장음표시 사용
231쪽
consueto societatis progressu certa et sussiciens propagatio habeatur, utrumque Verum est, et praeceptum hoc humanae speciei esse datum, et singulos nunc caelibes. nulla ad id
obligatione teneri. Subdit autem Tamburinius, iis omnibus singillatim matrimonium natura praescribit, quos phrsiee et moraliter ad ossicia conjugalia aptos essecerit: quemadmodum physica et moralis cujusque habitudo et inclinatio ad propriam conservationem, praeceptum de sui ipsius cura singulis determinate demonstrat. Huic objectioni praecIarissima hac D. Thomae doctrina respondeo suppl. III. p. 9. 44. a. 2. η.n Natura inclinat ad aliquid dupliciter: uno modo , sleut ad n id quod est necessarium ad persectionem unius: et talisu inclinatio quemlibet obligat; quia naturales persectionesn omnibus sunt communes: alio modo inclinat ad aliquid quodn est necessarium ad persectionem multitudinis: et cum multat, sint hujusmodi, quorum unum impedit aliud, ex tali in-n clinatione non obligatur quilibet homo per modum prae-n cepti; alias quilibet homo obligaretur ad agriculturam ein aedificatoriam, et ad hujusmodi ossicia, quae sunt necessarian communitati humanae: sed inclinationi naturas satisfit, eumn per diversos diversa de praedictis complentur. Cum ergon ad persectionem humanae multitudinis sit necessarium alin quos contemplativae Vitae inservire, quae maxime Per man trimonium impeditur; inclinatio naturae ad matrimonium iὶ non obligat per modum praecepti, etiam secundum Philon sophos. Unde Theophrastus probat quod sapienti non eaepe n da nubere v. Hujus praeclarissimae doctrinae vim labefactare adnititur Τamburinius Tom. III. l. 24. . Liberum cuique esse ait sive ad agriculturam, sive ad aedificatoriam, sive ad alias artes exercendas manibus suis uti, quia manus ad plura lactae sunt aptae: cum autem dispositionem pro creandi ad unum determinatam singulis natura dederit, singulos ad matrimonium obligavit. Verum ipse magnopere hallucinatur; id enim tantum facultatem concessam significat, non autem absolutam obligationem: quis quaeso, nisi stultissim'
232쪽
dixerit, philosophum, oratorem aut ministrum religionis, qui
nullis mechanicis artibus manus exercent, sed solis mentis lacultatibus in societatis bonum utuntur, eos Contra naturam agere Aut o converso peccare agricolas, et alios hujus
modi , qui dum totis corporis viribus terram excolunt, suum ingenium, ad praecellentia studia fortasse aptissimum, rude et incultum relinquunt Igitur multiplices animi corporisque facultates nobis' natura dedit, quibus societati prodesse possimus, ac generale et inde terminatum praeceptum imposuit, ut societatis utilitati inserviamus, ea ratione et modo, quo vel nobis magis placuerit, vel peculiares circumstantiae postulaverint. Atque ut rem brevius concludam, animadverto, tunc praecepta assirmativa, quae in aliorum utilitatem ordinantur , vim determinatam obligandi ad certa ossicia aliis praestanda habere, cum non solum in nobis iacultas sit, qua sine gravi nostro vel aliorum detrimento eadem exhibeamus, verum etiam si eodem tempore proximus iis ossiciis revera indigeat, neque ab aliis huic indigentiae sussicienter satisfiat. Atqui in consueto rerum progressu sussiciens speciei humanae propagatio habetur: ergo desunt omnino conditiones,
queis praeceptum de contrahendis nuptiis singulos caelibes obligare possit. At enim si non omnimoda obligatio adsit qua caelibes
ad matrimonium teneantur; attamen multo melius consulerent societatis bono, si potius quam sterilem et otiosam vitam in caelibatu degerent, per matrimonium et Deo cultores, et societati optime institutos cives augerent. Atque hic ad mathematicae calculos revocant possibilem hominum numerum, qui per omnes praeteritas generationes ex matrimonio eorum qui caelibem vitam amplexati sunt in immensum crevisset , et universam sermo terram replevisset: quos omnes caelibatus perdidit. Possem contra leves hosce declamatores phanatico surore abreptos , sapientissimorum hominum cathalogos referre, qui ex historia demonstrant, ubi virginitas ac caeliba ius in honoro et sanctitate maxime floruit, ibi et civium numero et optimis moribus atque artibus societatem
