장음표시 사용
141쪽
ctrina de exemplari insigniter excolenda mirabiles se viros praestitisso reperiamus, longo tamen post se intervallo reliquerunt. Nos aut em pro instituto nostro praecipua tantum ac generalia criteria, quibus in usu vitas facilius ab erroribus caveamus, hoc loco dabimus. Poena medicinalis et exemplaris pro criminibus aequa Ianea et opportuno insicta mulium quidem valet ad mentis sanitatem revocandam, et ad novas iniurias impediendas: justitiae autem debitum plene non solvit, nisi qui alienas pro prietates et jura quacunque ex parte laeserit, in pristinam integritatem, quoad fieri possit, restituat. Enimvero jura eu-jusque praestato integras neminem laedes si laeseris redde et restitue euique quod suum est, sunt totidem decreta unius ejusdemque legis, quae iura cuique tribuit, et sarta , tectaqu esso sancit. Itaque laesionum reparatio seu resιuutio est aetus justitiae quo compensatur damnum aueri inique silvium, ita ut non quaevis laesio alterius, sed ea tantum quae sit contra justitiam, in qua proprie injuria consistit, obligationem rostituendi importet. Quare si quis sine ulla nocendi cognitione et voluntate damnum alteri sorto intulerit, non ipso culpandus, neque id ei tribuendum est. sed rerum naturalium legi et collisioni, quemadmodum esset fortuita hominis occisio, incendium ex desectu advertentiae indebitae fou ex mero casu excitatum et similia, quam ad rem ait Aristoteles L. 1. Moral. c. 10 . Si aliquid eveniat praeter id quod evectari potuit eris infortunium. Aliquando etiam accidit, ut damna alteri obventura praevideantur, neque tamen qui ea actione sua physica inseri, ullo modo iniquus sit, nec ulli restitutionis legi subjectus, quod contingit in actionibus illis jure peractis, quae
indirecte ac praetor intentionem aliis nocent, utpote sunt ea damna quae eveniunt in inculpata sui rerumque suarum defensione, vel in bellis justis gerendis, vel in ceteris collisi nis casibus, de quibus alias disserui. In quibus omnibus quisque suo jure utens, quamvis praevideat, et indiraete inserat
142쪽
alieri damnum, non id tamen compensare , et reparare de-het. Si enim in hisco adjunctis naturae lex jus mihi tribuit
ad ea peragenda, consequens est, ut permittat damna, quao ex rerum eventu contingunt: quare non equidem ipse proprio sum causa illorum essectuum, Sed vel naturae cursus, vel easus, vel eorum iniquitas, qui me in eam impulerunt necessitatem et angustiam, unde sine alterius detrimento evadere nequeam.
Praeter haec damna vel ex mero casu, vel sine ulla directa nocendi voluntate illata, alia quoquo sunt, in quibus quamquam agentis Vel negligentis culpa et malitia intercesserit, nulla tamen restitutionis et compensationis lege tenetur. Id autem duplici de causa contingit vel ex desectu charitatis, vel interposito actu humano per se quidem injusto, sed ad iniuriam revera inserendam inemeaci: primo enim siquis beneficentiao et humanitatis ossicia neglexerit, atque indo gravia detrimenta homini accidant, utpote si vicini sui domum a laribus compilari videat, et cum facile possit dominum vel milites advocare, ac furtum impedire, id sacere detrectet, quamvis hic contra charitatem peccet, damna tamen a furibus illata compensare non tenetur. Quia in his ossiciis praetermittendis contra proprie dictam justitiam nihil committit fl), scilicet nihil ipso de aliorum iuribus ac proprietatibus detrahit, sed suam operam dare, veI aliquid de suis bonis alteri impertiri crudeliter negat. Transacta ergo Occa sione exercendae charitatis, ad nihil amplius tenetur. Porro neque omnis actio injusta, quamvis cum damnis proximo inflictis connexa sit, restitutionis legi subjecta est. Contingere enim potest, ut quis actu interno, vel etiam externo altamen inussicaci eonsentiat in alterius maleficium; is quidem contra justitiam peceat, verum cum ejus actio nulli modo influat ad alterius iura revera violanda, non ipse maleficii et
. si Aristoteles Nicom. 3. c. a. a Contra proprie dierum justitiam v nihil committit , qui alteri non succurrit prae tenacitate M : quod positum ab Aristotele in una re transferri in permultas pote t. Diqiii reo by Corale
143쪽
