionis. Quare ut ait Grolius ti quae incommoda pa-n tiuntur aliqui ob morbum contagiosum, aut corpus mutin Ium, aut alias impuritates , quales multae Oxtant in legeii haebrea, puta arceri coetibus, aut lanctionibus, proprion poenae non Sunt, quanquam ob similitudinem quamdam ot)ν per abusionem eo vocabulo appellantur n. Itemque distinguenda est poena a compensatione damni illati, quod multi incaute confundunt, aliud est enim damna alteri injuste illata compensare, et jura aliena in pristinam integritatem restituere; aliud est verberibus, exilio, aut morte damnare sontes. Itaque poena proprie dieta est illa quae delicto redditur, omnis poena ait Augustinusj si justa est, peccati poena est. Lib. de Ira c. 32.)Iam Vero Omnes orbis terrarum populi sive civilibus institutis ac Iegibus exculti, sive barbari, atque etiam 'r-

136쪽

rantes ac sJlvestres, crimina et maleficia semper punire consueverunt. Neque ulla extat aut positiva, aut naturalis lex, quae violatoribus poenas non minitetur, et infligat. Quaro

illud ossa tum qui mala fecit malum ferat antiquissimum et Rhadamantheum jus a philosophis appellatur. v Nec deorum, i, nec hominum quisquam dixerit lait Platoj injusto agentiis non luendam poenam ii. Et Hierax justitiam ex parte hac tamquam nobilissima definiebat τιμωρtας απατησιν παρα των προηδικυ ρτων poenae eaeactionem ab iis qui priores laesere. Poenae igitur et vindicis justitiae rectitudo et aequitas est communis generis humani idea et persuasio. Eisectus autem generalis generalem causam, quae illum producit, necessario supponit : consensus generalis et constans, non opinionum commentum, sed naturae judicium est. Undenam ergo haec

vindicis justitiae notio in hominibus habetur P Ra rem diligenter examinemus.

Distinguenda in primis est ulciscendi libido a recta criminis vindicatione: illa ex nocendi cupiditato et inimicitias

odio orta nee modum nec normam ullam servat; haec just,itae amore insormatur, movetur et regitur.

u Quod ergo a mimo dictum est Laeso doloris remedium inimiet dolor: n et a Cicerone dolorem poena mitigari, Plutarco ex Sim ii nide γλυκυ καt ου σκληρον Odςπερ αλγουντι Θυμω και φλεγμαι-D υ Tt Θεραπεtαν κat αναπληρωσιν πωτpερ , congruit quidemii ei naturae, quam homo cum bestiis habet communem; esti, enim ira , ut in bestiis , ita in homine ζεσις περγκαρδιουn αιμοπος δὲ Ῥεξιυ απιλυπησεως, ut recte desinit Estrastus, ta fervor sanguinis circa eor ob appetitum reponendi doloris: quin appetitus adeo per se caret ratione, ut saepe seratur in v ea, quae non laeserunt, ut in laetus serae quae laesit, aut v in sensu carentia, ut in lapidem, quo ictus est canis. At ii talis appetitus in se spectatus non convenit parti rationali, ii cujus est imperaro affectibus: ac proinde nec juri naturae;

137쪽

1, quia id est dietatum naturae rationalis, qua talis est: di-n ctat autem ratio homini nihil agendum quo noceatur ho- η mini alteri, nisi id honum aliquod habeat propositum. Inn solo autem inimici dolore, ita nude spectato, nullum estu bonum , nisi salsum et imaginarium . . . Atque hoc sensu D ultionem improbant in hominibus non christiani modou doctores, sed et philosophi, ut Seneca Lib. do Ira c. 32.

