Philosophiae moralis institutiones Raphaelis Pacetti Tractatus 2. particularis De officiis

발행: 1846년

분량: 293페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

CAPUT I.

DE NEMINE LAEDENDO,

ARTICULUS I.

De iuribus singulorum nulla in ralaedendis.

Benefieantissimus naturae Auctor singulis hominibus Velum

ti in patrimonium vitam tribuit, praecellentibus animi eom. porisque lacultatibus praeditam. Ne autem quae ad suam se licitatem tradita illis sunt, per imprudentiam, aut oscitationem, aut malitiam in sui perniciem verterent; severissimam euique Iegem sancivit, ut animum diligenter excoleret, suamque vitae nec non ceterarum rerum, quast tanquam vitae substentacula event, curam sedulo ageret. Pars II. . Iamvero si ad haec ossicia quisque naturae lege omnino obligatur, necesse est, ut jus relativum ad omnia haec et singula cust dienda cuique una tribuatur, scilicet libera et expedita lasecultas agendi quidquid ad sui rerumque suarum conservationem ac persectionem necessarium aut opportunum judicaverit. Itaque duplicis generis proprietates et jura singulis tributa sunt, ac sub legis naturalis custodia posita, alia personalia sive ad animum, sive ad corpus pertinentia, alia derivata et legitimo facto nobis comparata, quae status externi homine veniunt. Quamquam vero et in animis et in corporibus, et iu externo statu magnae dissimilitudines et aecidentales . varietates inter homines deprehendantur, attamen in essemialibus omnes aequales natura sua constituti sunt: ac sicut duo cim

culi, quorum alteri sit radius cubitalis, alterii milliarius , magnitudine quidem inter se valde disserunt, in circuli vero proprietatibus identici et aequales sunt; eadem prorsus ratio . ne singuli homines sive magni sive parvi, sive divites siva

82쪽

7s pauperritui, sive mediocri sive praecellenti ingenio pollentes, omnes itidem participes sunt rationis praestantiaeque ejus; omnes saeuitale existendi, vivendi, suamque felicitatem quaerendi aeque gaudent. Itaque disserentia vel maxima est inphys s ; in moralibus vero persecta aequalitas: neque enim jura sapientis ac divitis potiora dueere prae juribus rudioris ac pusilli possis; nisi illum hominem, hunc autem semihominem aut belluam censeas. Quae cum ita sint, si naturae ordinatione singulis hominibus sua iura aeque tributa sunt, sequitur, quamlibet in alios illatam laesionem justitiae prorsus repugnare.

Itaque tota iustitiae ratio, ac landamentum, ut perspecte monet Lactantius, in naturae similitudine, et persecta, inter homines jurium aequalitate consistit. Etenim in ea ipsa naturae lege et ordinatione, qua singulis hominibus sua jura aequa tribuuntur, necessario includitur relativa obligatio, ut qui in eodem plano atque ordine constituti sunt, iis hominem sui similem ulla in parte laedere abscisse prohibeatur. Secus enim si dum singulis hominibus facultas rationi eo formis conceditur so suaque conservandi, iisque arbitrio pr Prio utendi fruendique convenienter naturas suae, eodem autem tempore ceteris, qui in eodem gradu et aequalitate sunt, aliena haec iura thiercipere, ac laedere liceret: sibi certe contradiceret sapientissimus naturae Auctor, qui daret homini simulque auferret quod datur; essent haec et non es sent iura; vellet Deus humani generis conservationem simu que destructionem, quod nefas dictu est. Quapropter statuendum est, quamcumque laesionem a

terius proprietatibus ex proposito et intentione direeta ill iam sive id ex inimicitiae odio in ejus tantum perniciem sine ulla nostra utilitate fiant, si vo ut alterius damno aliquid nobis commodi comparemusj justitiae et societatis legi omnino adversari.

