Antonii Lampridii De superstitione vitanda, siue censura voti sanguinarii in honorem Immaculatæ Conceptionis Deiparæ emissi, a Lamindo Pritanio antea oppugnati, atque a Candido Parthenotimo theologo Siculo incassum vindicati ..

발행: 1740년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

6 De Supersitisne Vitanda ,

olim in more suit in crimine & Ιmpietate non caret. Ita Pietatis ac Religionis opus est, tueri rationibus sententiam de Conceptione Sc tisticam; nefas contra est illam tueri Sanguine nostro , quia Μand tum Dei Non occides obstat: & Suicidii reatum non effugit, qui ali nis manibus occidendum se offert sine necessitate, sine Ecclesiae suffragio, atque adeo suo tantum arbitrio, atque imprudenter, ut opinionem via elicet propugnet, cujus est adhuc Veritas dubia. Quonam e go abeat decantatum suum mori pro Pietate, mori pro Culis , ac Veneratione Virginis, ex his intelligere potest Parthenotimus: intelliget saltem , qui sne ullo amore ac odio ista meditetur . Ille verus est Dei & Virginis Cultus , quem Ecclesia probat et Vitam vero dare pro Opinionibus, numquam probavit Ecclesia, Prudentiae magistra. Quod si non est verus Deiparae cultus , Vitam pro incerta adhuc sententia Scotistica impendere, consequanter neque erit vera Pietas, sed quidem facinus imprudens, & in quo non immerito Superstitionis vitium sapientes timeant, aut intueantur. Ut autem evidentius Lector perspiciat, quam falsam Regulam Pa thenotimus in sententiae suae praesidium adsciverit , illius consectaria perversa perscrutari pergamus. Innumera sunt Μiracula, & Acta Samctorum , in divinis Libris minime comprehensa ; innumerae sunt eo rum Reliquiae; innumerae Opiniones Theologicae in Scholis , aliaque multa ad Historiam Ecclesiasticam spectantia . . testumque u risimili ratione spectare ista noscantur ad cultum & gloriam Dei atque Sanctorum; neque appareat fi3menta esse, aut repugnare doctrinae Ecclesiae: possunt haec omnia in censum venire Pinatis . Et quamquam divina Fide credenda non snt, opiniones tamen Piae ac laudabiles sunt; easque Ecclesia aut laudat, & gratas habet , favoreque & Indulsentiis interdum prosequitur i aut ialtem tolerat , quia etsi materialis aliquis populi Error se se iis immiscere possit, nihil tamen iste orthodoxiae Religionis ossicere potest. Si legitima foret producta a Palthenotimo Regula, jugulum pro his omnibus offerre liceret. Et quidni Z Esset hoc Mori pro Pierare, qua certo ines actui opia nativo , ut is ait pag. I 8. Esset actus , Religionis, Culms Dei, aut Sanctorum, ut is alibi scribit . Verum abeat ac absit e Christi Fidelium mentibus enormis haec Regula, & fallacissima doctrina , quae aut stoliditatis, aut Superstitionis , aut Fanaticismi dedecus ac reatum , aut saltem Imprudentiae culpam saepe in nos derivare posset . Habemus enim opiniones non paucas de una re contrarias in Seholis, quales sunt, exemple cauta, de Quaestione illa : An etiamsi Adam non peccasse , Verbum Divinumsu rurus earnem humanamfuisset: & qualespemit celebris controverua de auxiliis, sive de Gratia , o Lites o