1, inhumanum verbum est, et quidem pro justo receptum, uuio, ,, et a contumelia non dilbert nisi ordine. Oui dolorem regerit,n tantum excusatius peceat. Imo si Maximo Tyrio credimusn O τηλαθῶν του προυπαρξαπος αδικωτερος, iniquior est qui seu ulciscitur eo qui prior nocuit. Musonius id, ais, evitare quon modo quis remordeat mordentem, et nocenti noceat, ferae est,

n non hominis i Grolius loc. cit. VI.)Sicut autem hujusmodi ulciscendi libido ox odio inimicitiae concepta et in malum illius, de quo vindictam sumit, directe intendens charitati, justitiaeque repugnat; ita e converso si ulciscentis animus ex bono principio moveatur, ad bonum finem tendat, et mediis ad eumdem proportionatis utatur, tunc procul dubio recta, et ab ipsa naturae lege sanetia criminis vindicatio censenda est. Ex bono inquam principio, scilicet ex odio abominationis , de quo superius egimus: non modo enim rectum, sed omnino viri honi ossietum est, criminum delestatio, et injuriarum illatarum reprobatio;

qui enim justitiam diligit, sum necesse est iustitiae violatores abominari.

Porro haec naturalis et honesta animi indignatio, nisi impolenti libidino vilietur, per so recta dedueit in bonum finem, ad quem pervenitur per poenam peccantis. Vide in

tegrum a. i. D. Thomae 2. 2. q. 108. et a. 4. IamVer optimum in puniendo propositum ac finis ost, eum Poena infligitur, ut ait Plato, σορορ tiπυος ευεκα resipiseentiae causa et Paulus IC, in emendationem rei. Enim vero aequitas justialiae in primis exigit, ut qui peccando nimis sequutus est

138쪽

suam voluntatem, is aliquid contra suam voluntatem patiatur. Atque ita poena erit ut inquit Plutarchus tατρειααnimi medieatrix, scilicet sanativa peccati praeteriti atque etiam , Praeservativa a peccato laturo: primum enim hoc esticit meia dicinalis poena, ut eum qui lacesserit injuriae suae poeniteat, tum eum reddit meliorem, ne quid tale posthac committat. o Nam quia omnis actio, praesertim vero deliberata ac frequensu quamdam gignit sui proclivitatem, quae adulta abitus diu citur , ideo vitiis quamprimum fieri potest adimenda estis illecebra, quod fieri rectius nequit, quam si dolore quo-o dam subsequente saporem amittat dulcedinis. PIatonici ,

n recitante Apuleio: gravius et acerbius est omni supplicio, sin norio impunilas diiseratur , nos hominum interim animadia versione pleeιatur. Apud Tacitum est: eorruptus simul ει u core tor aeger et flagrans animus haud levioribus remeditan restinguendus est quam libidinibus ardesea n. Haec autem poenae acerbitas et promptitudo , medicorum more qui aegrotum suo ipsius bono uriint et secant, animi morbis oppo

tuno ingieta hoc etiam habet utilititatis, ut sit eaee Iaris , quatenus alterius damno eruditi ceteri sint ad injuriam ta diores, et reipublicae securitati consulatur. Triplex igitur est, ut recto ait Seneca sDe Clement. l. 1, c. 22. injuriae vindicandae ratio u aut ut eum quem punit emendet ; autn ut poena ejus ceteros meliores reddat; aut ut sublatis ma-n iis, ceteri securiores vivant n. Non solum autem necesse est, ut qui ad puniendum ae-eedit odio abominationis ac justitias amore sit animatus, at- quo optimum sibi finem proponat; verum multa quoque sapientia et prudentia requiritur ut aequa criminibus punitio

rependatur.

Regula, peceatis quae poenas irroget aequas Ne scutiea dignum horribili seetere flagello; eaque juxta temporum et locorum rationem, juxta personarum indolem ac moros sapienter accomodanda est.