Primum ergo injustitiae genus homieidium est, Seu mo

83쪽

80 alteri directo illata. sit: iniquissimum quidem scelus, quo et supremum Dei in hominum vitam dominium sibi homieida

usurpat, riusque ordinationi superbe repugnat; et hominem sui similem ac socium natura sibi copulatum, maximo naturalium bonorum, unde celera hujus vitae commoda et utilitates dimanant, immani facinore privat, et coram universa societate perduellis essicitur, omnium abominationi, ac talionis

poenae 2 merito addicendus. Simili ratione de mutilatione, percussione, plagiatu 3 , ceterisque minoribus injuriis tu per.

sonae integritatem et incolumitatem censendum est. Porro res alienas sive clam surari, sive palam et apertavi abripere et sibi proprias sacere, invito rationabiliter domino ; aut quaecumque directa damnifieatio, qua etiam sinsulta Iucrandi causa alienae res vitiantur ac destruuntur; aut impedire, quominus res suas servare et augere quisque Pos sit, altera est iniustitiae seges hominum aviditati, ac mali, tiae latissimo patens. Enim vero nisi sarcia tectaque haec vitae substentacula forent, ne vita quidem tuta et salva consisteret.

Cum autem, ut supra demonstratum est, melius sit bo. num nomen quam divitiae multae; evidens est quanto gram ius eo, quod in bona fortunae insertur, injustitiae genus sit habendum, alterius existimationem et famam aut verbis, aut scripto, aut sacto iniquo laedero, scilicat negando vel extenuando recte facta, aut sinistre ea interpretando, si vo etiam per calumniam salsum crimen imponendo. Quaeret fortasse quispiam liceat ne aliorum crimina et vitia manifestare cui respondeo quisquis necessitate coactus

ut suum vel aliorum jus tueatur, judicibus aliisve eadem revelet, is jure suo utitur. Sin autem nulla rationabili do

iὶ Homieidium aliud est simplex; aliud qualifleatum, cujusmodi est

omisio parentum ac propinquorum, quae parieteidium dicitur, itemquis bomicidium saerilesium, proditorium etc. 2ὶ Talionis nomen ex eo deducitur enato. α Qualis eulpa talis Poena v. ιδὶ Pinoiaιua seu mancipatio liberi hominis. Duiligod by Corale

84쪽

81 causa id faciat; non cum contra proprie die tam justitiam peccare putem, quia sublato virtutis fundamento, jus ad viri boni famam nullum ei superesse videtur: verumtamen charitatis legem violaret, qua alienae miseriae misericordes esse jubemur.

Ceterum quisquis, nisi sorte honoris stimulis sit prorsus hebes et perditissimus, planeque dissolutus, is mendacis, furis, proditoris, sicarii, et similium nomen vehementissime reformidat; de maximo autem injuriae genere , quo nempe hominis animus pesti sero depravatur, non itidem plerumque

evenit. Perversos enim seductores, morumque corruptore Studentes et ridentes, atque etiam gloriantes in crimine pessimo quandoque videmus. Quanto autem anima corpus, Vita mortalis aeternam antecedit , tanto censendum est reliquis

injuriis praestare eam, qua vel alterius intellectus salsis dogmatibus imbuitur, vel per illecebras voluptatis aliaque passionum incitamenta voluntas hominum ad libidines , aliaque vitia irretitur; unde maxima hujus vitae exitia, et, quod deterius est, aeterna quoque perditio facile consequitur. Quare mirum esse non debet, si de pessima hac injustitiae peste, quae perfacile emanat, latissimo propagatur, dissicillime curatur, formidanda in D. Literis eslata, et punitiones teterrimas comminatas Videamus.

Concludam ergo quodcumque damnum, in quamvis h minis proprietatem directo illatum justitiae naturali omnino repugnare. Quando autem aut vitam alteri eripere , aut cetera ejus bona, quae praesentem ac temporalem solummodo felicitatem spectant, indirecte laedore liceat quod ex omnimoda aequalium, vel potiorum jurium collisione tantum contingere potest in cum alias, tum capite sequenti disseremus. Hoc unum hic addam, positivam in alterius animum laesi nem sive moralia et religiosa dictamina corrumpentem , Sive voluntatem ad iniqua et inhonesta inducentem , nullo in casu ne indirecte quidem, etiamsi vita ipsa nostra in discri

85쪽

82 essentialibus hominis vel Dei juribus atquo ultimo ejus sini prorsus opponitur si).

ARTICULUS II.