62쪽

-bitrio. Contrariae autem opiniones istae, quia ad cultum Dei petiatinent, atque ad sacram doctrinam, neque in Fidei Dogmata ulla ex iis impingere censetur , Propterea ac Piae appellari non injuria possunt ac debent. Quid ergo Catholici, eoque magis quid Heterodoxi dicerent, si quos cernerent pro hisce oppositis sententi is tuemdis Vitam vovere , aut reapse Μortem subire Τ Omnium animos , ut puto, ' horror invaderet. Ad haec inter tot objecta Pieratis opinaiisae fieri non potest quin multa. aut saltem aliqua ex iis Errori sint obnoxia , & Falsitatem contineant . Vastum ac insigne opus percurre , hoc est , Acta Sanctorum a Patribus Antuexplembus Societatis Iesu collecta ac illustrata. Ibi occurrent non una unius Sancti Corpora, &multiplicatae per varios Populos eaedem sacrae Reliquiae, quibusque contendentibus legitima ac vera esse sacra illa Caelitum pignora, quae ipsi possident. Et sane unicuique licet habere suis honorem, Veteremisque de iis opinionem Piam tueri. Immo Apostolica ipsa Sedes Indulgentias , aliosque favores non raro eam ob caussam diversis iis P ulis atque Reliquiis elargitur. Da nunc mihi homines, qui pro tuenda Pia ac Probabili opinione, quam fovent de Sanctorum suorum Lipsanis, mori etiam eligante nonne meridiano Sole clarius est , ex illis aliquos pro Errore ac Falsitate Vitam daturos Unum tantummodo ex iis sacris Corporibus aut pignoribus Uerum sit , cetera Falsa , necesse est . Fortam etiam interdum ne unum quidem e controversiis

praestare Verum ac Certum poterimus A Eorum ergo , qui pro hisce opinionibus prodigi forent Vitae, quis non ar3ueret Zelum sine sciemtia, Pietatem sine Prudentia ρ Aut depravatae imaginationis , aut temerariae pervicaciae facinus esset mors eorum spontanea. Et nisi invinis cibilis ignorantia illos excusaret, reos se proderent male custoditi Depositi, & quidem pretiosi, sibi a Deo .crediti, quando illud pro Er

rore perderent.

Usus autem & hoc ipso argumento fuerat Pritanius , quum contra

Votum Sanguinarium scripsit, in haec verba loquens Lib.II. Cap. VI. pag. 2s s. Editionis Parisiensis. D tamen si hoc ferendum es , non via

deo, quei in immensum protendere non licea novum hoc Marsiai g nus . Nam cir alii vitam vovebunt, atque exponent, quo exempli caussa Laureianam aedem susineam Servatoris Conceptione Alusraram re inra fuisse z ct Francisco spissinari, atque Carbarinae Senens , Stigmmra Disse divinisuo impressa , cor ab aliis Sanctis viris miracula quaedam procuι dubio fuse parrata. Quod erere in Ecclesia Dei numquam

reserandum, ne idem divinis atque humanis sabeatur honor, neυe rem

v, pro Mendacio interdum projiciatur pretiose hominum Vita. Ηeicans Au Parthenotimus, atque inter cetera. rejhondet pag. 79. Is mis

63쪽

ι8 Supersitione Vitanda,

mis ἔ-s , qui non moderati ingenii tantum , sed Moderator ingenisis rem videri vult , castigatius, reverentiusque hoc loco loqui debuiter non mendacii nomine Iugiliare directam ipsam sententiam de Vi ginis Immunitate, erisms permis eremus esse meram opinionem . Sed pareat Parthenotimus mihi Verenti , ne docti Panormitant , immo& reliqui Litterarum cultores, ad hunc locum continuo exclament: Quei Theologum istum idoneum ad hosce nodos extricandos, &Veritatem in quaestione ista detegendam arbitremur, quando is sibi videre visus est , Pritanium Mendacii nomine sugiliantem directam ipsam Sententiam de Vir inis Immunitare ρ Prostant ejus verba. Caecutiat oportet , qui Pritanii verba non videt cadere in opiniones Pias, a Scotistica de Conceptione omnino diversas . Harum infinitus est numerus; & quum inter eas aliquae saltem Falso niti possint

motivo, etiam si Piae dicantur, quicumque pro iis tuendis occumberet, prΦ Mendacio occumberet . Haec in omnium oculos incurrunt ,

praeterquam unius Parthenotimi , qui quum calumniam heic dedita opera Hruere voluisse credendus non sit, fateatur saltem, se non ea tranquillitate animi & ingenii ad controversam istam accessisse, quae ad Verum e Falso discernendum necessaria est. Ego interea perpendam, quae is habet de Lauretana AEde ; inquit enim pag. 76. Sicuν persuasum sit , Dei arae honoriscum e e tueri , quod Laurerana Domus serix Iervatoras Conceptione III Irara esser item honestam sane ob caussam mori. Lauretanae Domin exemplum , quo Lamindus adve sus pie Voventes utitur , in Lamindum pie Voventes hoc pacto remitis uni. Honestae mortis periculum subirer, ut barbarum a cerer militem, qui Lauretanae Domui minaretur excidium e nedum quia dulce σdecorum pro patria mori , Horat. Od. a. verum etiam , quia pro se manda ab excidio Domo, quae . fertur Servatoris Conceptione illus sa, moreretur. Cur ergo honesium non eris mortis subire periculum , immoo' niori, ut ab omni labe defendatur Immunitas Virginis P Dispatitatem exempli nemo non videat. Licitum est , omnium Theolog rum consenui , non Lauretanam tantum , sed & reliquas saeratas

aedes , & patriam , & Vitam propriam , immo & mrtunas suas tueri cum periculo etiam Vitae propriae, si eis injustus aggressor excidium inferre velit . Parum dixi: licet etiam injustum ipsum aD

gressorem removere, inserendo ei mortem , dum fiat cum moderamine inculpatae tutelae, & de re maximi momenti agatur . At qui ἐn Lauretana Domo tuenda mortem incurreret , Uitam non daret

Iro tutela piae opinionis suae, sed pro defendendo celebri illo Chri-ianae Pietatis loco , ejusque sacra Imagine , atque thesauro : quae omnia quum Certa sint ac pretiosa bona , propterea pro iis expo

nere

64쪽

C ut septimum. 49

nere periculo Vitam licet. Contra, si tutor iste Lauretanae aedis , sne armis , sine spe ac animo pugnandi, sese objiceret Turcarum turmae, saerum illum locum invadenti, barbaris indicens , prius se trucidan. dum, quam sores intrent; Vitam temere ac imprudenter projiceret . Excusandus fortasse foret, non certe laudandus, quippe ninue ad tutelam sacratissimae aedis , neque ad tutelam piae opinionis suae , se trucidandum offerret impiis, sed ut improvido Zelo suo sine ulla necessitate aut utilitate satisfaceret. Verum nihil est quod ad emendicatum atque inopportunum exemplum Parthenotimus heic recurrat . Teneat germanum , ' quod Lam indus proposuit . Si Tyrannus quod Deus avertat ) Panormi Parthenotimum ipsum ad suum tribunal deductum interrogaret, an credat quae de origine Lauretanae Domus seruntur , mortem minatus, si credat. Satis ille jam prodidit, quaenam futura foret responsio sua; nempe se nihil horum pro certo habere, ossiciose recusaturum dulce donum mortis sibi a Tyranno oblatae pro tutela tam

Piae opinionis . At inquiat ille o mihi persuasum non est, sue propugnetur , sive non propugnetur haec Opinio , crescere quidquampo e , aut minui Virginis honorificentiam . Ceterum se cui persuasum H , Deiparae bonor cum esse , tueri opinionem de origine μιius sacri loci, esses hanesum hane ob eatissam mor; . Animadvertant heic Lectores, in quo Theologus noster statuat caussam, cur honesta ac laudanda foret hominis mors , videlicet in Perseasone de re grata Deo ac Virgini . Principium utique fallacissimum . quia sine ulla restrictione propositum . Si enim Persuaso sufficit. quam in cerebro suo procudere quisque potest , pro adducenda prudenter in discrimen Vita sua ; jam nulla erit anilis sabula ,

