장음표시 사용
221쪽
sonam gerat Lia. Νon item vero dicendum, si error versetur circa personae qualitates, quae a primariis matrimonii finibus sint extraneae, si e. g. Titiam divitem , aliisve dotibus, quibus revera careat, praeditam putaveris : in primo enim casu deest omnino contrahentium consensus in idem placitum, in altero autem de matrimonio ineundo inter est tas habilesque personas habetur. Quoad metum vero et coactionem, praeter ea quae generatim disseruimus, sapientissima extat iuris positivi de foeminis ordinatio, ut scilicet si invita violenter fuerit rapta atqu8 in alium locum matrimo nil ineundi causa translata, quamvis postea, deposito metu ibi sponte consentiat, nullum tamen sit matrimonium , nisi rapta a raptore separata , et in Ioeo tuto et libero eonstituta fuerit. Irid. sess. 24. cap. 6. Ad modum autem contractus huius conficiendi quod at tinet, procul dubio oportet , ut mas et foemina physice et moraliter ad conjugium habiles, omni vi ac dolo malo sublato , consensum per quosdam actus externos invicem manifestent, alque sincere, et perspecte invicem spondeant, et acceptent. Cum autem recta matrimonii celebratio summi momenti res sit , tam ad privatam quam ad publicam utilitatem, atque ob sacramenti dignitatem , maxima ei debeatur reverentia; hinc iuro sapienterque Catholica EceIesia sΤrid. sess. 24 in praeter solemnitates ac ritus quosdam , qui sine gravi peeeato omitii ad lubitum nequeunt, impedimentum elandesιinitatis matrimonium dirimens statuit, quo inhabiles
omnino redduntur ad valide contractum maritalem ineundum, qui aliter, quam praesente Parocho, seu Ordinarii lisen ιὶ , 'et duobus vel tribus testibus matrimonium contrahere αι-
1) is Si chiede se te noetae per foreta delia legge di natura de anu celebrarsi con certa solennita di riti Z Tutte la nazioni anche te pia. selvaggie n'hanno una; is questo dimostra, che vi si a una creton ge-x nerale, che spinga gli uomini ad usare di tali riti . . . Le norete sono v un patio solenne di societ, .. ; ma come accertare un patio e i diristin elle ne nascono, senaa qualche solennita, e rito p Ed Geo Ia ragionDuitiaco by Corale
222쪽
Quaestio gravissima est, utrum nuptiae rite et valide inliae suapte natura sint indissolubiles nec ne. In primis certum est ex demonstratis vagum et instabile connubium leginaturae esse prorsus contrarium : sed oportet, ut sit contractus maris ad determinatam foeminam, cum qua permaneat,
non per modicum tempus, sed diu, quoad primariis saltem matrimonii finibus persecto satisfecerint. Hinc D. Thomas s p. 3. p. s. 65. a. 3.) de vago et instabili concubitu disserens ait is non est conveniens ad prolis bonum, in quo nonn solum intenditur ipsius procreatio , per quam proles esseu accipit, sed etiam, educatio, ei instruetio, per quam acci- η pit nutrimentum ei disciplinam a parentibus ; in quibus η tribus parentes proli tenentur, secundum philosophum in η 8. Ethieor. Cum autem educatio ut iustructio proli a pa-n rentibus debeatur per longum tempus, exigit lex naturae,n ut pater et mater in longum tempus commaneant, ad Sub n veniendum communiter proli: unde aves, quae communi-n ter pullos nutriunt, anto completam nutritionem non: S v parantur a mutua societate, quae incipit a concubitu. Haeen autem obligatio ad commanendum foeminam cum maritoi, matrimonium iacit n. At enim quaeritur, utrum parentum
ossiciis in susceptam prolem penitus expletis, possit jure naturae contractus matrimonialis dissolvi P e. g. ob ingravescen-lem mulieris aetatem, qua sterilis omnino facta sit: itemque ob alterius infidelitatem; foedifragus enim in quovis contractu jure suo cadit: praeterea, non admodum perspicue apparet, cur ante matrimonii consumationem non possint contrahentes mutuo consensu separari : cum nulli sacero videantur injuriam, et sicut sua voluntato contractus initus orat , ita possit eadem dissolvi ; res enim per quas nascitur causas , per easdem dissolvitur lin. instit. quo. moi obligat. tollitur Quare non omnimodam in dissolubilitatem suapte natura matrimonii propriam esse opinati sunt haud pauci praestantesis naturale det rito delle norge i h necessario elie si accertino i dirili is de conjugi, e de figli ete. u Genovesi Diceos. b. II. c. II. S. 12. Duiliaco by Corale
223쪽
viri sicut e. g. inter theologos Thomas Sancher ι l. 1I. XIII.) inter philosophos Λntonius Genuensis i Dieeos. l. II.