De mendacio

Justitia, quae ut inquiebam jus suum unicuique tribuit ac

tuetur, primum jubet, abstinere se ab injuria. Fundamentum est autem justitiae fides, id est dictorum conventorumque constantia et veritas 23. Itaque lex naturalis tanquam genera Ioac primarium justitiae et societatis ossicium jubet veracitatem,

vetat mendaeiram. Veracitas autem est uniformitas Verborum cum interna loquentis sententia: uti e converso mendacium definitur loeutio contra mentem loquentis. Ceterum cum animi

nostri sensa, non solum verbis, sed nutibus etiam aliisquo externis signis exprimi possint: hinc veracitas et mendacium generatim consistit in uniformitate aut repugnantia signorum quorumvis externorum cum interno animi nostri judicio ac sententia 3 . Iam vero absoluta et fundamentalis societatis et justitiae praeceptio de veracitate omnino servanda faciIs cuique patet, si consideret, quod posita veracitatis lege, commercium, bona fides, ac societas inter homines consistere potest; ea sublata, tollitur. Quamquam enim vocabula, aliaque externa signa si sorte perpauca excipias, quae sunt spontanea

1ὶ Hoc in numero recenseri non debet scandalum mere passivum quando nempe a quadam nostra actione per se honesta ob alterius malitiam suscipiatur.

2ὶ Tullius de Oss. l. 1. c. 7. 3ὶ α Illo mentitur ait Augustinus de mendacio num. 3.) qui H iud. habet in animo, et aliud verbis vel quibuslibet significationibus enun-n elatu: uno verbo eadem definitio aptari potest mendacio, quae de dolo malo a Labeone traditur, scilicet α Omnis calliditas, sallacia,machinatio adis circumveniendum, sallendum, decipiendum adhibita . . Itaque et simulatio quando nempe aliter quis sese exhibet per signa externa , quam reVera est, et hypocrisis, quae est simulatio personae alterius, itemquctjaetantia, adulatio et similia, in quibus aliud significatur, aliud agitur, omnia itidem inter mendacia recensenda Sunt. Diuitigod by Coos e

86쪽

et naturalis assectuum expressio nulla necessaria relatione et naturali nexu copulentur cum idcis rebusque significatis, sed sint mera signa, quae ex libera institutione, conventione et placito ideis apposita sunt ij: attamen perspicuum cuique est, homines in hoc terrarum orbe, nullo alio modo ac medio suas ideas, desideria, et voluntates ceteris manifestare posse, nisi per haec externa signa, dummodo autem ipsa eodem sensu, seu certis ideis et conceptibus significandis determinata et hinc inde aequo ab hominibus intellecta accipiantur, et exhibeantur: quare nonnisi servata veracitatis lege, humanum commercium ac societas consistero inter homines potest. Enim vero si alter sub iisdem vocabulis ac signis rem quamdam, et ideam intelligeret, alter aliam prorsus diversam, oriretur confusio, dissensio, ac discordia inter homines sicut in campo Sennaar ad babolicam turrim, et societas omnis dissolveretur. Lex ergo naturalis quae societatem, justitiam, concordiam, bonamque fidem jubet, necessario una jubet veracitatem, vetat mendacium. Itaque quisquis vocabolorum significationem et valorem immutat, suisque sal

lactis album pro nigro exhibet ac vendit, prior et iniquior

ipso nummorum salsario censendus est; nummus enim res tantum quae in commercio emuntur, Venduntur, reprehesentat: linguae autem valor tanti aestimatur, quanti uuiversa societas et bona sides valet. Quare homo biIinguis, simulator, hypocrita, et quisquis si vo dicto, sive facto mentitur, communi hominum execratione Hectus eam poenam sibi propriam

i) Non equidem hic definire praesumo, imo ne attingere quidem luteudo, quaestionem a multis philosophis agitatam de origine et prima

Iinguae inventione et institutione: utrum nempe necesse fuerit ut Deus eam edoceret homines; an homines ipsi per se paulatim, natura duce, eo devenire potuerint, ut signa quaedam idearum mutua consentione de terminarent. Quaecumque fuerit, vel esse potuerit linguae origo, evidens est, certam vocabulorum determinationem ad ideam quamdam, et sensum exprimendum, repetendam esse ab institutione et voluntate vel humana vel divina, ac tandem ab acceptione, usu et consensione hominum eadem adhibentium. Disit ed by Corale

87쪽

habet, ait Aristoteles, ut statim ac turpi fraude innotuerit, etiam si postea verum dicit, amittat fidem. Contraque summis laudibus esseruntur, atque ab omnibus coluntur et amantur simplices et aperti, qui nihil ex occulto, nihil ex insidiis agendum putant veritatis cultores, fraudis inimici. Non inde tamen concludas, virtutis esse Omnia qua cunque in animo habeas passim et indiscriminatim proserre: est enim tempus loquendi , et tempus taeendi: linguam cauto custodire, dissimulare, ac celare veritatem summae prude tiae persaepe est, aliquando etiam absolutae obligationis, cum scilicet secreti revelatio justitiae, aut charitatis legem violaret. Hinc merito ajebat sapiens : eor stulti in ore ejus , Os autem prudentis in eorda. Quando autem sive sponte arbitrioque nostro, sive ex ossicio loquimur, lege naturae omnino tenemur a.d veracitatem, scilicet ut externa signa, quae aliis exhibemus, internae animi nostri suntentiae ad amussim coruliment.

