Antonii Bynaei De calceis Hebraeorum libri duo : curis secundis recogniti, et aucti : accedit ejusdem Somnium, tertio recusum

발행: 1695년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

DE CALCEIS HEBRAEORUM LIB.I.CAP.lX. Issquippe Brs Solis Δα - , Lunae vero fuit. Locus ad hanc rem insignis est apud Macrobium, qui refert AEgyptios geniturae praesides olim habuisse

δαίμονα, τυχην, ἀν-ην , daemonem, jortunam,

amorem, necesitatem, de Solem , Lunam fuisse. Verba Macrobii iunt: Argumentum caducei ad genituram quoque hominum, quae genesS apsepeliatur, AEgyptii protendunt, Neos praesites hommini nascenti quatuor adesse memorantes, o χην,-A,- νr O duo priores Solem, o Lunam intePigi volunt, quod Sol author Spiritus , caloris, ac luminis, humanae vitae genitor is custos es, ct ideo nasecentis daemon , id es, Seus creditur. Luna τύχης quia corrorum praesul es, quae fortuitorum varietate jactantur. Amor , osculo significatur. Necesitas nodo. Plura de his sertibus observata sunt viro undequaque doctissimo Johanni Seldeno, qui ex Vettii Valentis Antiocheni, vetustissimi Astrologi,MSS. codice, prolixum satis locum exhibet, dc illum alibi non semel, neglectis fere omnino Amoris, &Necessitatis, seu fati, id est, Veneris de Mercuriisertibus, binas illas Daemonis & Fortunae, ut Omnium potentissimas vitae praesides ac gubernatrices amplecti, & hute corpus, illi animam, hanc Lunae, illam Soli tribuere, observat. K inquit His

nae is daemonis Agnoscant Solem di Lunam. Locus omnino meretur apud Seldenum legi, itemque quae in notis ad Marmora Arundelliana ex eodem Vettio Valente habet, ubi plura de fortunae serte ac daemonis monet. XIV. Haec omnia confirmare videtur rituS Vetu-

Selae ad

Marma

182쪽

rs ANTONII BYNAE istissimus quem Hieronymus notavit. M autem, i quit, in cunctis urbibus, ct maxime in AEmpto, ct in Alexandria, idololatrisse vetus consuetudo: ut ultimo die anni, is mensis 6's qui extremur est, ponant mensam refertam us ii generis epulis, ct pocu- ωπ mulso missum: vel praeteriti anni, vel futuri, fertilitatem auspicantes. Hoc autem faciebant ct Israelitae, omnium simuLacrorum portenta venerantes: ct nequaquam auari victimas, sed huju scemodi mensae liba fundebant. Quid proclivius est suspicari quam

in Solis atque Lunae honorem hoc factum, quorum vis magna est ad anni proventum. Sed haec nimis prolixe forsan discussi. Oblata tamen occasione pro corollario libuit addere, quia in hac voce haerent interpretes, & doctorum Virorum commentaria frustra

consuluntur.

Finis Libri Primi

183쪽

CALCEIS

HEBRAEORUM

LIBER SECUNDUS.

CAPUT'ΡRIΜUM. I. Cur Pascha comedendum calceatis pedibus, Exod. XII. II. Mariae sententiae. II. Refellitur prima, quae viat viatorum calceos, is vulgaribus disii n-ctos, praecipi. III. Secunda, quae a udi putat ad morem veterum, qui caenabant diseraborati, proponitur. IV. Ab ea dissensum. V. Samuelis Bocharti couiectura. VI. Ruicitur non uno amgumento. VII. Genuina instituti iluus ratio. VIII. Is ritus imperatus tantum, pro ibis tempore , in AEgypto, fuit, ac Christus, more aevi sui, siue calceis accumbere solitus, eum non obserm

L C 'ςςorum origine, materia, forma, a

unde, ni fallor, superiori libro disiputavi. Nunc ritus quosidam persequi juvat, qui observati olim apud Hebraeos fuerunt, &alia singularia exponere, quae in sacris voluminibus leguntur. Inter alia, quae in AEgypto circa Agnum Paschalem praecipit summum Numen, illud omnino V a P

184쪽

Exod.

peculiare fuit, quod voluerit ut agnum comedentes haberent lumbos succinctos, calceatOS pedes, & baculos in manu. Verba Legis sunt:

an n nod ptam Ure mesam Sic autem com detis totam, lumbi vestri erunt succinditi, caseeam ut a vestra in pedibus vestris, di baculi vestri in manibus vestris, ct comedetis ilium festinanter, Fefata es Domini. Inquisiverunt diu viri eruditissimi,

quaenam ratio fuerit hujus praecepti, atque, ut fieri amat, dum conjecturis quisque indulget, in varias ac multiplices divisi sententias abierunt.