damni auctor et causa est, ideoque nec responsabilis effectu, um. Itaque generale et adaequatum restitutionis criterium est, ut is tantummodo teneatur ad jura aliena quoad sori possit in pristinam integritatem restituenda, qui per iniquam
actionem aut omissionem ea violavit, aut ab aliis violari inique permiserit, uno verbo. Sola causa moralis et ellieaae damni injuste et es intentione illati restitutionis lege obligatur Ut autem regula ista peculiaribus casibus recte appli-eetur, consideranda est diversa natura hujusce causae moralis, diversa natura essecluum seu maleficiorum, ac diversae
circumstantiae; unde determinari possit quando in integrum, quando ex parte, quando in rei identitate, quando in aequμ talenti restitutio fieri debeat: quando autem compensandi obligatio ceSSel. Causa moralis potest esse positiva, aut negativa , una aut multiplex: qui actionem, aut momentum posuerit, unde noverit vel nosse debuit damnum sequuturum, is est causa
positiva et ellieiens damni ejusdem ; qui vero aliquid om serit ad impediendam alterius laesionem, i dummodo tamen ex aliquo pacto, vel ossicio, vel stipendio teneatur ex justitia obsistere injuriao ac bona alterius tueri, sicut tutor, magistratus , depositarius etc. 4s causa moralis negativa , seu occasionesis appellatur. Qui enim ex ossicio, aut pactione, aut lege vas factus est juris alieni, si aut dolo, aut negligentia ab ossicio defecerit, neque obsistit, cum possit injuriae, tam est in vitio, quam ille qui intulit, et sub eadem restituti
nis lege utrique tenentur. 1ὶ Quamquam causa physica alicujus damni, scilicet quisquis damnum intulit sine intentione mala, per se nihil compensare leneatur; fieri tamen potest ut per accidens restitutionis legi subsit: quando nempe noverit, ex alterius detrimento se suam conditionem meliorem feci
se: tunc enim ne alienis bonis ditior sal, lex justitiae ei praescribit, ut reddat alteri quod suum est; secus enim tunc inciperet esse hujus damni auctor. Id autem intelligi non debet hoc modo, scilicet si quis occasione alterius infortunii aliunde ditescat; sed si ex bonis alterius
144쪽
Quoad multiplicena causam moralem seu cooperatores maleficii ita breviter ac dilucide disserit Grotius f L. 2. do jure belli et pacis c. 17.) u Tenentur praeter ipsum qui per
u Se . . damnum dat, alii quoque iaciendo aut non faciendo: u faciendo alii primario, alii secundario: primario qui jubet, ii qui consensum requisitum adhibet, qui adjuvat, qui reii ceptum praestat, aut qui alio modo in ipso crimine par-u:ticipat. Secundario, qui consilium dat, laudat, assentatur. i, Quid enim interest inter suasorem facti et probatorem p aitu Cicero Philippica II.
v Non faciendo item primario aut secundario: primario, is qui eum ex jure proprio dicto debeat vetare praecepto, i, aut opem ferre ei cui sit injuria , id non facit. Is Chali, da eo Paraphrastae Levit. 20. 5. . . obfirmator dicitur. Seu cundario, qui aut non dissuadet cum debeat, aut factumn reticet quod notum sacere debebat. Illud autem debere ini, his omnibus reserimus ad jus proprium, quod justitia cxii pletrix respicit, sive illud ex lege, sive ex qualitate ex-D oritur: nam si debeat ex charitalis norma, peccabit quii, dem omittendo, non tamen ad reparationem tenebitur, eu-i, jus origo est jus aliquod proprium ... 1 .n Sciendum quoque hos omnes, quos diximus , ita tela neri, si vere causa suerint damni, idest momentum attu-n ierint aut ad totum damnum, aut ad partem damni. Namia saepe accidit in agentibus vel negligentibus secundarii or-D dinis, interdum etiam in quibusdam qui sunt ordinis pri- D naarii, ut etiam sinu eorum actu aut neglectu is qui da- νγ mnum dedit, certus suerit id ipsum dare : quo casu illita quos dixi non tenebuntur. Quod tamen non ita intelligenia dum est, ut si alii de suturi non fuerint, puta qui suade-
ii Memoriae juvandae ergo omnes isti qui diversa ratione et ordine ad maleficium operam exhibent aut quoquo modo concurrunt, duobus hisce versiculis comprehenduntur. Iussio, eonsilium, e semus, Palpo, recursus, Participans, mutus, non obstans, non manifestans
145쪽
n rent aut juvarent, non tenean iur qui suaserint, aut iuve-n rint, si absque ope et consilio qui dedit damnum daturusn id non fuisset. Nam et illi alii si suasissent aut juvissentu tenerentur.