Haec quidem perspecta et certa cuiquo non insanientiphilosopho esse debent. At enim perdissicilis et lubrica quaestionis ratio inter sapientes agitata est, liceat ne unquam mentiri P Ut aliquid hac in re accurate determinari possit, in primis monendum censeo, non hic sermonem esso de improprie dicto mendacio, seu de mero materiali salsiloquio, quando nempe nulla mentiendi et sallendi intentio in loquento est, nullumque rationale errandi periculum in audiente ii .

13 Hujus generis sunt omnes tropicae locutiones et ornamenta rhetorica, atque etiam . illae loquendi formulae quae ex hominum consu tudine ad aliam significationem transferri solent ; titpote eum quis humilissimum servum ac mancipium sese alteri profitetur; aut cum eleemosinam postulanti nihil nobis praesto esse assirmamus; itidem mos ille passim ab heris usurpatus mendacii expers Card. Gerditio visus est, qui eum suis negotiis occupantur , servis praecipiunt , ut cuicumque adventanti, et de eis sciscitanti dicant aperte herum domi non esse. Simili ratione censuit Augustinus de salsiloquiis foeosis, non quidem de iis quae ad deludendam ac sallendam cujusdam simplicitatem, sed quae ad solam deleetationem adhibentur a habent enim evidentissimam exu Pronunciationsi, atque ipso jocantis affoctu, significationem animi n Diuitia oste

88쪽

Nequo rursus sermo est de mendacio, ut dicitur, pernicioso,

quod praeter intrinsecam et propriam mendacii malitiam, hoc etiam habet pravitatis, quod nocendi causa fiat. Tota igitur

quaestio versatur circa eum fictum ac sallacem loquendi vel agendi modum, quem novimus audientis animum in errorem inducere posse aut debere; sed eo utimur causa cujusdam utilitatis. Ne autem res per se satis involuta magis magisque

implexa sal, a praesenti disquisitione seponendum puto examen de mendacio, quod jurejurando confirmetur: id enim non solum sicut cetera mendacia bonae fidei et societatis legi opponitur, sed insuper virtuti religionis, Deique veracitati repugnat. Fuerunt inter philosophos ac theologos non pauci, qui nimis laciles passim dari posse putarint justam causam mentiendi, quoties nempe non solum necessarium videatur, sed tantummodo utile sit ad salutem eorporis, honorem, res familiares tuendas, vel ad quenilibet alium virtutis actum, quam in rem multorum veterum scriptorum verba reserunt, qui ea

mendacia laudant, quae patriae, aut parenti, aut amico aliquid profuerint; idque consueta proborum virorum agendi ratione confirmari aiunt, qui alterius commodi causa honeste mentiri posse putent, ut medicus ad infirmum renuentem c randum ; imperator ut milites ad pugnandum alacriores sa-ciat ; navis gubernator, ut in maxima perturbatione ac dia scrimine sociorum animum relevet. Folix Christolari mendacium, ipsaque veritate praeclarius, quidam exclamat, quod

nobis novum mundum aperuit.

Ceterum omnes saniores philosophi ac theologi consentiunt, veri nominis mendacium nunquam licere; sed tantum in vera legum et jurium collisione ad graviora ossicia se vanda licite ea verba vel alia externa signa adhiberi posse, quae apta sint ad occultandam Veritatem, quamquam certo Praevideatur, per eadem audientem deceptum iri. In hoc