233쪽
vel maxime floruisse. Ceterum hoc tantum animadvertam, duo opposita vitia itidem reipublicae bono adversari, vel exiguum hominum numerum , vel nimiam eorumdem copiam. Ex civium enim desectu industria, commercium ac bonarum a tium studia languescunt: atque universum reipublicae corpus debile, miserum, incultum abiectumque evadit: ingens autem et coacervata hominum multitudo statum civilem aggravat, perturbat, ejus substantias devorat et exhaurit, culturae
et politioribus disciplinis inimica est; id quo locupletissimis
Turcarum, Sinensium, aliorumque populorum exemplis posset illustrari. Quibus oppositis vitiis duo remedia mirifice accomodata sunt, et vaga atque est raenis libido per legitimi matrimonii leges compressa, et honesti caelibatus ratio sancto custodita. Quapropter facile cuique patet, non solum ex divinae revelationis oraculo, verum etiam ex ipsa ratione naturali statum honesti coelibatus multo praestantiorem atque utiIiorem esse matrimoniali statu; tum quia non mediocris animi firmitas, cautio, diligentia, ceterarumque virtutum adminicula necessaria sunt, ut sensuum illecebrae sedulo coerceantur; tum quia ad res maximas in reipublicae bonum gerendas honesti caelibes apiissimi sunt.
DE OFFICIIs CHARITATIS ET AMICITIAE
Ossieta eharitatis proprie dictae, ut p. 3. c. 2. declaratum est, ab osse iis iustitiae in eo disserunt, quod haec perfectis aliorum juribus, illa vero juribus imperfectis respondent, quae
234쪽
23 inihil aliud aunt, quam ratio a natura homini concessa opem ab aliis in suis indigentiis postulandi et gratis obtinendi. Quapropter sicut totius justitiao iundamentum, unde caetera ejus decreta profluunt, in eo emio continetur. Sua cujusque sarta laetaque sunto : ita universae charitatis ossicia hoc decreto comprehenduntur : alienae indigentiae pro viribus subveniatur. Quaeritur itaque utrum et quatenus lex naturalis generalia haec charitatis et amicitiae ossicia revera praescribat Quamquam concedendum sit, hominis necessitatem, et indigentiam nonnisi imperseetum ius ei tribuere ad auxilia sibi necessaria ab aliis impetranda, quia haud semper haec auxilia consequi,
nunquam autem per vim ea sibi vindicare potest: tamen indubium est, quin, positis conditionibus do vera proximi indigentia, et de actuali ac relativa facultato eidem sine gravi suo incommodo subveniendi, ossicia charitalis et generalis amicitiae aeque ac justitiae ossicia veram obligationem natura. Iem habeant, quam nefas omnino sit praeterire. Et re quidem vera id ex ipsa societatis essentia, ad quam homines natura sua sectos esse novimus necessario sequitur. Societas enim humana nihil aliud est nisi unio moralis, idest unio voluntatum , studiorum, et actionum ad eumdem finem conspirantium, uno verbo amicalis connexio et reciprocatio. Iam- vero amicalis haec connexio et reciprocatio primo quidem exigit, ut jus suum homini integrum servetur, nec ulla in
re ei noceatur, secus enim non amor et societas, sed ex
italo odium, dissociatio ac bellum oriretur, neque ullus amicitiae aditus patero usquam posset. Qui autem hominem non odit, is nondum ejus amicus dici recto possit: nisi enim eum diligas, ejusque bonum ac felicitatem ames et studeas pro virili adjuvare, amicitiae nomen nunquam consequeris. Natura igitur quae hominem socialem voluit, idest in m
tua cum ceteris amicitiae reciprocatione constitutum , non modo a reliquorum odio et laesione tutum esse eum voluit,
sed etiam jus ei vere dedit ad haec charitatis et benevole tiae ossicia ab aliis obtinendi. Naturali autem iuri vera obib
235쪽
gatio respondeat necesse est. Hinc ius hoc et correlata obligatio pluribus modis sui perspecte animadvertit Genuensis , et ex nostra dissertatione de sociabilitate lacile erui potest natura ipsa omni hus intimat planeque declarat; ex his enim