139쪽

Quae cum ita sini; si res per se consideretur, scilicet non attendendo ad circumstantias, quae per accidens ulti nem imprudentem , aut iniquam reddere possent, et seponendo positiva instituta ac leges sive humanas, sive divinas, quae privatam vindictam Vetent, utpote quae supremae potestatis jurisdictioni in civili statu reservata est; recte concludi debet, injuriarum vindicationem, hac ratione et ordine servato, cuique indiscrimatim licere, et lege naturae concodi. Neque omnino necesse est, ut quidam salso.putant , ut ad injurias rite ulciscendas inesse debeat in persona, qua vindicationem exercet, jurisdictio, et non nisi in sibi subdi-ios quisquam animadvertere jure possit. Actus enim vindiacationis ad utilitatem ejus qui peccavit, ad aliorum exemplum ne similia faciant, et ad sui ceterorumquo securitatem intendens, aequitatem naturalem nultimode periurbat, imo eam ab iniquis violatam restituit ac tuetur : quare ad poenam sontibus instigendam necessarius omnino non est superior iurisdictione praeditus. Quod aperte confirmatur jure . hellico ; Iegitima enim ea bella sunt quae ulciseuntur injurias, quemadmodum rectissimo ait Augustinus. Principes autem

et respublicae hella invicem gerentes aequali inter se jure vivunt; neque ulla civitas, aut imperium alteri jurisdictione

praestat. Ceterum cum homo natura sua pronus sit ad iram, quasi

facillime in furorem et inimicitiae odium prolabitur: cum quo facti inquisitio multam diligentiam in omnibus circumstantiis perpendendis, et poenae aestimatio multum prudentiae desideret, concludendum est; quod, exceptis levioribus illis poenis, quae nonnisi ab amore infliguntur, sicut pater in filios, tutor ac magister in pupillos et discipulos anima

vertit; in ceteris autem privata ultio non in bonum, sed ita perniciem plerumque vergeret. Quare laetum est, ut in civili statu, in quem natura duce homines consociantur, omnis eriminum animadversio principi Potestati reservata sit: illius

enim jus est leges ferre, ac sancire ; eosque deligere quos

140쪽

optimos et prudentissimos noverit, qui sine partium studio de criminibus judicium serant; ac publica auctoritato id

agant, quod ad improborum emendationem , ceterorumque securitatem expedire judicaverint. ii ldcirco judiciorum ri-u gor, j iirisque publici tutela in medio constituta; ne quis-n quam sibi ipsi permittere valeat ultionem. u Imperatores Honorius et Theodosius L. Nulli c. de Iudaeis. Quaeret sortasse quispiam, utrum in civili statu, in quo vindicationis jus Principi reservatum est, liceat .nec ne ei qui injuria ac damno assectus sit, magistratum adire, et criminis ultionem emagitare P Huic interrogationi cum distinctione respondendum est, scilicet: si res in abstraeto et per se consideretur, procul dubio id unicuique lieet, cum ex do- monstratis odium abominationis, et violatao justitiae reparandae studium rationi sit consentaneum. Attamen in eoi creto , nisi gravissima ratio odium inimicitiae remotum s ciat veluti cum ex facinorosi impunitate grave reipublicae damnum timeatur, aut nostrae securitati consulere oporteat, aut damna nobis illata eaque gravia compensanda sint j; r elissime monent sapientes, ut, qui laesus est, passivo se habeat; et Magistratuum prudentiae ac vigilantiae totum hoc negotium relinquat: quia vix in facto contingit, ut qui inimici sui poenam, praesertim si acerba sit uti muti Iatio, et mors, a magistratibus emagitat, is amore potius justitiae, quam ulciscendi libidine moveatur.

ARTICULUS II.

De injuriarum compensatione.. ymplissimam do injuriarum reparatione summique momenti materiam videro est apud theologos catholicos , qui hac in re, sicut in ceteris moralitatis partibus usui aceommodandis i ut praeclaro latetur Baco. De Augmentis lib. 7. sub initium , antiquos omnes philosophos, quos etsi in do-

SEARCH

MENU NAVIGATION