c. ΙΙ. 6. : quamquam ut sacramentalem matrimonii diagnitatem, et divinam christiani conjugii significationem praeteream 3 latendum quidem est, perpetuam matrimonii indis solubilitatem conjugum benevolentiae , concordiae ac fidei
consertandae eonsentaneam vel maxime esse. Ceterum ex jure
positivo divino omnis dubitatio sublata est ; quo expresse sancitum est. I. Ut matrimonii Christi fidelium rati et non consumati vinculum dissolvatur, si unus saltem ad mali orae Vota transire velit. II. In matrimonio autem consumato dD Ortium, idest separationem inter conjuges quoad thorum seu quoad cohabitationem, fieri posse sive perpetuam ob alterius adulterium, sive multis aliis de eausis ad certum, lucertumus tempus. III. Matrimonii vero rati et consumati vinculum solaeoniugis morto dissolvi. Itaque cum matrimonium sit eontractus inter virum e. eminam individuam vitae societatem ad prolem procreandam atque educandam naturae lege institutus; cumque a Christo domino Sacramenti dignitas ei superaddita sit, et ad suum erga Ecclesiam amorem et unionem comparatus; sequitur ex ossicio naturali, et evangeliea institutione statum conjugalem Sanctum esse, persectaeque amicitiae foetetatem. Priurum igitur et moximum conjugum ossicium est, inviolatam ab invicem servare fidem : tum si illud verae amicitiae est, ut amicorum sint omnia communia, quanto magis id in matrimonio fieri necesso est, quo conjuges et natura, et pactis conventis perpetuo constituuntur amici quare amare sese invicem de bent , revereri, auxiliari, atque omnia familiae consilia et negotia aperte communicare, et quod ad concordiae perpetuitatem, prosperitatemque familiae potissimum est, magna utrinque tolerantia ac patientia necessaria omnino est, in quo tamen viri prudentia ac longanimitas erga mulieris imbecillitatem mobilitatemque naturae praestare debet. Denique susceptae pnolis educationem instuutionemque communi cura
224쪽
suscipere et peragere strenue o quod munus praeter gravissima D. Revelationis praecepta, et ipse insitus a natura amor in fructum viscerum suorum, qui etiam in belluis exquisitissimus cernitur, et summa filiorum necessitas , universaeque societatis bonum omnino imperant; cui rei solemni sacto per matrimonii celebrationem sese obligavere. Iam vero recta filiorum educatio triplex objectum habet physinam, moralem, et ei lem eorumdem institutionem. Scilicet in primis diligens ac sollicita cura parentibus adhibenda est, ne quid detrimenti capiat Metus in sinu matris inclusus, sed maturo tempore seliciter in Iucem edatur; a matre ipsa, nisi gravide causa impediatur, Iacta nutriendus ; hoc enim individuali prolis constitutioni peropportune a natura ipsa praeparatum alimentum est; nulli denique curae, labori, impensae parcendum, ut optima valetudine filii adolescant. Quanta autem cum hac de re, tum multo magis de civili morali et religiosa filiorum institutione, quae prae ceteris necessaria et perdissse cilis admodum est, praecipienda forenti Ceterum quidem paucis, sed quantum ut arbitror satis esse possit, ita rem concludam. Quae do cultura sui intellectus et voluntatis, ac de cura propriae vitae sustus parte II. c. I, et II. egimus, eadem omnia parentes liberis aptare ad amussim dubent. Nonnulla tantum de modo ac ratione , qua haec disciplina Opportunius applicetur, hoc loci addam. Ad pueros bonis moribus, bonisque artibus informandos non tam praeceptis abstractisque rationibus, quam exemplis et practicis exercitationibus utendum puto. Nihil pratarmato sinquiebat de filii sui institutiono terentianus illo Demea in adelphis eonsuefa-
eis, inspicero tamquam in speculum in vitas omnium jubeo, atque ex adsis sumere eaeemplum sibi: hoe facito, et hoc fugito: hoe laudi est; hoc vitio datur. Enim vero homines, ait Senem ad Lucii., amplius oculis, quam auribus eredunt, deinde: longum iter est per praecepta, brave et Ocaa per exempla. Prima autem et perennis optimae educationis norma esto viva parentum ipsorum , domesticorum , ceterorumque quibuscum
225쪽