n Tenentur autem primo loco ii qui imperio aut alion modo aliquem impulerunt ad factum : his deficientibus, pa-n trator lacinoris ; et post eum caeteri : in solidum singulin qui ad actum causam dederunt , si totus actus ab ipsisu quamquam non Solis processit n. Ceterum si quis ex cooperatoribus damni partem tantum intenderit, non tonetur nisi pro rata parte , dummodo cortior laetus de graviori damno ab aliis intentato pro viribus resistas, vel saltem ab incepto facinoro recedat. Porro ad naturam damni quod attinet, illud ad quatuor genera referri potest: etenim vel est damnum in personam ipsam utpote occisio, mutilatio, vulneratio, percussio et similia; vel est damnum spirituale, scilicet depravatio mentis et morum; vel est contra honorem et famam, puta maledictis, contumeliis, calumniis, et similibus modis; vel tandem contra bona sortunae, scilicet furando, defraudando, destruendo, rem alienam negligenter custodiendo etc. Praeterea damna cujuscumque generis sint, possunt secum ferre et producere consectaria mala et essectus perniciOSOS, P. g. ulna-
ratio, aut mutilatio, aut infamia multa solent asserro incommoda ac detrimenta in bona fortunae; itemque una cum rei suae amissione dominus persaepe privatur quoque lucro et fructibus quos percipere solebat, vel inde sperare poterat. Quae omnia in aequa damni illati aestimatione considerari accurate debent. Diversa autem jurium natura, ac diversa eorum laesio
ossicit, ut vel ea ipsa inique ablata bona restitui in pristinam integritatem possint, sicut si rem alienam furatus quam nondum disperdidit, camdem domino reddat , itemque infamia et contumelia deleri omnino potest culpae conseSsione, exhibitione honoris, testimonio innocentiae; vel si nuqueant ea-
146쪽
dem ipsa iura restitui , possint tamen aequivalenti re compensari; uti frumentum abreptum et a fure consumptum compensari potest alio frumento, vino aut pecunia: vel tandem fieri potest ut jura violata ac perdita irreparabilia sint, quae scilicet nulla re ejusdem ordinis aestimari et compensari po
sint, sicut vita bominis, oculus effossus cc. Inspecta itaque diversa damni natura, tres canones statuendi sunt.
i. Quisquis damnum in aliena jura inique intulit, is quoad
fieri possit tenetur compensare eum damnum ipsum in se, tum etiam ea, quae noverit, aut nosse debuit Mi acιus sui consecutura. Omnium enim damnorum hujusmodi ipse est causa moralis, ideoque ci merito imputantur , et ad integram restitutionem tenetur. Ita u. g. si quis fraudibus circumventus tandem judicis sententia agro suo privetur, ut violatae justitiao satisfaciat debet iniquus rei alienae possessor non solum agrum ipsum domino reddere, Verum etiam compensa rolucrum cessans , scilicet fructus, quos dominus percepturus erat; et damnum emergens, id est expensas quas secerit ut jus suum in foro tueretur. Quoad autem lucri cessantis damna animadvertendum est, quod si res aliena revera fructus se cerit, aut quoquo modo ejus valor creverit, domino crevit, ideoque res tota cum suis essectibus secutis idoductis tamen
expensis a malae fidei possessore lactis j reddenda est. At si fructus rei ablatae non fuerint percepti, restitutio facienda tantum est pro quantitate juris et spei, attentis circumstantiis
et probabilitatis gradibus; spem enim legitimi domini multi
casus frustrari possent : quapropter ait Grotius spes lucri eae nostro aestimabitur, non ut illud ipsum, sed secundum propinquitatem ad aelum, ut in semente spes messis. 2. Si ius sienum inique depravatum ac perditum in suam integritatem restisui nequeat, debet in aequipalenti compensari. Cum enim res omnes et operae , quae in commercio Sunt, juxta hominum aestimationem aliis rebus et operis aequiparentur et commutentur, ac praesertim pecunia, quae est communis earum mensura: hinc si res aliena cadem reddi ac r
147쪽