II. Qilorundam opinio est, voluisse Deum, ut Istaelitae, longum atque difficile iter ingressuri, viatorum sumerent calceos, & pedibus induerent, Cum Pascha primum essent comesuri. Comminisicuntur enim viatorum calceos fuisse a vulgaribus diveriss , sicuti & hodie multi in itinere calceos induunt alios, quam in usiu quotidiano. Hoc vero commentum ego

sane nescio qua ratione potuerit eruditis hominibus placere. Nam quod conjiciunt de viatorum calceis a vulgaribus diversis, id testimonio probant plane nullo. Neque quidquam occurrit in hac tota lege, quod sententiam adstruat. Nihil aliud enim Numen su-Premum jubet, quam ut Paschalem agnum calceati comedant, de viatorum calceis autem praescribit omnino nihil. III. Referunt alii ad eum veterum morem, quo inlceos deponebant dum caenarent, ne lectuli, in quibus destumbebant, iis inquinarentur. Volunt nimirum praecepisse Deum, ut Paschale convivium

185쪽

DE CALCEIS HEBRAEORUM. LIB.II. CAP. I. I In reliquis etiam in eo differret, ut calceos suos non deponerent pro more. Horum opinio longe doctior priori est. Veteres, cum caenaturi essent, suas sileas deponere istitos, Post caenam vero reposcere, atque resumere, reS Certissima est notissimaque. Romanis id factitasse demonstrarunt politissimi viri Petrus Cia onus atque Fulvius Ursinus, qui omnem mactari Triclinii rationem exposuerunt eleganter, tabulaS quem armoreas, in quibus pueri Visiuntur, qui calceos Cae- siminis naturis detrahunt, &convivae nudis pedibus accumbunt, exhibuerunt. Apud Judaeos eundem morem viguisse ex Euangelica historia, in qua Servator, Mipuus Apostoli, more Romanorum illius aevi accumbunt, observarunt idem Petrus Cia onus, Hieronymus Mercurialis, Iohannes Baptista Villat pandus, inrem .& complures alii, quos adduxit Iulius Nigronus. Quibus addi merentur, quae collegit MX Rabbino- Liae x. rum monumentis, vir in iis versatissimus Johannes frit 'Licht tus. Ita non inepte homines eruditi ad hunc ἡ ti morem retulerunt hoc summi Numinis praeceptum, γ' . . quo Israelitas Pascha comedere jussit calceatOS, ut tap. ii 'hac in re Paschale convivium etiam a reliquis disterret, L ς- ne calceos deponerent, quod pransiuri, aut caenaturi, α.

IV. Mihi tamen haec non videtur hujus praecepti ratio. Posterioribus seculis apud Iudaeos hunc moin rem fuisse, ut mensae accumberent, & calceos deponerent, ne lectulos inquinarent, constat fatis. Sed mos ille tam antiquis temporibus apud Judaeos nondum viguit, cum Deus ter optimus traderet hoc Pra ceptum. Vetustissimis temporibus enim sederunt admoniam, non accubuerunt Hebraei. Post stculi nostri

186쪽

et18 ANTONII B Y N A E I p. m. grande decus Samuelem Bochartum, id prolixe docui L. ,. in morte Iesu Christi priore, atque ex S. Co-

Ηον. . t. dice collegi testimonia sat multa, e quibus plane ceran tum est Habraeos ad mensam sedisse. Eodem modo

uti apud Homerum, Καλοντ' - πὰ - πως οἱά κατακέάλιν l , sedent in conviviis Heroes, non ac- Atheu. cumbunt. Moris accumbendi apud Hebraeos primam mentionem magnus Casaubonus apud Amosum obser-Cas b. vavit. Et sane ante ea tempora non videtur usitatus.