naturae humanae proprietatibus, atque essentialibus, quae inter homines intercedunt, relationibus necessario prodit. Priamo inquam ex similitudine naturae: nam cognationem i ter nos naturalem constituit Deus, neminemque ita praevalentem procreat, ut non altero indigeat saepe: simiIitudo autem naturae , naturalisque cognatio , quae inter Omnes est homines, ac communis omnium imbecillitas et indigentia mutuam amicitiam expostulat. Τum energiei et amicabiles illi motus hominis adversus hominem, scilicet commiseratio, humanae familiaritatis et conversationis desiderium, naturaIis pietas, amor, amicitiae sensa, et alia hujusmodi eodem spectant z namque ira, timor, abominatio et similia, non primi ac directi sunt humani cordis assectus, sed quamdam antecedentem laesionem et injuriam supponunt unde illi excitantur, qui tamen nonnisi ex esserata hominis malitia in ulciscendi libidinem, crudelitatem et inimicitiae odium convertuntur. Tertio denique vera et solida utilitas, quae mirandum in modum ex hac ossiciorum reciprocatione in omnes homines
diffunditur, quibus sublatis, cognatio illa et societas: humani generis distrahitur, apprime demonstrat, id quod praeclare
dictum est a veteribus sapientibus, homines non sibi solis na- ιο3 esse , sed hominum causa esse genera tos , in ipsi inter se aliis alii prodesse possint: quare in hoc debemus naturam ducem sequi, et communes utilitates in medium alserre, mulatione peiorum, dando, accipiendo, tum artibus, tum opera, tum s euitatibus de vineire hominum inter se societatem. Cic. de oss. I.
e. 7. Atque illud Terentii et in pectoro et in ore cuiquasit oportet Homo sum, humani nihil a me adienum puto. Hinc non solum a philosophis, sapientissimisque principibus ac legumlatoribus; vorum etiam communi oinnium consensione
236쪽
homines inertes, desidiosi, avari, immisericordes omni vituperio, et abominationis odio undique repelluntur; contra vero benefici ac liberales summis esseruntur laudibus , omniumque studiis, honoribus et amore coluntur, et expetuntur. Hoc autem praecipuum christianae religionis dogma est; qua docemur ex amore Dei et proXimi universam pendere legem. Paulus charitatem dicit eo lementum legis et summam
legis, sine qua quidquid magni ac praeelari fiat, nihil pro
sus aestimabitur: et scribens ad Colossenses c. 3. enumeratis aliis ossiciis hominis christiani, concludit: super omnia charitatem habete. Ioannes, qui charitatis apostolus dici m rito possit, perpetuum praedicationis suae thema habuit: β-lioli diligite alterutrum: nam qui hoc fecerit legem implevit.
Cum ergo membra simus unius corporis magni Senec. ep. 95. ad Luc.) idest universae humanae societatis; naturae nostrae
ratio ab unoquoqne exigit, ut et generali omnium bono, et peculiari singulorum utilitati ac indigentiae inserviamus. Primum igitur et perenne generalis amicitiae ossicium est, ut quisque in tota sua vita, assiduo studio, opera, artibus reia publicae prosit: ex quo quamquam, ut aequum est, multa nobis bona, et nominis nostri commendationem consequamur; nos autem nobiliori charitatis amore animati haec es-scere debemus , ut si quo adverso casu, aut invidia, bona nostra merita pessime rependantur; tamen nos studia et opera nostra charitatis regula prosequamur. Itaque praeclare Pu Liandorfius L. 3. de Iur. Nat. et G. c. 3.) pronuntiat, in legem naturae peceare eos, qui nulla honesιa arte sa exeolant , sibique ignavi, adiis graves , animam pro sale habent , ne pu-ιrescam, aliorum fruges consumere nati. Porro praeter hunc constantem amorem societatis assiduosque labores publicae utilitati consecratos, quaedam pem saepe peculiaria in singulos praestari debent amicitiae ossicia, quae duplicis generis sunt humanitatis nemps et beneficentiae. Alia itaque appellantur ossicia humanitatis et innoriae utilitatis, quae media et communia a stoicis dieebantur, et sunt gene-
237쪽
ris ejus, quod ab Ennio positum in una re transferri in nauutas potest Nomo qui erranti comiter monstrat viam , Quasi de suo lumine lumen accendat , facit :Nihilominus ipsi lueet eum illi accenderit.