parari nequeat, per hanc rerum aequalium permutationem recte compensari potest ac debet. 3. Si jus alienum inique violatum neque in se neque in re aequivatinii restitui possit; nemo teneιur ex rigore justitiae pro bonis adιioris ordinis, aut peeuniam aut alia inferioris ordinis bona praebere, nisi quatenus haec Malere possint tamquam .media ad bona illa recuperanda, vel ad eo ensanda damna inde sequuta. Veluti iniquus Occisor, aut mutilator, aut alienae sa-mae detractor tenetur ex justitia operam et pecuniam dare ad valetudinem ac bonum nomen restituendum, itemque omnia damna compensare, quae et ipsi vulnerato, mutilato, vel iis
quos ex ossicio is alere solebat, puta parentibus, uxori, liberis ex illata injuria sequuta sunt: pro membro autem ablato, pro dolore, ec. nihil dare tenetur. Quamquam enim nonnulli doctores hac de re aliter sentire videantur; tamen eorum Sententia, de subministranda e. g. pecunia ei qui vel membro imminutus, Vel oculo orbatus, vel quovis irreparabili damno assectus sit, nonnisi de eonsilio et de quadam aequitate, seucharitate probari potest, nunquam vero de obligatione ex justitia. Id enim ex jure positivo, et naturali omnino resutatur. In Exodo 21. 19. namque habetur, quod sanato vuLnere , u percussor erit innocens, ita tamen, ut operas ejus v et impensas in medicos restituat s. Itemque Τextus l. uli. de his qui dejeeerunt. dicit u Cum liberi hominis corpus ... ,, laesum fuerit: judex computet mercedes medicis praesti- v tas, ceteraque impendia , quae in curatione lacta sunt: n praeterea operas quibus caruit, et cariturus est ob id ,s quod inutilis factus est: cicatricum autem et deformitatis v nulla sit aestimatio, quia liberum corpus nullam recipitv aestimationem u. Haec autem juri naturali apprime conformia sunt, ut enim recte disserit S. Alphonsus De Ligorio, justitia commutativa obligat ad restituendum juxta aequalitatem damni illati, ubi autem restitutio laetenda sit in genere diverso, nulla adest aequalitas, nec ulla erit unquam compensatio damni: per quamcumque enim peeuniam damnum
148쪽
minime reparabitur, neque in toto, neque in parte. Haec igitur crimina vel lacrJmis et poenitentia expianda sunt, vestalionis legi, aut Dei ultioni reservanda. Rationes, quae ab onere restitutionis et compensationis liberant, vel eam jure disserri in aliud tempus permittunt, duplicis generis sunt, scilicet impotentia restituendi, et libera creditoris voluntas, sive expressa sive rationabili de causa praesumpta, iuri suo cedentis. Cum enim nemo teneatur ad impossibile, si vera habeatur impotentia reparandi damna, et iura in suam integritatem restituendi eaque sit perpetua, procul dubio omnis obligatio solviture sin autem impotentia sit ad tempus, tamdiu restituendi obligatio disso tur, quamdiu eadem Perse Verat, qua remota, statim obligatio vim suam habebit. Impotentia autem hujusmodi constituitur vel ex natura damni illati, quod nulla ratione reparari queat, ut superius dixi; vel ex conditione debitoris qui non sit solvendo, et compensando par; vel quia i si de bonis fortunae agatur prorsus ignoretur dominus, cui jus suum reddatur. Hoc autem in casuidistinguendus est possessor bonae fidei ab iniquo rei alienae possessore. Si enim posseSSOrbonae sidei sis, retinere et servare bona aliena debes tamquam depositarius, quoad spes habeatur inveniendi dominum. At si adhibitis diligentiis debitis, nusquam dominus inveniri posse prudenter credatur, jure poteris eadem tua sacere: tunc enim bona illa in communione universali constituta censori merito debent, et fiunt propria primi occupantis. Possessor autem malae fidei nullum jus acquirit res alienas inique usurpatas sibi attribuendi; nemini enim crimina prodesse debent. Dein vero restituendi debitum solvit, vel in aliud tempus reservat rationalis et libera creditoris voluntas. Si enim qui damnum passus est prudens et sciens juri suo cedat, dummodo facultatem do eo disponendi, et alienandi habeat, lum' vi donationis omnis compensandi obligatio solvitur. Quod si hoc valet, quando sine ulla coactione, aut fraude, sponi.