nulla Superstitiosa Devotio , - nullus in Pietate excessus , quem quilibet non censeat se posse legitime- vel moriendo tueri . Ci cumcelliones ipsi non amplius damnandi , sed commendandi fi rent , uti & qui Idola Ethnicorum sine ulla necessitate frangerent , aut Turcarum Μeschitas incenderent . Videat Parthenociis mus, quot e principiis suis absurda consequantur , & saniora quae-. nos doceat . Atqui prudentem Persuasonem , reponet ille , Vinlui heic designare. Ut lubet . Attamen sapientes iterum ei imstabunt his . verbis r Etsi Perfluaso prudens , quod aliquid placeat , sive honorificum sit Deo & Sanctis, sumciat , ut opinionem unam alteri praeferamus , ac voce & scriptis tutemur : numquam tamen sufficiet , ut pro nostra illa opinione defendenda in necem nostram conspiremus. Hoc enim pacto pro tuendis contrariis

de una eademque re opinionibus, Christi Fidelibus Vitam suam vovere

65쪽

so Superstitione Vitanda ,

fas esset, quum persuasum tam quam illis esse Dossit, sententiam suam honorificam esse, aut placere Deo dc Sanctis . At quishoe ferat in sanctissima ac prudentissima Religione , quam profitemur ρ Ad haec: si sim it ista Persuasio, .laum in manu privatorum hominum jus propriae Vitae relinquitur; atque ut sunt fere omnium superba, simulque levia multorum ingenia, plerique contendent, se prudenter opinari, libique prudentem. esse Persuasionem , atque adeo Meere sibi pro illa in mortem ruere.. Anne haec toleranda, quum tam facile Vita pqssit hac ratione pro Errore profundi λ Nusquam gentium sane. Parthenotimo ipsi, ut reor, Fanatici, Imprudentes saltem, Viderentur Colonienses, qui freti spisso opere P. Crombachii, ac opinione Μ orum, pro tuenda Historia Undecim millium Virginum , aut pro trium Regum Μagorum Corporibus ad se advectis, carnifici coblum offerrent: aut Hispani, qui pro tuendis tot Sanctis, nulli veterum notis, & nihilominus in eorum Martyrologium a Tamayo intrusis , & a Cardoso in Lusitanicum , ex auctoritate dumtaxat quorumdam

Chronicorum s bone Deus, qualium t hoc est Flavii Dextri, Liu

prandi, Juliani Toletani &c. fortiter, sed temere occumberent. Non ergo deducendum jus voluntariae cladis nostrae per aliorum manus e Persuasone nostra , quum Sapientia Proverb. III. edicat nobis : Ne

innixaris Prudet se judicio proprio in re tanti momen ii fidendum sit; sed tantummodo petencum istud jus e voce Eccle-sae, falli nesciae , quae Dogmata & casus flatuit prudentissime impendendi Vitam nostram , si occasio ferat . At haec numquam' Pr fecto decrevit, neque decernet , licere pro Opinionibus jugulo nostro pugnare , quantumcumque persuasum si nobis placere tuas, atque honorificas Deo Sc Sanctis esse . Prudentiae quippe & rectae Rationi adversabitur, pro sententiis , de quarum Certitudine certos nos Ecclesia non secerat, Certum & pretiosum pignus Vitae' prosum

dere is

Attamen heic Voti Sanguinarii patronus aurem mihi vellit, imquiens pag. 6 o. Quod si Lamindus Prudentiam inde impugnet , quod inste incerta sic versamur: egregie fallitur- In primis memineris fas est , ad prudenter operandum non requiri perfectam Cerritudinem . si Mate- ,, ria moralis quor plerumque est materia Prudentiae ) se talis est,qiud non est ei conveniens persecta Certitudo,, , docueras D. No is mas , in Lis. L. Erbis. Aristot. Subscrunt αυο Thoniae DA