unde eoncludit Tullius s de oss. l. 16. u Una ex ro salisn praecipit, ut quidquid sine detrimento possit commodari,n id tribuatur vol ignoto. Ex quo sunt illa communia: nonii prohibere aquam profluentem; pati ab igne ignem capere, sin quis velit; consilium fidele deliberanti dare: quae sunt iisn utilia qui accipiunt, danti non molesta u. Eodem spectat illud Pythagorae, arborem fructiferam neque corrumpendam, neque violandam: Et Platonis lex I. 8. de Leg., nec spicilegium in messe, nec racemationem in vindemia faciendam: eademque lex data Hebraeis Levit. c. 49. et 23 : et Deuteron. c. 24. Quae omnia innoxiae utilitatis ossicia indigenti crudeliter denegare serae est, non hominis . Ossiciis autem istis humanitatis multo praestantiora sunt ea, quae beneficentiae dici con- Sueverunt, quibus nempe opem serimus indigenti eique ti nescia impertimur cum quodam rei nostrae detrimento et incommodo. Si autem vere benefici esse volumus, vera debent esse beneficia quae in alios conserimus. Est autem beneficium res mel actio alteri profutura , quam ei sine animo restitutionis aut retributionis praestamus. Primum itaque cavendum est, ne obsit benignitas iis ipsis, quibus benigno videbitur fieri. Nam qui gratificantur cuipiam ait Cicero) quod
obsit illi eui prodesso velle videantur . non benefici neque liberales, sed perniciosi assentatores judicandi sunt: cum ea tribuant, quibus vel mores, vel res familiaris corrumpatur.
Sin autem actio aut res nostra alteri profutura sit, considerandum est etiam quo animo eam praestemus: utrum scilicet
ab amiciliae et benefaciendi studio, an a prava cupiditate ducamur. Alii enim beneficia laenerantur, et a quo plurimum sperant, etiam si is non eget, tamen ei potissimum inserviunt. Videre etiam licet plerosque, inquit Tullius, non
238쪽
tam natura liberales, quam quadam gloria ductos . ut benefici videantur sacere multa, quae proficisci ab ostentationo
magis quam a voluntate videantur. Talis autem simulatio vanitati est conjunctior, quam aut liberalitati aut honestati. Porro beneficentiae ossicia vel in universae reipublicae utilitatem conseruntur, eaque praeclarissima liberalitatis et magnanimitatis opera censenda ; vel si singulis impertiuntur, omnia sub eleemo nae nomine comprehenduntur, qua scilicet
significatur quidquid liberalitatis et humanitatis in calamitosum quemque ex commiseratione conserimus: eamque generatim, ita describit S. Augustinus in Enchyr. c. 72. Dare esurienti eibum, sitienti potum, nudo vestitum, peregrinanti hospitium, fugienti latibulum, aegroιo vel incluso visitationem, ea-ptreo redemptionem, debili subvectionem, caeco deductionem, non sano medelam, erranti viam, deliberanti consilium, et quod cu que necessarium est indigenti. Quanto autem in honoro vel apud Othni eos haec beneficentiae ossicia habita sint, praeter ea quae diximus, plena est aliorum exemplorum vetustas: quemadmodum suere Lacede mone et Athenis statuta symposia, quas ονλιας vocabant; quasque in sua Repub. sanxit Plato ; idque Minois lege sancitum Cretae. Similia quoque apud Romanos videreost in Symposia eis Plutarchi l. VII. quaest. 4. Itemque penes Graecos, Romanos, et barbaros latissime propagata et sanctissime custodita hospitalitatis ossicia. Quid vero repetam Evangelieae legis praecepta, quae tota quota est in una ch ritate concluditur P Ceterum in beneficiis aestimandis plura considerari debent. Cum enim benefici ac liberales esse possimus aut subita et imminenti data occasione, aut constanti et continuato studio; sive ex re familiari sive opera nostra; aut in rebus quae ad vitam hanc, aut quae ad animum et suturam vitam pertinent; et rursus vel in iis quae ad unum, aut quae ad plures reserantur; haec certe multo illis praestantiora reputanda sunt. Multi enim ait Τullius, faciunt multa temeritate quadam, sine judicio vel modo, in omnes repentino quodam quasi vento, impetu animi incitati: quae
239쪽