pueri vitam degunt, disciplina, morum integritas, virtutum exempla. Studiose porro introspicienda est puerorum indoles, et pullulantia vitia, quo facilius quamprimum evellantur, et
flexibilis eorum animus in honam partem inclinetur. Perspecte autem ea vere debent parentes, ne aut nimiam libertatem pueris relaxent, aut nimis arctum Daelium imponant; et sicuta rigidiori severitate prorsus sese abstinere, ita etiam ab in-- cousulta facilitate cavere. Ei enim qui parea virgae, odit filium, ait Salomon. Ceterum redargutiones , punitiones, et aspera quaeque remedia raro, et nonnisi gravi de causa, quae morum emendationem, et rectam informationem spectent, eaque paterno amore adhibenda sunt, ut vel ipsi filii id bono consilio laetum suisse aperte cognoscant. Vincat lamen plerumque humanitas et clementia ; sacilius enim amore capiuntur homines, quam nielu et coactione. suae et alia multa opportuniora melius, quam philosophus, ipse paternus amor, si verum filiorum bonum exoptet, et curet, ut usus poStulet , actu edocebit. Hoc unum quoad civilem filiorum institutionem expresse notandum superest, filiorum arbitrio relinquendum omnino esse, ut quem potissimum vitae cursum sequi
velint, eum libere ineant i et inique prorsus agerent parentes, si in electiono status filiorum libertatem interciperent. Attamen paronium Oilicium est , juxta familiae conditionem iis rudimentis, quae ad diversa munia quae in filiorum ingenium ac vires apprime convenire possint , eos sedulo instruere; impedire intempestiva, stulta, et noxia consilia: cognita autem certa filiorum propensione, et honesto prudentique consilio, eos pro viribus adjuvare, ut ad optatum funem feliciter perveniant. Haec omnia ex charitatis et justitiae ossicio diligenter praestare filiis debent parentes quousque ipsi per se consulere sibi valeant
triebat pater filio suo O Flaeeo l. I. sat. IV.
Traditum ab antiquis morem servare, tuamque, Dum eustodis esses, vitam famamque ιueri
226쪽
Ineolumem possim: simuI ac duraverit aetas Membra animumque tuum, nabis sine cortice.
Quod si nequeant parentes ipsi per se haec omnia peragere, adsciscere sibi debent magistros et adjutores. Deficientibus autem parentibus, si de patrimonio tutor, aut eurator institui non possit, iis potior pupillorum educandorum obligatio enascitur, qui et hanc sibi assumere valeant, et arctiori necessitudinis et cognationis vinculo conjuncti cum eis sint: ii enim boneficiis ex eadem familia et communi stipite antea susceptis ad id prae ceteris obligantur. Cum itaque lex naturalis admodum gravia, tam in ipsorum filiorum quam in humanae societatis bonum, ossicia parentibus severissime praescribat, consequenter eam potestatem
ais tribuit, quas ad id muneris recte implendum necessaria est, scilicet auctoritatem jurisdictionis in filios. Haec autem regendi et imperandi auctoritas, seu patria potestas quae dicitur, ob naturalem viri praestantiam suprema in patre est; matris vero auctoritas subordinata familiae capiti esse debet; atquo ita porro gradatim de ceteris, qui ob impositam pa- torni muneris partem de patria quoque potestate participant. Quapropter recte mihi docere videntur qui dicunt, primum et a natura ipsa prosectum imperium, civilium omnium regiminum typum atque elementum, esse patriam potestatem :Quin esι in parenιibus ait Genuensis de oss.l Hiquod longe majus et divinius , quam in regibus: siquidem a parentibus hane
vitae auram accepimus. Quantum autem beneficium est et esse et
vivere P Quae cum ii a sint, liberorum conditio supremo et regali, ut ita dicam, parentum juri natura sua subjecta est: quare praeceptum illud honora patrem tuum et matrem, quod post ossicia quae ipsi Deo debentur in Decalogo promulgatum novimus, graVissimum quidem naturas ossicium est, quo primum obedientiam in iis omnibus, qnao domus gubernationem et honos mores , uno verbo persectam filiorum institutionem spectant, adamussim parentibus praestare iubentur li- heri quousque gubernatoris et educatoris egent; tum etiam
227쪽