is quaquam sallentis, etsi non vera enuntiantis a L. eontra mendaelum

89쪽

criterio, inquam, saniores sapientes una consentiunt, quamquam in hujusmodi signorum, quae alios indirecte in errorem inducunt, assignanda qualitate plus minusuo inter se . disserant, ut inserius dicam. Hujus autem criterii demonstratio haec est. Ad proprie dictum mendacium constituendum, non solum requiritur uti monet D. Thomas 2. 2. q. 110 . a. i. ut falsum sit quod enun-riatur, eι quod adsit volunιas falsum enuntiandi: sed praecipue requiritur intentio fallandi. Batio enim mendacii ex eo p tissimum sumitur ut quis habeaι volumatem, idest directam intentionem fauendi ae decipiendi, adeo ut si quis meram aequivocationem, vel Obscuram sed veram locutionem pronuntiet cum proposito sallendi, mendacii crimine reus constituatur. Quemadmodum vera sulcidii et homicidii ratio posita non est in omissione vel actione, quae aut nobis, aut alteri asserat mortem, sed in intentione directa occidendi. Aerus enim jud

eanιur secundum volantalem agentium, voluntas autem movetur e

re apprehensa, et secundum hoe qualibeatur et speeilieatur actio, ut perspecto ait alias laudatus doctor. Quisquis igitur ea signa externa adhibet, quibus noverit vel per se vel propter circumstantias aliquem deceptum iri, et ad hoc illa profert, ut eum decipiat, is vero mendax censendus est, remque i trinsece malam agit, quae ut demonstravi, landamentali h mani eommercii et bonae fidei legi adversatur. Non ita profecto est in vero legum aut iurium conflictuet eollisione , quando scilicet gravius praeceptum urgeat, quod servari nequeat, nisi indirecte et praetor intentionem quemdam decipias, seu potius ejus deceptionem permittas. Certus est enim apud omnes canon iste: si inaequalia jura et praecepta inter se conflictentur, quorum nullum in aliud tempus duperri possit, minus cedit majori. Iam vero si secreti cujusdam manifestatio aut patriae, aut parenti, aut amico, aut nobis exitialis foret, neque ulla alia certa ratione vitari hoc gravissimum damnum possit, nisi per hujusmodi signa veritas occultetur, quis jure reprehendat indirectam alterius deceptio-

90쪽

nem, quac eidem nullo damno sutura sit; cum pro his eisdem causis licitum censeatur injustum invasorem occidere cum moderamino in culpatae tutelae Haec quidem criteria rata et certa sunt omnibus sanioribus philosophis ac theologis. Caeterum qui cautius et remissius sese habent, censent, in hoc collisionis casu licitum non esse salsum omnino proferre, scilicet sive per verba, sive Per alia externa signa contra mentem expresse loqui aut ag re; sed tantum licitas esse aequivocationes, vel usum ut aiunt duplicis scientiae et restrictiones non pure mentales : nonnulli

sophistice addunt maseriadem locutionem et alia hujusmodi l .

Id autem asserunt duplici de causa. Primum nonnulli censent expressam veritatis negationem aut simulationem ideo non licere, quia id necessarium nunquam sit ad occultandam veritatem. Quemadmodum enim licitum quidem est iniquum vitae invasorem, si violentus sit, occidere, cum moderamine tamen inculpatae tutelae; non autem si per calumniam, et dolum nos nostraque impetere attentaret, quia poralia mitiora media injuria propulsari posset: ita a pari vel per circumlocutionem et aequivocationes, vel alia hujusmodi

Aequinoeatio est usus verborum duplicem aut multiplicem significationem habentium, utpote si dicas Petrus non est domi; quod intelligi potest de Petro qui domi non sit, vel qui ibi non manducet rutrumque enim verbo est significari potest. Restrietio autem non pure mentalis, ει usua duplicis seleniliae dici possunt quaedam aequivocationis species; quando nempe verba Proseruntur unum per se significatum habentia, sed quae ex circumstantiis ad aliud referri possunt. Exemplo sit Athanasius, qui interrogatus a satellitibus Iuliani an Athanasio sorte occurrisset, eos eludens respondit, non longe illine abesse; itemque Felix Nolanus qui ad necem ab ethnicis conquisitus et interrogatus ubinam lateret Felix, respondit: neseio seuem, quem quaeritis; et s. Fran Oiseus, qui eum vidisset quemdam homicidam non longa a se fugientem , de eodem qui ad necem quaerebatur dixit sei scitantibus, illae non transisse, idest ubi ipso morabatur. Simili ratione dicendum de judice, aut confessario dicente Titium esse innocentem, quem privata sententia reum noverit. Loeutio autem materialis est merum salsiloquium, quod proferatur non ad signifieandum id quod verba significant; quae est putida eavillatio ad mendacii nomen tegendum. Disitired by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION