Philosophiae moralis institutiones Raphaelis Pacetti Tractatus 2. particularis De officiis

발행: 1846년

분량: 293페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

gnosci possunt et alia facta naturae consentanea, paeta in quam et contraetus, in quibus vi consensus ac verborum quaedam jurium pars ex uno in alterum transfertur. Iamvero quae de rerum divisione eessione et ιraditione diximus, ea simili modo ad alia quaeque objecta, ad operas, ad personas ipsas familias, ac respublicas per contractus et pacta extenduntur. Quamquam autem iurisperiti distinguere soleant inter pacta et contractus; pactum enim ipsis videtur vox generalior et amplioris significationis atque ad nobiliora paciscenda inserviens : contractus autem minus generica vox , et ad res et operas pertinens, quae sunt in commercio ; tameu philos phi ac theologi plerumque iis sine ullo discrimino utuntur, et ut perspecte monet Genuensis, haec Graecorum et Latinorum mores ae lingua et natura re rum saviis ignorant. Quare posthabita inutili de voeabulis quaestione, rem perpendamus: primum itaque de contractuum natura generatim ; tum de praecipuis contractuum speciebus disseremus.

ARTICULUS I.

Coniraetus seu pactio quaelibet, ut definit Ulpianus I. I.

R de pactis, est duorum pluriumve in idem placitum eonsensus: in hoc autem consensio ista posita est, ut et promissio ali cujus juris transferendi ex una parte, ex altera Vero eiu modi acceptio fiat ; quae quidem promissio et acceptio potest esse, ut ait Grotius , vel unitateralis , si alter tantum spondeat aliquid alteri consentienti et accipienti se daturum,auti facturum ; vel bilateralis, si reciprocae sint sponsiones, et acceptiones: hinc primi generis contractus appellantur nilatereses, luerativi, gratuiti: alterius vero generis bilaterales, onerosi, permutatorii dici co ueverunt. Cum autem contractuum obligatio ex libera paciscentium voluntate oriatur; sequitur, ut cuique integrum sit aut absolute aut aliqua sub

172쪽

oonditione promissionem sacere, Ceterum contractum eond tionatum non illae conditiones constituunt, quae cuilibet contractui sunt essentiales; utpote si quis diceret spondeo hoc vel illud, si tamen possibilo factu sit, aut aequitati non repugnet eic: verum eae tantum conditiones, quae extrinsecae sunt a contractus natura ζ e. g. equum meum tibi muneri dono,

si de lite quadam, quae in foro agitur, judices pro me sententiam serent. Ceterum quoquo nomine nuncupentur contractus, quavis ratione, et quacumque de re sive inter privatos, sive inter Principes ac nationes ineantur, omnium tamen essentia et natura itidem in minuο eonsensu in idem placitum reponenda est. Quae cum ita sint expendere oportet , quae conditiones necessario requirantur ad contractus quosque rite ineundos , ut vim obligandi habeant. Iamvero cum essentia contractus in mutuo duorum vel plurium censensu in idem placitum consistat; hinc tria examinare debemus, scilicet ob- Detum seu ut ita dicam materiam circa quam contractus Vedi satur ; subjeetum, idest utramque pers am quae illum intro intendit, denique modum seu rationem qua contrahentes assentiri invieem debent ut consensus illo habeatur. In primis itaque nullam obligandi vim contrahentium conventiones habebunt, non solum si eorum objectum seu materia sit physice

impossibilis spromissio enim saetendi id quod naturae vires

excedit, nulla prorsus et illusoria est : verum etiam si aut Iegi naturali, aut positivae cuidam Iegi repugnet, uno verbosi materia sit moraliser impossibilis. Absurdum enim est, si quis aliqua contra naturalem justitiam et honestatem promiserit, eum ad promissa, idest ad iniqua et inhonesta iacienda obligari: Iex enim naturae semetipsam destrueret. Simili ratione dicendum est, si per legem positivam jus de quadam re et actu disponendi cuidam interdictum sit vel limitibus

circumscriptum sicuti e. g. civili lege cautum est, ne minores et impuberes alienare possint sine lutoris vel curatoris

auctoritate ; quod enim in reipublicae bonum a suprema P testate sive civili sive eeclesiastica sapientissimo est institu-

173쪽

tum , id sancto servandum est. Ius publieum ait praeclaro Papinianus L. 38. R de pactis privatorum paetis mutari non potest. Porro quoad contrahentium personas, ut habiles sint ad consensum in idem placitum praestandum ; primo necesse est, ut rationis plene participes sint: qui enim non semit, non eonsentit ait proverbium ; ideoque et pueri, et senes qui repueraseunt , et amentes, et ebrii, si callide inducantur ad aliquid verbis, scripto, aliisve signis Paciscendum, quam Vis postea plenum rationis usum obtineant, certum est, eos nulla prorsus praestandi id, quod inscii promiserint, obligatione teneri. Atque haec, nisi nimio privatae utilitatis amore hallucinentur homines, perspecta cuique esso debent. Sed et aliud considerandum est, quod multi non satis animadvertunt, scilieet praeter rationis usum plenam quoque consontiendi i bertatem ad contractus volorem omnino requiri: id est co trahentes libere et sponte assentiri debere. Viator , qui I troni districto gladio vim inserenii sua omnia cedit, ejusque voluntati fidem dat, scienter quidem et libore promittit, non autem sponte ; et ita porro de aliis hujusmodi exemplis. Quaeritur ita qua valeant necne promissiones illae quas metu ac vi coactus quispiam promiserit 3 Qua in re accurato

distinguendum est : non quivis enim metus et eoactio humanorum contractuum naturam vitiat. Certum in primis est , metum quamlumvis gravem , qui iraernus a iurisperitis appellatur contractuum valori non ossicere: is enim nulla injusta vi impellitur ad contractum ineundum, etiamsi alias non esset initurust sed quamquam ex concepto Periculo ad assentiendum moveatur , tamen ipse per se Seu sponte sua movetur ad assentiendum , id quo optimum s

ctu pulat ad impendentia pericula vitanda : in quo si non

1ὶ Ille nempe qui non ab alterius minis et coactione injicitur hic enim eaeternus metus dicitur , idest a causa externa libera proveniens) sed ille internus appellatur quem quis ex phrsicis aut moralibus periculis utpote ex morbo, infamia, morte naturali, aut ex suturae vitae poenis per se concipit. Diuitiam by Corale

174쪽

est plana spontaneitas , sicut accidit cum quis lubentissima

contractum conficit, unde sine ullo suo incommodo maximum sibi lucrum futurum novit; tamen ea spontaneitas adest, quae susscit ad quemlibet contractum valide conficie dum , quaeque plus minus adest in omnibus contractibus , qui onus aliquod adnexum habent : quisqua enim cibaria aliaque vitae subsidia gratis a venditoribus Iubentius acciperet, quam soluta pecunia ; lubentius domum gratis commmdatam , quam conductam habitaret. Eadem de causa validi censendi sunt contractus illi, in quibus ineundis quamquam metus gravis injustus et externus intercesserit, attamen in-- directe incussus sit ἔ e. g. ab uno ex contrahentibus alteri vis major inique inseratur non quidem direete ad ejus ese torquendum consensum , sed ad aliquid aliud essetendum. Utpote Princeps iniquo ab hostibus in sua urbe obsessus et ad extrema redactus, si ut sibi reique publicae consuleret, filiam suam hostium Imperatori in matrimonium daret, profecto contractus matrimonialis valeret ; quia quamvis occasione illius timoris exterius illati tam pater, quam filia ad assentiendum inducantur, tamen ex se ac sponte ad illum co tractum complendum moverentur. Τandem si vis ac metus I

stis de causis ad pacta quaedam vel ineunda, vel servanda, vel dissolvenda directe inseratur, sine ulla controversia Omnes isti actus validi sunt: non quod vis jura et obligationes producere possit; sed cum ea jure inseratur, consequenter ant rior obligatio supponitur, cujus vindex, non creatrix, coactio justa censenda est. Itaque omnibus iurisconsultis, canonistis, ac philosophis recte sentientibus convenit , pacta quaelibet et contractus eae gravi metu ab saetrinseco , injuste et dissete ad extorquendum consensum incusso initos, vel ipso jure nullos esse, vel saltem per sententiam iudicis rescindendos. Hanc distinctionem posui quia variae hac de re sunt doctorum opiniones. Omnes quidem passim consentiunt per vim, matrim

nium, sponsalia, promissionem dotis, et alia quaedam saeta quae vel explicitam vel implicitam conventionem et obligationem

175쪽

pariunt, esse nulla atque irrita ipso jure: alii addunt omnes contractus gratuitos, ex eo quod ad liberalem donationem et Iargitionein requiratur voluntas omnino libera, a quavis coactione, do quibus loquens D. Thomas ait: 2. 2. q. 89. a. 7, ad 3. : u Talis obligatio tollitur per coactionem, quias illo, qui vim intulit, hoc meretur, ut ei promissio non se

v vetur n: ceteros vero contractus humanos etiam si ex metu

hujusmodi iactos, multi doctores validos censent, qui tamen per sententiam judicis possint dissolvi: et hane rationem asserunt, quia nempe coactio et metus libertatem arbitrii non tollit: idque eonfirmant ex jure positivo: nam Ieg. Si mulier aede eo quod metus etc. praecipitur judicibus, ut eos eontractus roscindanι , igitur uni) lex eos per se validos censet. Ultima

sententia tenet, Omnia prorsus pacta et contractus, etiam eos, qui res in commereio positas respiciunt, vi interveniente ipso jure nullos esse. Atque haec mihi videtur verior ac tenenda. Nam ratio illa, quam addueunt, quod nempe vis et metus non tollat omnino libertatem consentiendi, neque irritum per se reddat contractum, valere etiam deberet quoad contractus gratuitos, atque etiam quoad matrimonium, sponsalia et alia hujusmodi, quae certe, omnibus fatentibus, ipso jure atque in radice nulla sunt, quamquam et matrimonium et sponsalia si ent ceteri contractus in foro externo pro validis habeantur ante sententiam judicis, qui cognita rei veritate de gravi metu etc. incusso, contractus istos rescindit, idest declarat ab-initio nullos omnino fuisse, et ab emerno obligationis vineulo so vit. Neque dicas, matrimonium, sponsalia etc. ex positivi tantum juris institutione irrita esse: etenim si horum contra- eluum nullitatem ex libero ecclesiasticae Potestalis decreto repetas, quae conventiones illas per vim inique extortas vullius valoris esse sanciverit : equidem eadem assirmare possem de reliquis contractibus qui ad commercium pertinent, quos suprema Potestas civilis si ex metu initi fuerint, nuti Iius momenti esse assirmavit. L. Qui in eareerem 22. T de eo

quod metus eausa. Ceterum haec utriusque juris decreta aut

176쪽

ego salior in haud novam et positivam legem condunt, sed naturalis justitiae normam declarant, et sanciunti Idque et expresse declarat jus positivum, et ratio ipsa invicto demonstrat. Primo enim generatim regulae istae ponuntur in Iuro canonico I C. Abbas et c. ad audientiam. De iis quae vi metusque eausa fiunt. J Quae metu et vi fiunt , de jure debent in

irritum revoeari. Quae vi metusque causa funι , earere debenι robore firmitatis. Cum autem sermo est de sponsalibus etc.

ipso jure irritis et nullis habendis, non dicitur quia id Praesulibus Ecclesiae statuere placuit, sed haec generalis et ex rei natura petita ratio redditur: quia Deum non habet eonsensus tibi vis et eoaeuo intercedit, C. Veniens et C. eum I eum. De sponsal). Scilicet deest consensus non ex desectu libertatis a necessitate quae per metum non tollitur, sed ex desectu libertatis a eoactione, qua fit ut actus non sit plene liber et spontaneus: atque inde stare nequeat consensus in idem placitum, in quo contraetus essentia consistit, si alter invitus ex vi iniquo illata consentiat. Nisi autem natura sua contractus per injuriam extortus nullus foret, hoc absurdum

sequeretur, quod nempe vis injuste illata jus daret violento invasori ea sibi propria habendi, quorum per hujusmodi contractus ab invitis promissionem extorserit, et his Iex naturalis obligationem imponeret promissa iaciendi, quoad saltem, si fieri possit, tandem per judicis sententiam ab onere liberentur. Itaque pacta et contractus, qui ad humani commercii et societatis bonum inducti sunt, fierent teterrimum medium quo debiles a praepotentibus devincirentur et oppria merentur. Concludam igitur contractus quoslibet inii , ex gravi metu ab extrinseco proveniente, et directe illato, perso et ipso juro naturae etiam ante judicis sententiam nullos omnino esse. Quae tamen judicis sententia tam in decernenda

nullitato contractus matrimonialis, aut sponsalium etc., quam in minoribus contractibus rerum quae ad commercium Pertinent, ideo requiritur, ut agnita facti veritate, auctoritative declaret eorum nullitatem: nemo enim judex in causa propria.

177쪽

Hac autem posita veritate, stare potest illa moralistarum sententia, quam s. Alphonsus multis allatis auctoritatiabus merito communem ac tenendam dicit, quod scilicet metum passus potest pro suo arbitratu praestare aut non praesiara ea quae promisit: et si res per violentum contractum jam ablata sit, metum passus bene potest occulte sibi eo ensare, intellige si petat, et alter nolit contraetum rescindere. Eeontra qui metum incussu, tenetur restituere rem eaetortam statim ae alter petat. Theol. Mor. l. III. Tr. V. c. III. 717, Qui autem hujuscemodi contractus validos per se habent, et nonnisi per judicis sententiam rescindi posse aiunt: quonam pacto superius dictam sententiam frectissimam eam quidem

tusiri possint, prorsus ignoro. Declaratis tam obseeti circa quod contractus versatur, quam subjeeιi seu utriusque contrahentis qualitatibus, quae necessario requiruntur ut contractus quilibet iniri possit ;superest ut de modo disseramus, quo actus iste rite fieri de beat. Tunc tantum mutua conventio in idem placitum haberi potest, cum ex una parte, re bene cognita, Serio promissio fiat cum intentione sose revera obligationis vinculo subjiciendi: ex altera vero parte de eodem negotio recipro- ea et vera acceptio interveniat. Primum igitur necessaria est persecta eognitio rei de qua agitur, saltem quoad ejus sub. stantiam; si quis enim donaret cuidam munusculum putans illud ex vitro consectum, quod postea gemma pretiosissima reperiatur, vel si quis emat auricalcum pro auro etc: certe contractus hujusmodi nulli essent: quia cum error sit circa rei substantiam, impossibilis omnino est contrahentium eo sensus, cum vel utrique, vel alteruter aliud intendant diversum ab eo quod donatur vel emitur. Non itidem vero dicendum esset, si error contingat circa qualitatem rei aera- dentalem, utpote si quis villam quandam emeret putans eam ad rusticandum aut venandum peropportunam fore, quae t

men ad neutrum recto conducat ; valeret enim vero contra

eius, quia in illo ineundo de re , non do ejus qualitatibus

178쪽

eonventio laeta est. Ceterum si quaedam rei qualitas iam- quam conditio in pactum deducta sit, tunc cum pactum sit e duioniae, deficiente conditione , nullum id ipso jure fieret. Itemque si dolus malus causam dederit contractui, quamquam is non videatur omnino per se nullus, quia quoad substantiam rei consensus intercessit, ratio tamen validissima ha betur, cur deceptus ob injuriam sibi illatam per sententiam judieis ab omni obligationis vinculo dissolvatur. Porro cum in contractibus ineundis necesse sit, ut rei cognitio saltem quoad substantiam utrinque perspecta sit et certa: hine adhiberi debent a contrahentibus verba aliave signa, quovis remoto mendacio , ac dolo malo. Omnis enim eauiduas , fai laeta, machinatio ad circumveniendum, fallendum, decipiendum, adhibita et necessarium societatis universae vinculum inique solvit, et peculiarem incautis injuriam intentat, et ipsam pactorum essentiam vitiat: quo quidem naturali aequitati nihil

magis posset esso contrarium. Dummodo autem liquido constet de paciscentium voluntate, naturae lego nihil interest, utrum Verbis , nutibus , scripto, aliisve signis voluntatem suam manifestent: idque etiam Paulus monet. L. 2. T de Paetis. Labeo ait, convenire posse vel re vel per epistolam OH per internuntium, inter absentes quoque: sed etiam tacito eonsensu eonvenire intestigitur. Quare distinguuntur contractus ea puelli ab implieitis et interpretatinis, quando nempe non Ve bis aut aliis signis expresse, sed re censetur aliquis convenisse: ita qui tutelam aut munus quodvis assumit, is lipso facio obligatur ad ea omnia ossicia, quae vel ex natura rei, vel per leges, instituta, et consuetudines muneri illi adnexa

sunt.

Iam vero naturalis contractuum essectus est persecta obligatio ex justitia promissum laciendi. Etenim si ille, qui de quadam re aut opera jus habet libere disponendi, prudens

et sciens voluntatem aperto et ultro declaret rem suam in

alterum transferendi, aut quidquid aliud in ejus commodum agendi, idquo non urbanitatis ergo, aut ad ostendendum sim-

179쪽

plex gratificandi desiderium aut propositum, sed cum expressa intentione sese obligandi faciat: atque vicissim alterius acceptio superveniat: hic certe jus persectum in ea omnia, quae promissa sunt adipiscitur, eaque sicut cetera, quae a natura habet, fiunt ipsius propria. Quid enim ιam proprium fidei humanae quam ea, quae inter nos placuerunt , servare pFundamentum est autem justitiae fides ait Tullius , idest

dictorum conventorumque constantia et veritas, qua sublata, societas hominum dissolvatur, necesse est: quisquis ergo promissum non praestat, is alterius jura laedit, et infidelis ost. Duaeret fortasse quispiam, utrum, et quibus modis obligationes ex contractibus initae, irritae ac nullae fieri possini P Ex iis quae hucusque disserui facile insertur, dari utique posse causas, cur pactum quodvis etsi rite initum ac validum, jure dissolvatur nisi sorte aut natura aut legibus perpetuum esse debeat, cujusmodi sunt nuptiae, de quibus inserius agam . Id autem quatuor potissimum de causis contingere potest, scilicet vel ob materiae immutationem, vel ob alterius perfidiam, vel ob mutuum dissensum, vel ob supremae Potestatis auctoritatem- Si enim primo contractus materia ita immutetur, ut fiat impossibilis, aut inutilis, aut inhonesta, tunc essentiali pactorum sundamento sublato, eorum valor subsistere amplius nequit, atque omnis per se obligatio solvitur. Porro cum quaelibet inter homines conventio ad hoc fiat, ut servetur utrinque fides; atque haec, de mutua promissorum fido praestanda, cujusque contractus naturae propria et intrinseca conditio sit; consequens est, ut alterius perfidia jus tribuat alteri discedendi a contractu. Qui

tamen si in eo perseverare velit, nulli mode cogi potest, ut iuri suo cedat; ac foedifragus adhuc obligatus remanet: perfidia enim non solvit jus alterius. Tertia causa est mutuus contrahentium dissensus, ita ut in contractibus unitateriaikus , vel in bilateradibus in quibus ex una tantum parte promissio

impleta sit, si creditor prudens et sciens iuri suo sponth cedat, omnis alterius obligatio desinat, atque hio dissolvendi

180쪽

modus a iurisperitis aeeepidatio dicitur : sin autem contractus bilatoralis ratus tantum fuerit, neutra tamen ex parte adhuc promissio suum habuerit essectum, tunc contrahentes, si utriquo libeat, juri suo libero cedentes obligationem sibi mutuo relaxare rite possunt. Nihil enim est tam naturale inquiunt jurisconsulti romani j quam ut eo modo nexa solvantur, quo sunt colligata; quod idem esset, ac in alium priori oppositum contractum ineundum utrinque con enire. Dc-nique cum in humana societate duplex suprema regendi et gubernandi Potestas instituta sit, politica nempe et ecclesiastica, ut civilis et christianae reipublicae hono prospiciant; utrique eerte jus ost, ut i si id temporali civium bono, et spirituali christianao rei utilitati peropportunum ac necessarium judicaverint) aut consentientibus studiis, aut unaquaeque Pο- testas in provineia sua, tam impedimenta quosdam contractus dirimentia apponere, quam eos qui initi suerint relaxare , ac dissolvere possit. Quare omnes qui sublimioribus

Potestatibus subditi sunt, tamquam filii et pupilli sub hae

tacita conditione, nisi a Suprema Potestate aliter eenseatur , contractus inter se ineunt.

ARTICULUS II.

De eontractibus gratuitis.

Contraeius unitaterales, seu luerativi, seu benefici ii sunt, qui nulla permutatione, nullo pretio aut mercedo sibi pr posita, perficiuntur: ideo enim gratuiti appellantur, quia in his alior humanitatis et beneficentiae studio alteri consentienti et accipienti beneficium, interposita fidei obligatione,

gratis se largiturum promittit. Omnes contractuum hujusmodi distinetas species lacili negotio complectemur, si animadvertamus , triplici tantum ratione hominem homini bonofi- cum esse posse, scilicet vel rem suam quamdam in ejus proprietatem transferendo, vol usum tantummodo concedendo,

SEARCH

MENU NAVIGATION