amorem ac reverentiam perpetuo illis habendam. Si enim ob diendi necessitas ex ossieto edueationis nata ejusdem educationis limites non excedit; ita ut statim ac eonsulere sibi filii valeant, ac vitae degendae institutum libero susceperint, sui juris fiant; attamen reverentiae et amoris ossicia adversus parentes exhibenda nullo unquam tempore desinunt: diis enim et parentibus sali Aristoteles Ethic l. 8. c. ult. nemo referre d gnam gratiam posset. Qui ergo parentum auctoritatem, et amo rem contemnit, is et in divinis literis, et naturae lege, et apud barbaros ipsos impius et prorsus immanis habetur, teterri inmaeque punitioni destinatus. Mesedietua qui non honorat patrem suum et matrem, dicit Dominus Deut. 27. cavere itaque summopere debent filii, ne quid contra pietatem adve sus parentes agant; quae enim leviora sortasse forent, si in proximum quemque committas, eadem in parentes attentata gravissima sereni crimina: utpote si quis signa contemptus Ostentet, aut verbis asperis et contumeliosis deliberato animo ad gravem iram provocet, vel maledicta et convicia coram in eos coniiciat; aut si percutiat etiam leviter. vel manum lantummodo ad percutiendum deliberate attollat. Non modo autem ab iniuriis inserendis abstinere, sed nihil praetermistere debent, quod honori, reverentiae, atque eorum incolumitati servandae, expedire videatur : nec solum communia charitatis ossicia, sed specialia et accuratiora eis debentur.
Ouidquid enim est ait Seneca de bene s. l. III. 29.ὶ quod da ι
patri filius, utique minus est, quia hane ipsam dandi 'eutiatem patri debet. Itaque nunquam beneficio eius vineitur. Quid, inquies, si parentes injusta aut turpia praecipiant P Nemini dubium quod oportet obedire magis Deo quam hominibus: attamen rogandi sunt blande, ait prope divinitus Epictetus, m
nendique, ut summo potius humani generis parenti Deo utrique parere velinius, qui injusta et turpia vetat omnibus, quam eommittere, ut impie ab ejus imperio desciscamus: nam omne regnum sub regno graviori est. Quid autem si stulti aut improbi parentes sint P u Omnia ossicia sprosequitur Epictetus
228쪽
22 i, Enchir. c. 37.ὶ mutuis relationibus sunt metienda. Pateri, est Praecipitur curam . ejus agendam, cedendum. ei in v omnibus: si convicietur, si verboret, serendum esse. Atu pater malus est. Nunquid natura cum bono patre con-- v junctus es Non, sed cum patre. Tu ergo munus tuum is erga eum tuere, nec quid ille agat, considera, sed quibusn rebus agendis tuum institutum naturae futurum sit con-n sentaneum v. Porro ossicia haec amoris, reverentiae et obsequii. servata proportione, iis etiam debentur, quibus partem paterni muneris imposita sit, atque etiam majoribus natu reliquis. Qua . de re praeclare Licurgus majores natu parentum Ioco adolescentibus habendos esse sanxit: quare Lysandrum lacedaemonium commemoratum a Tullio dicere, aiunt, solitum Lacedaemone esse honestissimum domicilium senectutis: nusquam enim tantum tribuebatur vietati, nusquam erat senectus honoratior. Quantus itidem Romae maioribus natu honor, quanta auctoritas antiquitus tribueretur, neminem certe latet. Ergo ethnici tam praeclara praecipere et servare potuerunt, nos
instituti optimis Christianae Religionis praeceptis contem
Cum ex demonstratis societas coniugalis, seu contractus
matrimonialis individuam vitae societatem inter marem et Meminam ad prolem procreandam atque educandam inducens ac firmans necessarius omnino sit humanae societati: ideoque naturae lege sancitus: quaeritur utrum singuli homines, qui ad matrimonium apti sunt, eadem lego ad id ineundum te neantur, an cuilibet indiscriminatim liceat, a statu conjugali se abstinere, ac solutam caelibemquo perpetuo vitam deligerepAd hanc quaestionem recte determinandam quaedam peculiares et accidentales rationes seponendae sunt, quae alienae omnino larent a conceptu propositae disquisitionis. Primo itaque se
229쪽
mo non est de peculiari societatis indigentia, qua nisi matrimonium ineatur , species humana perielitaretur ac peritura esset; quemadmodum ab initio mundi et immediate post di-
Iuvium fuisse accepimus. De consueto humanae speciei statuet progressu loquimur. Itemque secundo loco dum de caelibatus honestate inquirimus, alienum esset a quaestione, si quis aut dissolutos multorum eaelibum mores opponeret, aut rei difficultatem exaggerans fortasse et ipso qui redarguit ad voluptates nimis pronus ac deditus) perpetuam continentiam sero impossibilem sacerei. enim non se eontinet, nubat dicit Paulus. Nos itaque, sepositis hisce accidentalibus causis, dicimus in consueta humanae speciei propagatione cuilibet, qui prudenter, Dei gratia adjuvante, honeste se suae vitae modum tenere confidit, licere caelibatum amplecti; quin imo honesti caelibatus statum multo praestantiorem esse conjugali vita. Atque hic contra incredulorum et haereticorum dicteria juvenes catholicos philosophiae studiosos sedulo monendos censeo , veritatem hanc praeclaris divinae revelationis doctrinis et exemplis illustratam ab Ecclesia expresse definitam esse hisce verbis n. Si quis dixerit, statum conjugalem antepo-n nendum esse statui virginitatis vel caelibatus, et non essen melius ac beatius manere in virginitate aut caelibatu, quam v jungi matrimonio; anathema sit n. Primum itaque de caelibatus honestate, tum de ejus praestantia dicam. y 'Petrus Τamburinius , ut impudentissimas incredulorum
blasphemias praeteream sLeetioni di filosofia morale ec. To. III. L. XXIV. et T. IV. Appendi eo) amrmat jure naturae ac jure positivo divino praeceptum de ineundo matrimonio omnibus et singulis hominibus perpetuo impositum esse, adeo ut ab hujus praecepti obligatione aut impotentia sive physica si vo
moralis, aut manifesta Dei dispensatio absolucre possit. Contra quem dico, aut nullum unquam a Deo naturae et revelationis auctoro lactum esse positivum' praeceptum de matrimonio ineundo, ut doctores nonnulli censent; aut si praeceptum hoc admittamus, tamen id in praesenti rerum statu nullos conti-
230쪽
nentes caelibes obligare, ut cum D. Thoma omnes recto sentientes ii hilosophi ac theologi tenent. Primae sententiae patroni hac haud improbanda, ut mihi videtur, ratiocinatione disserunt. Vult quidem Deus sicut plantarum et animalium reliquorum, ita hominum conservationem et propagationem: quare copiosissime ac praepotenter physicas leges posuit, quibus suae voluntatis decretum certo suum essectum habeat. Atque haec pro vegetalibus et animantibus brutis susticientia sunt: cum autem ex libertatis abusu essraenis libido humanae generationis rationem frustrari possit: hinc praepotenti illi ph1sicae propensioni arctos continentiae limites imponit Deus, ita ut praeter legitimum matrimonium , quo ut prolis procreationi et ejus educationi consulatur, nefas omnino Sit naturalis appetitus illecebris indulgere. Quapropter integrum cuiquo sit, aut voluptati virili animo resistendo perpetuam
castitatem servare, aut per matrimonium liberis dare operam. Hac igitur tantum limitationis lego servata, humanae generationis prosperitati consultum esse videtur, etiamsi nullum omnino praeceptum de ineundo matrimonio unquam extiterit. Ceterum D. Thomas et alii passim rectius opinantur, legem quidem hanc humanae speciei datam fuisse, quam neque Adame. g. neque Noe, praeterire poterant, neque rursus in praesentiarum quisquis sese continere nolit: quae tamen benemoratos caelibes nullo pacto teneat. Hanc rectissimam s. Doctoris doctrinam a sapientissimis philosophis et theologis passim receptam tamquam sophisticam et ineptam audacter damnat Tamburinius , cujus ratiocinatio ad hoc reducitur : species humana est ens logicum, quod non subsistit nisi in singulis individuis: ergo aut homines singuli ad connubium obligantur; aut nemo. Atqui hoc dici nequit: ergo singulos ad id obligari dicendum est. Sophismatis hujus vanitas facile cuique apparebit, si consideret quod, ita ut praeceptum de matrimonio
ineundo speciei vere impositum esse dicamus, necesse non est ut omnes ot singuli homines absolute ad id teneantur, sed
susticit inde terminata et hypothetica obligatio, scilicet uisi alii huic foeteiatis indigeutiae satisfaciant. Cum autem in