D vus. Antoninus I Jor . t j. 3. cap. Ip., O. M Certitudo, quae Te-

is quiritur in materia morali., non est Certitudo evidentiae, sed ,, probabilis conjecturae. Haec Parthenotimus. Fuissem hercle miratus, si Theologus noster clypeum quoque non arripuisset e ditissimo

Prom

66쪽

Caput Septimum. 3r

Probabilismi armamentario. Nimirum, si illum audimus , etsi Ce titudinem evidentiae non habeas sententia de Immaculata Virginis Conceptione , Probabiliras tamen in ea neutiquam desideratur . Atis oui Prudenter operatur, qui in materia morar, deficiente Certituiscline evidentiae, Probabili coniectura se regit . Ergo Prudenter Vita dabitur pro tuenda Probabili hac sententia. An ita argumentari velit Parthenotimus , perspicax Lecton dignoscet . At nobis Theologus iste doctrinam heic propinat, quam ne ipsit quidem laxiores Probabi- Iistae docere sunt auli. . Repetendum quippe est, Probabile esse , Virginem fuisse sine labe conceptam, quum ad conciliandam huic Opini ni justam ac solidam Prob ilitatem prudentes eonjecturae concurrant, ita ut merito liceat ei intellectu & affectu adhaerere , quamvis contraria altera opinio vigeat, cui ne sua quidem Probabilitas deest .

Sed hoc minime est, quod nunc quaeritur . Altera nos controVersia exercet, nempe: An Probabile sit, licere mori pro tuenda hac, aliisque id genus Opinionibus Probabilibus. In proposito autem argumento Parthenotimus uapponit nunc , nos in re Incerta versari. Hoc & ego contendo, quod est ad Ueritatem sententiae Scotisticae; tum nego, ProbabiIe. unquam fuisse , aut esse posse , licere subire certum discrimen Vitae nostrae pro Opinionibus Incertis; neque enim intrinsecae rationes . neque extrinseca auctoritas a temeritate absolvit, qui Certo &Maximo Bono stiens se se certo privat pro consectando Incerto Bono. Addo, etiamsi Probabilitas aliqua extrinseca adesset Voti Sangui. narii patronis ex improvida assertione alicujus Theologi , non posse tamen Speculati Mam hanc opinionem in Pradii in sine peccato deduci. Et ratio est , quia agitur de periculo , immo de Certitudine gravis damni , sequendo heic Opinionem Probabilem, relicta tutiori . Quippe ex una pote Certum Malum, illudque summi momenti, sine necessitate incurritur , quum quis ultro animam ponit pro tuenda Opinione Probabili; at ex altera parte Bonum, quod moriendo quaeritur; Probabile tantummodo est, & minime Certum. In Voto Sanguinario nequaquam Vita impenditur pro Certo ac evidenti honore Virginis: nondum enim Ecclesia nos docuit, Deum revera voluisse Mariam maculae originalis expertem . Damnavit Innocentius XI. in Proposit. I. affirmantes : Licisum esse in Sacramentis conferendis sequi Opinionem Probabilem. Statuunt & ipsi Probabilistae, peccare fudis sequentem in judicando sententiam Probabilem, contempta tutiore ac probabiliore : uti & Medicum exhibentem aegro Pharmacum Probabile , quando alterum novit , ac praesto habet , Probabilius & tutius ad saltistem aegrotanti adserendam . Quae rationes militant , cur damnetur

.a hisce casibus tum Sacerdos, tum Judex , & Μedicus, aequo G a saltem

67쪽

3, De Supersitisne Vitanda ,

saltem militant contra eligentes pro re Incerta jacturam propria Vitae, hoc est maximi Boni a Deo nobis collati, cujus domini non sumus , & cujus cura & conservatio sub gravi praecepto nobis ab 'ipso Deo mandatur. Quare quicumque sub Probabilitat umbra aditum hominibus aperit ad projiciendam temere Vitam suam , nescio ruet effusere possit ac debeat fulmina Apostolicae Sedis . Agitur-ne e re exigui momenti, quum de Vita hominum agitur '