I. ι. EXemplum Vetustius apud Authorem Cantici inveni x6. eo. ri, conjecit quidem vir illustris Hugo Grotius, ubi κατάκλισιν vertunt Graeci. Sed ipse id dubitanter asserit, & res se aliter habere videtur. Quare etiam , Mis,. Opime monuit Vir illustris accubitum in leniis haud xxvi.1o dubie serius caepisse, Assyriorum, ut credibile est,

exemplo, Graecorum, ac poseremo Romanorum consuetudine increbuisse. Hinc cum ea tempestate, amore posterioris aevi, in lectulis nondum accumberent Hebraei, ex recepta ea consuetudine hoc a Deo praeceptum haudquaquam est, quasi voluerit Paschale comvivium etiam hac in parte a reliquis differre. V. Samuel Bochartus, qui Hebraeorum ac relizairi. quarum gentium litteris instructissimus, opus de Ani---ε39- malibus perfecit, quo non tantum omnium, qui ea in re aliquid conati sunt, industriam vicit, sed longo intervallo post se reliquit, aliam conjecit esse hujus mandati rationem. Hoc unum quod respondeat ad quaestionem propositam, se dicit habere, Fudaeos non semper osse calceatos. Ad eam rem cum attulisset varia τὴν ἀπι-ει exempla, Iudaeorum plurimos consterirat in AEgyptofuisse excalceatos. Hoc ut

adstruat , tria monet hic observanda. I. AEgyptum bin

187쪽

DE 'CALCEIs HEBRAEORUM LIB.II. CAP. I. I sis fervida plaga ,sere subsidere Cancri, ac proinde ejuS 'incolae pupe calceis carere facilius. Ut hodieque non paucos Afros, sub eodem cum AEgypto parasielo , magna anni parte, nudis pedibus incedere nemo nescit.

II. Judaeos in AEgypto Iub jugo miserae fervitutis

pressos, ac paene oppressos: in quo statu valde credibile est illis multa defuisse, quae ad vitam commode degendam requisitasunt. III. Iudaeorum etiam in ipsa Iudaca, rebus idorum maxime sorentibus , vestigia super uisse. Hinc concludit, cum in

AEgypto Iudaeis Vm is minus Diget periculosa, iisdem longum, a perum, is senticosum iter jam aggressuris, voluisse DEUM de calceis prospici: quin,

ut religio quoque eos ad rei tam nece Ariae curam adigeret , sanctisse, ut nonnisi calceati Pascha manducarent. Neque pM m esse calceos, quos ad hoc solemnensums bi comparaverant, per annos quadraginta

deteri.

VI. Haec conjectura viri sem mi pariter mihi non Probatur. --, qualis olim obtinuit apud plerasque nationes, apud Hebraeos in usu non fuisse, atque illos non nisi ob religionem, aut certum aliquem ritum, fuisse discalceatos, cum alias forent calceati semper, superius ostendisset evidenter. Judaeos etiam rab. in AEgypto, fervida licet plaga, in qua oppressi fue- v

runt AEguptiorum tyrannide, excalceatos fuisse, adeo ut necesse fuerit eos, vel religione, ad calceorum Cu- .ram adigere, Cum iter longum, asperum, &knticosum jam aggressiari essent, credi potest admodum difficulter. De calceis enim lex divina loquitur, non quos ad festum sibi compararent tam solemne, staquos habebant. Certe Deus haudquaquam de cal-

188쪽

16ω ANTONII BYNAE Iceis, quos non habebant, prosipexit, sed calceos induere jussit, quos habebant. Pariter, nec hoc verti simile est, calceorum curam adeo neglexisse Hebraeγos, aut tam dira fuisse servitute pressos, ut calceis c ruerint, Deoque fuerit opus vel religione eos adigere, ut de calceis sibi prospicerent ad iter durum, atque senticosium. Hoc quoque non omnino verum est, 'Deum neque passum esse eri eos, quos ad Loc solemne festum sibi comparaverant, per annos quadraginta deteri. Innuere id quidem videntur haec verba quae in Deuteronomio leguntur. me re nrt a m