149쪽
146 et scienter creditor debitum dimittit; id valere etiam debot,
quandii 'eae circumstantiae concurrant, quae faciunt, ut is rationabiliter debeat esse contentus, etsi revera non sit contentus. Id autem accidit in casu collisionis quando nempe damni illati restitutio minoris momenti est quam jus et obligatio alia, quae servari nequeat, quin illa praetermittatur :tunc enim lex ipsa naturae vel absolute et per se, vel a PO- sitiva lege declarata et determinata , jubet creditorem sui juris compensationem aut relaxare aut in aliud tempus differre. Si enim, puta, hic et nunc restitutio ipsi creditori vel aliis perniciosa soret; vel debitori periculum immineret peccandi, amittendi vitam, aut famam; vel restitutio gravissimo detrimento esset statui debitoris, dum compensationis desectus damnum levo creditori assurret: tunc sensim aut opportuniore tempore loco, et ratione debitum solvatur: hoc enim in casu utrumque lex tuetur, unum in ipso necessitatis articulo, aliud necessitato et conssictu transacto.
ura hominis perseeta, quibus respondent ossicia justitiae, ut superius dictum est, alia in ipsa hominis natura ingenerata sunt, alia sunt 'ca quae nascuntur ex lactis legitimis, scilicet naturae lege probatis, et adsertis. Primum autem jus homini acquisitum, ad quod i eliqua sere omnia h3pothetica iura lacile reduci possunt , est dominium seu proprietas individua; cujus 'recta notio accurate definienda est, ut ci na-
150쪽
turam ejus, et legitimitatem, utilitatemque, et varios dominii aequirendi modos ac rationes facilius et sine errandi sormidine demonstrare possimus. Itaque ut rem a sua originoinspiciamus, animadvortendum est, quae in terris gignuntur, et sunt, ad usum hominum omnia a Deo creata esse: a mulidi exordio, ut loquitur Iustinus it. 43.), eranι omnia com--nia, veluti unum cunctis patrimonum esset: ergo ex prima rerum constitutione omnes ius habent ingenitum iis utenditamquam mediis suae cujusque conservationi, et utilitati necessariis ; de quo nemo sane dubitaverit. Itaque juris cum naturalis ium ei vilis periti res in triplici statu considerari
posse aiunt, 1. in statu communionis universalis seu negativae, Et haec est primaeva rerum conditio, quando nempe omnium hominum usui praeparatae sunt, ad quas ius omnes habent indeterminatum concurrendi, jus autem ceteros excludendi penes neminem est: 2. sin autem jus utendi certis rebus, et ceteros earum usu excludendi penes familiam, aut societatem quamdam hominum tantum sit, tunc res in communione partieudari et positiva constitutae dicuntur: 3. tandem in proprietate individua, ac dominis positae sunt res illae, quibus utendi jus simul cum jure ceteros excludendi penes unam personam est. Quapropter definiri debet dominium jus perfectum per aetus tegitimos aequisitum eaecludendi eeteros quibusdam rebus, sisque utendi et disponendi arbitrio proprio. Itaque dominium rerum probe distinguendum est ab earumdem possessione. Quamquam enim jus res suas possidendi sit dominio ipsi essentiale si in; tamen possessio per se res est pο-
1ὶ Tria distineta jura dominio intrinseca et necessaria esse docentaurisconsulti Romani, jus nempe res suaν possidendi, jus de iis ιibere
disponendi, adeo ut quisque, nullo obsistente, immutare, retinere, consumere, alienare etc. Possit, uno verbo ea omnia agere, quae vitae suae eommoditati magis expedire videantur; tertio tandem jus uindieandi seu repetendi res suas, si sorte, se invito aut inscio, in alienas mauus transierint. Hisce enim tribus juribus sublatis, jus quoque privatim utendi et disponendi rebus suis, in . quo dominii natura posita est, iue ax, et nullum omnino fieret. Ceterum animadvertendum est, jus libere disponendi in ei vili societate quibusdam limitibus aliquando cireum cri- Diqiii reo by Corale