Certa fit sententia Scotistica de illibata Virginis Conceptione . Nori ferenda opinio de Certitudine hujusmodi sententiae , ubi de Vita hominum agitur . Nondum isa excessit merhumanarum Opinionum. Aliud Certitudo objectiva , aliud Persuasio Certitudinis.

am infirmo ac inani patrocinio suam hactenus caussam tutatus

fuerit Parthenotimus , vidimus. Plures ille vias, nunc istam, nunc illam tentavit, ut a Sanguinario suo Voto censuram, si quo pos

set Pacto , RVertieret; at nondum . quantum quidem mihi videtur, Ul

lam aptam invenit. Quia potissimum Letior animadvertat velim, curavit ille hucusque perquam sedule , ne quisquam sibi persuaderet , Votum illud emitti pro Veritate ac Certitudine Sententiae Scotisticae , diserte scribens, voventes tantummodo Sanguinem & Uitam polliceri pro Pietate, pro Honore , pro Heneratione , o Caltu Virginis. Idem ab iulo repetitur pag. 6 I. iis verbis: Deinde non semes jam diximus, Fem, pro qua ποπens , de quo loquimur , vitam profun/eret , videlicet Hon salem tuendi Piam Sententiam. Numquam est ausus dicere pro Her rate , pro Cenisadine , pro Evidentia piae sententiae . Sed Proteum nunc intuere in omnes formas se se vertentem, ne quid praetermittat, ex quo speretur nutantis sui Voti ac doctrinae tutela . Is ergo probe praesentiens , quamdiu intra fines opinionum consistat Pia sententia , neque ea Celeta sit voventibus, avolare leves in auras , quidquid ipse haraenus excogitaVit pro honestando suo Voto: non uno an loco clientibus suis insinuat, Sententiam de Immaculatae Deiparae Conceptione, non amplius Probabilem, sed Certam esse. Negaveram ego hanc Cem titudinem. Is vero pag. 2O. eam nos assequi posse ait per Theologos , inter cetera scribens : Numquid homo suadet Ibi Cenam esse Immac

68쪽

Caput Octavum. nis sensus, suadenr alia id genus argumenta: quae ea sunt . ut faciant, ne creatura fallacissima, seu quae falli maxime potes, in praesenti fallatur. Τum distinguit triplicem Certitudinem: primam, quae sit ex diυina Revelatione jam per Ecclesiam proposta . Hanc sententiae Sc tisticae non adesse fatetur. Secunda oriri potest e divina Revelatione, sed quae non sit Fidelibus per Ecclesiam proposita; atque hanc etsi Pa thenotimus amplecti non videatur, ita tamen proponit, & auctoritate Gersonii & Granadi sulcit, ut sibi libertatem retineat eamdem am

plectendi , hoc est divina Fide eredendi , sine labe Virginem fuisse

conceptam , cum sibi persuadea3 id fuisse a Deo revelatum . Tertiam denique Certitudinem stulentiae Scotisticae tribuit, quam Plerique, ait, a fruunt I videlicet non ortam ex pura Dei Revelatione in Scripturis contenta, er clare sbi nota , sed ex consensu Academiarum , ex universalibus Patrum locutionibus, aliisque non paucis, quae hic referre , aeon es praesentis instituti. Μultos enumerat ita sentientes , usque adeo u3 scribere Veritus non D Jobannes de Carrinas in Cris Ne log. Tradi. I. Disput. . num. 2 : s. Pos Bullam Alexandri VTu quotquot de Conceptione scripserunt f praeter Caramuelem Murciam) affrmarunt, sententiam piam esse in suis Ceriitudinis , non Fidei , sed