Duxi vos quadraginta annis per defertum: Non sunt attrita vestimenta veyra, nec castra meuta pedum vestrorum vetustate consumpta. Sed longe aliam esse horum verborum mentem, neque miraculum in

eo fuisse, quod ipsi calcei, quibus induti fuerant in Qlemni festo, cum Pascha comederent in AEgypto, non fuerint detriti, sed in mirabili Dei providentia, qua in Arabiae desertis, horridis illis, & incultis, ω omnium egenis, prosipexit, ut nunquam calcei ipsis defuerint, inferius ostendam copiose. lVΙΙ. Subiit mirari eruditos homines tam varia dia vinasse, cum rationem istius ritus indicet Deus ipse. Verba haec sunt, I ma an MN .' asn a latana tan, Ruma 'a tampna mPa in ri ata πο Ra 'mam: Π Nannos; nona Ira ta re SP Ra aa Sic autem come-rietis isium agnum.) Lumbi vesta erunt accinιu, calceamenta vesina in pedibus vestris, ct baculi ve

strix, ct comedetis ilium festinanter: Pesach est y bovae. Et transibo per terram Asenti nocte hac,

189쪽

DE CALCEIS HEBRAEORUM LIB. II. CAP. I. Hyrct percutiam omney 'im genitor in terra AEgypti ab homine usque eae iumenta. Res nota est, & nam rata fusius, post magnas clades, quibus AEgyptios affecerat Deus , ut ex ditione sua dimitterent Hebramos, ultimam ea nocte Voluisse experiri, ac tot hominum & jumentorum mortibus universam AEgyptum reddere funestam, ut hac ratione AEgyptii nihil magis cuperent, quam ut citissime exirent Hebraei. Praevidebat, quod & factum est, ut tanta strage territi AEgyptii, magis expellerent eos, quam dimitterent tranquille. Volebat ergo, dum eam noctem agerent quasi festam, ut ad iter accincti, tamen & parati essenr, utque lumbos siuos haberent succinctos, & calceamenta in pedibus suis, ac baculos in manibus, qui habitus eorum, qui iter dissicile &operosum aggrediebantur, in Oriente fuit. Calceos enim olim in itineribus inter alia usitatos fuisse, Gibeonitae, qui ex minta Pa Ioceiaceis diversis solorum frustis supparitis, fidem facere i

voluerunt, sie longo itinere ad Israelitarum castra contendisse, ostendunt. Omnia scilicet voluit parata, quae ad iter susicipiendum requirebantur, ne si festinanter

ab AEgyptiis expellerentur, de re aliqua forent Qlliciti. Quare & hoc praecipit, ut agnum lπου im

festinatione comederent, ne coena media Peracta santum eXCedere cogerentur. Rationem autem horum

nona 'un PefacB s DBovae, ct transibo hac nocte per terram AE pti, O percutiam omnes primogenia ros in terra AErapti ab homine inque ad jumenta

Haec verba certe manifestam continent eorum ri-xuum rationem, quos praecepit Deus: Quasi dicar, Omnibus rebus oportet vos instructos, quae ad iter

190쪽

AN ΤΟ NI IBYNAEI aggrediendum requiruntur, ut, quod solent viatores,& lumbos succinctos, & calceos in pedibus, & baculos in manibus habeatis, & agnum edatis festinanter. Est enim Pesach, sive transtus Iehovae, M ego hac nocte omnium primogenitorum diro interitu universam AEgyptum reddam funestam, unde vos AEgyptii, tot mortibus territi, coacturi sunt ad celerem exitum, imo finibus suis ejecturi. Quare nullam in vobis morae causam volo, ut vel lumbos succingere, vel calceos induere, vel baculum capere sit necesse. Hanc esse genuinam rationem hujus instituti, ex eo confirmari potest, quod ad primum Pascha, in AEgypto celebratum, Iudaeorum magistri tantum volunt pertinuisse. Quorum opinio nequaquam caret evidenti ratione. Non pertinuisse enim haec ad reli

gionem festi, sed symbola fuisse instantis itineris,

persuadent non pauca. Inter quae & hoc est, quod hiritus nunquam in legibus de Paschate repetuntur. Sunt videlicet, ut & sanguinis aspersio, pro illo tantum tempore imperati, Quare & a Judaeis, dum Pascha suum celebrant, non observantur, ut videre est ex Pasthatis celebrandi ratione, quam magnus Buxtorsius destribit, nec non Johannes Leus lanius, vir diligentissimus, cui Hebraeorum litterae propter indefessiam eas promovendi studum plurimum debent,&ego multis nominibus me agnosco divinctum, cum meos in Hebraicis conatus singulari cura adjuvarit semper, & sumnia humanitate ac benevolentia sit comis pleXus. VIII. Hinc videre est, cur Servator noster, qui

accumbebat inpre illius aevi, calceatus non fuerit cum

SEARCH

MENU NAVIGATION