beneficia aeque magna non sunt habenda atque ea, quae judicio, considerate, constanterque delata sunt. Quamquam autem cum in eo qui pecunia tum in eo qui opera benigne facit indigentibus insit gratificandi liberalis voluntas; tamen. altera
ex arca, altera ex virtute depromitur; quare quo in plures ea usus 3is, eo minus in multos uti possis. . At qui opera. idest virtute et industria benefici et liberades erunt, primum quo Pluribus profuerint, eo plures ad benigne faetendum adjutores habebunt: deinde eonsuetudine beneficentiae pisatiores erunt et tamquam exercitatiores ad bene de multis promerendum. Qui autem assiduo studio et opera id efficit, ut. plures vel unum etiam benemoratum, atque in artibus optimisve disciplinis peritum reddat, euin nullo unquam humano praeconio satis commendatum, nulla mortali pro meritis remuneratione satis donatum putaverim. Ouid majus, aiebat ChrJsostomus se ani mis moderari, quam adolescentulorum fingere mores8 omni eerte pictore, omni certe statuario , eeterisque hujusmodi omnibus excellentiorem hunc dueo, qui juvenum animos lingere non ignoret: illi enim perholla civitatis ornamenta, hic autem ViroSOptimos, reipublicae ac religioni utiles facit. Haec et similia aut ad liberalitatem animique magnitudinem pertinent, aut
sunt humanitatis ac beneficentiae officia 'lege naturae omnino Praeseripta. Quando ergo haec de mero consilio, quando au'tem de praecepto erunt3 Adeo ut ad peculiaria humanitatis et beneficentiae officia exhibenda vi legis . teneamur, duo requiruntur: primo hominem in vera indigentia seu . necessitate constitutum esse , tum nobis lacultatem suppetere, qua ei sine gravi incommodo opem serre valeamus. Quoad primum
praeclare Ennius Benefacta, male locata, malefacta arbitror
sunt enim multi calamitosi, digni calami lato, qui ob ignaviam et malitiam in voluntaria animi corporisque indigentia
marcescunt, quos increpationibus, poenisque excitare, non beneficiis in vitio enutrire misericordiae est. In iis autem qui in vera calamitato et necessitate sunt sedulo considerandum
240쪽
est et calamitatis genus num animi, aut eorporis rerumquo externarum desectu laborent; tum etiam ad ejusdem gradum
attendendum est: triplex enim proximi necessitas considerari potest, prima quidem eaetrema cui si non succurratur proximi uuaeerto vel probabiliter periclitabitur: altera gravis cui si non subveniatur proximus sitam aestre conservabit, tertia tandem communis, quouis esι eorum qui Osιὶιim mendicare solent. Postremo personae quae calamitatem patitur qualitas et conditio considerari debet. II inime dubitandum est, quin spiritualia quolibet temporali bono praeserenda sint, adeo ut, si in vera necessitate spirituali quis fuerit, dummodo eerιa sit spes illum juvandi, neque gravius inde malum immineat, quisque teneatur ei opem ferre cum quovis etiam nostro temporali damno. In collocando autem beneficio, ut recto monet Tullius, si cetera paria sint, hoc maxime ossicii est, uti quisquo maxime opis indigeat , ita ei potissimum opitulari. Sed si contentio quaedam et comparatio fiat, quibus plurimum tri buendum sit ossicii, principes erunt Patria et parentes, quorum beneficiis maximis obligati sumus ; proximi Itheri, totaque domus, quae spectat in nos solos, nequo aliud ullum potest habero perfugium; deinceps bene convenientes propinqui, atque ita gradatim de reliquis. Praescripsere haec veteres in earmine aureo , quod Pythagorae tribuitur apud Stan trium hist. Philos. p. 8. c. 4.)Primum immortales Divos pro lege eoiunto Et jusjurandum: Heroas clarum genus inde: Daemones hinc ιerris mixti sua jura ferunto:
sede parentis honos sequitor: ιum sanguinis ordo: Post alii sumo, virtus uι maxima , amici. x
Quibus omnibus quoad indigentiae naturam et quanti tatem , et quoad personarum ordinem servandum porspectis et cognitis, considerari etiam oportet, utrum facultas et media nobis praesto sint, quibus sine nostro relativo gravique detrimento calamitosos levare possimus: recteque Seneca riebat succurram perituro , sed sta ut ipse non peream I dabo