Moralis , Fbscae, de Metapboicae. Ita Parthenotimus , qui in te tia ista opinione conquiescit. Et ne quis dubitet , 3uid hac in re sentiant, qui Voto Sanguinario se se obstringunt , ait pag. sq. Asimat Lamissis , quod pie υoventes , edi Voti Pietatem commendantes solummθdo opinentuη , Virginem ab originali labe fuisse praesem tam . Sed in eruditione Theologica sospes es, aut videri vult . Nam Theologorum plerique Certum id ρutant re tuenι- . Addit pag. 62. Pie vaventes ae jurantes jam sebi non ut Probabilem , sed Certam

persuadenr primaevam Virginis Immunitatem . Denique pag. 78. haec habet: cui vovet Virginis Immunitatem rueri , necesse es, ut stem

suadeat ibi , quod re ipsa Virgo immunis fuerit a macula . Gratiae

sint Parthenotimo, qui disertis tandem verbis significat, quae fit sua, 3c quae sit Uoventium mens in emittendo Voto de fundendo Sanguine pro Immunitate Uirginis. Prosecto neque illi , neque cuicumque alii Scotisticam sententiam veluti Certam tuenti , ac voventi etiam illius tutelam , quidquam obsistere mihi animus est, dum in ore & scriptis ejusmodi tutela consistat. Hanc sententiam laudavi, iterum laudo, non uti Certam, sed uti Probabilem ac Piam . Non enim desunt graves conjecturae &congruentiae ad eam persuadendam ; & quamvis explicite non habeatur in Scripturis sacris , neque in Sanctorum Patrum scriptis , implicite tamen contineri possis in iis videtur . Neque contrariam sen

69쪽

s Supersitione Uitanda ,

tentiam explicite habent divini Libri . Quod si Patrum sentent a Immunitatem hanc a Deipara excludere Videntur , curant ejusde- patroni , ut illorum dicta explicent, sibique minime contraria ostendant. Denique piae huic Sententiae favent Romani Pontifices Qv re etsi Certa reputaretur a multis , immo ab innumeris , nullum ex hac perlaesione in Ecclesiam, nullum in ejus doctrinam, uti neque in Rempublicam incommodum flueret is Nam ut ait Ephraem Antiochenus apud Photium Codice 228. Disputatio ilia de quaestionibur ad Fidem minime spectantibus, recte quidem se habear, si optatumnem veritatis assequantur. Sin autem ab eo excidant , id quidem non bene successeris et non ramen in exitium animae vergis . At quando

nonnulli super istam opinionem , & illius , ut sibi videtur qua-

Iiscumque ea sit , Certitudinem superaedificare volunt , ejusque firmitatem adeo extollere , ut pro ea , non secus ac pro Veritatibus ad Fidem pertinentibus , animam ponerct decernant , aliosque a ridem faciendum sollicitant: novum hoc additamentum ingentis, immo maximi momenti res est , in quam intentus sit quilibet oportet , ejusque examen suscipere , tum Ecclesiae , tum Reipublicae plurimi interest, ne detrimentum grave aut nunc, aut aliquando in Ecclesiam ipsam & Populum ex huiusmodi doctrina emanet. Et

minus Christi Fideles vident, non deesset Theologos ς qui sentiant aetiuadeant, posse licite pro illa Vitam impendi, dum sibi homo persuadeat, Certam eamdem esse: jam ad credendum induci possent, licere Christiano etiam pro turandis animam ponere quod falsiim omnino ac imprudens est) aut sitfficere Perfluasionem , ut Certum sit , quod adhuc Dubium est , atque in linea Opinionis adhuc conclusum; simulque eamdem Perseasionem satis esse, ut Christianum eligat mori, ac inde speret laudem ac praemium a Deo , immo Scnomen Maroris. At hoc sane, ut vidimus, minime ire Ecclesia Dei tolerandum, 'uum Persuaso ista in rebus ac sententiis ad Fidem minime spectantibus ducere possit incautos ad propugnandum non minus Verum, quam Falsum , Vitamque fundendam aeque pro Errore ac Veritate. Beatissima profecto nunc est pax Ecclesiae, abestque a temporibus & oculis nostris strale spectaculum illud, quo Fideles, uti olim, pro doctrina Fidei animas generose & prudenter ponebant , ita nunc pro sententia Scotistica de Conceptione atrocissimis tormentis & gladiis Vitam imprudenter exponant. Sed quid, si aliquando id conti

geret, neque a temeritate excusari possent sponte pro caussa ista ruentes in mortemὶ Nonne probris onerandus esset, qui non unum hominem , sed integros Populos ad supplicium contra mentem Dei & Ecclesiae

70쪽

Caput Octavum. 5siclesiae adduxisset 3 Nonne reliqua Christic'larum gens rectius edocta .es a Sanguinario Voto abstinens , hosce tam improvide occumbentes miraretur ac doleret, Veluti mentis inopes, aut ab imprudenti Devotionis aestu miserrime extra orbitam abreptos ὶ Quare & Ecclesiae C tholicae decus, & Reipublicae ab omnibus curanda utilitas, poscit, ut ejusmodi doctrina sine mora ad amussim Veritatis exigatur, ac potismmum postquam Parthenotimi studio eam palam protectam , ac longe lateque jam disseminatam sentimus - Quod mihi majores etiam animos facit, Apostolica Sedes numquam agnoVit Certam eorum sententiam , qui pro incontaminata Virginis Gonceptione pugnant; eoque minus quidquam protulit, quo tolerare, nedum probare censenda sit novum hoc, atque ut ego reor, noVitium ac falsum Μartyrii genus. Probat Ecclesia uti Piam sententiam opinionem de Immunitate Μariana , probo & ego. Uetat eamdem impugnari , non impugno . Id unum mihi sumo, illam ostendere minime Certam, aut saltem non ita Ce etam, ut prudenter, ac sine temeritate & peccato pro ea Sanguis esi fundi possit. Hoc minime vetuit Sancta Sedes ; immo si ex hoc ipsa examine tandem constabit, Sanguinarii Voti patronos abuti favore , quem Ecclesia piae sententiae impertitur , illudque Votum cedere in ipsius Ecclesiae injuriam, atque in perniciem publicam e spes mihi est, non solum aequo animo , sed etiam grato excipiendum hunc meum , qualiscumque sit, pro ipsius Ecclesiae doctrina gloria laborem. Itaque praemitto duo certissima in Quaestione de Conceptione Virginis. Alterum est, potuisse Deum eximere a Peccati Originalis macula Matrem futuram divini Filii sui. Qui negare hoc auderet, omnipotentiae Dei contumeliam inferret. Alterum est, aeque potuisse Deum sinere, ut Virgo non diversa a reliquis Adami filiis conditione conciperetur , eam mox sanctificaturus - Quod ubi sivisset, & contigisse pateret, sumnia adhuc esset Μariae Sanctitas, samma.& dignitas ; neque uuli , nisi impudenti ac impio in mentem veniret, minoris facere Dei. param , quam hactenus universa Christianorum Respublica secerit aut sequitatem desiderare in Deo. Non enim consilia Dei, consilia hominis: quod & ipse per Isaiam Cap. LV. vers. 8. denuntiavit, inquiens: Non enim cogitariones .m- , cogitationes vestae : neque viar

Uirae , viae meae , dicis Dominus - Utra vero ex hisce viis Deo placuerit in Conceptione Deiparae , & quid revera tunc operatus .suerit omnium conditor Deus , non e ratiunculis lingenii nostri est eruendum, sed ex ipsius Dei Revelatione, sive scripta in sacratissimis Libris, sive per Traditionem Patrum ad nos transmissa - Et quidem reVelaVeritne Deus , an non, jam per iquinque vel sex Secula

disputatur, & adhuc sub Iudice lis est. Porro neque ignota Ecclesiae

SEARCH

MENU NAVIGATION